Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: mea

Your search found 3082 occurrences

More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2543-2610:


2543. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

valent, omnino praetermissa sunt? Mitto ea, Captae post tempora Trojae ; ubi quamquam Homerus rei bene gestae potissimam Ulyssi laudem videatur tribuere; non tamen nescio posse subaudiri a se captae aut aliquid aliud hujusmodi, quemadmodum et ego ipse in mea versione subaudiri volo sibi; dixi enim: post eruta Trojae Pergama . Cur ista quaeso omnia, quae incurrunt in oculos, si non peccata ac vitia, certe non laudanda maxime et probanda in duobus hisce versiculis summus poëta sibi quodammodo passus est


2544. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

ut debet valere plurimum, eum qui hoc pacto in aliorum scriptis interpretandis, praesertim si ad litteras humaniores pertinent, se gerat, praeclare fungi munere officioque interpretis. Atque in eum jam locum me esse paullatim delapsum video, ut mihi necesse sit pauca de me ipso dicere, deque hac mea, qualiscumque est, Odysseae latina interpretatione. Ego quidem, quamvis ab ineunte jam adolescentia graeca semper cum latinis conjunxerim, quamvis et Homerum et Virgilium seu natura seu casu aliquo primae institutionis prae omnibus semper poëtis adamaverim, assidueque triverim manibus; tamen


2545. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

poëtarum limae labor et mora etc. mihi esse dictos judicavi. Itaque omnem in eo posui curam diligentiamque, ne quisquam posset jure me negligentiae ignaviaeque condemnare. Nihil ergo in te reprehendendum? Imo multa atque magna, quae non satis mea potuit cavere prudentia: aperte autem profiteor atque affirmo, me nullam umquam fugisse limae molestiam, versus omnes et multa die et multa coërcuisse litura, atque adeo eruditorum amicorum arbitrio non tantum decies, sed centies etiam, si opus erat, castigavisse. Interpretes plerosque


2546. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]


Sufficit oceanus laetae solatia genti.
Haec te certa manet sedes; haec debita sponso
Tyndaridis generoque Jovis felicia regna etc. Haec mea, de quibus nihil ego dicam. At quanta heic dii boni! effundit loquacissimus pulcherrimi Homerici hujus loci interpresne an corruptor? Audi, et patienter, si potes, ferto hanc tantam laureati poëtae loquacitatem.
Nunc ad te et tua magna


2547. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

mihi copia ferri.
203  Nec procul hinc religata stat uda ad litora navis
204  Ante urbem portu in Rhethro sub Neïo alto.
205  Hospitia alterno jamdudum foedere nobis
206  Icta vigent: nec vana fides mea dicta sequetur,
207  Laërten heroa adeas modo, quem procul urbe
208  Degere nunc perhibent, solosque errare per agros
209  Vitantem vulgi strepitum, curisque gravatum
210  Et senio; una epulas ubi custos


2548. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

regna parentis
298  Illa sui repetat. claro comitata hymenaeo,
299  Atque opibus ditata novis, dotabitur illic
300  Dote, patrem gnatae quantam largirier aequum est. 300
301  His actis, ni forte sequi mea jussa recusas,
302  Instrue bisdeno volitantem remige pinum,
303  Optatique diu genitoris nuncia captans:
304  I procul hinc alias in gentes, sicubi vocem
305  Audieris vulgi, demissamve ab


2549. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

iidem Icarii sedes genitoris adire, 60
61  Permetuunt, paret ille suae ut dotalia gnatae
62  Munera, cuique velit, tradens concedat habendam;
63  Exoritur non ulla dies, quin tecta frequentes
64  In mea conveniant, medioque ululante tumultu.
65  Lanigerumque gregem, caprasque, armentaque caedant
66  Magna boum, largisque epulis impune fruantur,
67  Atque mero, jam jamque premit me turpis egestas


2550. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

vafra tamen votis contraria nostris
105  Vota fovet, tacito hanc meditata in pectore fraudem.
106  Tenvia subnectens immensae licia telae
107  Institit ordiri, simulata et mente loquuta est.
108  O juvenes, mea cura, proci, jam vir meus ille
109  Quandoquidem periit, spatii ad connubia tantum
110  Certa peto, donec valeam pertexere vestem, 110
111  Quam propero (pereant ne fila incoepta) supremum
112  Laërtae


