Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 766-772:


766. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

domine clementissime, post beatorum oscula pedum. Cladem christianorum et ruinam Croatię, Slavonię et Pannonię provinciarum ab infenso nostrę religionis hoste nuperrime et crudeliter factam ad Sanctitatem Vestram et fama et litteris delatam fuisse puto. Opere pretium tamen duxi meis quoque litteris enarrare vel potius deplorare, quid acciderit nobis, quantumve excidii multi de nostris tulerint. Atque eo diligentius, quia et in meo fritilo quatitur ebur, in finibus enim episcopatus mei factum est bellum maiorque pars occisorum de diocesi mea fuit ac etiam illa


767. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

Atque eo diligentius, quia et in meo fritilo quatitur ebur, in finibus enim episcopatus mei factum est bellum maiorque pars occisorum de diocesi mea fuit ac etiam illa ego ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui. Non stilo utar grandi, sed humilimo, ut meę convenit parvitati, Sanctitas tamen Vestra sermonis ineptitudinem innata sua clementia moderabitur, nec secus, quam se veritas habeat, intelliget. Nam ad ipsum locum me contuli omniaque coram et sciscitari et videre curavi. Hec quoque fuit causa, quod occius non scripserim, rem ergo veritate ponderabo non ornatu. Prius


768. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

virgines Deo dicatas foedissime habitas, pueros infantesque belluarum more super equis vinctos ad propria deferunt hostes atrocissimi, omnia feritatis et tormentorum genera in captivos experiuntur, quę non excogitari nedum enarrari possent. Nec tam magnus cruciatus sibi ipsi facit finem, quibus tamen impia gens crassatur et gloriatur. Hec causa malorum, Pater Beatissime, ipsa videlicet libera facultas et secura exequendi quicquid mente cęptum fuerit iamque incipit dominari his provinciis et in vectigalia aut in suam redigere ditionem. Hec, inquam, causa precipua Turco est, ut


769. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

rabiem quam in captivos acuunt, non tam sum commotus neque stomachatus. Sed omnia quę nuper acciderunt nobis ordine singulariter pandere, Pater Beatissime, hic mihi, veh, misero concutit ossa tremor, vix a colapsu me retineo, mens enim simul et membra corporis pietate potiusque timore cadunt, tamen ut debitę servitutis erga Sanctitatem Vestram expendam officium, cuius nominis obsequentissimum et deditissimum semper mancipium fui, ut et vicebano Croatię ceterisque nobilibus Sclavonię curiosius morem geram, qui pridie per litteras et nuncios me uno ore et omnes exoratum rediderunt,


770. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

noverca Turchia. Quid putat Sanctitas Vestra, num ne paterna viscera commota, totumque corpus maerore et angustia conquassatum sit, num ne vociferaverit pater afflictus: "O ter quaterque beati, quis ante ora patris contigit oppetere!" Mallet, ut censeo, suam cum morte nati vitam commutare. Dicitur tamen quod se habeat christianissime: carne movetur, spiritu promptus est palamque fatetur se cupere pro Christi nomine mortem obire, alios quoque hortatur concaptivos, ut secum lęti tormenta et letum subeant accepturi premia sempiterna hisque dictis salutiferis moerentia pectora mulcet: qua de re


771. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

inquam, Pater beatissime, ne tam nephandum monstrum, tam imanis fera, tam detestandum portentum tamdiu impunitum gaudeat, consulendum est in medium et miseris succurendum rebus. Nam nisi in manu forti hęc bellua pestifera refrenetur reprimaturque, actum erit de his provinciis. Nescio tamen, quid fiet de reliquis. Sanctitas vestra bene novit, cum proximus ardet paries, quod vicinus expectet. Patet aditus per medios Croatię, Sclavonię Pannonięque exitus, qua tutos cursus et recursus posthac habere poterit ad Italiam, nam nec fluminum nec montium obiectu magnopere


772. Divnić, Juraj. Epistula ad Alexandrum VI Georgii... [Paragraph | Section]

iussaque sedulus exequar, quia eius mandato fulcitus et auctoritate tutus irem tutusque redirem composque petiti fierem. Cum Sanctitate Vestra labor iste manebit disponendi. A dextris vero, qua flat Auster, fortis armatus custodit patriam Venetus ipse christianissimus miles et gloriosus. Media tamen, ut dixi, via patet hostibus, quam hactenus Croati et Sclavoni protexerunt: hęc ipsa est, ut brevibus agam, et periculo et detrimento rei publicę christianę poterit esse. Insperata enim accidunt magis sępe quam quę speres: ac etiam ipsę reliquię peribunt oppido, ita eis ad malum


Bibliographia locorum inventorum

Divnić, Juraj (1450?-1530) [1493], Epistula ad Alexandrum VI Georgii Difnici Dalmatae episcopi Nonensis, versio electronica (), Verborum 2068, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [difnicgepistalexvi].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.