Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tamen

Your search found 9030 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 9-60:


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

PONTIFICUM I. De Dalmatia 1Dalmatia secundum Ysidorum est prima pars Gretie et dicitur a Delmi ciuitate antiqua, que ibi fuit, sed ubi hec ciuitas Delmis in Dalmatie partibus fuerit, non satis patet. Verum tamen Dalmatia dicebatur olim largius, censebatur enim cum Chrouatia una prouintia. Est enim regio quedam in superioribus partibus, que dicitur Delmina, ubi antiqua menia ostenduntur, ibi fuisse Delmis ciuitas memoratur. Nunc uero Dalmatia est regio maritima, incipiens ab Epyro, ubi est Dirachium


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Octauius. Isti coegerant magnas populorum adiacentium cateruas, uidelicet Curetum, Dalmatinorum et Ystrorum, expectantes Cesaris partes, ut cum eis confligerent. Sed Vulteus famis sitisque coartatus penuria non potuit alterius in insulis comorari et licet esset undique hostium uallatus insidiis, tamen quandam nauem cum meliori sociorum manu conscendens uoluit latenter transponi in terram, sed hostium insidiis circumpositis nauis in medio transitu intercepta est. Cumque nauis hereret immobilis, uidens Uulteus, quod non pateret via diuertendi, cohortatus est suos, ut pro honore Cesaris mori


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sed etiam poetica facundia insignis librosque nonullos liricis metris composuit. III. De sancto Domnio et sancto Domnione 1Primus itaque beatus Paulus apostolus qui ab Ierusalem usque Illiricum repleuit euangelio Christi; non tamen ipse per se intrauit Illiricum predicare, sed misit Titum discipulum suum, sicut dicit ad Timoteum: Crescens abiit in Galatiam, Titus in Dalmatiam. Hic ergo beatus Titus ad Dalmatie partes adueniens, et uerbum salutis gentibus illis predicans, non longo illic tempore mansit, sed audiens, quod


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

erigi. Ad quorum laboriosas operas dampnaticios quosque, maxime christianos, mitti precepit. Preter alia quidem multa edificia Rome fecit fieri termas. In Pannonie partibus in confinio Rutenie quoddam construxit edificium ex lapidibus porfireticis satis excellens, quod adhuc, licet dirutum, magnum tamen inde transeuntibus admirationis spectaculum prestat, sicut legitur in ystoria quatuor coronatorum. In terra uero Getarum, que nunc Seruia seu Rasia nuncupatur, prope stagnum quoddam ciuitatem fecit construi, quam ex suo nomine Diocliam appellauit. Et quia Dalmatinus erat origine, nobilius


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum Chromatio urbi prefecto, Marcelliano et Marco agonizantes martirio confortabat. Quamuis enim esset de genere Dioclitiani cesaris, non tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis turbo cum ceteris eum inuoluit martiribus. XII fere annis apostolice presidens ecclesie cum triumpho martirii perexit ad Dominum. V. De Clicerio et Natali Salonitanis presulibus 1Ea


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

autem ambitionis ardore succensus ad pontificatum impatienter anelabat et tandem non sine symoniaca labe dicitur fuisse electus. Hic non, ut erat consuetudinis, ad sedem apostolicam consecrandus accessit, sed misit prius et ab imperatoribus Constantinopolitanis fauorem obtinuit. Qui tamen preceperunt eidem, ut domini pape se conspectui presentaret. Sed ipse conscius electionis iniuste non accessit ad papam nec requisiuit consensum responsalis eius, sed temeritate precipiti fecit se ibidem in archiepiscopum consecrari. 3Quod cum ad domini pape notitiam


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pulsant, quasi per strepitum fugatis demonibus credunt lune succurrere laboranti, unde Virgilius: pulsantes era Curetes. Permixti ergo sunt populi isti et facti sunt gens una, uita moribusque consimiles, unius loquele. Ceperunt autem habere proprios duces. Et quamuis praui essent et feroces, tamen christiani erant, sed rudes ualde. Ariana etiam erant tabe respersi. Gothi a pluribus dicebantur et nichilominus Sclaui, secundum proprietatem nominis eorum, qui de Polonia seu Bohemia uenerant. 5Isti, ut predictum est, impugnabant Latinos, qui regiones maritimas