2551. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

ac portu navim subducit in imo
15  Lecta Ithacae pubes, pronoque in litora saltu
16  Emicat. egreditur pariter Tritonia Pallas,
17  Hortaturque sequi juvenem, sic deinde loquuta.
18  Telemache o mea cura, pudor procul omnis abesto
19  Jam pelagi emenso stagna alta, ut fata parentis
20  Quae sunt cumque tui, noscas; queis degit in oris, 20
21  Quae sequitur fortuna, ergo jam Nestora magnum


2552. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

tot pubis nequidquam exstincta Pelasgae
116  Lumina sunt, primi heroes. mavortius illic
117  Ajax, Pelidesque jacent, aequandus et ipsis
118  Dis Patroclus; natus jacet illic insuper una
119  Antilochus, mea cura, et cursu fortis et hasta.
120  Sed quid ego haec autem memoro mala dira? quis illa 120
121  Enumeret seclis mortalibus omnia fando?
122  Non si vel quinos exactis mensibus annos,
123  Vel senos


2553. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

discordibus urgens
176  Pectora consiliis. nam quos ducebat Ulysses,
177  Navibus avecti relegunt iter omne, futurum
178  Scilicet id magno sperantes munus Atridae.
179  Ast ego cum ratibus, quae sunt mea signa sequutae,
180  Fugi fata deum metuens, et martius una 180
181  Tydides mecum fugit socia agmina ducens.
182  Tardior ipse etiam properans Menelaus eodem
183  Venit, et in Lesbo dubios deprendit, an


2554. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

pubes mavortia. litus et ipse
197  Optatum tetigi Nelea ad moenia cursum
198  Classe tenens placidis in fluctibus; aura nec umquam
199  Desiit, ut primum venit data munere divum.
200  Haec reditus mea sors; potui nec scire Pelasgum 200
201  Qui rapido servati aestu, quive aequore mersi.
202  Illa tamen, quaecumque audivi sede receptus,
203  In patria referam, nec tu celabere, ut aequum,
204  Quae fas


2555. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

jamque ipse tuis freta salsa sequutus
363  Cum sociis, navique illuc felicibus ito
364  Auspiciis. vis et potius discedere curru?
365  Et currus aderunt, et certi ad frena jugales,
366  Et, mea vis, gnati, qui te comitentur euntem
367  Hinc Spartae ad muros, Menelai et regia tecta.
368  Quo simul ac venies, tibi dicat vera, precare;
369  Nec tamen ipse (odit prudens mendacia) fallet. 370


2556. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

divis par Thrasymedes.
467  Additur his etiam sextus Pisistratus: una
468  Telemachum ducunt, juxtaque in sede reclinant.
469  Ad quos tum senior Nelides talibus infit: 470
470  Protinus o gnati, quae fert mea corde voluntas,
471  Perficite, armisonae quamprimum ut sacra Minervae
472  Rite feram, quae clara dei ad sollemnia venit.
473  Ergo alius campos properans petat, et mihi pastor
474  Ocуus intacta ducat


2557. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

illum sic usque premendo 340
340  Turbidus, abduxit donec te bellica Pallas.
341  Haec ubi fatus erat Menelaus, talia reddit
342  Telemachus; dilecte Jovi dux inclite Achivum,
343  Dura quidem fortuna mea est; nil tanta parenti
344  Profuit heu misero virtus, nec pectora ferro
345  Septa gravi potuere nigras avertere Parcas.
346  Nunc tamen in sedes nos ducite, leni ubi somno
347  Moesta per optatam


2558. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

etiam gnato funus crudele paratur
19  In patriam reduci, postquam genitoris amore
20  Et Pylon et claras adiit Lacedaemonis arces. 20
21  Sic ait: ast olli nimbosi rector olympi:
22  Pallas, ait, mea gnata, quid haec te cura remordet?
23  Non tibi jam sedit sententia, ut acer Ulysses
24  Adveniens perdat sontes ultricibus armis?
25  Telemachum vero, potis es namque ipsa, per undas
26  Duc age duc


