Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 785-1068:


785. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_286 | Paragraph | Section]

humiles inopesque extitisse apparet, stulta tunc et infirma Deo eligente, ut sapientia fortiaque confunderet. Quanuis uerissimum sit eos quoque non minus multa reliquisse, qui sibi nihil reseruauerint. Hinc est, quod tamen piscatoriam nauim et, quę resarciebant, retia dimittentes audacter proloquuntur: Ecce dimisimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis pręmii? Et responsum merentur accipere Domini dicentis: Amen


786. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_292 | Paragraph | Section]

pietate cupientibus. lam carbasa tendebantur et remorum ductu nauis in altum protrahebatur. Paruulus Toxotius supplices manus tendebat in littore. Ruffina iam nubilis, ut suas expectaret nuptias, tacens fletibus obsecrabat. Et tamen illa siccos oculos tendebat ad cęlum, pietatem in filios pietate in Deum superans. Nesciebat se matrem, ut Christi probaret ancillam. O magni animi foeminam et tanto uirtutum suarum prqęcone dignam, quantus fuit ipse


787. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_293 | Paragraph | Section]

uiribus famularetur ac deseruiret; et responsum accepisse preces suas, ut petierat, exauditas. Adeo illi omnia extrema potius pati quam a seruitio Christi discedere certum ac deliberatum erat. Si tamen relictarum rerum metiri uoluerimus magnitudinem, non animum, omnium Christi ancillarum parem, priores partes dabimus Kunegundi, Henrici imperatoris coniugi. Quę cum summum dignitatis locum adhuc inter principes foeminas


788. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_293 | Paragraph | Section]

uoluerimus magnitudinem, non animum, omnium Christi ancillarum parem, priores partes dabimus Kunegundi, Henrici imperatoris coniugi. Quę cum summum dignitatis locum adhuc inter principes foeminas retinere posset, defuncto tamen Henrico ingressa ecclesiam inspectante populo abiecit imperialia ornamenta et religionis induit habitum. Maluit enim abiecta uiuere in domo Domini quam sublimis uersari in tabernaculis peccatorum.


789. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

codicem uendidit et uenditi precium illis distribuit, dicens a Domino pręceptum esse: Vende omnia, quę habes, et da pauperibus! Necdum se istud implesse putauit, donec semetipsum quibusdam gentilibus uendidit, ita tamen, ut ipsos Domino lucraretur. Cumque eos ad Christum conuertisset, pecunia, quam acceperat, se redemit. Rursum idem Lacedemonię fecisse dicitur, eodem successu, conuerso diuite quodam ac principe uiro. Post talia


790. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo. Sed multa dare locupletiorum est, pauca tenuiorum; nec tamen ideo non par meritum, quarum ęqualis affectus. Animum etenim largientis pensat Deus, non donum. Nec quantum oblatum est inspicit, sed de quanto. Vidua paupercula duo ęra minuta misit in gazophylacium, et diuitibus


791. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_313 | Paragraph | SubSect | Section]

moueat, quod Maria sedens secus pedes Iesu et uerbum illius audiens optimam partem dicitur elegisse. Non enim propterea hospitalitatem Marthę improbatam credimus, sed bono melius pręlatum, actioni contemplationem. Ad quam tamen non potest peruenire qui non prius iustitię exercitationibus labem expiauerit delictorum, ut tunc demum ad consyderanda Dei inuisibilia animus attollatur, cum liberum se esse persenserit onere peccatorum.


792. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_314 | Paragraph | SubSect | Section]

amitterent. Huiusce rei documenta exibere nobis uolens Magister ac Dominus noster Iesus Christus, leprosos mundat, cęcos illuminat, infirmos curat, surdo et muto aurium linguęque officium instaurat, et tamen singulis, ne nemini quicquam dicant, iniungit. Archisynagogi quoque filiam mortuam suscitaturus, turbam iuxta cadauer tumultuantem abscedere pręcepit nec in publico, sed domi uitale operatus est remedium, ne popularem


793. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerunque euenit, ut ea, quę de iis, quos amamus, in medium proferimus, maiora uero sint. Itaque, quanuis ista commendatione tua longe inferiorem me esse agnoscam, charitati tamen gratias ago. Huiuscemodi responso sapientissimus pontifex et laudatori satisfecit et, cum summo honore preditus esset, ab humilitate non discessit. Quam autem arduum et difficile sit non illici quandoque humanę


794. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_320 | Paragraph | SubSect | Section]

Osam, Brutium, Paretonium, inde Siciliam et inde Epidaurum, ac post hęc Cyprum. In cuius insulę uastiore minusque noto angulo cum sese abdidisset, diu latere non potuit miraculis eum ubique prodentibus. Quia tamen uiribus partim ętate, partim labore exhaustis inde iam emigrare incommodum erat, ibidem et fugę finis et uitę fuit. Hunc tantum in ipso honoris contemptum pręter cętera extollens Hieronymus: Mirentur, inquit, alii


795. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_321 | Paragraph | SubSect | Section]

cęterisque corporis exercitiis, nullum ocio tempus remittens, ne desidiosa aliquando cogitaret se alicuius momenti esse, cum nihili ęstimari mallet. Igitur, tametsi a monasterio non recessit, inuenit tamen, quemadmodum abesse posset a gloria. Corpus enim castigando et in seruitutem redigendo consentire coegit spiritui, semper humilitatem affectanti.


796. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

seruitium pertinere arbitratus, suis ipse manibus hospitum lauabat pedes abbatemque se in monendo duntaxat corripiendoque nouerat, pręterea omnium minimus erat. Hor etiam abbas eadem erga peregrinos obseruantia, certo tamen ordine usus dicitur: primum cum illis simul suppliciter prouolutus Deum adorare, deinde pedes eorum abluere, postremo ablutis pręcepta salutis dare, quasi innuere uolens, iis, qui peccatorum sordes poenitentię lauacro


797. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_324 | Paragraph | SubSect | Section]

tunc profugit, cum coleretur ut liber, non cum sperneretur ut seruus, humilitati studens, a gloriationibus abhorrens, displicere cupiens hominibus, ut Christi seruum exiberet. Martinus, dum adhuc stipendia faceret nec tamen tam cęsari quam Christo militaret, pręter illud celebratissimum pietatis opus haud minus celebre pręstitit humilitatis exemplum. Vno seruulo contentus, eundem ut fratrem dilexit, ut dominum coluit, coenanti


798. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi prius ardentissimę charitatis feruore medullitus incaluisset. Nihil quippe tam paruum aut tam uile est, ut id se ducat indignum, qui perfecte diligit. Brigida etiam uirgo, licet abbatissam gereret, minorem tamen se iis, quibus pręerat, exibebat. Quasdam in monasterio longa ualitudine oppressas, ut saltem squalore leuarentur, lauari iusserat, sed ancillis sororibusque cunctantibus protinus ipsa accedens lauit. Tantumque


799. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

uirorum monasterium ingressa, monachi habitum induit et se Eugenium uocari fecit. Tandem ob animi sapientiam morumque integritatem in abbatem electa hoc primum a fratribus exegit, ut, quanuis dignitate pręstaret, permitterent tamen se interdum officia obire infimorum, ne per ocium insolesceret, pręsertim in illo prępositurę honore constituta. Impetrata igitur uenia aquam portauit, ligna concidit, pauimenta euerrit, cęllulam sibi omnium


800. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_327 | Paragraph | SubSect | Section]

se humilitate deiecit, ut, qui eam uideret (uidere autem propter nominis celebritatem multi gestiebant) ipsam esse non crederet, sed ancillarum ultimam. Quanuis enim frequentibus uirginum cingeretur choris, ueste tamen, uoce, habitu, incessu minima omnium apparebat. Intellexit profecto sapientissima mulier hominis nobilitatem non genere, non potentia, sed uirtute constare, intex uirtutes autem Christianę professionis nihil


801. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

adductus non solum abbatis compellente iussione, uerum etiam episcoporum urgentibus censuris regimen inuitus accepit. Indignum enim se esse arbitrabatur, qui pręesse deberet, cum se cunctis inferiorem constituisset. Sic tamen se gessit, ut multis postea miraculorum signis nobilitatus sit, Deo humilitati eius gratiam conferente. At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi periculum, Lamon monachus mori pręoptauit


802. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_330 | Paragraph | SubSect | Section]

iam anxium ęstuare. Hinc quidem beatus Leonardus inter aulicos regis Galliarum aliquando primo loco habitus, cum tandem contempta mundanę ambitionis luxuria ad religionem conuersus Dei seruitio sese addixisset nec adhuc tamen minoris ęstimationis apud regem esset, episcopatum ab eodem sibi oblatum recusauit. Ac ne deinceps huiusce rei illectatione aliqua tentari capiue posset, quando quidem et in dignitate periclitatur humilitas et in


803. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_332 | Paragraph | SubSect | Section]

ad tantę rei gubernacula manum porrexit. At nunc quibus artibus is honos ambitur quaue aditur temeritate, dolendum magis quam dicendum puto. Sed ut nihil aliud pro uero affirmare ausim, neminem tamen ętas nostra ex iis, qui eliguntur, uidit recusantem. Antehac autem et Quintus Cęlestinus, cum menses sex rexisset Ecclesiam, pontificatum, quem Caroli regis solicitationibus agitatus acceperat, tam libenter deposuit,


804. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_335 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. Quod uero deinde legitur eum mox purpura esse indutum, torque aurea circumdatum, potestate pręditum, argumento est licere aliquando peracto opere oblata recipere, non tamen ex pacto, sed ex donantis liberalitate, neque ad luxuriam, sed ad necessitatem. Consyderandum autem, sic etiam acceptum munus quantę patuit inuidię. Nonne tantę, ut acceptorem suum leonibus obiecerit laniandum, nisi


805. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_339 | Paragraph | SubSect | Section]

contusis miserabiliter artubus una omnes tam paruo temporis momento extinctę, tunc demum auaritię, cum uitę finem fecere. Quis hęc audiens non contremisceret, quis prauum animi propositum in melius non commutaret? Scio tamen et uehementer doleo esse quosdam, qui etiam multa talia legentes nihilo segnius insistere coepto sceleri pergunt spinis concupiscentię pręfocantibus semen * corr. ex sementem uerbi Dei. Quibus


806. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

qui, quocunque sese uerterint, neque inuidia neque insidiis carere possunt. Et dum omnia metuunt quantum diuitiis, tantum animi solicitudinibus abundant. At uero Hilarioni pauperculo, tametsi pene nihi: esset, cum tamen nihil appeteret, nihil deerat. In secretiori Sicilię angulo manens succisiuis temporibus ligna colligebat, ut uenditis uitam sustentaret ac demum mereretur audire: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et


807. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_345 | Paragraph | SubSect | Section]

Exinde uili tunica contentus detectisque incedens uestigiis uerbum Dei disseminare coepit, sanctorum apostolorum uitam aggressus effingere, sicuti nuditate, ita et prędicandi cura. Victu quam tenuissimo utebatur, et tamen uinci se dolebat, siquis ipso pauperior apparuisset. Paupertatem dominam suam uocabat, se non modo pauperem constituens, sed etiam pauperum seruum. Dum cum fratribus posita mensa recumberet, supermensarium


808. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes tamen, Alexandrinus patriarcha (a quo pauperes dominos diximus appellatos) non est silentio prętermittendus. Cum enim ex hac uita migraret, haud parum lętatus esse dicitur, dum gratias Deo ageret, quod morienti sibi nihil


809. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_349 | Paragraph | SubSect | Section]

fiet. Potentes potenter tormenta patientur. Fortioribus fortior instat cruciatio. Sed dum nos auaritię ardorem extinguere cupimus paupertatis commendatione, pene modum excessit oratio. Ne tamen et foeminę sua laudatione hac quoque in parte fraudentur, uno duntaxat exemplo eam concludamus, iam ad reliquas tractationes generatim processuri. Elizabeth, regis Pannonum filia Ludouicoque lantgrauio, Thuringię


810. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_351 | Paragraph | SubSect | Section]

deserto se inclusit, ubi pane tantum et aqua sustentatus, cum iam uiginti peregisset annos, ui eductus et abbas ordinatus obstructis monasterii foribus manere coepit, ita ut mutasse latebram uideretur, non deseruisse. Cum tamen multi uariis morbis laborantes eo uentitarent et sani reuerterentur cresceretque in dies confluentium numerus, gloriam fugiens procul in ulteriorem deserti partem solus abiit et in loco ab angelo monstrato


811. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

ut nemo ad cum ingressus sit a quadragesimo usque ad nonagesimum ętatis suę annum. Per fenestram uenientibus pręcepta salutis dabat eisque extrinsecus, ubi commode requiescerent, hospitiolum fecerat. Ipse intus solus (si tamen solus dici potest, cum quo Deus est) morabatur, finem expectans uitę, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret. Ea spe lętus forsan etiam decantabat: Singulariter sum ego, donec transeam; transiturus utique


812. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

Theonam etiam intra suam cęllulam clausum habitasse apud Thebaidem * corr. ex Thebaidam non procul ab urbe atque etiam porrectę de fenestra manus tactu infirmos curasse, sed tamen noctibus ad eremum progredi solitum tradunt. De Domino quoque Lucas ait: Erat diebus docens in templo, noctibus morabatur in monte, qui uocatur Oliueti. Discamus igitur et Domini et serui exemplo locum


813. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

conspectus potuit esse non paruum hortamentum aspera quęque pro Christo subeundi atque perferendi. Dicerem equidem talia nemini factu possibilia esse, si quicquam impossibile esset credentibus. Neque tamen, ut mihi uidetur, minus stupendę uitę speciem prębuit Simon, Susotionis filius. Hic annum tantum cum fratribus in monasterio Antiochię conuersatus ad eremum abiit, annos tres in spelunca clausus permansit. Sed hoc ei


814. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

sedecim. Eas pro pulpitis habuisse satis probabiliter uideri potest, quando quidem multi ex gentibus rei nouitate exciti ad uidendum illum confluebant et ab idolis ad Christum prędicationibus ipsius conuertebantur. Vtcunque tamen sit, procul dubio durum atque difficile, et quod nemo uel ante eum fecerit uel postea imitatus sit. Quanti autem profectus sit quantęque utilitatis Christi seruis ipsa solitarię uitę


815. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_357 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Deo et hominibus simul se omnino esse non posse dixit. Vsque adeo uel modica alicuius interpellatione a diuinę contemplationis dulcedine se auocari indigne ferebat. Quanuis enim adhuc in terris esset, iure suo tamen cum Apostolo dicere poterat: Conuersatio nostra in cęlis est. Hinc illud est, quod sanctus Iudocus non dubitarit eremi angustias pręponere Britannię regno malueritque in deserto Christo


816. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_358 | Paragraph | SubSect | Section]

est, scorpionum tantum et ferarum socius, sacco uestitus, humi cubans, aquam frigidam bibens et cibis crudis utens coctumque comedere luxurię deputans, carnis lasciuientis pugnas hebdomadarum interdum inedia uincens. Et tamen inter has tantas corporis fatigationes adeo spiritu exultabat, ut diceret: Oppidum mihi carcer, solitudo paradisus est. Post hęc, cum ad Bethlehem accessiset constructo monasterio cum fratribus habitaret,


817. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_359 | Paragraph | SubSect | Section]

commoratio constantię potius uiri quam ferreis nexibus ascribi posset, protinus nuncium ad cum misit inquiens: Si seruus Dei es, non te teneat catena ferrea sed catena Christi! Quamobrem ille uincula quidem deposuit, sed tamen speluncam ingressus aditu obstructo * corr. ex obstruso habitare coepit. Deinde etiam discipulos aliquot secum adunauit multisque pręterea miraculis nobilitatus atque inter sanctos habitus. Nunc


818. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_360 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominum prima uidere meruerat, pro amore illius omnia contempserat. Denique apud Massiliam, Gallię urbem, inanium deorum simulachra Christi prędicatione iam prostrauerat salutiferęque crucis uexillum errexerat, necdum tamen se fecisse satis putauit, donec solitudinis angustiis carnem suam aliquando delicti ream macerasset afflixissetque. Annos itaque triginta nulli hominum uisa, nulli cognita uixit in deserto, non humano cibo, sed angelicis


819. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_366 | Paragraph | SubSect | Section]

illa Romana, quę summam generis nobilitatem superauit uitę sanctitate, in grauissima etiam febre (ut Hieronymus inquit) mollia lectuli strata non habuit, sed super durissimam humum in stragulis cilicinis quiescebat, si tamen illa quies dicenda est, quę iugibus pene orationibus dies noctesque iungebat, illud implens de psalterio: Lauabo per singulas noctes lectum meum; lachrymis meis stratum meum rigabo.


820. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_367 | Paragraph | SubSect | Section]

Euphrasia, cum quicquam tale per quietem passa fuisset, biduanis triduanisque ieiuniis sese macerabat, ut in cinere iacens, etiam cum obdormiuisset, cibos potius quam abominationes somniaret. Non tamen minori curę Othilię uirgini uigilias fuisse accepimus. Cui, quanuis monasterii in quodam Bauarię monte siti pręposita esset, pro stragulo ursina pellis, pro puluillo saxum erat. Solebat enim, uti in cęteris religiosę


821. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_377 | Paragraph | Section]

Apostoli pręceptum: Sine intermissione orate, illi etiam, qui simpliciter dictum intelligant, a se plane seruatum non negent. Idem sanctus diem obiturus extremum frigescentibus membris iam immotus iacebat, labia tamen mouebantur. Denique orare non destitit, donec subito lumine circumfusus reddidit spiritum. Dum ergo moriendo ora et orando moritur, mortis tenebras non sensit. Seruatio autem, Traiectensi episcopo, oranti igneus supra


822. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

permaneret. Sic illa igitur sacris uirginibus, sicuti est humilitatis integritatisque et cęterarum uirtutum, ita et bene dispensandi temporis exemplum, ut scilicet nec semper orent, nec semper operentur, nec semper legant, et tamen semper hęc omnia, nequis unquam sit ocio locus. Quoniam multam maliciam (ut Ecclesiasticus inquit) docuit ociositas. In orando autem fidem, patientiam, humilitatem necessaria esse


823. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

modo non contradixit, sed etiam ad catellorum uilitatem se submisit. Quamobrem audire meruit: O mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! Sic et tu, quanuis multum aliquid diuque petitum nondum acceperis, petere tamen adhuc ne cesses. Ideo dare differt Dominus, ut perseueranter instanti cumulatius tribuat. Martham *corr. ex Martha centies per diem et


824. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_386 | Paragraph | SubSect | Section]

legimus, et die tertia Domini iussu a pisce in aridam uomitu effusum. Grande profecto miraculum, tum quod deglutitus tandiu intra aluum uixerit, tum quod eiectus nusquam, ut lęderetur, impegerit. Vtrunque tamen hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum. Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit


825. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

sic ad nos Filius, si sic etiam ad Filium Pater? Postula a me, inquit, et dabo tibi gentes hęreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrę. Hinc illum in Euangelio non semel orantem legimus, quandoque tamen propria potestate utentem, ut nec solum hominem nec solum Deum credas, sed Deum et hominem unum Christum Iesum, Doctorem ac Saluatorem nostrum. Qui tamen, ut in Discipulis, ita et in illis, qui postea fuere, sanctis


826. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

terrę. Hinc illum in Euangelio non semel orantem legimus, quandoque tamen propria potestate utentem, ut nec solum hominem nec solum Deum credas, sed Deum et hominem unum Christum Iesum, Doctorem ac Saluatorem nostrum. Qui tamen, ut in Discipulis, ita et in illis, qui postea fuere, sanctis mirabilis apparens, eadem benignitate uotis precibusque eorum semper fauit et, quicquid petierant, indulsit. Ammonis, Aegyptii


827. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_397 | Paragraph | SubSect | Section]

deprecatio. Dum enim infidelem et iratum fugeret patrem et fugam pręrupti montis crepido inhiberet, orauit Dominum. Ac protinus illo, in quo heserat, saxo in aduersam paris altitudinis partem se inclinante euasit. Neque tamen tanto miraculo inclinatus est impius pater. Ut uel sic elapsam quęrere cessaret. Proh nefas! Pater persequitur, saxa miserantur, et ad inuocationem Christi montes mollescunt, hominis infidelitas obduratur.


828. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_399 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis impedimenta struunt, ut uel torpeamus pertesi uel territi obmutescamus uel uagis cogitationibus abducti uerba, quę pensiculate ruminanda sunt, contemptim effugiamus, similes ebriis, qui sępe multa quidem loquuntur, nec tamen, quid loquantur, satis sciunt. Detegamus nunc huiusmodi inimici dolos atque insidias sanctorumque in cauendo industriam simul consyderemus, ut hos imitando, illos, qui neminem nisi uolentem uincunt, floccifacere atque


829. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_399 | Paragraph | SubSect | Section]

illos, qui neminem nisi uolentem uincunt, floccifacere atque contemptui habere possimus. Sulpitius, Bituricensis episcopus, dum nocturnis precibus incumberet, horrendos circa se strepitus uocesque terribiles audiuit. Neque tamen aut loco cessit aut orare desiit, donec sedatus est tumultus. Qui enim confidit in Domino, sicut mons Syon: non commouebitur in ęternum. Par terrori erit atque dicet: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor


830. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_401 | Paragraph | SubSect | Section]

magis exarsit. Sciebat enim inimici consilia semper eo spectare, ut fallant, nunquam, ut doceant, scriptumque esse: Ne desyderes de cibis eius, in quo est panis mendacii. Rursum tamen humani generis perpetui hostes, quoniam fraudulenta inductione nihil profecerant, terrificationibus aggredi illum decernunt. Dumque ipse nocte quadam precationi operam daret, super tectum domus immaniter strepere atque


831. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_407 | Paragraph | SubSect | Section]

iam occaso sole ad hospitium diuertisset et fratres, qui eum comitabantur, inter se de lacu ipso uerba iactarent, rogauit, ubi lacus ille fuisset. Postquam audiuit, miratus est seque eum penitus non uidisse asseruit. Nec tamen mirum uideri debet, si rem oculi cernere non potuerint, cui animus non attenderit, qui sępius quidem cum Deo quam cum hominibus erat. Aeque altę contemplationis indicium in Benedicto abbate mirabilis uisus prębuit.


832. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_409 | Paragraph | SubSect | Section]

esto, filia! Ego tecum sum. Et se respondisse: Ita, Domine, tu mecum atque ego tecum. Magnum profecto diuinę liberalitatis beneficium, ut homo Deum alloquatur, maius, ut alloquentem audiat, maximum, ut una cum illo sit. Et tamen, quoties eum contemplamur nihil in fide hęsitantes, quoties eius amore desyderioque inardescimus, toties cordi nostro insidet. Et uere nobiscum atque adeo intra nos est dicente Apostolo: Qui adheret Domino, unus


833. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_418 | Paragraph | SubSect | Section]

deliniti ne respicere quidem ad Scripturas sacras uolunt. Delegerunt sibi magistros (ut Apostolus ait) prurientes auribus et a ueritate quidem auditum auerterunt, ad fabulas autem conuersi sunt. Et tamen eo impudentię processere, ut se doctos putent, cum mendacia didicerint. Sed esto eruditorum famam consecuti sint, apud omnes magnę ęstimationis habeantur, ab omnibus ubique prędicentur! Nunquid uita defunctis, cum ad


834. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_419 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque secernenda erit a uoluptate continentia, a lasciuia honestas, ab omni uitio uirtus. Zizania paleęque leues in fasciculos colligendę ad comburendum, triticum uero in horreum ad salubrioris uitę usum recondendum. Neque tamen his contenti, Domini nostri sermones, in quibus perfectę consummatęque iustitię certissima documenta sunt, die ullo uel legere uel audire prętermittamus. Quoties ab iis discedimus, toties periclitamur, ne in


835. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_422 | Paragraph | SubSect | Section]

autoritate sancitum firmatumque esse nouimus, quam certum atque indubitatum sit, cum ueterum prophetarum iam impleta uaticinia, tum quotidiana pene miracula, tum etiam itidem, ut supra, multorum in diuersum agentes, eiectę tamen explosęque sententie docent. Primus ergo religionis nostrę propugnator Stephanus, cum signa et prodigia faceret in populo, infidelium in se inuidiam concitauit. Conspirant omnes de synagoga Libertinorum, Cyrenensium,


836. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_422 | Paragraph | SubSect | Section]

in se inuidiam concitauit. Conspirant omnes de synagoga Libertinorum, Cyrenensium, Alexandrinorum, Cilicum et Asiaticorum, ut inita cum illo disputatione fidem ab illo prędicatam, quoquo modo possint, sugillent. Nec tamen resistere potuerunt sapientię et spiritui, qui in sancto loquebatur. Et dum pudet tam multos ab uno superatos, innocentem blasphemię aduersus Moysen insimulant. Postremo, quem argumentis uincere non poterant, ui


837. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_422 | Paragraph | SubSect | Section]

succubuisse. Obstinatorum enim est, cum ratione nequeunt, malignitate contendere. Sed si fidelis cęlos ad se suscipiendum apertos uidit, quis dubitat, quin infidelibus ad eos deglutiendos aperiatur infernus? Nec tamen omnes usque adeo obfirmato nisu repugnarunt, ut non quam plurimi eorum uictos se faterentur ueritatique concederent. Nam (ut Lucas de apostolorum gestis scribens testatur) Petro Hierosolymis Christum


838. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_427 | Paragraph | SubSect | Section]

Tiburtii sęuitiam immanitatemque calcasse, nisi et deos eius contriuissent. Multi gentiles, cum illos diis suis fortiores uidissent, ad Christum conuersi sunt. At impiissimus tyrannus capite eos postremo cędi iussit, nullo tamen manifestiore indicio uictum se ostendens, uiuere permissurus, quos occidit, si uicisset. Augustinus preterea, Anglorum episcopus, a Gregorio pontifice (ut Beda tradit) in Britanniam missus, cum Iesum, Dei Filium,


839. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

subegisse terrarum, uirtute ac robore ante omnes semper stetisse; syderibus imperare non nisi fidelium fuit. Pręter hęc etiam, licet populus Romanus omnes reliquas nationes suo subiecerit imperio lateque dominatus sit, fidem tamen Christianam euertere (cum maxime conaretur) non potuit. Cędes passim in Christianos sęua atque horrenda peragebatur, sed interdum et ii, qui eos cędebant, repente mutati conuertebantur et iam credentes in martyrum


840. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_430 | Paragraph | SubSect | Section]

Phileten, ubi constiterat, incantationibus fixit, ita ut se loco mouere non posset. Tunc apostolus sudariolum suum misit, cuius tactu liberatus Philetes, discipulum diaboli relinquens, adhesit discipulo Christi. Rursum tamen Hermogenes imperat spiritibus, ut extemplo ambos coram se uinctos sisterent. Sed in foueam, quam fecit, ipse incidit. Profecto enim spiritus ne tangere quidem Dei seruos potuerunt. Supra illos in aera


841. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_437 | Paragraph | SubSect | Section]

sensit. Dubitantem post hęc Manicheum auertentemque sese hi, qui spectaculo aderant, ui corripientes in ignem impegerunt. Ardoris impatiens Copretis opem implorauit et ab illo exemptus periculum euasit. Sed tamen, cuius uirtutem et tentando cognouit et inuocando confessus est et euadendo sensit, eius credulitatem sequi noluit. Tanta iam mentem illius pręoccupauerat insania, tantus furor. Itaque in malo perseuerans


842. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

disputatum, Augustus tandem pontificis sententię cedens catholicum se fecit. Porro Anthemium * corr. ex Antonium episcopum de eadem prauitate publice conuictum, improbe tamen in flagitio persistentem et ab Agapeto depositum, in exilium egit, suffecto in locum suum sancto ac fideli uiro Menna. Sicque sapientissimus princeps, cum fidei nostrę synceritatem paulo plenius didicisset, usque adeo


843. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_440 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluissent, quod iustus pariter et misericors sit Dominus, quod simul et sontes puniat et poenitentibus ignoscat. Impius Cayn, inuidia stimulante, fraternę cędis cruore sceleratas polluit manus. Credimus tamen eum maledictionis poenam uitare potuisse, si poenitens Dei misericordiam implorasset. Execrabilior factus est post reatum fratricidii dicens: Maior est iniquitas mea quam ut ueniam merear. Illos autem, qui


844. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_442 | Paragraph | SubSect | Section]

non esse locum. Petrus, de piscatore apostolus, iam carni et sanguini Domini communicauerat, iam speciali priuilegio cum Iacobo et Ioanne eiusdem Domini gloriam in monte uiderat, iam Iesum Dei Filium confessus fuerat, et tamen Dominicę passionis tempore, dum homines timet, Deum negauit. At quoniam post negationem amare fleuit, non solum quod peccando amiserat, poenitendo iterum est assecutus, sed etiam omnium princeps factus


845. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_445 | Paragraph | SubSect | Section]

qui pro nobis orauerint, facilius mitigabitur et ad miserandum citius conuertetur. Fuere pręterea, qui non modo uerbis, sed etiam scriptionibus Christianitati renunciantes diabolo se dedere non dubitauerunt. Post hęc tamen, cum poenitentiam egissent, gratiam, a qua deciderant, recuperarunt. Hierosolymis Proterii, principis uiri, seruus Phanias, filię eius amore captus, quoniam potiundę spes nulla esset, magos consuluit. Exciti maligni


846. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_447 | Paragraph | SubSect | Section]

qui desperat. Nunc, nequid desit, quo spem nostram minus intra nos labascere patiamur, in foeminas etiam Domini miserationes consyderabimus. Mulieri in adulterio deprehensę pepercit, iniungens tamen ei, ne amplius peccaret, ut intelligas tunc nos recte ueniam sperare, cum desinimus peccare. Malignis autem in illam frementibus iniecit ruborem, propria eis exprobrans delicta, qui accusatum uenerant aliena. Et hi sane


847. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_447 | Paragraph | SubSect | Section]

Quandiu ergo speramus in Christo, habitat in nobis Christus. Procul est ab iis, qui desperant. Mariam Magdalenam ob impudentis lasciuię crimen cęterorumque uitiorum infamiam cognomento Peccatricem dixere. Et tamen, cum sese poenitendo Domino submisisset, dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et quę diu serua fuerat peccati, meruit effici discipula Christi eiusque resurrectionem uidere prima atque audire: Maria


848. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_373 | Paragraph | Section]

nunc uoluminis principium teneat et quasi in arce collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea cęterę nihil sint, neminem ignorare uolumus de ipsa simul tractari, ubicunque de aliqua a nobis tractetur. Quędam tamen, quę illi magis propria censui, conabor hoc loco referre et sanctorum exemplis- primo quatenus Deus diligendus sit, deinde proximus, postremo inimicus- digerendo explicare. Deum toto corde, tota anima, totis uiribus


849. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_374 | Paragraph | Section]

sed pientissimum, si eo effuso iussioni paruisset diuinę. Promissionem acceperat de Isaac dicente Domino: Dabo tibi filium, cui benedicturus sum eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. Et tamen, de quo tanta sibi promittebantur, mox eundem impuberem adhuc iubetur immolare. Cuius hic non titubasset fides, quis non dubitasset, ne illo sublato irritum fiat oraculum? At uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti


850. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_374 | Paragraph | Section]

uero Abraham et pollicenti credidit et iubenti obediuit et certissimo tandem euentu, quod promissum fuerat, accepit. Heli sacerdos nimia in filios indulgentia male agentes remisse molliterque corripiens Deum offenderat, et tamen, cum illos tam tenera amplexaretur pietate, a Philistiim interfectos audiens satis ęquo animo tulit. Postquam autem et arcam Domini simul captam fuisse intellexit, impatiens doloris de sede corruit. Et quia nonagenarius


851. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_379 | Paragraph | Section]

Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Modo dixerat: Non lauabis mihi pedes in ęternum, et tam cito mutauit sententiam, quam cito illar Domino minus placere intellexit. Vtrobique tamen summi amoris argumentum, cum et reuerentiam prę se tulerit renuendo et permittendo obsequii solicitudinem, ueritus, ne quam ob causam consuetudine eius, qua sibi nihil dulcius neque suauius erat, carere cogeretur.


852. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_379 | Paragraph | Section]

illum negat, pro quo paulo ante ne uitę quidem suę parsurum, si res ita postulasset, dixerat. Cessit tunc sane timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut dolore mors leuior fuisset. Haud igitur minoris dilectionis testimonium prębuit uiuus, dum crimen luget, quam prębuisset


853. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_381 | Paragraph | Section]

expauerat ancillas. De Paulo quoque apostolo in Actis legimus, cum esset Tyri, ab Agabo propheta et a Spiritu Sancto fuisse prędictum, quod uincula tribulationesque passurus Hierosolymis esset. Ipse tamen eodem Spiritu confirmatus illo proficisci nequaquam dubitauit nihil supplicia ueritus, dum prędicat Iesum. Lugentibus Discipulis et magistrum indulgentissimum pariter ac doctissimum a proposito deterrentibus: Quid


854. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_381 | Paragraph | Section]

flentes et affligentes cor meum? Ego autem non solum alligari, sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu. Iuit, in insidias incidit, comprehenditur, ligatur, cęditur, torquetur. Est tamen, cum ei fandi copiam fecissent, tortores suos in uiam salutis dirigere moliebatur, non pro se solicitus, ut uel sic acceptus dimitteretur, sed pro illis, ne errantes in ęternum perirent, pro iniuria referens beneficium,


855. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

a iuuene quodam solicitata, cum sceleri consensisset, patrui, sanctissimi uiri, conspectum ferre non ualens clam discessit et de uenia desperans impudicicię se dedit. Quid ageret amissa oue, pastor iam senex nesciebat et tamen quiescere prę dolore non poterat. Denique eremum relinquere, tegumentum, ne agnosceretur, mutare, urbes, quas fugerat, intrare, nihil intentatum relinquere, donec illam inuenisset, decreuit. Hoc igitur consilio usus


856. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_397 | Paragraph | SubSect | Section]

in terram lacte et melle manantem, id est, bonis omnibus affluentem perducere tanto labore tantoque uitę periculo moliebatur, sępe murmuratione lacessitus est, sępe furore impetitus et ad tabernaculum fugere coactus. Et tamen tali ac tanta ingratitudine nunquam, sic commotus est, ut benefacere cessaret. Prostratus pro illis orauit, Deum placauit, manna de cęlo, aquam de petra, dum deserta peragrant, ad esum potumque eis impetrauit, legem


857. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_401 | Paragraph | SubSect | Section]

dum in eremo manenti panem, quo in diem uesci solebat, furto subtraherent homines impurissimi, duas serpentes cęllę custodię apposuit, quarum afflatu illi, cum furandi animo propius accessissent, semineces concidere. Eos tamen superueniens Christi seruus manu quemque prehensans errexit et criminis blanditer arguens ad poenitentiam inflammauit atque ita amplexus est, ut ex furibus monachos faceret. Nunquid se suppilari doluit, qui suppilatoribus


858. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_403 | Paragraph | SubSect | Section]

perfidię in Theodosium imperatorem innocens damnatus dexteram amiserat manum, diu intercessit, ne in dolo deprehensus capite puniretur. Imperator admiratus hominis patientiam ipsum, pro quo rogabatur, interfici uetuit, sed tamen, ne tantum scelus omnino impunitum abiret, in exilium ablegari iussit, sanctum honore affecit: scribę illi officium, in quo antea fuerat, restituens, cum eidem manus quoque redintegrata Beatę Virginis beneficio fuisset.


859. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_404 | Paragraph | SubSect | Section]

in fugam conuertit et ab eis peremptum ad uitam reuocauit et eundem iam credentem ad certam beatitudinis spem errexit. Anatoliam etiam uirginem angusto carcere una cum terribili serpente conclusam nec tamen ab eo lęsam, cum tandem consumptam putarent carcerisque ostium reserassent, serpens inde erumpens Audacem, a quo immissus fuerat, morsu apprehensum sinuosoque spirarum uolumine colligatum humi deiicit moribundum. Mox


860. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_406 | Paragraph | SubSect | Section]

Deinde coram patre, cuius iudicio neci iam addicta erat, pectus suum detegendo detexit fallacis mulieris impium commentum. Simul, cuius ipsa filia esset, indicauit. Sic omni prorsus periculo probroque sese expediuit, ante tamen uenia impetrata illi, cuius tam mendaci ac tam foeda delatione in tanta inciderat mala. At etiam in monasteriis aliquando locum sibi uendicat inuidia. Euphrasia, Deo dicata uirgo, ob


861. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_407 | Paragraph | SubSect | Section]

erit, qui uindictam expetierit? Aut quomodo Christiano nomine censeri merebitur, qui in diligendis inimicis Christum imitari contempserit? Omnibus mandatum est benefacere omnibus, si fieri potest, sin minus, bene optare; ita tamen, ut homo semper ametur, malignitas hominis nunquam. Omnis enim malignitas diaboli seruitus est, homo autem Dei opus est, et quidem ad imaginem et similitudinem autoris sui factum.


862. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_409 | Paragraph | SubSect | Section]

Clama, ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam, et annuncia populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Proinde, qui in ecclesia declamant, aperte, perseueranter, audacter suo fungantur officio, ita tamen malefacta omnium detestando, ut semper uenię spem proponant poenitentibus. Quia Deus clemens et misericors est, patiens et multę miserationis, et ignoscens super malicia. Hieremias immaturam ętatem excusans clamat:


863. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_409 | Paragraph | SubSect | Section]

et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et ędifices et plantes. Siquis igitur ad prędicationis opus diuinitus eligitur, nulli rei diffidat, nihil trepidet; omnia aderunt, cui aderit Deus. Disce tamen omne doctoris studium eo spectare debere, ut euellat et destruat hominum uitia, plantet autem et ędificet uirtutes. Ezechieli etiam Dominus libere uaticinandi pręstitit audaciam dicens: Tu


864. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_411 | Paragraph | SubSect | Section]

cum ipso pręsente inter Machumetanos quosdam de Deo mentio incidisset et multa ultro citroque iactata fuissent, tandem dixisse Deum ipsum sępe a se manibus contrectatum, sępe ore haustum. Quod etsi uerum dixerit, inconsulte tamen apud sacramenti ignaros atque adeo incaute, ut illi non modo non crederent, sed etiam ipsum quasi blasphemum ulcisci uellent. Denique parum abfuit, quin eidem, quod sequitur, tunc contingeret: Et canes conuersi


865. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

ne in quęrendis uitę necessariis rebus occupatus animus docendi studium remitteret: Dignus est operarius, inquit, cibo suo; ut scilicet, quibus seminant spiritalia, ab iis sibi corporalia metant, non plura tamen quam pręsens necessitas poposcerit, ne prędicationem, quę gratuita esse debet, uenalem faciant. Pręcipit quoque Dominus ac monet, ut huiusce professionis uiri, ciuitatem ingressi apud


866. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

quicquam deroget turpis hospitii nota et in suspicionem incidant, qua linguam honestiorem quam uitam habere existimentur. Pręterea, licet illi, qui in auditorio conueniunt, parum aut nihil omnino profecerint, non tamen ei, qui docet, pręmium supprimitur laboris dicente Domino: Si ibi fuerit filius pacis, requiescet super eum pax uestra; sin minus, ad uos reuertetur. Neque enim inuitantium gratia perire debet, si ad conuiuium


867. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_418 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitationibus sese fatigabat, non solum parere nolentes dimisit, sed etiam dignitati renunciandum censuit. Quod si is, qui tanta animi solicitudine uocisque contentione in monendo usus fuerat, ob incorrigibilem tamen plebis peruersitatem locum tenere pontificis dubitarit, quanto magis timere debet lucerna sub modico posita, sal fatuum, canis mutus non ualens latrare, cui Dominus per prophetam comminatur dicens: Speculatorem te


868. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_419 | Paragraph | SubSect | Section]

contractionem cernens pluuiam timeret dilabique sub tecta pararet, ne dubitarent, pręcepit et imbri, ne uerbum Domini impediret, iussit. Magna uis aquarum circa eos, qui ad audiendum conuenerant, in terram defluxit, nullum tamen ex tanto hominum numero attigit. Et pauor pariter ac pudor omnes cepit nolle illius pręceptis obedire, cui insensibile elementum paruisset. Itaque non sine melioris uitę proposito, finita prędicatione, abierunt multi,


869. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_421 | Paragraph | SubSect | Section]

prouincia longe sepositus degebat prope astare in aere uidit nutu confirmantem omnia, quę ab ipso dicebantur. Ad tam sublime euangelizandi munus non nisi per humilioris gradum ascendit, hoc est, dum se eo indignum reputat et tamen, quod iubebatur, obediendo experiri non recusat, sed et tunc confitens ac dicens: Doctrina mea non est mea, sed eius, qui misit me. De Bernardo, Clareuallensi abbate, traditum est, quod


870. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit, in ecclesiis taceant. Non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et Lex dicit. Siquid autem uolunt discere, domi uiros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. Marię tamen Magdalenę prędicatione Massilia Euangelium recepit Christi, et Marthę, sororis eius, Rhodani accolę. Decuit solas apostolatus fungi officio, ut, quę cum Christo et uiuente et resurgente conuersatę


871. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_423 | Paragraph | SubSect | Section]

castitate. Sic et Galatas admonet, cum ait: Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, consyderans teipsum, ne et tu tenteris. Illos tamen, qui plus nimio duri uidentur et delinquendi assuetudine iam occaluerunt, acrius increpandos esse cum Ioannis Baptistę tum Salauatoris nostri exemplo docemur. Dum enim phariseos palam


872. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_426 | Paragraph | SubSect | Section]

Tum demum pręparato domi conuiuio in publicum prodeat et ad exitum uiarum confidenter procedat, multos inuitet, laxet retia ad capturam, seminet semen suum et uerę catholicęque scientię sale omnia condiat. Sed tamen calciamenta habeat in pedibus, ne terram attingat, ut tota eius conuersatio in cęlis sit. Quod aliis pręcipit, prius ipse pręstet, quia, qui fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Qui uero


873. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

caput dormientis positum abstulit, ut ea res fidem faceret ideo se parcere uitę persecutoris, ut esset, cum quo tandem placato in gratiam rediret. Itaque beneficio Dauid uicta est Saulis inuidia, pacem inter se iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus, ne pręsentia sua illum turbaret, in Palestinam ad Achim Getheorum regem se transtulit habitauitque in Sicelech urbe, donec Saule hostium armis cęso rediens illi successit in regno,


874. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

foedauerat, prohibitus est ędificare templum Domino, Salomon autem iussus, ut qui semper pacificus et belli abstinens fuit. Nunquid igitur peccati arguitur Dauid, qui Deo fauente prostrauerit inimicos? Minime quidem, sed tamen ideo ędificatio templi illi interdicitur, ut omnibus constet, quanti apud Deum momenti sit perpetua in homine pacis obseruatio imperturbataque tranquillitas. Ezechias, rex Iuda, cum responsum accepisset thesauros,


875. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_440 | Paragraph | SubSect | Section]

iniustus. Alter miserationem, alter meretur poenam. Igitur, quo utrunque facilius deuitetur, pauca adhuc id genus exempla subnectam. Licet enim nobis propositum sit de uirtutibus tractare, expedit tamen interdum et uitii mentionem interseruisse. Abner, filium Ner, qui, ut in Regum libro legimus, principibus Israhel persuaserat, ut eiecto Isboseth, Saulis filio, regem sibi acciperent Dauid in Hebron regnantem, cum ob


876. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_440 | Paragraph | SubSect | Section]

filium, a Bahali, Ammonitarum rege, ad se in Masphat missum cum multis, qui cum illo uenerant, ut socium et amicum domi perquam laute acceperat, pro charissimo habuerat, ab iis, quibus suspectus erat, lędi prohibuerat. Ille tamen contra tot beneficia, sicuti iam animo propositum habebat, incautum cum omnibus fere, qui in Masphat erant, Iudeis ac Babyloniis simul trucidauit urbeque potitus est. Quod bellum quoque hac pace plus


877. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_443 | Paragraph | SubSect | Section]

hortante, qui ait: Obsecro uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata . Mala est luxuria, mala auaritia, mala uentris ingluuies, malum ocium, sed tamen unumquodque crimen sua blanditur uoluptate. Sola discordia nihil in se habet, quo delectet. Gignit inuidiam, concitat iram, prorumpit ad conuitia, non temperat manibus. Hinc cędes, hinc exilium, domorum orbitas, urbium


878. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_445 | Paragraph | SubSect | Section]

comites admittere debemus, quorum nota est fides et compos ueri scientia, nequando errore aliorum seducti ab itinere deuiemus uirtutum. Iosaphat, rex Iuda, licet recte uixisse prędicetur coram Domino, quia tamen amicicia illi intercesserat cum Ochozia, rege Israhel, omnium pessimo, per prophetam arguitur et classis, quam cum ipso communem habebat, priusquam in Tharsis, quo missa fuerat, peruenisset, naufragio periit. Rursum alias


879. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_445 | Paragraph | SubSect | Section]

impensis ędificare ab Ochozia tentatus renuit, iam damno satis edoctus ne innocentem quidem securum esse cum perditis hominibus commercium habentem. Magos ab Oriente ad Christum in Bethlehem natum stella perduxit, sed tamen, cum interim ad Herodem, Hierosolymam diuertissent, latuit illico subtraxitque sere obtutibus eorum. Cum uero inde discessissent, rursum comparuit et usque ad locum, quo ibant, fideliter pręcessit. Quid est hoc,


880. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_454 | Paragraph | SubSect | Section]

Stephano abbati, Grandimontensis ordinis autori, qui in Mureto *corr. ex Moreto , Aquitanię monte, uitam solitariam duxit, tametsi rudis modicusque amictus fuerit, hoc tamen admirationem auget, quod sub eodem et ęstiuos calores et brumę frigus pertulerit, nunquam quicquam panni sibi uel addens uel demens. Vtranque profecto diuersorum temporum molestiam leuare posset solertia, nisi utranque


881. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_454 | Paragraph | SubSect | Section]

solertia, nisi utranque tolerare mallet in Deum charitas. Apollonius aput Thebaidem * corr. ex Thebaidam in finibus Hermopolis collobio stuppeo, quod lebithen uocabant, operiebatur, neque tamen ullum capitium habuit, sed lineo linteolo collum caputque obuoluebat. Et hoc magis mirandum, quod, cum quadraginta annos in deserto manens peregerit, eius tegmina neque usu consumpta neque uetustate labefacta ferantur, ut


882. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_454 | Paragraph | SubSect | Section]

eius quam regum purpuram cum regnis suis. Palmeis quidem tegminibus et illi quatuor in uastissima Aegypti eremo a Pafnutio inuenti: Ioannes, Andreas, Thaddeus et Philippus amicti erant. Hunc tamen tam syluestrem uestitum haud multo tempore post cum ueste immortalitatis commutarunt. Tanto nunc felicius cęlesti lumine illustrantur, quanto antea perusta solis ardoribus cute contemptius squalebant. Serapionem


883. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_459 | Paragraph | SubSect | Section]

quandoque debere, ut habeant, unde aliis largiantur, nedum unde ipsi uiuant. Pauperculis olim episcopis hoc iure pręceptum fuisse dicet aliquis. Nunc autem opulentis, ut quid necesse est laborare? At iis etiam, sed alia tamen laborandi causa erit, ne scilicet in multa, ut fit, rerum copia lasciuire illos et uoluptatibus diffluere ocium cogat. In desideriis enim est (ut Salomon ait) omnis ociosus. Ab Haymone quoque, Cantuariensi


884. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_460 | Paragraph | SubSect | Section]

quin immo iubente Domino laxasse rete in Euangelio legimus. Quis tale opus reprehendere audeat, si Dominus iubendo approbauit? Iam de elemosinis eorum, quos docebant, uiuere licebat, iam dignus erat operarius mercede sua, et tamen crebrius ad tendenda retia quam ad accipienda munera manum porrigebant, ut non auaritiae, sed honesti laboris exemplo essent. Lucam etiam Euangelistam arte picturę animum spiritalibus negociis fatigatum


885. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

Stephanus anachoreta in Mareotide regione, sanctitate vitę et miraculis clarus, quanuis hernię morbo (quem Gręci hydrocelam appellant) laboraret, non tamen intermittebat, quin certa diei hora de palmarum foliis funiculos intorqueret, maiorem morbum existimans ociositatem. Danieli, Aegyptio abbati et presbytero in Scythiotico monasterio degenti, sicuti facere aliquid


886. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_465 | Paragraph | SubSect | Section]

Quę autem remissa est, tributis seruiet . Sic quidem et Paulus abbas in Aegypti eremo, cui Porphyrio nomen est, considens, cum sibi ad uictum hortulus, quem ipse fecerat, et palmarum ferax regio satis essent, quotidie tamen aliquot horis palmę texturę operam impendebat. Ea uero, quę texuerat, annis singulis concremabat. Septima enim et eo amplius mansione ab hominum habitaculis remoto neque dare illa cuiquam neque uendere promptum erat.


887. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_467 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, communes cum aliis labores, hoc iniunxit, ut quotidie magnum lapidum aceruum de loco ad locum transferret et translatos rursum restitueret. Quanuis enim ieiuniis uigiliisque haud parum illam fatigari cerneret, timebat tamen, ne, si quicquam paulo remissius egisset, aliqua residens iuuenili in corpore turpis cogitationis scintillula incendium excitaret peccati. Eam autem sopiri uel etiam extingui posse hoc exercitationis additamento


888. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_471 | Paragraph | SubSect | Section]

gentes Christum euangelizaturus proficisceretur, equitantibus iis, qui cum illo erant, ipsum medio brumę tempore sine equo nudis pedibus incessisse. Et cum ad montium asperiora itinera peruenissent, equum conscendisse, sed tamen calciamenta minime induisse, ita ut sęuiente hyeme et niue, quę pedibus inciderat, gelascente plantas de stapede amouere nequiuerit, donec aqua feruente superinfusa glacies solueretur. Hanc in illo algoris patientiam


889. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_479 | Paragraph | Section]

ieiunasset. Ieiunauit, et usque ad tertium regni successorem ea familię dilata est clades. Peccauerat Dauid, et peccatum confitens a Nathan propheta audierat: Transtulit a te Deus peccatum tuum . Et post hęc tamen: Infirmata sunt, inquit, a * add. ieiunio genua mea . Sed cuius genua infirma ieiunio erant, eius in Deo spes firma fuit. Vnde ait: In te, Domine, speraui; non confundar in


890. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_480 | Paragraph | Section]

Danielis. At uero prophetes ille de Hierusalem ueniens in Bethel, cum alterius fraude mendacioque deceptus fregisset ieiunium, a leone (quod animalis genus ieiunanti Danieli pepercerat) suffocatus periit. Qui tamen, dum ieiunium seruabat, manum Hieroboam regis, ipsum ferire uolentis, arescere fecerat et arefactam, cum illum poenituisset, rursum sanitati restituerat. Tanta itaque ieiunantis uirtus fuit, quanta soluentis ieiunium


891. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

clarus. Bonifacio martyri, Mysię archiepiscopo, quotidiana ieiunia pro deliciis erant atque ut inediam per biduum quatriduumque prolataret, Dominicis tantum diebus quintisque feriis cibum capiens. Cum tamen docendo gentiles per Mysiam iter faceret, uię ac frigoris asperitate fatigatus ita temperauit ieiunium, ut quotidie dimidio panis et aquę poculo uires reficeret. Et quoniam neque equo uehi uoluit, sed pedes ire


892. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_484 | Paragraph | Section]

herbis crudis pascebatur, a cocto abstinebat. Et monachus professus, cum a seniore iuberetur modico uino uti propter stomachum, unicam uini guttulam in urceum aquę plenum instillare coepit, ut et obediret et aquam tamen nihilo pene quam ante sapidiorem biberet. Pauculas etiam ficus festiuis duntaxat diebus in cibo habuit, neque hoc quidem sua sponte, sed obedientię iure. Hic igitur iam ab initio in parentis uisceribus a Deo electus,


893. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_485 | Paragraph | Section]

Nunquam enim ante uesperum quicquam gustauit. Diuus Hieronymus testatur etiam Hilarionem abbatem nunquam ante solis occasum, nec festis diebus nec in grauissima ualitudine, soluisse ieiunium, cum tamen duro admodum parcissimoque uictu usum dicat — herbarum syluestrium ordeaceique panis et non coctę, sed aqua frigida maceratę lentis, ita ut ei aliquando caligarent oculi, corpus scrabedine rigeret, et tunc oleum pro


894. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_486 | Paragraph | Section]

Hieronymus ad Eustochium uirginem scribens loquitur ac dicit: Repugnantem spiritui carnem hebdomadarum inedia subiugabam. Non tacuit, quod olim in eremo secretus egerat, ut illam, quam docebat, suopte exemplo magis moueret, et tamen confitetur cogitationum in corde lasciuientium illecebris uix interdum se resistere potuisse. Pallebant, inquit, ora ieiuniis, et mens desyderiis ęstuabat in frigido corpore, et ante hominem suum iam carne pręmortua


895. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_486 | Paragraph | Section]

absque ieiunii detrimento posse aliquid pręgustari in sodalitio exterorum, id est, cum aut ipse alios hospitio susciperet aut ab aliis susciperetur. Quem morem apud Aegypti monachos celebrem fuisse autor est Cassianus, ita tamen, ut illam pręgustationem districtiore postea ieiunio compensarent. Vsque adeo neque charitatem dimittere neque abstinentię quicquam derogare uolebant. Odilo, Cluniacensis abbas, Quadragesimale ieiunium solicitius


896. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_495 | Paragraph | SubSect | Section]

sub specie panis et uini sumendum obtulit, sacramentum id cibi spiritalis est, quo animus pascitur, non corpus. Nam post resurrectionem quoque, ut ueritatem resuscitati corporis approbaret, cum Discipulis comedit, non carnem tamen nec quicquam aliud pręter panem, piscem, fauum. Eius pręcursor Ioannes Baptista Spiritu Sancto repletus, antequam natus, locustis in deserto et syluestri melle pascitur. Ob quam uictus austeritatem


897. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_495 | Paragraph | SubSect | Section]

pisciculos, quando quatuor milia virorum satiata sunt. Rursum transfretantes obliti sunt panes secum ferre; usque adeo cibariorum curam non habebant, dum eius, quem relictis omnibus secuti fuerant, dulcedine satiantur. Et tamen, quod non ieiunarent, adhuc excusabantur, quia Sponsus cum eis erat. Quanto ergo continentius atque tenuius eos uictitasse censebimus, postquam ablato Sponso, hoc est, crucifixo Domino nuptiarum gaudium


898. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

ordeaceus, aqua potus fuit. Postea Traiectensis episcopus factus miraculis illustratus est, Heraclio in Oriente imperante. Germanus etiam, Altisiodorensis episcopus, tenuissimo uictu contentus uino abstinuit, in solennibus tamen festis ita aqua diluto utens, ut uinum non saperet. Antehac ordeaceo pane et leguminibus uixerat, et his non sale, sed cinere conditis, quotidianum seruans ieiunium. Cum hac cibi ac potus uilitate luxuriam commutauerat


899. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_499 | Paragraph | SubSect | Section]

congius refectio erat. Pambo abbas, cum animam ageret, confessus est, quod ab eo die, quo solitudinem ingressus fuerat, panem non gustarit neque quicquam, cuius ipsum poeniteret, prolocutus fuerit, et se tamen sic e uita discedere, tanquam qui modo coepisset, non tanquam qui profecisset. Pior *corr. ex Pion abbas in Thebaidis deserto, quo minus in edendo uoluptatis caperet, deambulando sumebat cibum, aqua


900. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_503 | Paragraph | SubSect | Section]

et abstinentia certasse nouimus. Quoniam aliter quidem pugiles et gladiatores alendi sunt, aliter serui Christi. Pręterea, non minor Iudit uiduę quam Annę Helcanę uxoris, sanctitas in Scripturis prędicatur. Anna tamen uinum et quod inebriare potest, nunquam se bibisse dixit. Et si coniugalis pudicicia minus tutam se putauit, si uinum gustasset, quomodo uidualis castitas eodem gustu corrumpi non formidaret, cum hęc illa interior sit


901. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_504 | Paragraph | SubSect | Section]

produxit diem, rapta in spiritu, ut dictum est. Quisquis ad istarum glorię sublimitatem peruenire cupit, harum, quantum potest, imitetur continentiam. Multa sunt huiuscemodi exempla, quę longum esset enarrare. Te tamen, Othilia uirgo, tacere omnino non possum, quę leguminibus et ordeaceo pane lassum ieiuniis corpus sustentasti, donec in cęlestibus regnis grano illo frumenti satiari meruisti, quod cadens in terram multum fructum


902. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_511 | Paragraph | SubSect | Section]

obsequendo fama exciti, mandauit, ut de cęllario lenticulam quę oleo plena erat, proferens per fenestram proiiceret. Tantillum illis olei erat, et quidem in deserto, ubi is liquor neque mutuo sumi neque emi poterat. Concitus tamen ipse, non inopię, non loci rationem ducens, quod iubebatur, perfecit. Alias quoque saxum ingens, et quod multi simul mouere non ualerent, soli, ut aduolueret, abbas pręcepit. Tunc ille quidem toto conatu frustra


903. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

quomodo algore contractus non expirasset. Mane semiuiuum reduxerunt, et abbas ueniam petiit, affirmans nunquam se putasse hoc monachorum aliquem facturum, nedum episcopum, ideoque ioco magis quam serio uerbum protulisse. Hac tamen obedientię subiectione Lambertus meruit et in episcopatus sui sedem restitui et tandem martyrio coronari. Non minus constantis, licet minus prudentis, obedientię est exemplum, quod sequitur. Ioannes abbas eremique


904. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

inedia perire quam abbatis pręuaricari mandatum maluerunt. Quam id recte, nescio, cum mandantis uoluntas non eo tenderet, ut innocentes discipulos fame confici uellet et escam, quam in manibus habebant, non gustare. Illi tamen stupendę cuiusdam constantię prębuerunt exemplum. Columbanus abbas Gallo discipulo (cuius paulo ante mentionem fecimus) inobedientię crimen obiecisse dicitur, quod ad Lignonem * corr. ex


905. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

homines — fateor — talia passi sunt, sed de morte transierunt ad uitam, de laboribus ad quietem. O pręoptanda supplicia, per quę beatitudinis cumulus augeatur et quorum patientia Deo nos efficit chariores! Nequis tamen ad solos prophetas ueri obseruationem spectare arbitretur, Achior, Ammonitarum ductor, ab Olopherne Bethuliam obsidente de Iudeorum uirtute interrogatus, quod sentiebat, non dissimulauit, asserens inexpugnabiles esse Deo


906. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

soli illi semper placere studentes, qui ait: Ego sum uia, ueritas et uita. Hinc quidem multos leuissimi etiam mendacii culpam sedulo cauisse accepimus. Theonas abbas in eremo Scythi nunquam mentitus dicitur, cum tamen tribus milibus monachorum pręfuisset. Mirum est inter tantam multitudinem non fuisse lingua lapsum. Hoc idem et Beonem abbatem in uita pręstitisse tradunt. Ac semper quidem illo mendacii genere


907. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

lapsum. Hoc idem et Beonem abbatem in uita pręstitisse tradunt. Ac semper quidem illo mendacii genere abstinendum est, quod in detrimentum uerti posse animarum, corporum, rerum. Cętera leuiora sunt, nullum tamen- ut arbitror — culpa uacuum. Omnem quippe simulationem, quantum a ueritate, tantum et a Deo abesse necesse est, cum summa ueritas ipse sit. Interdum tamen simulare et dissimulare et mentiri necessarium, cum scilicet


908. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

uerti posse animarum, corporum, rerum. Cętera leuiora sunt, nullum tamen- ut arbitror — culpa uacuum. Omnem quippe simulationem, quantum a ueritate, tantum et a Deo abesse necesse est, cum summa ueritas ipse sit. Interdum tamen simulare et dissimulare et mentiri necessarium, cum scilicet vita res cadet, ut, nisi mendacium perpetretur, aut grauius peccatum committendum erit aut maius bonum omittendum. Huiusce rei subiiciemus exempla.


909. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

grauius peccatum committendum erit aut maius bonum omittendum. Huiusce rei subiiciemus exempla. Abraham, cum per spiritum nosset Sarrę, uxoris suę, pudiciciam, Domino protegente, quocunque perrexisset, tutam fore, uitę tamen suę ob eius formam improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob


910. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_522 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominum summitati innixum, a quo non fraudis alicuius exprobrationem accepit, sed e contrario terrę, in qua dormiebat, possidendę regnique per orbem propagandi promissionem. Nunquid peccauerat, qui ita remunerabatur? Neque tamen ipsum non simulasse dicere possumus, cum hędinis pelliculis Esau fratris pilositatem effingeret, neque non mentitum, cum se esse ipsum Esau responderet. Sed ista ita dispensantur, ut non uitium iudicentur, sed


911. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_522 | Paragraph | SubSect | Section]

Pharaonis) non abituros inde, nisi minimum fratrum Beniamin, quem domi cum patre relictum dixerant, adduci facerent, quasi hoc experimento deprehensurus, utrum terram exploratum uenissent an parandę annonę a patre missi. Et tamen omnes mox abire permisit pręter unum, quem pro obside tenuit secum. Postremo reversos una cum Beniamin, cypho suo argenteo in sacco eius clam indito, furti insimulauit. Nunc ergo quęritur, an illi tunc licuerit his ex


912. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

culpa finis merito, dum per illam Ioseph eis plurimum prodesse nititur, a quibus grauissime offensus fuerat. Aegyptię obstetrices iussę pręfocare mulierum Hebrearum mares pueros obtemperaturas se Pharaoni monstrabant nec tamen obtemperauerunt. Et quoniam non morerentur puerperia, accusatę respondent ipsas Hebreas obstetricandi artem callentes, antequam se ad illas applicuissent, parere solere. Maluerunt mendaciunculo isto uti quam crudeli regi


913. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

isto uti quam crudeli regi pręstare obsequium. Quamobrem dicit Scriptura: Quia timuerunt obstetrices Deum, ędificauit eis domos . Per quas alii temporalia, alii ęterna bona illis repensa intelligunt. Quicquid tamen horum sit, mercedem meruit pietas etiam mendacio uelata. Raab meretrix, certa Israhelitas Iosue duce urbem Hierico, in qua erat, funditus euersuros, exploratores eorum domi receptos non prodidit, quin immo


914. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_525 | Paragraph | SubSect | Section]

Nonne magis Deum offendisset, dum uerum dicit, pios neci exponendo, quam dum falsum, a periculo liberando? Mea quidem sententia minus displicet, si modo displicet, pietate mixta simulatio quam ueritas cruidelitate. Vtrunque tamen autoris fine intentioneque metiendum est. Salomon, regum sapientissimus, in re dubia sententiam laturus, non nisi simulationis usurpatione inuestigauit ueritatem. Afferte mihi gladium —


915. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_525 | Paragraph | SubSect | Section]

regem, uidentes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. Hęc quidem indagandi ueri ratio usitatior nec tolerabilis tantum, uerum etiam probata, sed non ita et decipiendi. Quis tamen Iudit uiduę sutelas dolosque et mera mendacia audet accusare, quibus patriam obsidione, Iudeam omnem, hoc est, Dei populum seruitutis periculo liberauit? Omnibus se ornamentis comit, et Dominus auget illi formę decorem


916. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

proprium perfidię est. Sed quid de ista Petri simulatione dicemus? Reprehensibilem eam fuisse non nego. Quis enim sum, ut Paulo contradicam, cum pręsertim neque Petrum illi contradixisse constet. Sed tamen facile uenia dignam tunc extitisse non dubito, cum adhuc Moysi lex apud Iudeos in Christo credentes non illicite uigeret. Postea uero neque propter Iudeos neque propter gentiles in fide quicquam simulandum fuit, cum


917. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

odium magna frangit mansuetudo et ira alterius alterius humilitate coercetur. Ioseph quoque, mitissimi ingenii adolescens, in cisternam a fratribus deiicitur et externis in seruitutem uenditur. Et tamen eos, a quibus talia passus fuerat, benigne suscipit, large educat, non malum pro malo reddens, sed uincens in Bono malum. Irasci enim nescit mansuetus, et benefacere iis etiam, a quibus offensus est, nouit.


918. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_540 | Paragraph | SubSect | Section]

dicta sunt, ubi de labore obedientiaque tractauimus, partim dicentur, cum de patientię uirtute disseremus. Igitur, ne eadem sępius repetere necesse sit, hoc loco de illis loqui supersedebo. Omnes tamen Christi seruos ancillasque admonitos uelim, ut meminerint talium hominum et preces a Domino facilius exaudiri et opera largiore remuneratione compensari. Nisi id uerum esset, non illos potissimum in magno rerum discrimine


919. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_543 | Paragraph | SubSect | Section]

et attende, ne forte labaris in lingua et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem. Hieremias in matris utero sanctificatum se audit, et tamen ait: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum. Quomodo ergo illi lingua non delinquant, qui irrequisiti garriunt, si peccare loquendo timuit, quem loqui Deus inuitabat? Qui tunc demum ad


920. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

quę quidem terrenis uoluptatibus dediti scire non possunt. Quantum igitur in has uirtute seruanda sancti uiri ac mulieres soliciti constantesque fuerint, innumeris pene exemplis patet. Nos non multa subiiciemus, quę tamen cum ad probandum, quod dicimus, tum ad imitandum sat erunt. Amon, Aegyptius abbas, a parentibus accipere uxorem coactus, uirgini, ut uirginitatem seruaret, persuasit. Diuisis ergo lectulis usi, sed tamen eodem


921. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

subiiciemus, quę tamen cum ad probandum, quod dicimus, tum ad imitandum sat erunt. Amon, Aegyptius abbas, a parentibus accipere uxorem coactus, uirgini, ut uirginitatem seruaret, persuasit. Diuisis ergo lectulis usi, sed tamen eodem contubernio, cum iam decem et octo annos corpore ac mente integri una peregissent, utilius tutiusque sibi uisum est, si digrederentur. Itaque illa mansit domi, ipse uero ad solitudinem Nitryę


922. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

matrimonio pręferens castitatem. Non minor casti propositi constantia Vandonis abbatis fuit. Nam cum Pipini Gallorum nepos esset, a Dagoberto, regni successore (cui imprimis charus erat) compulsus est ducere uxorem. Neque tamen, ne castitatem seruaret, compelli potuit: nuptę persuasit, ut Deo potius quam mundo seruirent. Itaque illa sacrarum uirginum collegium iniit, ipse monachorum, abbatisque officio functus est et miraculis nobilitatus. At


923. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

Britannorum regem, cum Egica uxore uirginitatem custodisse memorię proditum est. Non tam illi urbes, populos, prouincias uicisse gloriosum foret, quam quod seipsum uicerit, nullum Venereę uoluptatis relinquens locum. Hunc tamen siquis imitari uoluerit, imitetur castitatem, consortium fugiat. Difficile enim creditu est, nedum factu, ut uir et mulier una habitent et neque hęc se sciat uxorem neque ille maritum. Nulla securitas est uicino serpente


924. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_559 | Paragraph | SubSect | Section]

ita magic continendus. Propterea quidem Ioannes anachoreta in quadam Aegypti pręrupte rupis spelunca obtruso * corr. ex obstruso aditu degens, cum foeminis nunquam est locutus, raro cum uiris, ad se tamen intrare permisit neminem. Tribuno roganti, uti se coniugi suę conspiciendum sustineret, non est assensus, sed in quiete se illi appariturum promisit, quod eam pio desyderio affici sciret. Proxima igitur nocte mulier


925. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_559 | Paragraph | SubSect | Section]

Et quod uiderit, formam habitumque corporis et cuncta uultus lineamenta recte uereque referendo fidem fecit. Quantę, quęso, perfectionis uir iste fuit, qui imaginem sui dormienti foeminę spectandam mittere potuit, cui tamen accessum ad habitaculum suum interdixit! Et si talis lapsum pertimuit, quis tutum putabit ingerere se obtutibus mulierum? Paulum quoque abbatem, qui solitudinem Panephiso oppido proximam incoluit, ne


926. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_563 | Paragraph | SubSect | Section]

quod petebatur, suadebat, charitas uero cedere cogebatur, nequid foeminę foris manenti aduersi contingeret, cum locus feris frequens esset. Denique receptam in uno tugurioli angulo posuit, et se in altero collocauit. Noctu tamen cogitationibus ad impudiciciam pulsatus, iam in eo erat, ut uinceretur, cum subito in mentem uenit, quod pro tam breui uoluptate ignem ęternum passurus esset. Exurgens igitur accendit lucernam et: Experiar — inquit —


927. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

omnis huiusce molestię se expertem palam affirmare solitus sit. Antonio, Alexandrino abbati, diabolus deformi admodum tetraque facie apparens dixit se fornicationis spiritum et ab eo superatum esse. Nec tamen ideo Antonius laxauit ieiunii rigorem, precum assiduitatem laborisque solicitudinem, sed potius auxit, ueritus, ne diabolo credendo, dum se stare putaret, caderet et remissis armis, quibus uicerat, occasionem uincendi


928. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

ad precum refugia recurrebat. Post quas somnianti uisum est astitisse angelum omnemque sibi genitalium motum ademisse nec postea sensit tentari. Quin immo, Dei dono fretus pręesse monasterio foeminarum coepit. Interim tamen discipulos admonere non cessabat, ne se in eo prius emulari uellent quam pari miraculo insuperabiles facti fuissent. Helias quoque abbas, cum triginta annos natus coenobii uirginum curam suscepisset et carnis molestias


929. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_567 | Paragraph | SubSect | Section]

lapidibusque obruti sunt, quos furens et ineffrenata libido ad mendacium egerat et impietatem. Iudit uiduam et multę diuitię et iuuenilis ętas et elegans prę cęteris forma ad repetendum connubium hortabantur. Illa tamen uiduitatem prętulit nuptiis, molli indumento cilicium, luxurię ieiunium, somno atque ocio uigilias et orationem hisque armis instructa Olophernis, id est, diaboli dissecuit caput, nullum ei ad se corrumpendam relinquens


930. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_568 | Paragraph | SubSect | Section]

cum illa erant, atque adeo cum ipso monasterio concremari iussit. Admoto uero igne flamma, uirginalis pudicicię ultrix, inde se auertens in regiam prosiliit, quam Hirtaco cum unico filio uix euadente funditus consumpsit. Sed tamen filius a demonio correptus interiit, pater elephantia perfusus, morbi dolorem non ferens, ipse sibi mortem consciuit. Itaque, qui male perdere Iphigeniam cum suis uirginibus cogitauerat, teterrime ipse cum filio


931. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_570 | Paragraph | SubSect | Section]

ueneno infici non potuit, lasciuiam uincens pudore et in fragili corpore seruans mentis integritatem. Barbaram, Nicomedię ciuem, forma, genere, diuitiis floreque ętatis pręstantem, fidei tamen ardore talia contemnentem, cum multis eam petentibus nulli nubere uellet et se Christianam uirginitatis uotum suscepisse diceret, furens gentilis pater Dioscorus stricto gladio illam persequi coepit. Sed


932. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_574 | Paragraph | SubSect | Section]

*corr. ex Agerico impetratum recepisset, rursum patris molestiis infestationibusque et iam odio agitata ad ecclesiam confugit. Ille iratus inde raptam in carcerem detrudit. Nec tamen efficere potuit, ut uoto suo filia consentiret, quę se iam Christo desponderat. Vbi uero firmam in proposito permanere uidit et neque minis neque uerberibus moueri iam placatior dimitti iussit nec deinde impedimento


933. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_574 | Paragraph | SubSect | Section]

moueri iam placatior dimitti iussit nec deinde impedimento fuit, quin ipsa inter sacras uirgines perpetuam uirginitatem, profiteretur. Tanta pro castitate perpessam martyrem dicerem, nisi obstaret fidelis pater. Martyrii tamen coronam meruit, quę sic oppugnata uirginitatem non amisit. Gregoriam, Romanam uirginem, a beato Gregorio traditum est ipso nuptiarum die ad ecclesiam confugisse et perpetuę uirginitatis uoto Deo se consecrasse.


934. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo. Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri coniux Kunegundis, Henrici imperatoris, fuisse dicitur. Denique uiro muliebri constantię diffidenti ac zelotypo suspecta super candentes uomeres nudo, sed inoffenso uestigio ambulando castam se probasse. Eo


935. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_577 | Paragraph | SubSect | Section]

redigeret, dicta Smaragdus. Cur, inquies, unum fugiens tam multis se credidit? Quia eos, quibus se credebat, ęque ac se castos esse nouerat. Quem autem fugiebat, longe disparis uoti diuersique propositi erat. Neque tamen negare possum difficillimum esse foeminę cum uiris uersanti mentem integram gerere et inter scopulos nauigantem nulla in parte ellidi. Quam ergo fortis uirgo Euphrosina, quę saluas pudicicię merces per media ipsa


936. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_579 | Paragraph | SubSect | Section]

Nataliam, Hadriani martyris coniugem (quoniam forma multis pręstabat) tribunus Nicomedię in coniugium petiit. Denegare non erat, quod tribunus peteret. Et ancilla Christi iam, quo se uerteret, nesciebat. Impetrat tamen tridui spacium ad deliberandum atque interim Dominum uotis precibusque solicitat, ut pudiciciam, quam illi uouerat, ipse tueatur. Et somnio edocta, inde soluens Constantinopolim uersus fugam fecit. Quod ut resciuit


937. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

uocabatur, lęta abiit. Si his etiam digamas frui solere uisis nostis, nubite, uiduę. Sin uero nihil tale de illis memorię proditum legistis, non est, cur illas imitemini, de quarum beatitudine a scriptoribus siletur. Siqua tamen continere se non potest, nubat. Melius est enim nubere quam uri, quia minus malum maiore malo melius est. A quo quidem malo multum abhorrens Euphrasia, uirginis Euphrasię mater, hac unica prole suscepta cum uiro suo


938. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_580 | Paragraph | SubSect | Section]

uixit. Cęterum illo defuncto, quoiniam ętas, forma, diuitię suppetebant, ad secundas nuptias urgeri coepit Theodosii imperatoris Augustęque suasionibus ac promissis. Quod quanquam amore erga ipsam summo agebatur, illa tamen indignans et castitate metuens, rebus occulte nauigio impositis, cum filia in Aegyptum nauigauit. Et in Thebaidem perueniens, filiam monasterio tradidit, quę secum tulerat, pauperibus erogauit piisque


939. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_582 | Paragraph | SubSect | Section]

noluerint, ut Christum haberent. Sed quid de illis dicam siue foeminis siue uiris qui ne adulteriis quidem abstinent, qui meretricantur, qui libidinibus diffluunt, quando quidem etiam matrimonia iterare, etsi licitum, non tamen satis honestum putatur; nisi forte honestum sit uri et continere se non posse. Meminerint igitur in Decalogo pręceptum esse: Non mechaberis, non concupisces uxorem proximi tui! Et in Lege adulteros lapidibus


940. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_582 | Paragraph | SubSect | Section]

quod est mors secunda. Sed percurramus etiam Scripturarum exempla, quo magis innotescat, quanto odio Deo sit omnis impudicus. Lamech primus duxit duas uxores, et primus Cayn occidit fratrem. Dicitur tamen septuplum ultio dabitur de Cayn, de Lamech uero septuagies* septies. Sodomitę et Gomorrei, cum aduenas turpiter appetissent, cęcitate primum lucem amisere, deinde etiam uitam, cum ipsis * corr. ex


941. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

adulterii perpetratio ad innocentis et quidem de se bene meriti indignam compulit necem, ut intelligas illicitos concubitus causam esse plurimorum malorum. Et licet peccatum hoc mox per poenitentiam translatum dicatur, ipsa tamen peccati labes non nisi multarum maximarumque patientia calamitatum elui purgarique potuit. Filius etiam Dauid Ammon defloratę Thamar


942. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_583 | Paragraph | SubSect | Section]

scissum est regnum de manu filii sui et datum Hieroboam, seruo suo. Igitur, cum obscoenę libidinis uoluptas multo maioribus suppliciis semper compensata sit, certe, si nulla etiam castitati pręmia proponerentur, caste tamen uiuendum esset. Rursum, cum tanta castitatis sit merces, quantam ęstimare nemo potest, si nulla libidinem sequeretur punitio, libidine abstinendum esset. Vt ergo et uitium caueamus et uirtuti penitus innitamur, qualis


943. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_584 | Paragraph | SubSect | Section]

domum suam. Fac aliquid operis, ut nunquam te diabolus inueniat ociosum. Sexum diuersum, quantum potes, fuge, quantum licet, obliuiscere: fugientem deserit concupiscentia, obliuiscentem dimittit foeda titillatio. Semper tamen totam uincendi spem in Deo colloca. Sine me — inquit — nihil potestis facere. Caput IX / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA


944. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecce moeret et poenitens se deliquisse confitetur. Cur ergo non, ut ante, sequitur confessionem uenia, cum pręsertim illud quam hoc peccatum grauius fuerit? Quin licet deinde quis leuius peccet, magis tamen efficitur ingratus, dum post remissam culpam in culpam relabi negligit. Proinde Dominus, cui prius facile pepercerat, nunc eundem de tribus eximiis malis unius optione onerat, hoc est, uel famis uel cladis uel


945. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_590 | Paragraph | SubSect | Section]

Coluit enim idola, somnia obseruauit, artes maleficas exercuit, Domini per os prophetarum minas denunciationesque contempsit. Ob hoc ab Assyriis captus et catenis atque compedibus uinctus, abductus est in Babylonem. Et tamen, postquam eum flagitiorum suorum poenituisset precatusque esset Deum, quem peccando irritauerat, exauditus est reductusque Hierosolymam et in regnum postliminio restitutus. Tunc simulachra, quę posuerat, euertit arasque


946. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_594 | Paragraph | SubSect | Section]

superbiam contundens Deus regno illum menteque eiecerat, ita ut procul ab hominum consuetudine annos septem cum feris per deserta uagatus sit, foenum quasi bos comederit, ęstus, pluuias, uentos patiens absque tecto. Postquam tamen ille ad se reuersus agnouit mundanam potentiam non suum, sed Dei esse arbitrium, ac proinde confiteretur neminem esse, qui uirtuti eius possit resistere aut dicere ei: Quare sic fecisti? — ueniam meruit et sanitati


947. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_594 | Paragraph | SubSect | Section]

soror Aaron sacerdotis, et ipse etiam Aaron Moysi arroganter detraxerant. Sed alter statim commissum doluit et ueniam accepit, altera, quia paulo peruicacior fuit, lepram incurrit. Orauit pro ea Aaron, orauit Moyses, et tamen Dei iudicio damnata extra castra propellitur nec nisi peracta septem dierum poenitentia sanitatem recuperare et in castra redire potuit. Ne tardes, igitur — ut Ecclesiasticus inquit — conuerti ad Dominum,


948. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_595 | Paragraph | SubSect | Section]

te. Caput X / DE POENITENTIA PECCATORVM PER EXEMPLA NOVORVM Et, si istis (quos, quanuis sanctos, ad inferna tamen descendere primorum parentum cogebat pręuaricatio) tantę curę poenitudo delictorum fuit, quanto magis nobis esse debet, quibus per Saluatoris aduentum Legis maledicto solutis pateat aditus paradisi! Dies, quem illi diu


949. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_596 | Paragraph | SubSect | Section]

et flagitiorum conscientia cęlum suspicere non fuerat ausus, redit iustificatus. Nunquid tantę istorum glorię, quantam assecuti sunt, te participem fore diffidis, si ipsorum imitatus fueris poenitentiam? Addamus tamen his complures alios, ut ex ipsa poenitentium frequentia multo stultior ac detestabilior appareat obstinatorum duritia. Marcellinus, pontifex maximus, Diocletiano et Maximiano persecutoribus, tormentorum immanitate


950. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

Christianum esse et deos uanos falsosque despicere diceret, ipsius regis iussu supplicia pertulit, membratim articulatimque dissectus. Inde alii Denodatum, alii Intercisum cognominant, ego potius Deartuatum dicerem. Nihil tamen refert, quo cognomento appellandus sit, sed magis consyderare decet, a quanta perditione per poenitentiam liberatus ad qualem peruenerit gloriam, ut inclytissimis Christi martyribus annumeratus sit. Bonifacius,


951. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_601 | Paragraph | SubSect | Section]

pro delictis Deo satisfecisse crediturus, cum ille repertus sibi redderetur. Postea Metensis episcopus electus, cum diu Ecclesiam optime rexisset, allatus est ei piscis, in cuius intestinis inuento annulo Deo gratias egit. Nec tamen poenitentię rigorem remisit; quin immo dimisso episcopatu eremum repetiit et ad solitudinis angustias reuersus diem suum obiit. Nunc amplitudine fruiter paradisi. O quam bona poenitentis piscatio, cuius hamo suffocatur


952. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

membrum, quod mutilatum erat, integrum fecit atque utroque pede ambulans abiit, qui uno uenerat. Profecto, qui sic doluit se patri irrogasse iniuriam, dignus fuit, et pro quo oraret Antonius et cuius misereretur Deus. Nec tamen laudamus poenitentis factum, sed ex facto poenitentiam pensamus, cui, quod simplicite credidit, feliciter cessit. Pacomius quoque abbas, cum aliquem ex fratribus inimici supplantatione in


953. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_605 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, qui prius gehennę timore fleuerat, iam auidius fleat beatitudinis desyderio et incolatum suum prolongari conqueratur, dissolui cupiens et esse cum Christo. Petrus negationis culpam amare fleuerat, et tamen idem impetrata uenia et clauibus regni acceptis et summi pontificatus officio sibi delato, post Domini ad cęlos ascensum uix ullo die a lachrymis temperasse dicitur atque ad eas identidem siccandas lineum linteolum de


954. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

infestatam suggestionibus dolisque subuersam liberari cupis, ad poenitentiam conuersus orando clama, de misericordia Dei ne diffidas, humiliare in conspectu eius. Et, si te ille statim non audierit, tu tamen perseuera. Cumulatior gratia datur cum differtur, si tamen interim nec supplicatio cessat nec spes deficit nec titubat fides. Vnde huic, quę prius ueluti canis contemnebatur, postremo tanquam optime de Deo merenti


955. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentiam conuersus orando clama, de misericordia Dei ne diffidas, humiliare in conspectu eius. Et, si te ille statim non audierit, tu tamen perseuera. Cumulatior gratia datur cum differtur, si tamen interim nec supplicatio cessat nec spes deficit nec titubat fides. Vnde huic, quę prius ueluti canis contemnebatur, postremo tanquam optime de Deo merenti dicitur: Magna est fides tua; fiat tibi sicut uis! Hoc


956. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

peruenit felicitatem tantumque boni percepit pro poenitentia, quantum perceptura erat mali pro obstinatione, si poenitere noluisset. In ea impletum est illud per Hieremiam dictum: Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Pelagia etiam illa, quę cunctas Antiochię foeminas diuitiis, luxuria, libidine superauerat,


957. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_623 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctitate pręditus Apollo abbas, iuuenem uultu demissum cernens, cum tristitię causam didicisset, blanditer consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed uinci; nam se quoque idem sępe passum, Deo tamen adiuuante nunquam succubuisse. Deinde senem iam relicto, in quo ętatem egerat, tugurio uagum profugumque ad se aduocans, ut rediret, admonuit, et iam suam expertus imbecillitatem alienę misereri disceret, non irasci.


958. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_624 | Paragraph | SubSect | Section]

dubię errorem inducant neque ullus unquam aduersario supersit fallendi locus. Ne uero nihil de foeminis dixisse arguamur, tametsi omnia fere, quę ad uirtutem spectant, utrique sexui communia sint, unum tamen earum exemplum promam. Ferunt mulierem quandam peccata sua in uolumine descripta Basilio Magno porrexisse, supplicantem, uti pro eorum remissione Deum deprecaretur. Orauit ille, et omnia


959. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

confessione, cum scriptum sit: Pro anima tua ne confundaris dicere uerum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Altera quippe crimen suum, quantum potest, cęlat nec tamen ab eo discedit; altera uero detegit, cui oportet, ac reuelat et confitendo poenitendoque diluit atque iterum eo delabi, ubi confundi necesse est, cauet. Qui ergo (ut Salomon sapientia plenus ait)


960. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_627 | Paragraph | SubSect | Section]

cuncta? Sed panis et uini — inquies — formam permanere cerno; quomodo uis, ut aliud esse, quam quod uideo, credam? Eodem profecto modo, quo animal aliquod ex ęre lapideue effigiatum conspicis fucatumque coloribus, et tamen non animal esse intelligis, sed ęs aut lapidem aut materiam aliam. Rursum dices: Ista quidem animalis effigies uisum potest decipere, odoratu tamen, gustu, tactu deprehenditur non esse id, quod uidetur. At in sacramento


961. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_627 | Paragraph | SubSect | Section]

animal aliquod ex ęre lapideue effigiatum conspicis fucatumque coloribus, et tamen non animal esse intelligis, sed ęs aut lapidem aut materiam aliam. Rursum dices: Ista quidem animalis effigies uisum potest decipere, odoratu tamen, gustu, tactu deprehenditur non esse id, quod uidetur. At in sacramento isto panis et uinum, sicut oculis uidentur, ita et sensibus cęteris pariter percipiuntur. Statuarius ergo in ęris uel lapidis


962. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_628 | Paragraph | SubSect | Section]

uetustate uel uitio alienum odorem imitentur, suum amittant? Aquę, cum gelantur, corpus non liquoris, sed uitri habent. Vides igitur quibusdam in rebus interdum contingere alterius rei saporem, colorem, odorem, tactum. Nec tamen ideo reris illas esse alias quam quę sunt, et de Christi corpore dubitas, quia, quę panis et uini sunt, in se conseruat, non quę carnis et sanguinis, cum tamen caro et sanguis sit, immo idem ille, qui natus est de


963. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_628 | Paragraph | SubSect | Section]

contingere alterius rei saporem, colorem, odorem, tactum. Nec tamen ideo reris illas esse alias quam quę sunt, et de Christi corpore dubitas, quia, quę panis et uini sunt, in se conseruat, non quę carnis et sanguinis, cum tamen caro et sanguis sit, immo idem ille, qui natus est de Virgine, qui pependit in cruce, qui surrexit de sepulchro, qui ad dexteram Dei sedet in cęlo? Denique, noli sensibus tuis credere, qui falli decipique possunt. Crede


964. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_629 | Paragraph | SubSect | Section]

uel quo pacto is, qui supra cęlum est, illico, ut dicta fuerint consecrationis uerba, in altari adsit, mirari potius quam scrutari licet. Sed quanquam diuina humanis inuisibiliaque uisibilibus nequeant comparari, quęramus tamen aliquas rerum similitudines, quo magis credibilia uideantur, quę ueriora sint quam ut de illis quicquam dubitare fas sit. Sic igitur in cęlo simul et in altari est Christus, quemadmodum radii soils,


965. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ut de illis quicquam dubitare fas sit. Sic igitur in cęlo simul et in altari est Christus, quemadmodum radii soils, cum oritur, in oriente pariter et in occidente apparent. Nec tamen lux illa substantia solis est, cum in sacrificio altaris eadem substantia Christi sit, quę in cęlo est. Vnus quoque Christus in plurimis hostiis est nec minus in una quam in omnibus nec plus in omnibus quam in


966. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque Christus in plurimis hostiis est nec minus in una quam in omnibus nec plus in omnibus quam in singulis, sicuti eadem uox et in ore sermocinantis et in omnium auscultantium auribus est: aures multę, uox una. Auris tamen alia magis, alia minus uocis capax est, utraque autem sacramenti species ęque capax Christi est. Quem quidem haud inepte solis luci atque loquentis uoci comparauimus, quia ipse et Sol iustitię et Lux mundi


967. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

diligens electos suos usque in finem, et lucerna semper lucens omnibus, qui in domo sunt. Totus autem Christus sub tam exigua latet specie, quemadmodum intra pupillam oculi oppidum aliquod uidetur uel mons. Repręsentatio tamen ibi est sicut in speculo, non ueritas. In sacramento autem tota substantię Christi magnitudo est, quam non loci spacio metimur, sed ui naturę. Ac ne forte ideo spacium illud, quo hostia circumscribitur, uacuum putes,


968. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_631 | Paragraph | SubSect | Section]

Ne laboretis, non enim comprehendetis, imitemur turbam illam, quam pauit Dominus, ut, quod capere possumus, capiamus, reliquias dimittentes in cophinos eorum recondendas, quibus datum est nosse mysterium Dei, sed tamen cum illis pariter credentes, ut pariter cum illis saluemur. Quam quidem fidem ut nobis magis certam probatamque redderet, Dominus noster signis manifestissimis interdum dignatus est roborare, ne credere dubitemus etiam


969. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_634 | Paragraph | SubSect | Section]

quo populus Israhel uixit in deserto, figurabat cibum hunc, quo nos in seculi huius deserto sustentamur. Alioquin fragiles et imbecilli deficeremus in uia neque diabolo resistere neque concupiscentiis repugnare possemus. Et tamen ad illos dicitur; Patres uestri manducauerunt manna, et mortui sunt. Qui uero comederit panem hunc, uiuet in ęternum, ut scias, quanto figurę pręcellat ueritas. Multo ergo ualidior est panis iste pane


970. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_634 | Paragraph | SubSect | Section]

et pulchrum Dei appellat dicens: Quid bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Esto sane, bona etiam et pulchra pro tempore fuerint Legis sacrificia. Nunquid tamen aliquod eorum uirgines germinare dictum sit? Vnde apparet non terrenum, sed cęlestem esse cibum, quo aliti homines angelicam uitam uiuere coepere profitentes castitatem. Etenim cibus quoque ipse caro est


971. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_640 | Paragraph | SubSect | Section]

dicens per uisum sibi a Domino fuisse iniunctum, ut ei diceret: Age, quod agis, nec solitum opus intermitte; natalitio apostolorum Petri et Pauli die uenies ad me recipiesque mercedem. Ille itaque anno quidem septimo, sed tamen die, quo preędictum fuerat, cum missam celebrasset, percepta communione uita decessit. Beatus, qui per quotidianam Agni immortalis immolationem ad coenam nuptiarum eius uocari meruit, celebritate ęterna in cęlo


972. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_641 | Paragraph | SubSect | Section]

Illud uero sumpturus de lectulo humi se deponi fecit saccoque operiri. Tunc genibus prouolutus lachrymas fudit, pectus pugno percussit et sic sanctam oblationem hausit, gestu habituque se illa indignum contestans, illam tamen sibi necessariam hauriendo docens. Quod autem et intelligentiam pie sumentibus pręstet, Eadmundus, Cantuariensis episcopus, testis est. Qui die crastino de Trinitate disputationem initurus, noctu in somniis uidit se


973. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_642 | Paragraph | SubSect | Section]

mortuis offeratur, maximo illis adiumento erit ad commisa in purgatorii locis diluenda. Gregorius pontifex refert quendam Centumcellensium presbyterorum, dum in thermis lauaretur, homini ignoto, qui tamen ipsi officiosius ibi inseruiret, panes aliquot referendę gratię causa muneri obtulisse, illum uero noluisse accipere, quod sibi eis non opus esset diceret uita hac iam defuncto. Se enim loci illius dominum aliquando


974. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_643 | Paragraph | SubSect | Section]

Foeminarum quoque sanctarum hac in re curam studiumque indicabimus, ut ex eo simul et utilitatem monstremus. Maria Magdalena uitam agens in deserto cęlestium spirituum societate fruebatur, et tamen, cum sibi uitę finem imminere cognouisset, Maximinum episcopum iussit accersiri et percepta ab eo communione ad cęlum migrauit. Non fuit illi satis cum angelis iter hoc ingredi, nisi Dominum angelorum ducem habuisset.


975. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_644 | Paragraph | SubSect | Section]

opus remedio est, qui grauius ęgrotant. Hoc autem remedio a peccati morbo conualescimus, ab inquinamentis mundamur, ab errore in uiam iustitię dirigimur, deinde, de morte transimus ad uitam, de tenebras ad lucem. Imprimis tamen uidendum, quo animo, qua mente accedatur. Aptis ad sumendum corporibus medicina prodest, male autem dispositis, si sumatur, exitio est. Et, si Philistini, quod arcam Domini captam in templo idoli Dagon posuissent, aduersa


976. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_377 | Paragraph | Section]

uix ferre preualeret, nedum aliena iudicare posset. Quod prępositi monasterii audientes, fratri poenitenti ueniam indulgere quam poenam infligere maluerunt, dum consyderant ne se quidem sine peccato esse. Nec tamen ideo delinquentibus ignoscendum est, ne coquatur hędus in lacte matris suę. Sed ipsi, qui pręsunt, ita seueritatem in puniendo exerceant, ut semper se quoque infirmos esse meminerint.


977. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

Vitali monacho de prostibulo egredienti obuiam factus alapam incussit, quod ab eo libidinis causa infamem locum frequentari diceret. Et statim ipse a demonio arreptus male torqueri coepit. Assiduus quippe ibi erat Vitalis, non tamen libidinis causa, ut ille putauit, sed ut eas, quę se libidini prostituerant, a tam turpis uitę proposito reuocaret. Ad singulas enim penetrans oblata pecunia noctem paciscebatur neque quicquam tota ea nocte aliud quam


978. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

Ipse uero, ut se altero quoque signo, quando unum non erat satis, innocentem probaret, prunas in sinum congestas per urbem tulit dicens, quod, sicut uestimentum suum non urebatur, ita se a libidinis flagitio alienum esse. Illi tamen prorsus increduli, suspensum ab episcopatus officio ui deponunt et alium in locum suum constituunt. Cęterum tam insontis infamiam Deus non ferens, duobus iam successoribus eius paucorum dierum spacio uita defunctis,


979. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_383 | Paragraph | Section]

Ac ne foeminas prętermittendo ab hac iudicandi culpa uindicare uideamur, Raguelis ancilla Sarram, eius filiam, septies uiduam et adhuc uirginem, uirorum suorum interfectricem ausa est appellare. Quos tamen Deo uolente a demonio pręfocatos tradit Scriptura, ut illa tandem Tobię Deum timenti integra inuiolataque seruaretur. Hanc ergo Deus ita diligebat, ut a prophanis contingi non sit passus. Et eandem


980. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

quicquid aduersi euenerit, ad culpę meritum est referendum. Viros amittebat Sarra, non quia peccauerat, ut uiduitate puniretur, sed quia non peccauerat, ut intacta digniori uiro copularetur. Ad hęc tamen illi inconsultius errant, ne dicam impudentius, qui etiam bonum aliquod opus, ne bono animo factum uideatur, cauillantur. Germana, monasterii Thebaidis soror, sorori Euphrasię per hebdomadam interdum perducta ieiunia,


981. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

temeritatem abbatissa nequaquam impunitam dimisisset, nisi Euphrasia de se obloquenti protinus ueniam suis precibus exorasset. Qua sane erga emulam benignitate ostendit, quam quoque syncero in Deum animo ieiunaret. Tanto tamen Germana male iudicans discessit confusior, quanto Euphrasia male audiens patientior. Et profecto inexpiabilis poenę inuidię crimen est ob hoc virtutem aliquam in aliquo mordere, quod eam ipse assequi posse desperes. Nam


982. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse, ut sanaretur, orando impetrauit. Idem, cum uituli adorationem ulciscens Deus populum internitione delere pararet: Aut dimitte eis - inquit- aut dele me de libro tuo, quem scripsisti. Et tamen sibi insultantes in deserto sępe expauerat, ita ut diceret: Adhuc modicum, et lapidabunt me. Dissidii ergo et simultatum oblitus, nisi impune dimittantur, simul optat mori. Ac ne forte ideo illis gratiam ab eo


983. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus afflictionem meam et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna. Quid hac patientia humilius, quid humilitate patientius? Rex erat, et quidem fortissimorum uirorum grandi agmine stipatus, et tamen unius priuati hominis tantas coram acceptas contumelias dimisit impunitas. Neque eum spes illa frustrata est, qua sibi pro maledictis propiciaturum Deum dixit. Post hęc enim ab inimicorum suorum molestiis liberatus


984. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_390 | Paragraph | SubSect | Section]

Ochozię regis, qui ad se comprehendendum missi fuerant, igne de cęlo excito afflari consumique imprecatus sit? Cui respondebimus, quod alii etiam prophetę multis in locis diuinę Scripturę itidem fecisse uidentur, nec tamen irati (ut equidem reor) sed Spiritu Sancto inspirati, futurum prędicentes, non malum alicui exoptantes aut uindictam appetentes. Itaque nec Helias iracundia commotus, sed numine actus, in impios illam sententiam dixit.


985. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

posset. Et protinus uolucris illa iussis eius obediuit, cuius sanctitati homo inuidebat, ut appareat inuidos homines bestiis minus rationales esse. Decipi autem Dei seruus non potuit, Spiritu Sancto insidias reuelante. Eas tamen ipse nosse tunc dissimulauit, ne maliciam inimici palam faciendo suam ultus iniuriam argui posset, timens illud: Qui uindicari uult, a Domino inueniet uindictam. Florentius uero in flagitio


986. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem malo quenquam gaudere debere, cum etiam inimicos diligere et pro eis orare Domini pręceptum sit. Sed eodem exemplo timeant tandem et improbi iustos insectari, qui, quanuis ab ultione sui se contineant, suum tamen ultorem Deum habent. Bernardus abbas presbytero cuidam monachum profiteri uolenti refragatus est, quod eum etiam inter suos perfectum esse posse diceret. At ille repulsam ęgerrime ferens atque irę impatiens, eidem,


987. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_394 | Paragraph | SubSect | Section]

eundi potestatem de more petiit. Ille ob acceptam iniuriam discessurum ratus, cur id peteret, interrogat. Sed cum causam didicisset, animaduertit ipsum, tametsi liuidam adhuc et tumentem ex uerbere faciem pręferret, iniurię tamen omnino non recordari. Et patientiam eius admiratus, genua submisit, se peccasse confitetur, ueniam poscit. Libertinus uero et ipse in terram procidens, immo se peccasse asseuerabat


988. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

monachorum et suorum et alienorum coetu discumbente (qui tunc eo forte conuenerant) suo cuidam discipulo adolescenti, quod tardius ferculum apposuisset, colaphum infregisse, ita ut et illi, qui non uiderant ferientem, ictus tamen sonitum audirent. At uero ipsum, qui percussus fuerat, tanta patientia usum, ut non mutiret, non tristitiam fronte pręferret, non uultum demitteret, non colorem saltem mutaret. Omnes tantam adolescentis constantiam


989. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_410 | Paragraph | SubSect | Section]

futurorum arcana. Illumque dominum constituit fratrum suorum, cuius propaginem in Christo claudendam cognouit. Iacob quoque, cum et ipse corpore ęgroto uisuque per ętatem caligante nihil ferme cerneret, uidit tamen, quem ex duobus filiis filii sui Ioseph alteri pręferret. Vtrique enim benedicturus cancellatis brachiis dexteram capiti eius imposuit, qui sinistrę adstiterat. Ei uero, qui dexterę se obtulerat, porrexit leuam.


990. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_412 | Paragraph | SubSect | Section]

usque ad uerticem foedissimis hulceribus confectus. Testa saniem radebat iacebatque in sterquilinio, magis etiam dolendi causas habens, quod paulo ante omnem substantiam (cum opulentissimus esset) una cum liberis amiserat. Nec tamen cogi unquam potuit, ut saltem labiis peccaret. Vxor iacenti assidebat, non quę consolaretur afflictum, sed petulantia sua grauius exasperaret. Nanque tantarum impatiens erumnarum iubebat, ut iam in suam ille necem


991. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

Et: Libenter - inquit- gloria bor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me uirtus Christi. Et: Cum infirmor, tunc potens sum. Et: Licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renouatur de die in diem. Id enim, quod in pręsenti est momentaneum et leue tribulationis nostrę, supramodum in sublimitate ęternum glorię pondus operatur in nobis, non


992. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

Et nos- proh nefas!- cęcitatem horremus, cum tantam beatitudinem cęci cernere possint et, qui inoffensos oculos habent, difficilius assequi soleant. Maiolus, Cluniacensis monasterii monachus, cęcus erat. Et tamen sapientię ac sanctitatis merito factus est abbas Matiscensis. *corr. ex Maticensis Nec sua ipsi obstitit cęcitas, quin alios cęcos curaret. Surdos insuper mutosque et claudos sanauit, procul


993. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_418 | Paragraph | SubSect | Section]

conferebat. De seruulo mendico in Homiliis et in Dialogo Gregorii relatum est, quod toto uitę tempore paralysi laborarit, ita ut in lectica iacens mouere se omnino non posset. Semper tamen in doloris accessionibus Deo gratias agere, hymnos decantare et concitatiore quodam quasi stimulis actus spiritu aliquid de Scripturis, quod non legendo, sed audiendo didicerat, recitare. Merito ergo moriens angelorum


994. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

esset, id eueniret; ac statim eodem implicitum fuisse morbo. Virtus ergo — ut Apostolus inquit — non in sanitate, sed in infirmitate perficitur. Nunc debilioris quidem sexus nec tamen debiliora exempla contemplemur! Agatha, uirgo et martyr, cum illi post multos cruciatus mamillam a pectore auulsisset tyrannus, quoniam fidem non poterat, et Petrus apostolus eam curaturus in carcere apparuisset,


995. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

patientię, in sana gratitudinis testimonium erit. Quanuis Syluia quoque, Ruffini, Alexandrię pręfecti, soror Deoque dicata uirgo, cum male haberet, medicis consulentibus balnea adire noluit, hoc tamen non medelam contemnens, sed mollitiem cauens, quippe quę per annos sexaginta neque uultum neque pedes lauisse dicitur neque aliam corporis partem pręter summos manuum digitos, cum capere uellet cibum, non aliud ad


996. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

magna cum omnium admiratione referebat. Nihil itaque illi obfuit fracti corporis ęgritudo, cum tantum animo ualeret. Aplaidem quoque uirginem toto corpore saniosam apud Tudotum, Gallię urbem, fuisse constat, tantę tamen apud Deum gratię ac meriti, ut per annos multos infirma nullo alio cibo uixerit pręterquam sacrosanctę eucharistię pane, in spiritu rapta damnatorum poenas beatorumque gloriam uiderit, quęque diuersis per orbem locis


997. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_426 | Paragraph | SubSect | Section]

Philippum apostolum Hieropoli, Phrygię urbe, crucifixum ac lapidibus interemptum constat, Bartholomeum apud Armeniam in oppido Albano uiuum excoriatum decollatumque; Ioannem apostolum Romę in feruenti oleo decoctum nec tamen lęsum Christo protegente, qui sic eum uoluit manere, donec ipse ueniret; Thomam Didymum apud Indos carceri traditum, nudis uestigiis per candentes laminas ductum et in ardentem fornacem trusum, postremo lanceis


998. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquit; sicque martyrii corona nec illum caruisse. Hunc Apostolorum, Discipulorum, Euangelistarum finem tanto feliciorem fuisse haud ambigimus, quanto passi sunt grauiora. Sed etsi alius aliter consumptus sit, omnes tamen pari animi magnitudine nullum supplicii genus expauerunt, dum beatitudinis pręmia cogitarent, nullum laborem refugerunt, dum ad supernam quietem ascendere festinarent, Deo fruituri, qui pro Deo mundum contempserant.


999. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_428 | Paragraph | SubSect | Section]

ascendere festinarent, Deo fruituri, qui pro Deo mundum contempserant. Post hos deinde Martyrum innumerabilis per orbem multitudo exhuberauit. Ex quibus paucos commemorabimus, quorum tamen singulorum exempla ad pellendam omnem animi ignauiam timiditatemque propulsandam sufficere possint. Martinus martyr, tenellus adhuc, sed fortissimus Christi miles, in quo, sicut in plurimis, Deus ostendit facile se


1000. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_437 | Paragraph | SubSect | Section]

uapore torquetur. Inde depositus dispessis manibus pedibusque diuaricatis, prono distentoque funiceis uinculis corpore a solo subleuatur et eiusdem ignis flamma uentrem et ilia lambente cruciatur. Postremo gladio perimitur. Et tamen tot talibusque afflictus tormentis nunquam se Christianum negauit neque idola demonia esse timuit confiteri, omni cruciatu fortior, omnibus tortoribus audacior, cęsarem ipsum contemnens, dum amplexatur Christum.


1001. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_441 | Paragraph | SubSect | Section]

per utramque aurem transforatur, per latera quoque pilo perfoditur. Mira res, tot lęthalibus plagis affectus mori non poterat. Hinc etiam per pedes a terra suspensus fumo cruciatur, mox in pyram cremandus proiicitur, et tamen inde quoque euadit inoffensus. Manibus pedibusque truncatur, super candenti lamina mutilatis cruribus insistere cogitur, in foueam multę altitudinis iactatur, sed et inde membris omnibus ab angelo redintegratis uiuus


1002. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_443 | Paragraph | SubSect | Section]

uocabulo Deartuatum potius dicendum censemus. Huic enim se Christianum profitenti manuum pedumque digiti nodatim pręciduntur, tum palmę, tum brachia, tum lacerti ad humeros usque; sic et pedes et tibię et crura. Ita tamen ille trunco corpore Deo laudes gratesque agere non cessauit, donec regis iussu dissecta ceruice consummauit martyrium, tam fide integer quam membris lacer. Sic statur pro religione, sic dimicatur pro Christo. Hoc militię


1003. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_446 | Paragraph | SubSect | Section]

ui adducta, Deo protegente corrumpi nequiuit. Deinde ab Aspasio tribuno, quod Christum confiteretur, ei se desponsatam dicens, in ignem comburenda impingitur. Sed diuisa flamma carnifices adussit, ipsam non attigit. Aspasii tamen ira flammis feruentior, ferro illam iugulari iussit, cui ignis pepercerat. Miremur uiros contempsisse supplicia, si in tam tenella ętate foemineum pectus tantum exibuit constantię, ut torqueri, ut occidi mallet quam uel


1004. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_447 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipsa tardius, quam uellet, cum seruatę castitatis tum consummati martyrii reciperet mercedem. Catharina, uirgo sanctitate magis quam regia stirpe clara atque inter Alexandię puellas pulcherrima, plus tamen uirtutibus quam forma pollens, cum Maxentius cęsar Christianos ad idolorum culturam cogeret, prorupit in medium, cęsarem increpuit, martyres pręmii spe confirmauit, mundi sapientes disputando uicit, ita ut conuersi pro


1005. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_447 | Paragraph | SubSect | Section]

compositis, ut in orbem actę multiplici mucrone discidissent alligatam, nisi extemplo ui diuina, ueluti fulminis cum fragore ruentis ictu, ipsa tormenti moles fracta dissiliisset. Itaque uirginem intactam reliquit, multam tamen infidelium turbam uiolento fragmentorum excussu prostrauit. Cęteri, qui euaserant, fere omnes Christo credidere martyrioque cum Faustina et Porphyrio coronati sunt. Cum ergo Catharina tantam multitudinem ante se ad


1006. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_448 | Paragraph | SubSect | Section]

et iam, quo se uertat, nescit, dum ipsum a foemina uinci pudet. Cumque animo conflictaretur, quidam ex lictoribus destricto *corr. ex districto ense Lucię iugulum transfodit. Nec tamen illa mori potuit, donec eucharistię sacramentum de manu sacerdotis accepit illoque comitata ad cęlum abiit, cuius fide in terra, cum torqueretur, non deseruit. Tecla uirgo, Pauli apostoli


1007. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_448 | Paragraph | SubSect | Section]

multis doctrina sua Christo ascitis, uitam hanc cum ęterna commutauit, parata quidem pro ueritatis assertione omnia perpeti supplicia, nisi ab iis illam Dominus protexisset, multorum consulens saluti, dum uni parcit, ipsam tamen sic pręmiis afficiens martyrii, ac si poenis martyrii esset consumpta. O felicem uirginem, quę non sentit tormentorum cruciatus et recipere meruit pręmium. Dorothea uirgo, Cęsareę, Cappadocię oppido, pro Christi


1008. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_450 | Paragraph | SubSect | Section]

enatauit. Tum etiam leopardis exponitur, sed bestię, quam illico dilaniaturę putabantur, non attigerunt. Denique pręses omnibus bestiis efferatior, quando quidem illam aliter consumere nequiuit, obtruncari iussit. Nullis tamen tormentis, ut idolis adoleret, efficere potuit. Christinam uirginem, in oppido Italię Tyro (quod ad Vulsinium lacum situm est) passam, mirari facilius est quam laudare. Patris sui, urbani Tyri pręfecti, idola


1009. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_451 | Paragraph | SubSect | Section]

fornacem ardentem mitti iussit, sed missa noxam non sensit. Serpentibus mordendam obiecit, sed serpentes illa dimissa ueneficum inuaserunt. Interemptum uero ipsa suscitauit et serpentes in desertum fugere compulit. Serpentibus tamen sęuior Iulianus mamillas illi amputari iubet, linguam pręcidi, ipsam sagittis confici. Tali demum martyrio consumptam cęlum suscepit, sancti honorarunt, angeli laudibus extulerunt, Christus amplexatus est, Deus Pater


1010. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_451 | Paragraph | SubSect | Section]

ui ad terram curuatis alligata atque dimissa, rapido eorum in diuersum reductu repente discerpitur et disperso per humum cruore diffluentibusque intestinis corporis partes in suo utraque ramo suspensę palpitarunt. Nec tamen discerpi mulieris fides potuit, quam illa integram conseruauit et pro qua seruata immarcessibilem martyrii coronam accepit, tanto maiori honore a Christo suo affecta, quanto pro eius nomine a tyranno crudelius interempta.


1011. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_452 | Paragraph | SubSect | Section]

postremo decollatur. Necdum satiata tyranni rabies aduersus interfectos desęuit: mortua corpora frustatim concidi lateque dispergi iubet, quasi uero, si sancti in terra tumulo careant, in cęlo non sint habituri locum. Vt tamen illo inuito etiam ab hominibus honorarentur, qui iam angelis iuncti erant, frustis illis inter se coeuntibus atque consolidatis corpora integra inuenta sunt et sepulturę mandata et a fidelibus reuerentię habita.


1012. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_452 | Paragraph | SubSect | Section]

quos genuerat, ad martyrii palmam cuperet peruenire. Ecce iam cernit alium plumbatis cędi, alium fustibus mactari, alium pręcipitio ellidi, cęteros capite truncari et inde non se animo minus quam illos corpore torqueri, et tamen, ut in confessione perdurent, hortatur. Ipsa demum colaphis fracta carcerisque angustiis afflicta, cum liberos, quos ad martyrium pręmiserat, sequi optaret, decollatur. O uere felix Felicitas, cui tantum animi fuit, ut


1013. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_453 | Paragraph | SubSect | Section]

innotescit. Infinita sunt huiuscemodi tum uirorum tum foeminarum exempla. Sed nobis ista satis sint, quę retulimus. Et, si cui non satis erunt, nec illa profecto satis esse poterunt, quę omissa sunt. Quo tamen quisque ad omnia minus trepide se accingat, libet in fine partis huius quędam Scripturarum dicta ueluti urgentes ad poenarum contemptum stimulos adhibere. Tu igitur, qui persecutionibus premeris impiorum, noli animo


1014. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

conari pergerent, uicti magis erubescerent. Alias etiam terribilis demon falcem ferream manu uibrans ac percussuro similis eidem occurrit. Cumque nec sic eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit, superatum tamen non uigiliis, non ieiuniiis, cum et ipse neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate. Iterum illi apparuit medici speciem pręferens multasque uitreas ampululas


1015. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

se interdum in angelum lucis, quo facilius id, quod uelit, homini persuadeat. A Cassiano relatum legimus Heronem senem in Thebaidis deserto annos quinquaginta commoratum semperque ieiuniis intentum, suo tamen, non patrum arbitrio uixisse. Hic ergo a demone laudatus, cum eum a Deo missum ad se de celę angelum credidisset, credidit etiam, quod ab illo audierat, se, scilicet, tanti iam apud Deum meriti esse, ut, si ex arduo


1016. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

iustitięque opera impedire nitens, ne perficiantur. Launomaro, Carnotensi abbati, nocturnas agenti uigilias et in oratione posito lucernam extinxit. Quasi uero lucernę lumine indigeat, in cuius corde lucet Christus. Ne tamen uel hoc liceret tenebrarum amatori diabolo aduersus lucis amatorem Launomarum, rursum diuinitus accensa reluxit. Sulpitius quoque, Bituricensis episcopus, dum in ecclesia cum suis clericis noctu oraret ac psalleret,


1017. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_472 | Paragraph | SubSect | Section]

sordes tali uersutiloquio tentauit, noctu illam adiens: Opes — inquit — quibus affluis, o Pelagia, dii patrii, quorum ego nuncius sum, tibi concessere, et tu nunc illis relictis nescio quem Christum sequeris. Illos tamen et crimen tibi remittere, si ad eorum cultum redieris, et hoc insuper polliceri crede tantum priori opum beneficio addituros, quantum magis ipsa nequeas optare. Facile deprehendit dolos mulier, quę iam ueras diuitias


1018. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_474 | Paragraph | SubSect | Section]

dum coquinam faceret, in bullientem ollam impegit, sed ipsa bullore illo humefacta, non lęsa, nihilo segnius coeptum opus peregit. Rursum ligna findentem in latus impulit, et ipsa obliquato securis ictu pedem sauciauit. Breui tamen curata multo promptior ad subeundos labores accessit. Denique nullis infestationibus, nulla inimici iniuria ab humilitatis officio auocari potuit. Ita uictis tandem superatisque tentationibus etiam miraculorum operatione


1019. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_476 | Paragraph | SubSect | Section]

uisus est, qui tandiu corpus suum ab immunditia custodierat, ut cum corpore simul transferretur in paradisum. Noe itidem cum Deo ambulasse fertur, iustus perfectusque fuisse gratiamque inuenisse. Et tamen quingentorum iam annorum erat, quando coepit ędificare arcam, sexcentorum, quando perfecit, nongentorum et quinquaginta, quando uita defunctus est. Itaque tam diutina innocentię, fidei, spei obseruatione meruit solus


1020. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_477 | Paragraph | SubSect | Section]

fidei, spei obseruatione meruit solus cum coniuge liberisque et nuribus, mundo pereunte, saluari. Ex quo illi iure arguendi sunt, qui, cum ne decimam quidem partem summę huius uiuant, in exercendis tamen uirtutibus minus constanter se habent. Abraham centum septuaginta quinque uixit annos, Isaac centum octoginta, Iacob centum quadraginta septem, omnes tam Deo chari gratique, ut eorum Deus dici


1021. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_477 | Paragraph | SubSect | Section]

peccando ad Aquas contradictionis interruperant, populum Israhel in Terram promissionis non induxerunt. Quomodo nos terram uiuentium intrabimus, qui non semel, sed frequenter peccamus? Peccauerat tamen et sanctus Dauid. Sed quia post peccatum, quod poenitendo deleuit, syncerus uixit, non minus Deo placuit, quam si omnino non peccasset. Igitur, si quo forte uitii diuerticulo iustitię iter interruptum fuerit, rursum ad


1022. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_483 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad quem etiam Cananea mulier in Euangelio clamat dicens: Miserere mei, Domine. Et Dominus tacet. Et rursum illa: Adiuua me! R espondet ipse: Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus. Illa tamen instat et urget nec dedignatur canibus comparari. Sed et catelli edunt — inquit — de micis, quę cadunt de mensa dominorum. Quia ergo et petendo et humiliando sese perseuerauit, nec


1023. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_494 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatorum pessima. Caput X / DE HORA MORTIS Quam autem beati sint, qui in Domino moriuntur, dici non potest. Ex parte tamen interdum omnipotens Deus signo aliquo ostendere nobis uoluit in exitu illorum, ut eos imitandos magis accenderemur, quorum finem ipse miraculis illustrasset. Itaque, et quid singulis eo potissimum tempore contigerit et


1024. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_497 | Paragraph | SubSect | Section]

suo monstrauit. Et apostoli quidem omnesque reliqui martyres pro iustitia, pro ueritate, pro Christo morientes, pręstantissimum id esse mortis genus testantur, quod ipsi passi sunt. Sed non omnibus hoc contingit. Omnibus tamen ea mens esse debet, ut, si fors ita ferret, libenter et ipsi sustinerent. Cui is animus uel tunc, cum e uita egreditur, fuerit, procul dubio martyrum coronę particeps erit. Corda enim perpendit Dominus magis quam facta.


1025. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_501 | Paragraph | SubSect | Section]

Nolle enim confiteri arrogantis esse, nolle communicare — inobedientis. Si autem Augustinus poenitentię precationes cum fletu sibi peragendas putauit quid nos facere oporteat, qui in nullo ad eum comparandi sumus. Discamus tamen nunc maxime poenitendum dolendumque esse, cum periculum est, ne dolere incipiamus in ęternum. Benedictus abbas diem suum postremum pręcognouit et, quibus hoc indicauerat, ne cui, antequam


1026. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_502 | Paragraph | SubSect | Section]

uitam pie sancteque degebat, die quodam dictum est: Paratus esto et, quia Dominus iubet, migra! Qui cum sibi uiatica ad migrandum deesse respondisset, audiuit, si de peccatis ambigeret, iam dimissa esse sciret. Multum tamen ille hac de re dubitare coepit, et sequenti nocte, cum se sopori dedisset, eodem oraculo solicitatus dubitare desiit. Exinde die quinto febris repentino ęstuans ardore, animam reddidit exactori eius Deo, tam feliciter


1027. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_504 | Paragraph | SubSect | Section]

Herberte — inquit — Dominus noster te uoti tui compotem facit. Proinde prępara te, mecum una discessurus. Itaque anno post, quanuis locorum interuallo diuersi manerent, cum die, qua prędictum erat, decessissent, iunctis tamen spiritibus cęlum simul petiere. Grandis charitas commori amico desyderantis, sed maior felicitas, quod desyderauerat, impetrantis. Liberalem quoque, qui Altini genitus, Taruisii sepultus honoratur, orasse


1028. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_513 | Paragraph | SubSect | Section]

ulla est neque exeundi potestas. Huic quidem sententię etiam Apostolus astipulatur dicens: Vniuscuiusque opus quale fuerit, ignis probabit. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. Quis est iste, quęso, cuius opus ardet et detrimentum patitur, et tamen ipse saluus erit per ignem? Non ille, qui supra fidei fundamentum imponit aurum, argentum, lapides preciosos, id est, meras


1029. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_513 | Paragraph | SubSect | Section]

Vniuscuiusque opus quale fuerit, ignis probabit. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. Quis est iste, quęso, cuius opus ardet et detrimentum patitur, et tamen ipse saluus erit per ignem? Non ille, qui supra fidei fundamentum imponit aurum, argentum, lapides preciosos, id est, meras defecatasque uirtutes, non etiam, qui ferrum, ęs, plumbum, hoc est, delicta grauiora. Quis ergo?


