Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: memoriae

Your search found 142 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 53-78:


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 776 | Paragraph | SubSect | Section]

7 Si quae occurrunt, quae statim assequi non possumus, ea ne piguerit diligentius rimari, tum ipsum textum ac res considerando, tum interpretum libros consulendo, tum etiam doctos simul et pios interrogando. 8 Quod si etiam in praesentiarum plane aliquid assequi nequimus, memoriae tantum locum ac verba eius mandemus: sperantes et expectantes, ut id nobis Dominus clementer aliqua occasione patefaciat. Nihil enim in Sacris frustra scriptum est, nihilque etiam contemnendum. Atque hae 8. praeceptiones sunt quasi externae et generales: nunc de iis dicamus,


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 777 | Paragraph | SubSect | Section]

corpore, ac praesertim cum capite ipso, convenientia, harmonia ac proportio. 12 Denique utile fuerit, etiam in tabellam diducere totam illam unius corporis in tam varia membra anatomiam aut diductionem, quo tanto liquidius et animo percipere ac intelligere opus illud queas, et melius memoriae infigere, cum ita sub oculos in synopsin aut unum quas: aspectum omnia subiecta habueris. 13 Haec vero quatuor, scopus, argumentum, dispositio et tabellaris synopsis, proba, vera ac genuina esse debent. Sicut enim, si vera sint, plurimum adiumenti afferunt: ita contra, si prava


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 785 | Paragraph | SubSect | Section]

a meis charissimis in Domino fratribus Uvigando et Iudice collectum ac editum: unde tum ingentes divitiae, ac plane inexhausta copia sententiarum, seu utilissimarum praeceptionum, tum etiam summus consensus tam dispersarum sententiarum cernitur. Verissimum profecto est, quod Lutherus piae memoriae in Libro Conciliorum scripsit, omnes Patres et omnia concilia non posse efficere una Biblia: at illa posse illos, et multo etiam plura, id est, omnia ipsorum utilia documenta ac sententias ex sese exhibere, cum contra patres nequaquam expediant omnes quaestiones, quae in Sacris literis


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 805 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Exodi notat, allegoriam fuisse populi Christiani, et patribus omnia contigisse in figura. Plura huc pertinentia refert idem Augustinus de Vera religione, capite quinquagesimo. Distinguamus, inquit, quam fidem debeamus historiae, quam fidem debeamus intelligentiae, quid mandemus memoriae, verum esse nescientes, sed credentes tamen. Et ubi sit verum, quod non venit et transit, sed semper eodem modo manet. Quis sit modus interpretandae allegoriae, quae per sapientiam dicta creditur in Spiritu sancto, utrum a visibilibus antiquioribus ad visibilia recentiora eam perducere


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 827 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non difficile est demonstrare. Duos inprimis habemus hic insignes doctrinae Christianae locos nobis propositos. Alterum, de confessione Evangelii excelso invictoque animo coram hominibus edenda: alterum, de Dei providentia. De quibus haec dogmata valde apposite, nec non salubriter memoriae commendantur. 1 Necessarium esse, ut cognitam veritatem, quoties a nobis exigitur, publice profiteamur, parati rationem nostrae fidei reddere (quemadmodum Petrus loquitur) omni poscenti. 2 Id aut faciendum etiam cum fortunarum omnium atque capitis periculo, si quando contingat, tyrannos


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

lectionibus succedentes, fortiorem et vigentiorem animam desiderio ad Deum commotam suspiciunt. Bona autem est precatio, quae evidentem Dei notionem animo inducit: et hoc est Dei inhabitatio, nimirum Deum per memoriam sibiipsi insidentem habere. Sic efficimur templum Dei, cum non curis terrenis memoriae continuitas dirimatur, neque inopinatis adfectionibus mens turbetur: sed amans Deum omnibus relictis ad Deum secedat, expellens provocantes nos ad intemperantiam adfectiones, et in studiis ad virtutem ducentibus conversetur. IRENAEUS ADVERSUS


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce. Maximum enim ad iustitiam auxilium est, implere Divinis eloquiis animum: et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae qua praecepta Domini recordentur, per singulas instrumentorum fimbrias habeant cum cocco hiacynthi coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum caelestium memoria nascatur. Et mox paucis interpositis: Tibi vero


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 864 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquid in ipso sacrificio, quod memoriale appellatur, quod offerri Domino dicitur. Ego si possim in lege Domini meditari, et omnes Scripturas memoria retinere, memoriale sacrificii mei Domino obtulissem. Certe si non omnia possumus, saltem ea quae nunc docentur in Ecclesia, vel quae recitantur, memoriae commendemus, ut exeuntes de Ecclesia, et agentes opera misericordiae, et implentes divina praecepta, sacrificium cum thure et oleo offeramus in memoriam Domino. Ex his ergo edocemini, ut quae auditis in Ecclesia, tanquam munda animalia, velut ruminentes ea, revocetis ad memoriam, et cum


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 914 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit, id est, iustitiam legis seu legalem. Deut. 12. Electio votorum, pro electis votis. Isaiae 3, Congregabuntur collectione captivi, id est, sicut captivi collecti. Isa. 24, Auferet fulcrum panis, et fulcrum aquae. Psal. 30, Confitemini memoriae sanctitati eius: pro, memorabili sanctitati. Rom. 1, Patefit ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum: id est, super impios et iniustos homines. 1. Cor. 1, Placuit Deo per stulticiam praedicationis salvos facere credentes: id est, per stultam praedicationem.