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dispersi 1Interea Salonitani in insulis commorantes magno afficiebantur tedio propter terre sterilitatem et propter aquarum penuriam ingenti etiam desiderio cupiebant ad patriam reuerti. Sed licet Salona deserta iaceret nullique hostes auderent in ea manere, Salonitanis tamen uidebatur non satis tuta statio ibi fieri posse. Hostile quippe incendium consumpserat omnia, turres et menia prostrata iacebant. Solum teatri edificium, quod in occidentali parte constructum fuerat, adhuc integrum remanebat. Sic ergo miseri ciues hinc rerum urgebantur inopia, illinc metus


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

possent hoc comode atemptare, abierunt Salonam ingredientesque basilicam episcopii confusa et dissipata omnia repererunt. Repletus enim erat locus ille ruinosis tectis congestique incendiorum cineres uepres iam et uirgulta produxerant ita, ut quamuis adhuc aliqui superessent, qui locum sciebant, tamen quia tumba ipsius subterraneis fornicibus absconsa latuerat, non facile discerni poterat, unde corpus beati Domnii tolleretur. Effodientes autem terram locumque discooperientes arcam, que primo apparuit, leuauerunt et metuentes, ne forte impedirentur a Sclauis, cum celeritate magna Spalatum


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

papali iussu grauissimis compedibus alligatum propter scismatis nefarium scelus, quod cum Cededa exercuerat in regionibus Dalmatie atque Chroatie. Hunc ergo fecit absolui dicens, quia dominus Alexander, felicis memorie, in suo decessu precepit uniuersos suo iussu incarceratos absolui. Prius tamen fecit eum super euangelium et super corpus beati Domnii subire corporaliter iuramentum, ut in abiuratam heresim numquam relabi deberet et de his partibus egrediens numquam rediret, sed cum eo Romam adiens apostolico se conspectui permitteret exhiberi. 16Denique his taliter


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Drauo fluuio usque ad Alpes que dicuntur ferree nullo obice resistente. Post hec transiuit Alpes et cepit impugnare munitiones et castra multaque prelia comittere cum gentibus Chroatie. Sed cum alter alteri non ferret auxilium essentque diuisi ab inuicem, facilem uictoriam rex potuit optinere. Nec tamen usque ad maritimas regiones peruenit, sed audiens, quod quedam gens sui regni fines intrauerat, in Hungariam repedauit. Fuit autem rex iste non solum armis strenuus, sed relligione et sanctitate insignis. 5Huius temporibus gens Scithica in multitudine graui intra Hungarie


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Vegliensi et Arbensi a subiectione Spalatine ecclesie subtraxerat. Martinum uero fecit eligi ab insulanis, expulso archipresbitero ecclesie Spalatensis, nam comes predictus cum Venetis earundem occupauerat dominium insularum. Et quamuis Martinus potestate Iaderensis comitis fuisset electus, noluit tamen Iadere consecrari, sed profectus Ragusium consecrationem suscepit ab Andrea archiepiscopo Ragusino et ab episcopis Dulcinensi et Suacensi. Et nullam subiectionem faciebat Iaderensi ecclesie, sed Spalatensi debitam reuerentiam exhibebat quandoque. 4Vacante autem tunc


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

admissum in tante seditionis scandalum tam facile prosilire. Nam super electionis facto, unde nunc turbulentis animis accessistis, opportet uos esse placatos, quia mea uoluntas magis concordat uobiscum, qui non uultis, quam cum clericorum uotis, qui me in suum desiderant pontificem promouere. Nec tamen propter uestras uoces electionem hanc respuo, sed quia maioris apud Deum meriti existimo hec esse uniuersalis ecclesie negotia, que exequenda comporto. Ad clerumque conuersus ait: Quia me sincero affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis.