2559. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

fines: dent carbasa retro,
27  Illusaque proci relegant iter omne carina.
28  Dixit; Mercuriumque vocans, ac talia mandans:
29  I nate o semper mihi fide, i nuncius, inquit,
30  Atque haec auricomae perfer mea certa per auras 30
31  Jussa deae: placitum nobis, ut fortis Ulysses
32  Naviget actutum sine ductu hominumve deumve.
33  Ille alta in navi lassatus pectora curis
34  Bis decima Scherien contingat luce


2560. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

sic fata. Quid o tibi rector aquarum
372  Tam graviter saevit, tantas et suscitat iras?
373  Infelix! At non te perdet in aequore, quamvis
374  Id quoque, si possit, cupiat furialibus orsis.
375  Quin sequere o mea dicta, atque exue vestibus artus
376  Nudatos, ventisque feris sine ferre carinam
377  Per vada nigra sali. Tu vero litora cursu
378  Tende natans ad prima, ubi te fatalibus arvis
379  Accipiet salvum


2561. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

puellam
328  Arguerim, quae forte viros versarier inter
329  Sponte sua haud dubitet necdum genitoribus orba, 330
330  Nec thalami vinclis, taedisque jugalibus aucta.
331  Quare age, sub memori condens mea pectore dicta.
332  Altius infigas hortor, quo per vada ponti:
333  Quamprimum reditu potiare. a tramite recto
334  Haud procul est lucus, viridi qui procubat umbra
335  Populea, armisonae divae sacer:


2562. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

in pocula fundens
207  Lenaeos, cunctisque ferens ex ordine tradit,
208  Inde ubi libavere, sitisque expleta bibendo est,
209  Alcinous placido rursum sic infit ab ore.
210  Phaeacum o proceres, quae fert mea certa voluntas, 210
211  Audite, et dictis animos intendite vestros.
212  Nunc epulis somnoque graves ad tecta redite;
213  Cras autem multis luce exoriente vocatis
214  Hospitis adventum laeti


2563. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

ruit interea nox
322  Atra polo, gelidoque remotum a flumine suadet
323  In densum nemus ire, interque arbusta quietem
324  Carpere. ibi foliis texi circum undique corpus
325  Deciduis, altusque sopor mea lumina pressit.
326  Compositus frondes inter sic nocte quievi,
327  Nec jubar aurorae sensi mediaeque diei
328  Lumina; cum prono somnus me sole reliquit.
329  Ecce autem in solo dum ludunt litore,


2564. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

suevit
350  Saepe animis error, suspectaque crimina fingit. 350
351  Cui tunc Alcinous: non hanc mihi numina mentem,
352  Nec tales dederunt animos, ait, ut malus urat
353  Sic temere mea corda furor, potioraque duco
354  Quae fas cumque sinit, contra nec pugnat honestas.
355  Atque utinam pater ille deum, et Tritonia faxint
356  Cum Phoebo, talis quum sis, ut pectore eosdem
357  In


2565. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

tibi conjugis ora 450
451  Cernere, sic patrios tandem dent numina fines!
452  Cui Laërtiades: et tu sis, inquit, amice,
453  Felix, dique tibi semper fausta omnia donent;
454  Nec te adeo posthac, quem nunc mea pectora dictis
455  Supplicibus placans donasti, torqueat ensis.
456  Dixerat, atque humeris арtum demisit ab altis.
457  Sol ruit interea, totaque ex urbe feruntur
458  Munera ad Alcinoi sedes. quae


2566. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

effulsit roseo dea pulcra cubili,
188  Omnibus in coetum sociis ego rite vocatis
189  Haec tum dicta dedi. vos heic o fida manete
190  Pectora, dilecti cives: ego vectus abibo 180
191  Cum sociis navique mea visurus in illis
192  Quinam homines terris habitant? an barbara degit
193  Gens sine lege; diis an cara, et mutua servans
194  Hospitia? haec fatus conscendo in litore navim,
195  Meque sequi jubeo


2567. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

sitim, primusque e pastu tecta subire
490  Vespere: nunc vero cunctis ignavior exis. 480
491  An domini luges oculum, quem perdidit una
492  Cum sociis malus hospes, ubi praecordia vino
493  Edomuit mea, Nemo? haud ille hinc vivus abiret,
494  Si modo vocalis factus tu dicere posses,
495  Eludit qua parte meam nunc improbus iram.
496  Ipsius haec certe fluerent aspersa cerebro
497  Limina diffracto ad


