Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 776-784:


776. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

sed effectibus duntaxat. Et sicut ad coercendam malitiam opprimendaque scelera insurgit, ita ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et precipua sunt, pertinet, eique uelut soli huic lumen perpetuo adheret. Nec tamen motum hunc more humano aut cum passione uel turbatione aliqua nature illi excellentissime euenire dixerim. Quis enim deo iram hanc nostram, hoc est nostre huic similem, attribuerit, cum eam physici asserant ex sanguinis circa cor accensione causari, et deus omnino tam corde,


777. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

lugebitis et flebitis. Item alibi: Beati qui lugent quoniam consolabuntur. Item et illud: Qui amat animam suam perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo in uitam eternam custodit eam. A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo bona. Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt quos inopem


778. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

membrum aliquod amissum recuperare student (sumus enim et nos Christi membra) nullos neque dolores: neque cruciatus euitant: quin etiam urgentem metum rationis imperio propulsantes et ferri et ignis remedia non modo non reformidant: sed etiam arcessunt atque ultro efflagitant: quod tamen illi si modo homines sint facere sine ingenti animi sollicitudine non possunt; factus igitur Saluator noster in agonia laborabat pro rei magnitudine supra quam dici potest: ita ut ex hac uehementissima et incredibili anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque


779. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

et incredibili anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem


780. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat? cur a deo tunc exauditus non fuit? Atqui oratio hec Saluatoris ea ex parte proueniebat: que (ut modo dicebam) ad motum et afflictionem sensitiue partis attinet non que ad rationem et certam animi uoluntatem: ideoque mox addit: Verum tamen non mea uoluntas fiat pater: sed tua. Atque hoc ipsum Dauid etiam Rex in Christi persona diuine sicut omnia his uerbis elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce: Heloy Heloy


781. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

iam facinoris sui stipendio: coactaque pessimorum hominum manu properabat infelix ad agni sanctissimi proditionem: ad sanguinis iustissimi effusionem: ad templi illius sacratissimi destructionem: non ex parietibus manufactis: sed ex lapidibus preciosis e uiuis constructi: quod tamen triduo post instaurari debebat: ut si omnibus gentibus: omnibus populis: atque etiam ipsi misero si uoluisset refugium foret salutis et gratie. At uero crudelissimus parricida ad Iudeos se contulerat et recepto iam pefidie sue stipendio: principatumque inter


782. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

declarastis? sed una ratio uobis (ut credo) opitulatur: quod ea que apud uniuersas nationes bona et sancta putantur eadem uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque ut si bonus aliqis inter uos (quod tamen ego fieri posse non arbitror) sed si quis forte inueniretur eum quasi sceleris crimine conuictum tollere possetis e medio: essetque apud uos bene agentibus pena proposita: male uero premia constituta: atque hoc modo certatim in tenebras, id est in scelus et nequitias uestras rueretis.


783. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6r | Paragraph | Section]

grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et insipiens, cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti. Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non uident: pedes habent et non ambulant. Vos ergo, patres, quibus dei optimi munere ueritas reuelata et celitus missa est sapientia, quibus et audire et lucem intueri et uersari in


784. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

uel ex alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo nunc est: quorum furor toto orbi iampridem innotuit. Illud tamen quod a principio statueram mihi dicendum loci huius oportunitate admonitus: uestraque humanissima attentione pene requisitus preterire non possum. Juuat enim prophanum illud genus non nostris: sed suorum hominum auctoritatibus paululum aggredi et arma illa quibus frustra nos oppugnant in


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.