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uinculo, quo Callensi ecclesie fuerat alligatus et quia sciebat, eum uirum ualde habilem regimini pastorali, uocatis ecclesie Spalatine nuntiis, dedit ipsum illis in patrem et pastorem sue ecclesie deducendum. Tunc clerici Callenses, licet ipsum odiis et uexationibus prosecuti fuissent, multum tamen tristes de amisso pastore effecti ad propria sunt reuersi. 3Raynerius autem suscepto dignitatis pallio gaudens et letus cum nostris nuntiis iter arripuit ueniendi. Descenderunt ergo Rauennam. Habebat autem Raynerius archiepiscopus uasa argentea non modica, pecuniam et


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Fuerunt autem nuntii Spalatensium: Vilcasius diaconus et Duimus nepos Gumay laycus. Sed non libenter summus pontifex petitionem huiusmodi admittebat, quin immo satis euidentibus inditiis dissuadere eorum desideriis uidebatur. Sed tanta fuit precum instantia, quod ad ultimum acquieuit. Precepit tamen eidem Bernardo, ut expeteret licentiam ab abbate monasterii sancte M. de Farneto Clusinensis diocesis, cui professionem fecerat regularem et resumeret habitum, quem reiecerat monachalem. Quod et factum est. Tunc consecratus ab Innocentio anno Domini millesimo ducentesimo uenit Spalatum


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uigilanter cepit curam pastoralis officii circa subiectos impendere. 3Erat autem insectator hereticorum ualde sollicitus. Fuerunt namque eo tempore dui fratres, filii Zorobabel, quorum alter Matheus, alter uero Aristodius uocabatur. Hi quamuis essent ex patre Appulo, erant tamen a pueritia Iaderenses ciues effecti. Conuersabantur uero ex maiori parte aput Bosnam, quia erant pictores optimi et in aurifabrili arte satis exercitati. Competenter etiam Latine et Sclauonice litterature habebant peritiam. Sed ita erant fallente diabolo in baratrum heretice pestis immersi,


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

applicuerunt prope Iaderensium ciuitatem. 5Erant autem insigniores duces ipsius exercitus: ex parte Francorum quidam Symon comes de Monteforti, ex parte uero Venetorum erat dux Henricus Dandolus, uir ualde strenuus et circumspectus. Qui licet corporalibus oculis cecutiret, mente tamen satis nouerat perspicaciter intueri. 6Igitur ubi se Iaderenses uiderunt ab exercitu circumuallari, timuerunt ualde, quid consultius agerent nescientes. E uestigio autem subsecuta est clades nimie mortalitatis ita, ut non tot uiui et sani in ciuitate restarent, qui


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ergo his malignis dilationibus ecclesia Spalatensis foret iam biennio supplantata, diaconus quidam, Petrus nomine, erat ualde curiosus et impatiens. Hic cum esset de humili genere oriundus, non audebat se palam opponere parti archidiaconi et eius complicum nec eorum dolos ducere in apertum. Magnis tamen dolorum stimulis angebatur non tantum ob hoc, quod ecclesia pastore careret, sed quia fructus ipsius, ut dicebatur, ad suum usum seniores predicti deuoluebant. Murmurabat autem sepius et tacebat. 3Erat autem quidam clericus Hungarus, Guncellus nomine, filius Cornelii,


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

morum habilis non erat tanto sacerdotio fungi. Alii etiam multi tale de ipso testimonium dabant. Sed Petrus suorum procacitate uerborum omnes reuincebat. Et quamuis in ecclesia Spalatensi uel alibi non deessent persone, que tutiori uia et iustiori possent ordine ad eam prouehi dignitatem: uulgaris tamen inscitia hac uanitatis uentositate raptatur, ut notos contempnant, ignotos posse patrare miracula arbitrentur. Ast alii tanta inuidie tabe liuescunt, ut quod ipsi assequi non merentur, hoc meritos prohibeant adipisci. Aliorum enim profectum sibi reputant in defectum. 5Cum