2568. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

atque omnia dicam
300  Consilia expediens: primum tibi mixta parabit 300
301  Pocula, et objiciet medicatis frugibus offam.
302  Sed neque sic poterit corrumpere; namque resistet
303  Hos tibi servatum, mea munera, gramen in usus.
304  Dein ubi percussum virga te diva sonanti
305  Contigerit, stricto contra tu protinus ense
306  Irrue in adversam, jam vulnera jamque minare.
307  Illa manus tum victa dabit,


2569. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

condite gazam,
440  Armaque; tum celeri gressu vestigia ferte 440
441  Me duce, ut incolumem sacra intra limina Circes
442  Cernere contingat plena ad convivia pubem.
443  Nec plura: illi omnes subito mea dicta sequuntur;
444  Sed non Eurylochus, solus qui fida tenere
445  Agmina conatus: quo nos nunc ibimus, inquit,
446  Ah miseri! tantus qui nam nova quaerere damna
447  Ardor agit? nos saeva deae


2570. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

genibus, lacrimisque profusis. 500
501  Haud ignaram adii tali prior ore loquutus.
502  O dea, pollicitum jam tu mihi perfice munus,
503  Et patriae me redde. haud ipse resistere votis,
504  Haud socii, mea cura, valent, qui semper acerbis
505  Quaestubus increpitant, quoties tu diva recedis,
506  Me circum affussi. sic ipse; at nympha precanti
507  Blanda refert: non his invitos longius oris
508  Vos


2571. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

relicta nova est; pendebat ab ubere matri
470  Parvulus, heroum qui nunc fors agmine felix 470
471  Assidet in medio: pater ipsum ante ora videbit
472  Laetus, et ille suo reduci dabit oscula patri.
473  At mea nec gnati vultu me lumina saltem
474  Passa explere mei est; prius atro vulnere namque
475  Perdidit incautum. tu vero haec pectore conde
476  Dicta tuo servaque memor: clam litore navim


2572. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

quemque hortatus ab ore.
220  O juvenes, neque enim ignari sumus ante malorum, 220
221  Exitium nec majus adest, quam dira Cyclopis
222  Experti quum facta cavo trepidavimus antro;
223  Hinc tamen et virtute mea et sollertibus ausis
224  Fugimus: horum etiam quondam meminisse juvabit.
225  Quare agite et nullus dictis parere recuset:
226  Vos rapidos remis fluctus per transtra locati
227  Scindite, si mortem saltem


2573. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

casus, per multa pericula vectum,
6  Incolumis divesque tuas remeabis ad oras.
7  Vos autem o, quicumque meos celebrare penates,
8  Gaudetisque una convivia ducere, Bacchi
9  Laetitiam cantusque inter, mea figite corde
10  Dicta, viri. Туrio pictae jam murice vestes, 10
11  Caelatumque aurum, quaecumque et ditia dona
12  Attulerunt proceres Phaeacum, condita in arca
13  Omnia sunt. solido nunc quisque ex


2574. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

fida comes, praesensque periclis
328  Incolumem servo? non et Phaeacibus esse
329  Te volui nuper carum? delapsa sereno
330  Nunc iterum caelo veni, ne munera quisquam 330
331  Surripiat, quae multa tibi mea jussa sequuti
332  Phaeaces dederunt. quin et quot fata dolores
333  Sedibus excepto patriis statuere ferendos,
334  Expediam dictis. omnes tu pectore ferto
335  Indomito; nullus vel mas vel conscia duri


2575. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

reditum dulcem tibi fata parare.
372  Non tamen et volui patruum contendere contra
373  Indomitos alto volventem corde furores,
374  Infestumque tibi rapto pro lumine nati.
375  Ac ne vana putes mea dicta, en aspice sedes
376  Jam patrias: ingens portus Phorcynis in illa
377  Caerulei stat parte senis; viden ardua ramos
378  Explicat ut patulas mihi sacra in vertice oliva?
379  Subter Naïadum domus


2576. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

dedit oscula terrae:
387  Extulit et vocem, tendens ad sidera palmas.
388  Nymphae Naïades, proles Jovis, o mihi nulla
389  Visere quas fuerat jam spes, nunc omnibus auctae
390  Laetitiis salvete deae, mea munera vobis 390
391  Semper erunt, virgo tantum sinat orta Tonante
392  Vivere me, natumque suo mihi numine firmet.
393  Talia fundebat supplex, quum caesia diva:
394  Fide, ait, haec tacitum nec pectus


