Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: mea Your search found 3082 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 648-667:648. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 52 | Paragraph | Section] [3.] Velintque ipsae etiam Dominationes Vestrae in favorem et commendationem illius boni viri scribere, quem de peritia litterarum, de bonis moribus et de omni probitatis genere merito Dominationes Vestrae commendare possunt. Valere cupio Vestras Dominationes, quibus me et servitia mea commendo.
Tuam quoque Dominationem, quam ut omni in virtute, ita in amicitia quoque colenda plurimum voluptatis ponere, nullum est dubium amico novo et visu forte tantum cognito aliquid tribuituram, quae si dignabitur mihi quoque vicissim quippiam iniungere, faciam, ut quicquid viribus et ope mea confici poterit, id se amico diligentissimo mandasse intelligat, cui me unice commendo. Quae et semper optime valeat.
Maiestatis Vestrae existens ab eis sumptus mendicem. Iam si Vestra Maiestas ad tot meas supplicationes nihil mihi suppeditat, Deus scit, nescio quid faciam, nisi forte, ut vendam omnia, quae mecum habeo, habitu mutato redeam cum uno famulo ad Vestram Maiestatem incognitus cum extrema ignominia mea et damno non parvo Vestrae Maiestatis. Videt enim Vestra Maiestas totam rerum suarum summam hinc pendere. [4.] Nam quod Maiestas Vestra scribit mihi de legatione Gallica obeunda, ea, ut video, esset valde necessaria. Immo credo nihil magis necessarium ad res Maiestatis Vestrae et totius
legatione Gallica obeunda, ea, ut video, esset valde necessaria. Immo credo nihil magis necessarium ad res Maiestatis Vestrae et totius Christianitatis. Sed quomodo ego illuc irem, qui iam a tot mensibus ne hic quidem unicum obolum a Vestra Maiestate habere possum. 14
to obtain support of the papal court to the campaign to reconquer Nándorfehérvár.
atque excelsi animi omnibus numeris absoluta ac perfecta excellentia traheret me ad omnem servitutem, quae a me praestari posset, illi libentissime impendendam. Me et obsequia mea perpetua in gratiam Vestrae Maiestatis rursus commendo. Quam Deus servet semper incolumem ac victoriosam.
proximo consistorio expedita est libere ecclesia Plocensis et simul etiam Premisliensis. Qua in re iuxta desiderium Vestrae Maiestatis conficienda enituit profecto illa diligens et accurata opera reverendissimi domini cardinalis protectoris, 1 ut addi nihil potuerit. Ego etiam pro virili mea non defui, idem in posterum quoque facturus in omnibus rebus, in quibus Vestrae Maiestati servire potero et illa servitiis meis uti dignabitur. Quod ut facere velit, meque inter suos postremos servulos numerare, eidem humillime supplico. [2.] Nova hinc nescio, quae Vestrae Maiestati
litteratum, 4 servitorem suum ad me miserat, quibus, ut se res habuisset, abunde perscripsi. Nunc autem et auctoritate reverendissimi domini cardinalis de Medices, 5 protectoris regni Hungariae, qui se, antequam conclave 6 ingrederetur, huic negotio [...]luerat, et mea maxima diligentia ac labore, ad hunc finem tandem [...] ad quam me nunquam sperassem, deducturum. Conventio igitur inter me et plebani pridem mortui executores ita facta est, ut ipsi litem Dominationi Vestrae Reverendissimae amplius
volens declarare me in omnibus, quibus possum, servitorem Dominationis Vestrae Reverendissimae esse curavi, ut ab alio illos sedecim florenos mutuo habere posset, atque ipse pro iis fideiussor factus sum ea conditione, ut nisi Dominatio Vestra Reverendissima ad praestitutum terminum mitteret, ipse mea pecunia solvere deberem. Idcirco rogo Dominationem Vestram Reverendissimam, ut hanc quoque pecuniam quamprimum remittat, ne ego, dum morem gerere Dominationi Vestrae Reverendissimae curo, ipse in aliquod damnum rerum mearum incurram.
28 post est: pecunia del. suprascr.