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum erat et archiepiscopalis sedes euersa iacebat. Dicebat autem Petro: Quid hoc esset? Respondebat ipsi: Hoc nescis modo, scies autem postea . Licet autem hec uisio non boni auspitii portendisset euentum, non minus tamen incepta improbitas insistebat, donec electio qualiscumque solemnizata est et peracta. Tunc miserunt ad eum Vulcasium diaconum nuntiantes ei electionem de ipso unanimiter celebratam et petentes, ut ad ecclesiam Spalatensem accederet incunctanter. 6Suscepta ergo legatione


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

missa auctoritate Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto apostolico mandato, quamuis esset uir discretus et relligiosus, non tamen de rerum circumstantiis, que in huiusmodi processibus inquirende sunt, curiosus extitit indagator. Vnde consecrationem ei facile tribuens, precepit sibi, ut pro petendo pallio apostolico se conspectui presentaret. 7Venit ergo Guncellus ad suam ecclesiam consecratus


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in platea ante pallatium publicum, ubi tota pene ciuitas conuenerat. Fuit autem exordium sermonis eius: angeli, homines, demones. De his enim tribus spiritibus rationalibus ita bene et diserte proposuit, ut multis litteratis, qui aderant, fieret admirationi non modice sermo hominis ydiote nec tamen ipse modum predicantis tenuit, sed quasi contionantis. Tota uero uerborum eius discurrebat materies ad extinguendas inimicitias et ad pacis federa reformanda. Sordidus erat habitus, persona contemptibilis et facies indecora. Sed tantam Deus uerbis illius contulit efficatiam, ut multe tribus


31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cessauit. XXVIII. De comite Petro 1Post hec autem ingens bellum exortum est inter Gregorium comitem Berberiensem et Buysenum comitem Spalatensem. Manebat autem Buysenus in Suinigrado et licet esset uir nobilis, diues et potens, fautor tamen hereticorum erat. Cum autem dissensionum procella inter ipsum et Gregorium multo tempore deseuisset et assiduis congressionibus partes ad deteriora uergere cogerentur, pars tamen Buyseni superior uidebatur. Erant autem ambo una stirpe progeniti. 2Quodam namque tempore


32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Buysenum comitem Spalatensem. Manebat autem Buysenus in Suinigrado et licet esset uir nobilis, diues et potens, fautor tamen hereticorum erat. Cum autem dissensionum procella inter ipsum et Gregorium multo tempore deseuisset et assiduis congressionibus partes ad deteriora uergere cogerentur, pars tamen Buyseni superior uidebatur. Erant autem ambo una stirpe progeniti. 2Quodam namque tempore Buysenus cum exercitu suo erat circa Berberium diffusus, eratque Gregorius intra suum presidium undique coartatus ita, ut nulli egredi uel ingredi liceret. Gregorius qui nimis erat


33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Spalatensium octoginta fere milia et abduxit eas in terram suam nichilque Spalatenses recuperare potuerunt. Verumtamen armato sepius nauali exercitu magnam partem terre ipsius depopulati sunt. 5Eo tempore erat quidam senex Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum putauit adire curiam et iudicum sententiam expectare, sed iratus uenit cum duobus filiis suis et primo quidem uerbis agressus est predictos


34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis. 6Exierunt ergo de ciuitate filii Vitalis et filii Gallone cum sequacibus suis, et abierunt Iaderam. Et cum


35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celo et quedam maior stella micabat iuxta solem ex occidentali parte. Tantusque pauor in omnes incubuerat, ut uelud amentes huc illucque clamando discurrerent mundi finem adesse putantes. Erat autem dies Veneris luna tricesima. Et quamuis solis iste defectus per totam aparuisset Europam, in Asia tamen et Africa non dicebatur fuisse. Eodem anno uisa est stella crinita, id est cometa, que imminebat septentrionali regioni, quasi supra regnum Hungarie, et mansit diebus multis satisque magne rei portendi uidebatur presagium. His etenim diebus crebrescebat iam per aures hominum tristis rumor,


