Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sicut

Your search found 5121 occurrences

More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5054-5067:


5054. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae districtus tanta lignorum penuria laborant, ut pauperiores accolae domos sibi in terra effodere, cibos vero stramine aut exsiccatis etiam animalium excrementis praeparare cogantur. § XII. Quale relate ad rem agrariam. Verum sicut natura in alpestribus partibus ingratum solum per recondita in visceribus montium metalla compensavit, ita eadem in spatiosis his campis defectum sylvarum ubertate soli retribuere videtur voluisse. Quamquam enim solum Hungaricum universim agriculturae perquam idoneum sit, nullibi tamen in


5055. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

plerique mediterranei montes, latere illo, qui meridiei obvertitur, idoneam serendis vitibus glebam praebent. Glebae huius ad Tokaj et Menes tanta est praestantia, ut procreatis illic vinis nullum Europaeum comparari, solum Africanum Cap cum Ménesiensi contendere possit. Caeterum sicut idoneae colendis vitibus glebae, ita producti etiam vini tanta est per totum Regnum varietas, ut plurimos et praestantiae gradus et coloris, saporis durabilitatisque species constituant. Haec de physica Hungariae relate ad commercium situatione in memoriam revocasse sufficiat. Iuvat


5056. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

et ideo quod magna incolarum regionis illius pars vitam suam, non secus quam impendendarum tota aestate in praedia et latifundia haec, manualium operarum pretio sustentare possit. § XXVIII. Status alimentationis. Alimentatio populi, sicut in aliis regnis, ita etiam in Hungaria, ad novem summa capita revocatur: nimirum ad agriculturam, rem vinariam rem pecuariam, rem metallurgicam, operas manuales, opificia, fabricas, quaestum et servitia, seu publica seu privata. Sunt qui


5057. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

vivendi genus consectatur, et quos operarios consuevimus appellare. Opificiis, fabricis et quaestu deberent quidem in civitatibus omnes, in oppidis plerique cives sustentari, interea horum etiam magna pars, rem seu agrariam seu vinariam seu pecuariam, ut iam vidimus, exercet; sicut vicissim sparsi per pagos opifices, quaestores, imo et fabricae reperiuntur. Opificia et quaestus potissimum vigent in Posoniensi, Soproniensi, Budensi, Pestiensi, Cassoviensi, Temesvariensi et Carolostadiensi civitatibus. Ad vitam ruralem plurimum accedunt Bazinium, Modra,


5058. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

gaudent eaque ipsa de causa populo abundant, illa, si non ad summum, ad magnum certe perfectionis gradum, seu eius instrumenta seu arandi, firmandi componendique modum spectes, perducta sit; alibi, ubi aut nulla, aut rara distractionis occasio affulget, et ideo minor etiam est populatio, sicut ad propriam tantum necessitatem restringitur, ita satis oscitanter tractatur. Nimirum negligitur usus fimationis, terra potissimum semel tantum leviter subigitur, granum boum et equorum pedibus extunditur. Interea viget adhuc in iis etiam comitatibus, qui distractionis beneficio gaudent et


5059. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

id tanto facilius obtineatur, Hispanicarum harum ovium pars aliqua primum ad Buda Eörs, mox etiam ad Holits depulsa fuit. Verum cum hoc quoque institutum certis regulis subiaceat, ac praesertim ne mares et femellae usque ad quartam a stipite generationem commisceantur, sicut aliis in rebus, ita hic quoque evenit, ut qui regulas illas rite observarunt, apud eos bonum, apud alios nullum effectum produxerit. § XLIII. Cultura caprarum. Capras quas sylvis noxias piae memoriae Imperator


5060. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

data recursum facere necessum est. Exstat conscriptio opificum de anno 1777, e qua patet centum opificum species Hungariam iam tunc numerasse, e quibus vix quatuor ad classem luxus referri possunt. Patet etiam eotum fuisse magistros 13.934, sodales 12.316, tyrones 4.671, universim opifices 30.921. Sicut in productis, ita etiam in artefactis, ut commercium internum vigeat, debet aliqua aequabilis proportio inter producentes et consummentes existere. Iam si numerum artificum ab anno 1772. in duabus tertiis accrevisse, adeoque 50.000 in praesens efficere supponamus; adhuc ad 140 personas,