1030. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

in Dialogo suo refert) abbatis adhuc munus obiret, quidam inter monachos, nomine Iustus, grauiter ęgrotans et iam morti proximus, fratri suo seculari Copioso indicauit sibi tres aureos nummos esse, quod nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum miscere uerbum pręsumeret. Id ille per ipsum, qui sibi assistebat, Copiosum fratrem resciens,


1031. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

penitus excoqui debet, ut ad nihilum redigatur et nulla prorsus culpę nota, nullum uitii uestigium in anima, quod non deletum abstersumque fuerit, relinquatur. Cęterum, tametsi poena uehementissima sit, in eo tamen consolatur, qui patitur, quod iam de adipiscenda immortalitatis gloria nihil dubitat nec, si posset, ad uitam hanc redire uellet, malens illic torqueri cum certa tanti boni consequendi expectatione quam hic deliciis


1032. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_519 | Paragraph | SubSect | Section]

uentorum turbinem sustinet procellarumque et aeris intemperiem tolerat, fluctibus iactatur, sentinę foetore torquetur, nausea contabescit et commotis intestinis algenteque stomacho ipsa pene uiscera euomit et eructat, et tamen, grandem facturus quęstum, omnia turbulentę nauigationis fastidia ęquo animo fert, — sic se habet, qui purgatorio igne carpitur. Pręsentes enim poenas futurę beatitudinis lucro sustentat et supplicia patiendo


1033. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

fulgurans et terra sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat, illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam et ante nos et nostra ętate contigere. Nouimus Italiam intestino bello sępe afflictam, peregrino uastatam. Audiuimus Hispaniam, Galliam, Germaniam,


1034. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_531 | Paragraph | SubSect | Section]

tutos putabant. Et qui innocentum sanguine manus foedauerant, cadente super eos Ecclesię lapide conterentur. Iusti uero uidentes tot terribilia in cęlo et in terra et in mari, fortasse et ipsi expauefacti contremiscent, sed tamen manibus in cęlum sublatis gloriam Deo dabunt. Neque spes eos destituet futuri regni, quam semper habuerunt, quam inter tot sęuientes persecutionum procellas integram inuiolatamque seruauerunt, nunquam a fide


1035. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_534 | Paragraph | SubSect | Section]

usque ad eum diem, quo intrauit Noe in arcam, et non cognouerunt, donec uenit diluuium et tulit omnes, ita erit et aduentus Filii hominis. O, miseri et sibimet infensi, qui tanto periculo se expositos agnoscunt et tamen, tanquam nullum sit, negligunt! Comedant, bibant, quantum possunt, gulę uentrique indulgeant, nubant, nubantur aut etiam, ut faciunt, illicitis libidinibus incumbant! Nunquam tantum haurire poterunt uoluptatis, ut non


1036. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_534 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque de hoc quęrenti responsum est: Vade, *corr. ex Vide Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus. Cęterum, quanuis ignoretur, quando pręfinitum sit, longe tamen esse non potest. Nam in Apocalypsi scriptum est: Ecce uenio cito, et merces mea mecum, reddere unicuique secundum opera sua. Et ante Apocalypsim Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est dies


1037. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

eundem iam ad ianuam, iam in limine esse et dicere et credere possumus. Verum, ne incerta pro certis asserere uideamur, concedamus, quod non ita prope sit dies ista, quia mille anni in conspectu Domini tanquam dies una; dum tamen non negetur quandoque uentura, illam euitare nullo modo possumus. Aut uiuentibus sese offeret aut resurgentibus. Quid ergo refert, si ante moriamur quam Iudicium fiat, cum, quandocunque futurum est, tales ante Iudicem


1038. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_538 | Paragraph | SubSect | Section]

non posset. Itaque luce sua uisibilis omnibus apparebit. Plangent autem omnes tribus terrę, quoniam et ipsi fortasse, quos non accusabit conscientia, pauebunt, sed illi pręcipue, qui Iesum quidem crucifixum credentes, minime tamen ei obsequentes, carnem suam cum concupiscentiis non crucifixerunt. Et illi, qui Crucifixum contemptui habentes de Filio credere noluerunt crurique ingnominiam per ludibrium deriserunt, plangent uidentes crucem Domini


1039. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_542 | Paragraph | SubSect | Section]

ET IGNE QVO CONSVMENDA SVNT OMNIA Quam enim formidabilis atque horrendus iudicis Christi aduentus cunctis, qui tunc in terra erunt, apparebit, sed illis pręsertim, qui damandi sunt, quis fando exprimere possit? Quia tamen hoc impensius consyderare plurimum expedit, nos, ut possumus, adhuc indicare pergemus. Verum ita sit, ut non meis uerbis aut humanę sapientię argumentis quicquam affirmem, nequis minus credibilia putet, quę audit, sed


1040. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_546 | Paragraph | SubSect | Section]

ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis, a facie tua gentes turbarentur. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus. Desyderat aduentum Iudicis propheta, quia tunc demum se plenam beatitudinem consecuturum sperat. Et tamen non sustinebimus inquit, ut ostendat eo die ne sanctos quidem sine pauore futuros. Et quis non formidabit uidens furere ignem, montes conteri, ualles diuidi, dicente Michea: Ecce Dominus egredietur de loco


1041. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_549 | Paragraph | SubSect | Section]

sed non omnes immutabimur. Sic et Iohel propheta: Dominus — inquit — de Syon rugiet, et de Hierusalem dabit uocem suam, et mouebuntur cęli et terra, hoc est, boni et mali simul resurgent. Longe tamen diuersa erit horum illorumque conditio teste Apostolo sic inter utrosque discernente: Ipse Dominus — inquit — in iussu (tubę) *om. et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de


1042. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_549 | Paragraph | SubSect | Section]

et agnitionis Filii Dei, in uirum perfectum, in mensuram ętatis plenitudinis Christi. Cęterum eorum quoque, qui saluandi erunt, corporibus diuersa inerit claritas. Quanuis enim eiusdem generis semina sint, aliud tamen centesimum fructum reddit, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. Quam diuersitatem Paulus edisserens ait: Alia claritas solis, alia claritas lunę, alia claritas stellarum. Imparia quidem merita, sed in omnibus


1043. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet. Et omnis, qui uiuit et credit in me, non morietur in ęternum. Qui credit ergo, uiuet. Incredulus autem, quanuis et ipse resurget et uiuet, inter mortuos tamen, non inter uiuentes deputabitur. Atque, ut apertius intelligas neminem non resurrecturum, Ioannes in Apocalypsi ait: Et dedit mare mortuos suos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui


1044. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_580 | Paragraph | SubSect | Section]

intolerabilis foetor fumique omni nausea grauius olentis nunquam desinens exalatio. In quo etiam omnia perturbans procellarum spiritus, iuxta illud: Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum. Spiritus tamen, non qui ardores ignis refrigeret, sed magis flammarum impulsu sęuire cogat; ueluti siquis in nemoroso monte unam tantum arbusculam incendat, mox flamma uentis agitata totum montem comprehendit lateque omnem occupat


1045. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_583 | Paragraph | SubSect | Section]

exhuberat. Sequitur: Nisi homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis. Electos enim et sanctos et fideles offendere nequeunt, sed illos duntaxat, qui, licet labiis Deum honorent, corda tamen procul ab eo auersa gerunt. Quibus dicturus est: Nescio uos. Discedite a me omnes, qui operati estis iniquitatem. Attendendum autem, quales locustę istę, quam terribiles. Et similitudines locustarum —


1046. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_583 | Paragraph | SubSect | Section]

prosequi longum sit, flamma illa ad hoc tantum lucebit, ut hęc uel his similia monstra obiiciat obtutibus impiorum. Etsi enim ista, quę a Ioanne uel prophetis relata sunt, ad allegoricos sensus referri soleant, nihil tamen obstat, quin ipsi impurissimi spiritus in hasce formas (uel potius deformitates) uertere sese et possint et uelint, ut homines, quibus semper infensi sunt, et formidine ipsa uexent, antequam uerberibus cędant. Quod si


1047. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

Peccat, qui uno ictu homicidium peragit, peccat, qui tota die uerba blaterat ociosa et absque intermissione garrit atque argutatur. Et cum uterque peccet alterque multum temporis, alter parum in peccando conterat, homicidium tamen poena interdum longiore punitur, inconsulta uero loquacitas ne breui quidem coercetur. Deinde, tametsi ad delinquendum non multum temporis pręscriptum sit, animus tamen illius, quem nunquam delictorum poenitet, qui


1048. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

temporis, alter parum in peccando conterat, homicidium tamen poena interdum longiore punitur, inconsulta uero loquacitas ne breui quidem coercetur. Deinde, tametsi ad delinquendum non multum temporis pręscriptum sit, animus tamen illius, quem nunquam delictorum poenitet, qui nunquam male agere cessat, tendit in infinitum. Et, ut Gregorius inquit, uellent iniqui semper uiuere, ut semper possint peccare. Ideo iuste quidem flagello plectuntur


1049. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

fit iniuria neque dolus, quoniam, antequam peccasset, hęc eadem peccantibus proposita esse non ignorauit. Sciuit etiam, quod, si breui tempore uirtutis opera exercere studuisset, ęterna remuneratione se fuisse potiturum. Et tamen uirtute contempta uitium sequi maluit. Quis ei, quęso, fraudi fuit? Quis eum in illam nunquam satiabilem carnificinam pręcipitauit nisi suamet peruersa in eligendo mala uoluntas? Ad aquam ineffabilis dulcoris manum


1050. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

amoris signa ostendit, longe alium amorem cęlans in corde. Nocte enim superueniente misellam nihil tale timentem inuadens uitiauit. Cęterum, cum illuxisset, tanti sceleris conscius ad ecclesiam procedere uerebatur. Ne tamen de se suspitionem generaret, si tam solenni festo missę non interesset perrexit non cum modico diuinę uindictę timore. Sed diei illius impunitas reliquorum securitatem suppeditauit. Quasi uero malorum obliuiscatur


1051. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_597 | Paragraph | SubSect | Section]

passim disposita diuini cuiusdam nitoris ac formę, sed inter ipsa unum cęteris maius elegantiusque, quod totum aureis laterculis adhuc construebatur. Cui autem construeretur, se scire nequiuisse. Consyderasse tamen, quod iusti pontem secure pertransirent, reprobi uero laberentur et in fluuium ruerent. Tunc uidit — ut aiebat — Peregrinum presbyterum tam inoffense per angustias illas gradum tulisse, quam hic pie uixerat. Sed inter


1052. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_599 | Paragraph | SubSect | Section]

prehensantes trahereque ad inferna nitentes. Qui conterritus ac tremens, Maximi, filii sui, opem flebiliter implorare seque super lectum, in quo iacebat, huc atque illuc uertere miseris coepit modis. Nemo spiritus uidebat, et tamen nemo ibi conuenisse dubitabat, cum illius gestus lamentaque consyderasset. Postremo, cum iam amicorum auxilium desperasset, ad hostes conuersus: »Inducias oro — inquit — inducias uel tantum usque mane.« Dum hoc


1053. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

fulgor, dum eos maiestatis diuinę aspectus illuminat, sicut sol iste, quem uidemus, lunam ac stellas. Quod si Moysi facies ex colloquio diuino sic radiabat, ut multorum oculi pręstringerentur nec in eum intueri possent, cum tamen ille corpore corruptioni obnoxio ac mortali adhuc in terra degeret, quanto lucidiores facies eorum erunt, quorum corpus immortalitatem induet et incorruptionem, qui nunquam a Deo separabuntur, qui non terram hanc, sed


1054. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_604 | Paragraph | SubSect | Section]

alios antecellent, ita et hac splendoris gloria, dicente Apostolo: Alia claritas solis, alia claritas lunę, alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate. Sic et resurrectio mortuorum. Nec tamen diuersitas glorię inuidiam inter eos parere poterit. Nam quanuis alius alio plus hauriet, omnes ęque pleni erunt. Satiabor — inquit Propheta — cum apparuerit gloria tua. Denique nullus erit ibi liuori


1055. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_605 | Paragraph | SubSect | Section]

naturam in immortalitatem et in incorruptionem conuertet, ut diuinum potius quam humanum sit. Quamobrem non solum refulgens ac leue agileque erit, sed etiam impassibile, suaue olens, penetrabile, subtile, at tamen palpabile. Impassibile erit, quia in Apocalypsi scriptum est: Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus ęstus: quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et


1056. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_610 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt, cum nihil terrenum sapiunt, sed tantum spiritalem diuinamque sapientiam mente concipiunt incorruptibili. O, quantum oblectamentum erit eorum iam consuetudine familiariter uti, quos, tametsi nunquam uiderimus, memoriam tamen ipsorum festis, cerimoniis rituque solenni celebramus. Quid pręterea de societate angelorum dicam? Vnum quandoque sub hominis figura conspexisse magni miraculi loco habetur. Sed quid miraculi erit eos in


1057. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_611 | Paragraph | SubSect | Section]

pulchrior est quam luna, fulgentior quam sol, cuius decorem angeli mirantur, sancti obstupescunt, utrique honorant! Hęc est cęli Regina, stellis coronata, sole amicta, supra omnes mulieres benedicta. Hęc est Dei mater, et tamen Virgo. Ipsum genuit, per quem ipsa facta fuit, immo, per quem facta sunt omnia. Hęc est uirga de radice Iesse, de qua flos ascendit Christus. Hęc terra, quę germinauit mundi Saluatorem. Hęc porta clausa, per quam non


1058. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

denegatur nec uisionis diuinę fruitio subtrahitur! Sub aliis quoque creaturarum formis latens Creator Moysi apparebat et, ut testatur Scriptura, loquebatur ad eum facie ad faciem, sicuti solet loqui homo ad amicum suum. Et tamen ad ipsum Moyses: Si inueni gratiam in conspectu tuo — inquit — ostende mihi faciem tuam, ut sciam te et inueniam gratiam ante oculos tuos! Et iterum: Ostende mihi gloriam tuam! Quibus


1059. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

mihi faciem tuam, ut sciam te et inueniam gratiam ante oculos tuos! Et iterum: Ostende mihi gloriam tuam! Quibus uerbis indicauit, tametsi figuram ignis aut nubis cerneret et inde uocem emissam audiret, non tamen se faciem illam uidere, quam in paradiso beati uident. Unde respondit Dominus: Non poteris uidere faciem meam. Non enim uidebit me homo, et uiuet. Post hęc Moyses de monte Synai


1060. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

futuros putamus uultus eorum, qui induent immortalitatem, qui non momentanea et brevi, ut olim Moyses, sed perpetua et ęterna mansione cum Deo erunt et faciem, quam ipse uidere non poterat, clare aperteque spectabunt. Sunt tamen quidam, qui Moysi Deum clare et secundum naturam suam quandoque apparuisse asseuerent, ex eo quod dicitur: Palam, et non per ęnigmata et figuras Deum uidet. Dictum est autem, non quod Dei essentiam uiderit,


1061. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_617 | Paragraph | SubSect | Section]

transfiguratus refulsit, ita ut splendorem illius cernentes futurę beatitudinis dulcedinem degustarent et bonum est nobis hic esse dicerent. Nondum plene gloriam eius uidebant, sed tantum quoddam glorię simulacrum. Et tamen, ubi ipsum sic coruscantem uiderunt, ibi cum ipso quamprimum permanere exoptarunt. Moysen et Heliam circa eum stare conspiciunt et ecce, quos nunquam antea uiderant, diuino fulgore mentem illuminante agnoscunt.


1062. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

naturę agnoscamus, nubis lucidę superuentu et de nube diuinę vocis sono conterriti apostoli, in faciem conciderunt. Maiora itaque restabant, quę nondum sustinere poterant et quibus nunc gloriosi fruuntur. Christum tamen cum glorię suę sublimitate Stephanus, primus martyr, ante uitę finem uidisse creditur. Sic quippe de illo legimus: Cum esset plenus Spiritu sancto, intendens in cęlum uidit gloriam Dei et Iesum stantem a


1063. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

loqui. Profecto, si aure audisset, et lingua eloqui ualuisset. Sed supernę glorię bonum maius est, quod ut iis instrumentis aut percipi queat aut exprimi possit. Ioannes in Apocalypsi se in cęlo fuisse testatur, non tamen cum corpore, sed in spiritu. Ibi uidit sedentem in throno, uoces audiuit, sensit tonitrua, lampades conspexit et quatuor animalia Deum laudantia et uigintiquatuor seniores, honorem officiumque deferentes sedenti in


1064. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_624 | Paragraph | SubSect | Section]

terrenas contempsit. Cęterum Franciscus, sicut hic multis humilior, ita illic clarior. Quod ne dubitaremus, in uisu apparens figuram stellę fulgentis prę se tulit. Nam etsi alii quoque sancti stellis comparentur, stella tamen a stella differt in claritate; sic et ipse in glorię dono. Nec mirum, si illic proximus accedit Christo, qui hic stigmata portauit Christi. Martini episcopi uultus, cum obisset, splendidus apparuit, ut non mori eum,


1065. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_624 | Paragraph | SubSect | Section]

eius interesse. Et cum ad se rediisset, nunciauit astantibus Martinum, Turonensem pręsulem, obiisse. Tot itaque testimoniis declarata est eius beatitudo, ut, si pietatis iustitięque opera, quę fecerat, laterent, beatus tamen crederetur. Rursum tanta eius probitas fama celebris fuit, ut, si nulla in morte signa apparuissent, in sanctorum tamen numero ab omnibus habendus esset. Nicolaum, Myreę episcopum, adhuc infantem uitę ęternę


1066. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_624 | Paragraph | SubSect | Section]

declarata est eius beatitudo, ut, si pietatis iustitięque opera, quę fecerat, laterent, beatus tamen crederetur. Rursum tanta eius probitas fama celebris fuit, ut, si nulla in morte signa apparuissent, in sanctorum tamen numero ab omnibus habendus esset. Nicolaum, Myreę episcopum, adhuc infantem uitę ęternę prędestinatum esse signis quibusdam miraculisque apparuit, sed pręcipue uisione Sabatii, religiosi


1067. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

conuersi sunt; iam certi animam eius cęlesti perfrui beatitudine, in cuius cadauere contra aliorum cadauerum naturam et lux pro pallore erat et odor pro foetore. Marcellus, Tudertinę urbis non ignobilis ciuis, magis tamen animi probitate notus (ut in Dialogo beati Gregorii relatum legimus) cum mortuus iaceret, a Fortunato episcopo ad uitam reuocatus est. At uero non dissimulauit hoc se oppido quam ęgre ferre, quod diceret ad quietis


1068. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_628 | Paragraph | SubSect | Section]

dissimulauit hoc se oppido quam ęgre ferre, quod diceret ad quietis beatę loca iam se perductum fuisse, cum ad corpus redire iussus est, annuente Domino precibus Fortunati. Vixit itaque iterum moriturus, ita tamen, ut beatitudinis pręmia, quę acceperat, auxisse potius credatur quam minuisse. Adeo se ipso melior euasit, dum intermissa amittere timet. Vrsinus, Nursię presbyter castus et sanctus, dum animam ageret, lętus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.