36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

studia prouocabat. 5Denique transcurso iam ex maiori parte anni spatio uentum est ad electionem anni sequentis. Et cum super hoc uniuersale agitaretur consilium, non fuit contradictio aliqua sed omnium proclamatio, ut idem Garganus ad alterius anni regimen assumi deberet. Erant tamen aliqui insolentes, qui nec ipsum nec alium pro potestate uolebant, ut absque rectoris terrore uiuentes consuetam possent nequitiam exercere, sed non presumebant palam resistere, metuentes popularem tumultum contra se concitari. Statutum enim fuerat et sacramenti religione firmatum, ut nemo


37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

aduenisset. Factam autem electionem suscepit Garganus auctumque est ei salarium in tanta quantitate pecunie, quod accedebat ad summam mille librarum nostre monete. Eodem modo electus in tertio anno suscepit regimen, sed quasi inuitus, habuitque salarium mille trecentarum librarum, sotietatis tamen numerum ampliauit. 6Itaque Garganus non minus in duobus sequentibus quam in primo anno feruidus, circa prouectionem rei publice intentissime uigilabat. Fecit autem fieri quoddam munimentum, ubi dicitur ad petram, ut esset tutelle refugium contra predones, qui consueuerant


38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut tam uesanam piratarum seuitiam refrenare ualeret uocatisque non multis ex ciuibus cepit cum eis secrete tractare et eos inducere, ut bellum Deo gratum et hominibus in Almisanos inferrent. Et quamquam cerneret quosdam in facto huius negotii uacillantes nec assensum pleno corde prebentes, ardebat tamen eius animus aliquod suo tempore Deo prestare obsequium, si Dei inimicos disturbare et insequi conaretur. Tanta enim desiderii auiditate in eorum ferebatur perniciem, ut cum esset in omnibus circumspectus, non satis consulte, ut uidebatur multis, in bellum processit. Nam antequam sufficientem


39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uendenda miserunt, alia in eadem insula custodiri fecerunt. Osor autem, qui erat comes eiusdem insule, eo tempore aberat, Almisani uero armatis clanculo lignis nauigauerunt latenter ad insulam et inuaserunt quatuor barcusios Spalatensium, qui erant missi ab exercitu ad aliud insule caput. Verum tamen nec unum hominem capere potuerunt. Tunc potestas, relictis ad custodiam insule duobus nobilibus uiris, Lampredio et Stephano, tradita eis sotietate quinquaginta bonorum iuuenum ex popularibus ciuitatis, ipse cum toto exercitu repedauit ad urbem. Auxit autem exercitum et abiit ad uineta


40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quasi pauidam non crediderunt eos fore ausos ad conflictum accedere; quam ob rem putabant eos primo insultu in fugam uertere. Vnde omnes simul conglobati ceperunt uociferando contra eos incidere. Nostris uero quamuis temerarium uideretur, cum pauci essent, contra multitudinem dimicare, fedum tamen et ualde ignominiosum esse putabant, si absque belli impulsu et solo uisu pauefacti eis cedendum putarent. Tunc ipsis cunctantibus et suum consilium in diuersa uoluentibus, hostes magis ac magis appropinquabant. Mox uero quasi quidam constantie spiritus in eorum uisceribus incalescere cepit


41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Venerant namque ex partibus orientis depopulando prouincias, per quas habuerunt transitum, usque ad confinia Rutenorum. Sed Rutenis fortiter resistentibus non potuerunt ulterius progredi, multotiens enim conflictum habuerunt cum gentibus Rutenorum multumque cruoris fusum est hinc et inde, longe tamen fugati sunt a Rutenis. Quam ob rem diuertentes ab eis uniuersas septentrionales regiones pugnando circuierunt ibique uiginti et eo amplius annis demorati sunt. Postea uero multiplicatis legionibus exercitus sui ex gentibus precipue Cumanorum et ex multis aliis nationibus, quas deuicerant,


