Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: memoriae

Your search found 142 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 17-22:


17. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus euerti. Eos autem, qui forte aut rei


18. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

ab Hunnis et Vgris dictos indigenas non esse lingua coarguit, quippe quae cum nulla memoratarum gentium conuenit, unde illos Boëmi, Poloni, Dalmatae ac Pannonii aduenas, quibus et ipse assentior, arbitrantur esse. Sed et memoriae proditum est Hunnos, Valente Romanis imperante, ab Hyperboreis montibus duce Atthila et Belda eius fratre digressos, peruastata prius Thracia, utraque Moesia, Macedonia et toto prope Hyllirico, in


19. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator fuit, uestibulo Budensis regiae, quam ipse Sigismundus construxit imminentem (est enim in prima aedium fronte posita, arcemque subeuntibus occurit) situ obsitam suo interpolauit sumptu, id defuncti regis, qui erga se beneficus extiterat, memoriae tribuens. Nempe illum Sigismundus e tenui fortuna in summum dignitatis gradum euexerat. Quae statua ubi restituto sibi nitore solito lucidior conspecta est, non defuere, qui interpretarentur sobolem Sigismundi regis ad regnum Hungarorum reuocari. Porro hic Vuladislauus natus est


20. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

annorum tabe corrupta erant, ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quum res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint coniungi. Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe ad litora Dalmatiae praedandi studio delatos, urbemque Epidaurum, Slouinorum armis iam fractam, ui


21. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

imperio ultro intulerat. Matthiae regis uidua, ex impudenter conficta sponsaliorum causa, Vuladislauum regem defert Pontifici. Hac coniuratione hunc in modum compressa, perturbationis quoque, quam his scriptis memoriae prodidimus, iam fere exitus fuisset, ni Beatricis reginae importunae obstitissent nuptiae. Haec enim foemina, decoris ad matronam spectantis penitus oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis Matthiae Coruini generisque clarissimi habita ratione ― fuit enim Ferdinandi, Neapolitani


22. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 186 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam meminimus, dum esset cardinalis quinque liberos ex quadam adultera Romana fęmina tulit, quorum quatuor mares fuere, quos inter natu minimus Caesar praenomine, dux Valentiniensium nuncupatus, audacia atque crudelitate quum in suos, tum in alienos ita notus extitit, ut omnis fere memoriae barbariem libidine atque importunitate aut supergressus sit, aut adaequarit. Hunc pater, pecunia, ut alio loco diximus, pontificatum nactus, uix puberem cardinalem designauit, ementitus non ex se genitum esse, sed ex uiro, cuius uxorem, quod satis constat, ipse adulterauerat. Qui ut magnis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.