2577. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

omnia; an altis
448  Ferret ut ingentes curas in fluctibus errans
449  Ipse etiam, dum tecta fero vastantur ab hoste
450  Sola relicta procis? non hic dolor haereat imo, 450
451  Pallas ait, sub corde tibi; mea dicta sequutus
452  Est ingressus iter, referat sibi nomen ut ingens
453  Huc rediens. nil triste timet, sed lentus Atridae
454  Assidet in tecto, et laetatur divite mensa.
455  Interea insidiis juvenes,


2578. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

per caerula duxi
256  Agmina ad ignotas gentes; praedaque potitus,
257  Quod libuit mihi cumque, prior sine forte ferebam,
258  Deinde super pars aequa aderat. sic copia rerum
259  Creverat, et late patrias mea fama per urbes.
260  Hoc iter invisum sed quum Saturnius acer 260
261  Indixit, quo multa virum data millia leto;
262  Tunc validi legere ducem me Cretes, et una
263  Idomeneum classis venturae ad


2579. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

aestate ferebat
428  Cum sociis opibusque ingentibus: irrita frustra
429  Dicta abiere vagas jamdudum sparsa per auras.
430  Ergo age tu senior, quando huc te fata tulere 430
431  Desine velle movens mea blandis pectora verbis
432  Fallere; non ideo merito dignabor honore,
433  Sed veritus magnumque Jovem, tuaque aspera rerum
434  Fata dolens. haec ille: at contra exorsus Ulysses:
435  Sic adeo tibi


2580. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

rata foedera nobis.
439  Contigerit si forte tuum tibi visere regem
440  Pollicitus pulcrae decoratum munere vestis 440
441  Dulichium mittes, quo me rapit ardor abire;
442  Sin ille haud redeat, nec sint mea nuncia vera,
443  Nil moror, arreptum celsa de rupe jubeto
444  Dejicere, exemplo metuant ut fallere nostro
445  Huc alii advecti. sic heros fatus; at ille:
446  Egregiam vero laudem famamque referrem


2581. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

inquit; neque enim custodia nostris
96  Fida sat in tectis, cui rerum cura relicta;
97  Et vereor, ne dum genitor mihi quaeritur absens,
98  Ipse cadam, spoliisque alius laetetur opimis
99  Diripiens mea regna. haec ille ut fatus,
100  Atrides Reginam aggreditur celerans, famulasque parare 100
101  Praecipit extemplo laetis convivia mensis.
102  Jamque Boëthoedes Eteoneus obvius illi
103  Adstiterat


2582. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

prestanti munere donat
133  Egregium simul ille, simul cratera coruscum
134  Succedens coram Megapenthes ponit. at alma
135  Tyndaris in manibus gestans velamina pulcra
136  Restitit; ac subito: puer o, mea magna voluptas,
137  Accipe et haec manuum, dixit, monumenta mearum,
138  Dona, quibus niteat felici tempore quondam
139  Nupta tibi: interea genitrix tua cara reponat
140  In thalamo servanda. vale o


2583. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

effatus; et ille anceps dum corde volutat
184  Multa suo, quae rite ferat responsa petenti,
185  Occupat extemplo dubium pulcherrima Ledae
186  Progenies: adhibete aures; ego monstra docebo,
187  Ceu superi mea corda monent, et fata recludam.
188  Ut subito e tectis praedam tulit unguibus uncis
189  Ales ab aërii descendens vertice montis,
190  Olli ubi stat nidus pullique; ita fortis Ulysses 190


2584. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

jamque mei veniens ad limina patris
516  Nauta vafer flaventi electro auroque monile
517  Contextum gestat, seseque interritus infert.
518  Turba puellarum gaudet; famulaeque nitore,
519  Et pariter mea capta parens, dum lumine spectant,
520  Atque manus inter formosaque brachia versant
521  Pollicitae pretium; subito dat perfidus olli 520
522  Signa oculis, navimque petit vestigia torquens.
523  Illa