42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut supra tetigimus. 2Igitur cum rumor exitialis aduentus Tartaree gentis ad aures perstreperet Hungarorum, quasi ludus quidam uel inane sompnium uidebatur eis, tum quia tales rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum asperitate desueti, non nisi carnalibus gaudentes illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus bonis locuplex et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis


43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in maximum eis cessit discrimen. 6 Tunc Bath, maior dux Tartarei exercitus, in quendam collem conscendens, speculatus est diligenter omnem dispositionem exercitus et reuersus ad suos dixit: Bono animo nos esse oportet, o sotii, quia licet magna sit multitudo gentis istius, tamen quia improuido reguntur consilio, non poterunt effugere manus nostras. Vidi enim eos quasi gregem sine pastore in quodam artissimo stabulo interclusos . Tunc eadem nocte uniuersis legionibus suo more dispositis iussit aggredi pontem, qui inter utramque fluminis ripam distentus non multum


44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

terram Hungaricam deuastari gladio paganorum, cum fides catholica ibi uigeret et ecclesiarum honor optimo statu polleret, audiuit nocte per uisum: Noli admirari, frater, nec diuina iudicia tibi uideantur iniusta, quia licet multa facinora huius populi summa Dei clementia supportasset, scelus tamen nefande libidinis trium episcoporum nequaquam potuit tollerare. De quibus tamen hoc dictum sit, mihi non est compertum. 19Tunc Bela rex de Austria reuersus uenit cum omni familia sua et demoratus est in partibus Zagrabie. Congregati uero sunt circa eum omnes, qui


45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesiarum honor optimo statu polleret, audiuit nocte per uisum: Noli admirari, frater, nec diuina iudicia tibi uideantur iniusta, quia licet multa facinora huius populi summa Dei clementia supportasset, scelus tamen nefande libidinis trium episcoporum nequaquam potuit tollerare. De quibus tamen hoc dictum sit, mihi non est compertum. 19Tunc Bela rex de Austria reuersus uenit cum omni familia sua et demoratus est in partibus Zagrabie. Congregati uero sunt circa eum omnes, qui effugere poterant gladium Tartarorum et erant ibi per estatem rei exitum


46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

1Nunc uero de natura et habitu gentis illius, prout ab his audire potui, qui rem curiosius indagarunt, pauca narrabo. Est enim regio illorum in ea parte orbis sita, ubi oriens coniungitur aquiloni, gentesque ille secundum proprietatem lingue sue Mangoli appellantur. Ferunt tamen, quod terra illorum confinis sit ulterioris Indie nomenque regis eorum Cecarcanus uocatur. Hic ergo cum habuisset bellum cum quodam rege sibi contermino, qui quandam ipsius sororem stupratam occiderat, deuicit eum et extinxit. Filium autem eius ad regem alium fugientem insecutus est et facto


47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Rutenorum et demum ad Hungariam descenderunt. 2Hoc autem nomen Tartari non nomen est gentis proprium, sed a quadam aqua, que illorum preterfluit regionem, sic appellati sunt uel secundum quosdam tatar idem sonat quod multitudo. Licet autem maxima esset multitudo eorum, maior tamen in illo certamine fuisse dicitur copia Hungarorum, sed non est gens in mundo, que tantam habeat bellandi peritiam, que ita sciat, maxime in campestri conflictu, hostes euincere siue uirtute, siue sagacitate pugnando. Preterea nec christiana, nec ebrea, nec saracenica se lege constringunt et


48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

recipiunt aut mittunt. Terrificum ualde exhibent faciei aspectum, breues habent tibias, sed uasta pectora, lata est facies et cutis alba, imberbis gena et naris adunca, breues oculi spatio longiori disiuncti. Arma eorum sunt quedam tegmina ex taurinis coriis laminarum more compacta, impenetrabilia tamen et ualde secura. Cassides gerunt ferreas et ex coriis factas, falcatos enses, faretras et arcus militariter cingunt. Sagitte eorum nostris sunt quattuor digitis longiores, ferrea, ossea et cornea cuspide conspicate. Teni uero sagittarum ita stricti sunt, ut cordas nostrorum arcuum minime