relationem in omnibus habituros: Clemens VIIs pontifex 2 enim propensissimus est in gratificando Vestrae Maiestatis rebus in omnibus. Qua tamen de re brevi et diffusius et apertius scribam. [2.] Nova alia non sunt. Galli nondum ex Italia excesserunt. Pontifex cum sua sponte, tum mea etiam exhortatione et precibus permotus dat omnem operam pro pace vel saltem treugis inter principes Christianos faciendis. Ad hanc rem in proximo consistorio III ex reverendissimis dominis cardinalibus deputavit, 3 qui hanc solam curam habeant. Quid sequatur, nescio. Ego, quod in me
dominum cancellarium 4 Hungariae (sine omni assentatione loquor) habet Vestra Sanctitas, ultra quam dici ac credi potest, in his rebus sedulum ac diligentem. Me minimum Vestrae Sanctitatis servulum tanto habet Vestra Sanctitas minus utilem, minorisque momenti, quanto me minorem istic mea Romana absentia esse voluit. Sum tamen is, qui cum vidua illa et ipse in gazophylacium minuta quanquam aera proicio, 5 et cum omni mentis sinceritate Vestrae Sanctitati ac Sanctae Sedi Apostolicae pro mea exilitate servio. [3.] Dominus baro 6 ita a nostris omnibus
habet Vestra Sanctitas minus utilem, minorisque momenti, quanto me minorem istic mea Romana absentia esse voluit. Sum tamen is, qui cum vidua illa et ipse in gazophylacium minuta quanquam aera proicio, 5 et cum omni mentis sinceritate Vestrae Sanctitati ac Sanctae Sedi Apostolicae pro mea exilitate servio. [3.] Dominus baro 6 ita a nostris omnibus amatur, ut eum non in illa Sicilia, quae pars Italiae esse censetur, sed in hac, quae pars Hungariae est, quam et ipsam eodem nomine appellamus, natum esse reputemus et pro vero ac puro Hungaro habeamus. Qui ita, ut
nomine meo dominus Emericus archidiaconus, 5 frater meus. Illud tamen unum neque ego possum tacere. Me licet ab initio fuerim Vestrae Sanctitati ita addictus, ut addi nihil posse videretur, nunc tamen ob diligentissimas intercessiones immo contentiones quoque acerrimas domini baronis pro mea promotione nomine Vestrae Sanctitatis factas, factum esse longe addictiorem et obstrictum vinc 1 Louis II informed the Pope already on 20 October 1524 that Brodarics would be sent back to Rome. Compare: Theiner Augustin, Vetera monumenta Slavorum meridionalium historiam illustrantia,
his diebus, in quibus Vestra Maiestas scribit mihi de nonnullis suis negotiis, quae mihi perinde curae erunt, ut negotia serenissimi et gratiosissimi domini mei, carissimi nepotis Vestrae Maiestatis. Neque ulla ratione magis poterit Vestra Maiestas suam in me gratiam ostendere, quam si servitute mea quantulacunque uti fuerit dignata. Quod ut facere velit, eidem supplico humillime. [2.] Nescio autem quibus verbis Vestrae Maiestati gratias agam, vel quibus obsequiis promereri apud eam possim eam gratiam, quam superioribus mensibus in commendando me, suo minimo servulo sacratissimae
autem quibus verbis Vestrae Maiestati gratias agam, vel quibus obsequiis promereri apud eam possim eam gratiam, quam superioribus mensibus in commendando me, suo minimo servulo sacratissimae maiestati nepotis sui carissimi declaravit. Hoc unum semper et palam profitebor, et re ipsa ac servitute mea sincerissima ostendere conabor Vestram Maiestatem, quod in me conferet, in gratum ac fidelissimum servitorem collaturam, et quicquid mihi accessionis contigerit, id soli Vestrae Maiestati libens debebo. 3 [3.] Verum ut ad ea redeam, de quibus Vestra Maiestas scribit, ea partim
faciat me certiorem. Litterae Vestrae Maiestatis etiam si interim discederem per collegam meum, dominum Franciscum Marsupinum, qui hic erit, vel etiam per reverendissimum dominum cardinalem Sanctorum Quattuor fideliter ad me mittentur.
Dominationi cupio legationem, quae ei est demandata, esse faustam felicemque et pacis publicae, pro qua vadit, impetratricem, cum ingenti Vestrae Dominationis Reverendissimae gloria. Puto Vestram Reverendissimam Dominationem intellexisse mentem Sanctissimi Domini Nostri 7 de persona mea cum Vestra Reverendissima Dominatione mittenda. 8 Quamvis iter sit et longum et laboriosum praesertim hoc anni tempore, tamen non poterit esse nisi iucundum cum Vestra Dominatione Reverendissima. Exspecto litteras a serenissimo rege. 9 [3.] Est hic in Urbe dominus
[1.] Accepi nudius tertius litteras Vestrae Maiestatis XII. Iunii ad me datas et cum his simul litteras ad Sanctissimum Dominum Nostrum, 2 ad reverendissimum dominum Sanctorum IIII 3 et quosdam alios, in quibus scribit mihi Vestra Maiestas de negotio ducatus Barensis et de mea in Hispanias profectione.
26 sustineamus correxi ex: sustinemus
7
Presumably Sigismund’s response to Brodarics’ letter on 17 May 1525.
1 Further manuscripts: BK 213 fol.
mihi pro verissimis sunt relata, non dubito Vestram Maiestatem iam de hoc factam certiorem. Ego tamen sub hoc dubio non omisi tam apud Sanctissimum Dominum Nostrum, quam alibi facere omnia ea, quae hic fieri per me poterant, quaeve mihi a Maiestate Vestra et ab Serenissima et Gratiosissima Domina Mea, Sacratissima Reginali Maiestate fuerunt commissa, et quoniam ipse non sum ad caesarem iturus, egi apud Sanctissimum Dominum Nostrum, ut causam hanc reverendissimo domino, cardinali Salviato legato, diligentissime committeret, qui iuxta instructionem oratoris Vestrae Maiestatis apud caesarem
Rioters demanded resignation of the Grand Vizier and his house was looted. Suleyman’s personal bravery played an important part in suppressing the rebellion. Compare: Káldy-Nagy Gyula, Szulejmán... 62–63.
Me et servitia mea in gratiam Vestrae Maiestatis rursus supplex commendo. Romae 4. Iulii 1525. Supervenerunt litterae ex Hispania, regem Christianissimum XVII. mensis Iunii proxime praeteriti ad portum Barcinonae appulisse. Eiusdem Vestrae Sacratissimae Maiestatis humillimus minimus servulus Stephanus Brodericus
ut dixi, Sanctitatis atque istius Sanctae Sedis observandissimus. [4.] Illud negotium 7 quo in statu sit, Vestra Sanctitas ex litteris domini baronis 8 intelliget. Ego, quicquid sequatur, video, quantum Vestrae Sanctitati ob eius tantam in me benignitatem, et in re mea curam ac studium favoremque debeam. Cuius quidem mei debiti nunquam ero immemor. De comite Christophoro, 9 de regiae maiestatis peregrinatione, 10 de principum 9 post maiestatem: nondum del.
11 Regarding this see the letter by
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.