2585. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

me tramite matri?
579  At juvenis contra: te nostra ad limina primum
580  Ultro ego jussissem vestigia ferre, neque ulla
581  Hospitii tibi cura foret. sed tristior illic 580
582  Me sine solus eris, nec te mea cara videbit
583  Fors genitrix: neque enim sese penetralibus effert
584  Saepe procis visendam; in solo clausa recessu
585  Usque sedet longum tela solata laborem.
586  Propterea sedes potius contendere


2586. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

divum.
73  Nunc autem e manibus Thesprotum elapsus adivit
74  Haec stabula infelix; jamque est tuus ille: quod optas,
75  Perfice tu misero, supplex te in vota precatur.
76  At juvenis: nimium saevis mea pectora curis
77  Figis,ait, senior, quanam illum in sedibus arte
78  Accipiam teneamque meis? non vivida ab annis
79  Venit adhuc valido virtus, nec robore fretus,
80  Si prior incessat quisquam,


2587. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

timeo, ne vana audacia cedat, 280
281  Et graviter commissa luas, sed quaerere praestat,
282  Si qua via auxilii, si quem tua pectora versans
283  Invenias fidum comitem. tum laetus Ulysses:
284  Fabor, ait: mea dicta animo memor accipe; tecum
285  Et reputa, nobis dea num Tritonia magno
286  Cum Jove sufficiat, comes an quaerendus et alter?
287  Dixerat; at juvenis subito: non arguat ullus
288  Hos, ait,


2588. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

gladios, totidemque hastas, clipeosque sinistrae
323  Aptandos nobis divūm post sacra peracta:
324  Illos Pallas aget turbans et Juppiter hostis.
325  Praeterea hoc etiam moneo super omnia primum:
326  Si mea tu soboles, nostro si sanguine cretus,
327  Audiat haud Ithaci quisquam intra limina nomen.
328  Non id Laërtesve sciat, fidusque repertus
329  Eumaeus, famulūmque alius, non cara vel ipsa


2589. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

etiam tentare licebit
332  Corda simul, si digna manet reverentia menti,
333  Vel cessit mutata, tibi nec dantur honores
334  Promeriti spreto. sic ille; at filius olli
335  Haec iterum sic pauca refert. mea pectora nosces,
336  Spero equidem, expertus; nec me vanum arguet error,
337  O genitor; sedenim non et reor utile nobis
338  Id fore, nec statues aliter tecum ipse volutans;
339  Explorare tuum tamen


2590. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

ullum ferre laborem,
254  Non opera exercere valet: tantum improbus atram
255  Ingluviem quaerens aliena pascere mensa
256  In populo hac illac tremulo male corpore reptat.
257  Nunc tamen edico, res et mea dicta sequetur:
258  Si tecum ingressus Laërtia tecta subibit
259  Multa caput circum dextris jaculata procorum
260  Scamna humeris laterique adtrito illisa sonabunt.260
261  Dixerat, elatoque femur


2591. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

perculsi accepit ut alto
562  Penelope in thalamo fidis stipata puellis:
563  O utinam sic ipse arcu jaculatus Apollo
564  Illum perdat, ait, quin si nunc pondus haberent,
565  Excipit Eurynome subito, mea vota, precesque,
566  Crastina nulli horum vivo consurgeret Eos.
567  Cui rursum regina: mea o fidissima nutrix,
568  Haec invisa omnis turba est, assueta nefandis
569  Flagitiis, inquit; nigro sed


2592. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

ipse arcu jaculatus Apollo
564  Illum perdat, ait, quin si nunc pondus haberent,
565  Excipit Eurynome subito, mea vota, precesque,
566  Crastina nulli horum vivo consurgeret Eos.
567  Cui rursum regina: mea o fidissima nutrix,
568  Haec invisa omnis turba est, assueta nefandis
569  Flagitiis, inquit; nigro sed acerbior Orco est
570  Antinous. subter lustrans ex ordine mensas 570
571  Nescio qui vagus hospes,


2593. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

in tecta reverti.
28  Haec Ithacus, contraque haec ardens reddidit Irus:
29  Proh superi! ut gurges hic verba sonantia volvit
30  Adsimilis vetulae, fractas quae torret aristas 30
31  Garrula. jam faxo, mea brachia sentiat ictu
32  Saucius, atque omnes vomat atro in sanguine dentes
33  Sus veluti, flavo segetem quum raptat in agro.
34  Aggredere: hi pugnam spectent, quid tarda senectus
35  Hanc viridem