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Clisse. Venerunt autem et multe nobiles mulieres cum ea, que suis erant uiris per Tataros uiduate. Garganus uero potestas et nobiles Spalatenses ad dominam accedentes multa precum instantia exorabant eam, ut mansionem ciuitatis aspernari minime dignaretur sed non acquieuit regina. Spalatenses tamen multis eam afficientes honoribus crebris exeniis et donariis eius curiam frequentabant. 5Eo tempore Colomannus rex ad Dominum feliciter de hac luce migrauit. Fuit enim uir pietate magis ac relligione preditus quam in administrandis publicis rebus intentus. Sepultus est


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum regio puero in Clisse castro remansit fuitque ibi usque ad mensem Septembrem. Mortue autem sunt due filie ipsius puelle uirgines, et in ecclesia beati Domnii honorifice tumulate. 8Licet autem barbarica rabies totum regnum Hungaricum immoderato gladio attriuisset, e uestigio tamen famis subsecuta pernities miserabilem plebem tabo inedie deuastauit. Instante namque furore Tartareo, non licuit colonis miseris aruis semina tradere, non ualuere preterite messionis recolligere fruges. Sic ergo non extantibus alimentorum subsidiis cadebant infelicium corpora clade famis


51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

In Corbauia fecit episcopum quendam iuuenem, qui erat de parentella Domaldi comitis, nomine Sarracenum. 2In illis diebus coadunato capitulo et clero ecclesie Spalatensis factus est tractatus de pontifice subrogando. Tunc laycali importunitate et maxime Gargani annisu, modesto tamen et discreto, facta est ellectio de domino Stephano, Zagrabiensi episcopo, in Spalatensem archiepiscopum postulandum, qui tunc temporis Spalati morabatur. Erat autem episcopus ipse in auro et argento locuplex ualde, aliis etiam diuitiis opulentus. Mundana pompositate largus et curialis


52. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uerbis, quosdam uerberibus impetentes. Precipue in archidiaconum impias inicientes manus totam eius tunicam lacerarunt. Mox in monachorum cellulas irrumpentes diripiebant sarcinulas, uasa frangebant, scrutantes, si dictum possent inuenire Leonardum, ut eum cederent uel forsan morte punirent. Erant tamen nonnulli ciues, quibus tanti facinoris temeritas displicebat, tam stolida facta corde et animo detestantes. Sed quia stultorum infinitus est numerus, necesse erat multitudini cedere et eam coniuentibus oculis supportare. 5Reuersi tandem de claustro, quasi deuictis hostibus


53. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

captiuos. 3Sed antequam relaxatio ad integrum fieret captiuorum, ceperunt Spalatenses penitere crebris mussitationibus ad inuicem sussurrantes, quod huiusmodi compositio in derogationem honoris et iuris urgeret ciuitatis. Quod cum audiret Gyrardus, multum moleste ferebat, nec tamen cessabat obsecrando et monendo eorum animos allicere ad amorem dicens, quod per quam partem pacis huius uiolabitur bonum, non erit super sed subter. Verum quia iuramenti relligione interueniente compositio extitit celebrata, omnes captiui relaxati sunt et discordie procella parum


54. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tres neminem eligere uoluerunt. Quo facto iterum residentes et ad inuicem conferentes omnes sedecim in eundem archidiaconum consenserunt. Sed archidiaconus ipse miratus, quod preter opinonem suam tanti a fratribus habitus erat, ut ipsum tanta dignitate crederent dignum, eis gratias retulit. Nullum tamen suscipiendi oneris gerens propositum dixit se electioni nec consentire nec dissentire ad presens. 3Tunc quidam layci, quos inuidie liuor et odii exagitabat insania, hoc audientes exarserunt in iracundiam magnam. Et adeuntes potestatem plurimis eum uerborum aculeis


55. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

rogabant alii, alii minitantes bona diripere, domum diruere insistebant uiolenter, ut ab electione cessaret. Et cum prope esset, ut uim facerent, tractus in medium furentis multitudinis archidiaconus yronice resignare se dixit. Quamuis enim uideret quosdam clericos timoris pondere uacillantes, non tamen desistebat archidiaconus, quominus uigorem ecclesiasticum manutenens, aperte et intrepide protestaretur nichil de electionibus ad laycos pertinere. Volebat autem electionem aliam per clericos dumtaxat fieri, ut sanctorum precipiunt instituta. 4Erant autem in presbyteris


56. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in archiepiscopum ecclesie Spalatensis asserens, quod propter ipsius nobilitatem et scientiam tota florebit ecclesia et ciuitas eius suffulta consiliis de multis anxietatibus indubitatum consequeretur solamen. 12Reuersi nuntii responsa regis cum gaudio retulerunt, nullum tamen super facto huiusmodi regale tulerunt rescriptum. Ciues uero hec audientes et credentes omnia ueritate constare, statim ad archidiaconum et capitulum accesserunt et imperantes potius quam consulentes petebant, ut incontinenti celebraretur electio cum eisdem. Archidiaconus uero, quia non


57. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iudex Murgia, Fuscus presbyter et ceteri, quos praue intentionis uexabat inscitia, concitantes populum ceperunt urgere archidiaconum, ut ipsemet personaliter ad ducendum electum proficisci deberet. Archidiacono ergo, licet displiceret electi persona et maxime false electionis processus, ne quia tamen malitie cauillatio crederetur, condescendere decreuit, sed nullo modo prius ire acquieuit, donec ipsimet temeritatis auctores proprio confiterentur ore, quod in subreptione bulle et in cunctis falsitatis processibus contra Deum et contra animas suas presumpsissent. Sic ergo abiit


58. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopum Seniensem ad domini pape Innocentii curiam, qui tunc manebat Lugduni, petens suppliciter, ut pallium ei mittere dignaretur. Quo optento reuersus est episcopus palliumque tradidit ex mandato apostolico in manibus Bartholomei Scardonensis episcopi eidem archiepiscopo asignandum. Idem tamen episcopus, licet iam relicto seculo fratrum minorum religionem intrasset, uocatus tamen Spalatum uenit pallioque, ut ei mandatum fuerat, Hugrinum archiepiscopum inuestiuit. 18Hiis diebus contigit quemdam fratrem Iohannem natione Hungarum, de ordine predicatorum, eligi in


59. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

suppliciter, ut pallium ei mittere dignaretur. Quo optento reuersus est episcopus palliumque tradidit ex mandato apostolico in manibus Bartholomei Scardonensis episcopi eidem archiepiscopo asignandum. Idem tamen episcopus, licet iam relicto seculo fratrum minorum religionem intrasset, uocatus tamen Spalatum uenit pallioque, ut ei mandatum fuerat, Hugrinum archiepiscopum inuestiuit. 18Hiis diebus contigit quemdam fratrem Iohannem natione Hungarum, de ordine predicatorum, eligi in episcopum ecclesie Scardonensis. Qui presentatus archiepiscopo in illis tunc partibus


60. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum commendaticiis domini pape litteris, exposuit seriem negotii, qualiter ad regimen Spalatine ecclesie fuerat destinatus. Non autem placuit regali celsitudini, quod factum fuerat circa ipsum, non modicum ferens indigne, quod promotus fuerat preter ipsius conscientiam et assensum. Dissimulato tamen indignationis motu ad sedem suam archiepiscopum pacifice abire permisit. 4Venit autem cum uiginti equitibus, cum capellanis et familia et secunda dominica de quadragesima ciuitatem ingrediens, cum magna cleri et populi alacritate susceptus est. 5Fuit


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.