5061. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

quantitate contractus, concludere sicque maiora negotia conficere solent. § XLIX. Progressivus commercii cursus per sic dictas scalas. Nimirum mechanicus commercii cursus, magnam cum fluviorum cursu similitudinem habet; sicut enim centralis, respectu singulae regionis, fluvius, alios collaterales absorbet hisque auctus, aquas suas in mare transmittit, ita in omni provincia solet esse centralis locus, in quo primarii quaestores aut resident aut sedem ad minus negotii sui defigunt. Secundarii quaestores


5062. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

ut id ipsum, quinam sint momentosiores seu activi seu passivi articuli, cognoscatur, generales quaspiam de statu commercii Hungarici notitias praemittere oportet. § LI. Generalis commercii bilanx. Hungaria, sicut maxima parte Haereditariis Germanicis provinciis cingitur, ita maximam commercii partem reciproca has inter et Hungariam communicatio constituit. Ex his fide omnium, inde ab anno 1767. tricesimalium tabellarum cum Austria Inferiori et Interiori Moravia et Gallicia, in activo, cum Turcicis


5063. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

mercium expendere debent, uti et pecuniae, quas intervenientes et transeuntes exteri in Hungaria consumunt, tantum ad 467.566 florenos assumantur, facile apparebit: quod deducta, quam Hungaria pro suis necessitatibus via commercii exportat, pecuniae eidem adhuc annue influant sex milliones. Verum sicut in Hungariam praeter commercium aliis etiam viis pecuniae influunt, ita eaedem vicissim aliis etiam, et quidem longe pluribus modis educuntur. Iam primum soli camerales proventus ultra omnes erogationes circiter quatuor milliones efficiunt qui omnes e Regno exportantur; taxatoratus


5064. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

vel augeri vel minui possit; ipse tamen affluxus et refluxus semper certam teneat proportionem. Si in Hungaria via commercii minus aeris afflueret, minus certe Hungari Viennae expenderent, minus peregrinarentur, minus per omnes, quos paulo ante declaravimus canales, pecuniae e Regno educerentur. Sicut e converso, quo plus aeris imposterum etiam commercium Hungariae infundet, eo etiam plus per eosdem canales educetur. Neque obstat, quod in Hungaria et rerum et bonorum pretia continuo augeantur, interusuria vero a sex ad quinque per centum sponte sua reciderint. Effectum enim hunc non


5065. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

publicae movens. Et hoc est genuinum oeconomiae publicae movens unicumque efficax et augendae et perficiendae industriae medium. Quidquid seu legislatio seu administratio publica ad promovendam industriam agat, nisi in hac basi fundetur, optatum effectum nunquam producet; sicut vicissim enata utilitate, industria suapte etiam solet excitari. Ipsa praemia cum pro una tantum vice decerni soleant, ut industriae, cui praemium propositum est, primum specimen producatur, efficere possunt, ut eadem industriae species radices defigat, nisi industria illa praesentem


5066. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

enasci possunt quaestiones, quae non ad huius, sed ad urbarialis Deputationis obiecta referuntur, hanc eadem Deputatio pro faturis comitiis elaboret. § CII. Ubi interest populus ad culturam pomorum terrestrium disponatur. Caeterum sicut universalis frumenti defectus, nonnisi rarissimus potest esse casus, ita partialem se saepius evolvisse constat. Verum cum eodem tempore frumentum in aliis partibus redundaverit, pronum erat malo huic subvenire, si parata fuisset tam terra quam aqua, interna communicatio; nunc qualiter tam


5067. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

nonnisi assistentiam speculatoribus eiusmodi praebere, rem ipsam nonnisi privatorum industria conficere potest. § CXI. Ordo sylvarum lege publica stabiliendus censetur. Tertii ordinis locis providere iam ad partes attinet legislationis. Sicut enim lex, nec industriam privatis praecipere, nec qualem (modo in detrimentum publici non vergat) fundi sui usum facere possit, praescribere: ita vicissim ne quis fundo suo cum detrimento publici abutatur, impedire et potest et debet, abusus eiusmodi eveniunt plerumque per devastationem


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.