2594. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

fortuna oppressus iniqua
123  Exsul agor, vitamque traho; sed questubus aeger
124  Abstineo, et lacrimis aliena in sede receptus.
125  Quippe etiam sine fine nefas lugere; puellas
126  Ne qua inter dicat, mea cogere lumina Bacchum
127  Fletibus ubertim largis tabescere, tuque
128  Fors eadem credas. haec ille; et regia conjux
129  Subjicit: heu periit virtusque, et pristina forma
130  Membrorumque mihi


2595. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

votis instant, dum pectore verso
145  Ipsa dolos, monitusque sequens ac jussa deorum
146  Tenvia in immensam disponere licia telam
147  Aggredior, juvenesque moror sic fata superbos.
148  Magnanimi, mea cura, proci, jam functus Ulysses
149  Quandoquidem fato est, spatii ad connubia tantum
150  Nostra peto, donec textum properante labore 150
151  Perficiam (pereant ne fila exorsa,) quod urgens


2596. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

munera mensae 450
451  Ipsius imposuit genibus; dein talia fata est.
452  Nomine quo dici gaudes, age fare, nepotem
453  Autolyce; ille etenim ante alios tibi carior aura
454  Vescitur? huic heros: vos, o mea sola voluptas,
455  Filia, et alme gener, puero superaddite nomen,
456  Quod fabor: multis ego veni huc caussa doloris
457  Invisus pariterque viris pariterque puellis
458  Per terras late; quare olli


2597. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

et ista, meam quae mentem insomnia turbant
608  Accipe. ludebat vacuis mihi plurimus anser
609  Porticibus, totoque aderant bis agmine deni
610  Assueti rostris puro cerealia fonte 610
611  Munera rimari, mea sola et magna voluptas.
612  Adveniens autem pedibus Jovis ales aduncis
613  Vertice ab aërio, fractis cervicibus, omnes
614  Perdidit; exanimes fusi per tecta jacebant
615  Undique, at ille altum


2598. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

si corde voluntas,
270  Sternentemque procos, multaque in caede cruentum. 270
271  Tantum effatus; at ille: o! jam Saturnius, inquit,
272  Adnuat, ac nutu firmet tua dicta potenti;
273  Quid mea vis animi possit, quid dextera, nosces.
274  Haec eadem Еumaeus, divos per vota precatus,
275  Orabat, cupiens quamprimum visere regem.
276  Atque illi inter se congressi talia dictis
277  Dum jactant,


2599. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

habet me sternere ferro,
357  Sternite, nil renuo; multoque occumbere praestat,
358  Cernere quam semper scelerosa atque impia facta,
359  Hospitiumque fero violatum vulnere, et ipsas
360  Vexatas sine more mea intra tecta puellas. 360
361  Vix haec fatus erat, cunctisque silentia facta
362  Per tacitas late sedes; stupor altus ubique.
363  Inde Damastorides Agelaus ita incipit ore:
364  Ne vero vestrum ne


2600. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

inutile terrae:
429  Ille furit vates, ac fata horrentia fingit
430  In mediis surgens, ac divum nunciat iras. 430
431  Verum age, si qua fides, non te cessisse pigebit
432  Jam facilem, ac fero quamvis mea dicta sequentem;
433  Navibus impositum curvis mittamus utrumque
434  Trinacrium ad litus; pretium nec vile redibit.
435  Talibus instabant dictis: nihil ille movetur,
436  Sed tacitus patrem observat,


2601. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

quaerenti sic deinde Philetius inquit:
224  O pater, o rector superum tu maxime votum
225  Perfice; jam redeat dux ille, atque afferat ipsum
226  Huc deus, expertus credes, quid dextera possit,
227  Quid mea vis, nil non pro rege audere parata.
228  Haec eadem Eumaeus caeli conversus ad auras
229  Spondet, et optato dis supplicat omnibus ardens
230  Pro reditu. ast heros, postquam fraus omnis abacta, 230


2602. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

varios casus, atque aspera rerum
234  In patriam veni, bis denis exsul ab annis.
235  Jam video vobis famulantum ex agmine toto
236  Solis optatus rediisse: haud vota precantis
237  Ullius audivi meque in mea regna vocantis.
238  Accipite ergo animis, quae nunc ego vera profabor
239  Pollicitus. domuisse mihi genus acre procorum,
240  Si deus adnuerit, vobis ego dulce parabo 240
241  Conjugium, multamque dabo


