Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: sicut Your search found 5121 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 26-50:26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] populi traxisse originem. Per mare huius prouintie transiuit Antenor Troyanus, qui sue urbis euadens excidium, cum gente Dalmatica prelia multa commisit, ad ultimum peruenit ad partes Venetiarum. Et inde progrediens super oras Padi fluminis edificauit ciuitatem Patauium, que nunc Padua nuncupatur, sicut in Virgilio legitur.
27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]
28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] christianos, mitti precepit. Preter alia quidem multa edificia Rome fecit fieri termas. In Pannonie partibus in confinio Rutenie quoddam construxit edificium ex lapidibus porfireticis satis excellens, quod adhuc, licet dirutum, magnum tamen inde transeuntibus admirationis spectaculum prestat, sicut legitur in ystoria quatuor coronatorum. In terra uero Getarum, que nunc Seruia seu Rasia nuncupatur, prope stagnum quoddam ciuitatem fecit construi, quam ex suo nomine Diocliam appellauit. Et quia Dalmatinus erat origine, nobilius edificium prope Salonam edificari iussit in modum urbis
29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] nuncupatur, prope stagnum quoddam ciuitatem fecit construi, quam ex suo nomine Diocliam appellauit. Et quia Dalmatinus erat origine, nobilius edificium prope Salonam edificari iussit in modum urbis munitissime, quasi imperiale palatium, in quo templa facta sunt ydolorum Iouis, Asclepii, Martis, sicut apparet usque in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium.
30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Beatus uero Gregorius Natali rescripsit de multis excessibus redarguens ipsum et precipue de dolosa promotione Honorati dicens: Quod ualde iniquum fuit, ut uno eodemque tempore una persona nolens ad ordinem sacerdotii promoueatur, que tamquam immerita a diaconatus officio remouetur et sicut iustum est, ut nemo crescere compellatur inuitus, ita censendum puto, ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio deiciatur iniuste . Honorato uero rescripsit dicens: Volumus et precipimus te in officio archidiaconatus iure pristino ministrare, custodia uero thesaurorum tibi ex officio
31. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] imponentes transtulerunt se cum mulieribus et paruulis exceptis animalibus et uenientes intrauerunt predictum edificium, quod non pro ciuitate sed pro regia aula constructum erat. Et quia spatiosum erat palatium, Spalatum appellare ceperunt. Ibi ergo se collocantes posuerunt habitacula uilia, sicut temporis necessitas cogebat.
32. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] patricii. Habebant namque ex successione sue originis patrum et proauorum dominium regni Dalmatie et Chroatie.
33. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] priuilegiorum metropolice auctoritatis.
34. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Laurentio episcopo munus ab eo consecrationis accepit. Hic pre ceteris episcopis aput Laurentium maioris dilectionis et familiaritatis prerogatiua gaudebat, quia erat uir litteratus et bonus. Pro amore siquidem celestis patrie cuncta carnis blandimenta contempnens asperrimam uitam ducebat et, sicut asserunt, ad tantam uirtutum gratiam excreuit, ut quedam in eo sanctitatis insignia eniterent. Vnde et in uita et post mortem in magna ueneratione habitus est a ciuibus suis.
35. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] presentiam summi pontificis accessisset, percontatus est eos ipse, qui nam essent. Nefandus presbiter respondit: Ex Dalmatie partibus sumus uestraque potest reminisci paternitas me dudum ad uestram accessisse beniuolentiam. Et istis ad pedes uestre sanctitatis uenire placuit, ut genti sue, sicut omnibus, gratiam faciatis. Nimirum et iste nobilissimus Gothorum uir ad hoc uenit, ut per uos plenius instructus ueritatis normam ualeat liberius predicare . Rursus dominus papa: Quo honore fungitur? Responsum est, quod dudum in sua littera presbiter fuerit. Ad hec papa: Et
36. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] inquit, domine, sed minime potuerunt. Igitur dominus papa, consilio habito, taliter eis respondit: Scitote, filii, quia hec, que petere Gothi student, sepenumero audisse me recolo, sed propter Arrianos, inuentores litterature huiusmodi, dare eis licentiam in sua lingua tractare diuina, sicut predecessores mei, sic et ego nullatenus audeo. Nunc uero euntes gentem illam obseruare facite omnia, que a uenerabili fratre nostro Maynardo sancte Rufine episcopo cardinali sinodaliter statuta sunt, quoad usque legati nostri illuc accedant . His auditis ab aspectu domini pape sese
37. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] mucrone a fidelium consortio detruncauit, Vlfum uero, tanti sceleris inuentorem tantique satorem erroris, usque Spalatum trahi iussit. Vbi congregata synodo eundem iniquum presbiterum ab omni ordine clericali deposuit multisque affectum uerberibus, atonso capite, adusta stigmate fronte, sicut papa iusserat, perpetuo carcere detrudi fecit. Sed cum malesanus Cededa ab incepta temeritate nullatenus resipisceret multaque scandali materia propter ipsum in toto regno fuisset exorta, preceptum est a summo pontifice, ut tam in Romana quam in Spalatina ecclesia et per cunctam prouintiam
38. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Ad hanc responsionem perturbatus archidiaconus siluit nec de facto huiusmodi se ulterius intromisit. Et quia tunc uacabat archiepiscopo ecclesia Spalatensis, facile Iaderenses sine contradictore potuerunt exemptionem sue ecclesie optinere.
39. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] pro archiepiscopo eligendo. Et tandem premisso tractatu de electione cuiusdam in archiepiscopum, ut moris est, omnia uota in personam eiusdem cardinalis concorditer conuenerunt. Itaque electionis solempnitate deuote ab omnibus celebrata protinus Iohannes comes, coadunata populari multitudine, sicut solet interdum laycalis ruditas, notos contempnere, ignotos appetere, certa respuere, incerta diligere, ueniunt ad eundem legatum, labiis ex ira trementibus clamosisque uocibus et tunc concionari incipiunt dicentes, quod alias eum diligerent et uellent per omnia reuereri, sed non consentiunt,
40. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] auctoritas preberetur. Profectis ergo nuntiis Acontius in Spalatensi urbe permansit, donec redirent expectans. Videns uero archiepiscopi temeritatem et imperitiam, multum compatiebatur ecclesie Spalatine, quod tam insolentem fuerat sortita pastorem. Arguebat autem eum frequenter. Sed ipse, sicut onager, assuetus in heremo et ipsum Acontium et eius monita contempnebat. Interea nuntii redierunt de curia, legationis officium eidem Acontio plenissime perferentes. Tunc Acontius, sedis apostolice auctoritate suffultus, cepit multa circa clerum populumque corrigere, ecclesiam nouis studiis
41. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] tempore misit Guncellus archiepiscopus nuntium ad Romanam sedem pro pallio postulando. E uestigio uero legatus Acontius misit litteras et nuntios, excessus archiepiscopi summo pontifici nuntiando. Dominus uero papa misit pallium ad manus legati, committens sibi, ut in causa archiepiscopi, sicut uideretur, de iure procederet. Accepto siquidem papali mandato legatus pallium tradidit seruandum cuidam abbati de Rogoua, archiepiscopum uero ab omni pontificali suspendens officio, precepit ei, ut de suis satisfacturus excessibus apostolico se conspectui exhiberet. Tunc archiepiscopus
42. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] eorum ibidem expirarunt.
XXX. De bello, quod gestum est cum Domaldo
43. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]
44. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] sepulchro dampnaueris? Vere iudicia tua abyssus multa. Infelices et miseri, qui multo melius se suumque populum piis uotis intentisque precibus iuuare poterant, in sacris edibus supplicando, quam materialibus armis accinti in castris laycalibus pernoctando.
45. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] pacem suppliciter postulantes. Sed banus de uictoria letus, de suorum uero cede non modicum mestus, adhuc minaciter respondebat. Sic dies illa luctuosa satis tristisque discessit. Sequenti uero die uidens banus et ceteri principes, quod inter structuras murorum non sic foret tuta congressio, sicut hesterno fuerat inter maceriarum fragilia et uilia munimenta, uocatis Spalatensibus cepit cum eis de pace tractare. Spalatenses uero uidentes se in arto positos, hinc hostilibus circumseptos cateruis, inde Tragurii ducentos ciues carceribus mancipatos, condescenderunt ad omnia ineuitabili
46. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] preditus et maxime in diuina pagina eruditus. Studuerat enim aput Parisios annis fere duodecim in theologica facultate subministrante sibi scolasticos sumptus Hugrino Colocensi archiepiscopo, patruo suo. Emerat enim sibi cum multa quantitate pecunie totum corpus Biblie cum commentis et glosis, sicut solet legi a magistris in scolis.
47. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Propter discordiam siquidem, que inter ecclesiam et Fredericum imperatorem agitabatur acriter, grande uiarum discrimen illuc pergentibus imminebat.
48. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] abierunt per Lombardiam cum multa cautela. Illuc tandem peruenientes et legationem, sicut eis iniunctum fuerat, procurantes, per totum ferme annum in prosecutione negotii occupati fuerunt. Quia uero periculosum ac sumptuosum erat iterato pro facto huiusmodi legationem mittere, metuentes, sicut et contigit, ne forte, quod factum fuerat, non deberet admitti, hoc electores in petitione adiecerunt, ut si postulatio facta summo pontifici non placeret, alium ad regimen Spalatensis ecclesie cum plenitudine pontificalis officii mitteret secundum sue arbitrium uoluntatis. Sicque factum est,
49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ibique resedit non paucis diebus cum magno diuersarum gentium comitatu. Confluebant autem ad eum, tamquam ad dominum, undique multitudo populi propter diuersas causas aput ipsum expediendas. Tunc ascendens galeam uenit ad portum ciuitatis Spalatensis ingressusque in eam cum multa ambitione, sicut rex regalia gerens insignia, magna cleri et populi exultatione susceptus est. Mansitque die illa et nocte in palatio Nicolai Duimi, ciues uero ad ipsum frequenter accedentes ualde benigne suscipiebantur et audiebantur ab ipso affabilem se ac serenum eis plurimum exhibendo. Tunc cepit eis, non
50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] curare amodo de homicidio perpetrato responditque benigne nuntiis ciuitatis, quod uellet de cetero cum eis ad pacis concordiam declinare et quod iam non debent aliquem timorem habere. Misitque cum eis tres uel quatuor comites et triginta fere milites gladiis tantummodo circa femur dependentibus, sicut eis mos est ubique incedere, precepitque secretius ipsis, ut blandis uerbis ciues seducerent, et eos extra muros, quocumque possent ingenio, prouocarent et quotquot possent, caperent et ad castrum traherent, alioquin sine misericordia gladiis trucidarent. Venerunt autem nuntii cum gaudio
Bibliographia locorum inventorumToma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.