2603. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

multamque dabo pro munere gazam
242  Tecta meis ponens vicina, ambosque fovebo
243  Telemachi ut socios, cognato aut sanguine fratres.
244  Atque adeo quo certa magis manifestaque vestris
245  Sint animis mea dicta, haec illa est scilicet ipsa,
246  Quam mihi venanti Parnassi in vertice quondam
247  Autolyci cum prole, ruens obliquus in ictum
248  Liquit saevus aper, signata in pelle cicatrix.
249  Haec


2604. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

haerentia vincla;
386  Post laetum auxilio cupiet quo pergere, mittam.
387  Sic ea: tum breviter contra sic filius orsus:
388  Non alius potior meme est, seu tollere cuiquam
389  Sive dare hos arcus placeat: mea prima potestas
390  Heic est, o genitrix. quin et quot sceptra per amplam 390
391  Aut Ithacam, aut alias etiam late Elida propter
392  Cycladas, in manibus gestant, me posse vetare
393  Invitum haud


2605. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

Effugisse manu jaculum nil tale volenti,
35  Ignari commune necis jam tempus adesse.
36  Quos ibi torva tuens furiisque incensus Ulysses
37  Alloquitur: fera turba, canes, me limina, numquam
38  Ad mea venturum reducem sperastis ab urbe
39  Dardania, aggressi res omnes vertere fundo,
40  Molirique nefas, famulasque in nocte fovere, 40
41  Ipsius et vivi thalamos invadere furto
42  Conjuge praerepta?


2606. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

ac nato talia fatur.
163  Aut aliqua heic famulantum, aut ipse Melanthius adstans,
164  Telemache, in domibus nos contra haec aspera bella
165  Suscitat. huic natus referens sic orsa vicissim:
166  O genitor, mea culpa omnis; nec criminis alter
167  Auctor, ait: thalami versos ego cardine postes
168  Immemor haud clausi. quos nunc speculatus apertos
169  Horum aliquis sensit, non furta ad talia lentus.
170  I


2607. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

īdem
73  Infesti; idcirco sontes periere nefando
74  Supplicio. ille autem reditu fraudatus amico
75  Hinc procul occubuit, patriam nec Achaeida vidit.
76  Talia cui fanti nutrix: heu quae, mea, dixit,
77  Gnata, tibi incauto fugiens vox excidit ore;
78  Numquamne ad patrios venturum dura penates
79  Usque virum dices, qui jam tibi redditus adstat
80  Ante focum; semper mens haec infida


2608. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

me sedibus olim
128  Successisse tuis flavo cum fratre vocantem,
129  Iliacas Ithacum pelagi per caerula ad arces.
130  Aequoreum permensus iter semel orbe peracto 130
131  Fulgentis lunae veni, vix ad mea vota
132  Impulso Laërtiada. sic dixit Atrides;
133  Atque olli Amphimedon referens: o ductor Achivum
134  Optime, ait, memori cuncta haec in pectore servo
135  Scilicet, et duri caussam nunc funeris


2609. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

vota, horrenda fata parabat 140
141  Omnibus, ac talem meditata est pectore fraudem.
142  Tenvia subnectens immensae licia telae
143  Institit ordiri, simulata et mente loquuta:
144  O juvenes mea cura proci, jam vir meus, inquit,
145  Quandoquidem periit, spatii ad connubia tantum
146  Certa peto, donec valeam pertexere textum
147  Nempe meum, (pereant ne fila exorsa) quod aegro
148  Laërtae in


2610. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

Marte
539  Hos atque hos placido quam jungas foedere dextras?
540  Cui tum nimborum rector sic ore vicissim 540
541  Orsa refert: quid, nata, iterum me talia poscis?
542  Non tibi jamdudum nota haec mea certa voluntas
543  Scilicet est, Ithacus rediens ut triste rependat
544  Caede nefas? quidquid placitum super, ipsa sequare
545  Sola licet: dicam tantum quae fata manebunt.
546  Quandoquidem diros


Bibliographia locorum inventorum

Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea].


More search results (batches of 100)
First 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.