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 963 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi religiositatem quandam: quo consilio etiam obscura adyta ceremoniis fabricari. Habent Allegoriae et eam proprietatem, quod tum excitant studium inquirendi verum sensum, tum delectant, postquam intelliguntur ob repertam quasi absconditam gemmam: tum denique hisce rationibus sensum altius memoriae infigunt. DE SIMILITUDINIBUS. 1 Similitudines et Parabolae iuxta communem Regulam non tam probant quam illustrant rem. Sed tamen si quis vere Similitudinum aut Parabolarum sacrarum scopum deprehendere ac monstrare


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 967 | Paragraph | SubSect | Section]

cum sua vita sequitur. Psal. 1, Novit Dominus viam iustorum, et iter impiorum peribit: id est, illos regit ac fovet, hosce autem perdet. Parabolarum porro ea vis est, ut plerunque rem illustrent, si bene intelligantur, excitent attentionem, delectent, et etiam altius memoriae infigant: sed tamen si non applicentur aut explicentur, interdum rudioribus sensum obscurant, et dubitandi variosque sensus excogitandi occasionem praebent. Quare Christus interrogatus ab Apostolis Matthaei 13, cur per parabolas ad vulgus loqueretur, dicit, se id ideo facere, ne illi


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facies conspicitur aut depingitur: de quo alibi dictum est. ¶ Ad hunc vel praecedentem Hebraismum referre possis, quod aliquando aliqua vituperantur aut laudantur non pro sua natura, sed vel ob abusum, vel ob hominum talem opinionem de re quapiam. Cuiusmodi Hebraismum Lutherus piae memoriae in re gravissima ostendit super Gal. 4. cuius haec verba sunt: Valde autem contumeliose de lege loquitur Paulus, cum eam vocat elementa (ut et supra initio cap. 4. ) deinde non simpliciter elementa, sed infirma et egena elementa. Annon est blasphemia, quod tam scelestas


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1044 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare de eius brevitate aliquid dicemus: primum quidem de laudibus ac commodis brevitatis: unde apparebunt etiam causae, cur ea Spiritus sanctus uti voluerit: deinde, in quo consistat brevitas: postremo, ubi ea Scriptura utatur. Primum brevitas solet suo modo esse tum perspicua, tum memoriae apta, iuxta illud Horatii:
Quicquid praecipies, esto brevis, ut cito dicta
Omne supervacuum pleno de pectore manat.
Percipiant animi dociles teneantque fideles. Obruitur enim alioqui vinciturque multitudine, magnitudine ac prolixitate mens humana, ut


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

prolixitatem olim Iustinianus abbreviare coactus est. Ingens igitur utilitas est, quod in brevi volumine, certoque loco, omnia ad religionem scitu necessaria, quae incidunt, aut omnino incidere possunt, reperiri copiosissime queant. Facit etiam illa artificiosa brevitas mirifice ad memoriae subsidium. nam (sicut Galenus de Historica aut definitiva methodo dicit) pauca illa primaria capita ob ipsam paucitatem facile memoria tenentur: ea porro quia mox, si intelligantur, suas partes, species, causas aut circumstantias monstrant, facile eas memoriae nostrae subiiciunt ac


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

illa artificiosa brevitas mirifice ad memoriae subsidium. nam (sicut Galenus de Historica aut definitiva methodo dicit) pauca illa primaria capita ob ipsam paucitatem facile memoria tenentur: ea porro quia mox, si intelligantur, suas partes, species, causas aut circumstantias monstrant, facile eas memoriae nostrae subiiciunt ac exhibent. Fuit proculdubio et illud Dei consilium in proponenda tanta tum brevitate sermonis, tum plenitudine rerum, sacra doctrina: quod ipse voluit perpetuo eam per suos varios ministros, quos semper donat ad aedificationem Ecclesiae suae, Eph. 4,


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1084 | Paragraph | SubSect | Section]

sua persolutione ipse contentissimus esse debeat. Hoc modo prorsus operarii insaniunt ac furunt, volentes praeteriti temporis inobedientiam hypocritica quadam umbra obedientiae compensare, eademque simul etiam quotidianum pensum debiti obsequii iustitiaeque persalvere. 21 Lutherus piae memoriae prolixe in suo servo arbitrio demonstrat, a praecepto nequaquam sequi posse, aut adesse vires satisfaciendi praecepto. At Papisticis ac Iudaicis Pharisaeis nihil certius est, quam quandoquidem Deus


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

ac veteris hominis in piis, de qua adeo graviter queritur Paul. Rom. 7, quae vere est damnabilis coram iudicio Dei, et omnes pios ira ac damnatione Dei onerat, eoque eos subinde eius condonationem per ac propter Christum flagitare oportet. Tale quid est, quod quidam Lutheri piae memoriae illustria dicta de libertate piorum a lege non intelligentes perniciose pervertunt: ut cum ille interdum dicit, novum hominem esse liberum a lege, non esse sub lege, sed super legem, non debere ullo modo urgeri ac gravari a lege. Quod illi quasi habitualiter, seu (ut ita dicam) inhaerenter


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1130 | Paragraph | SubSect | Section]

propterea sequeretur, nulla fuisse? Potuit enim fieri, ut cum tanta fuerit difficultas scribendi, praesertim Hebraea, propter tantum numerum notularum, nec facile quisque posset tantos sumptus facere, ut sibi curaret Biblia integre describi: putaverint multi, qui iam nonnihil profecerant, suaeque memoriae fidebant, sibi tantum consonantibus scripta Biblia satisfactura: eoque factum, ut cûm multi eiusmodi exemplaribus uterentur, tale aliquod in Hieronymi manus pervenerit: num propterea consequeretur, omnino nusquam extitisse Biblia vocalibus scripta? Ea sane ratione ne Chaldaica quidem


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1134 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum originale esse tantum accidens: tum et nos parcius minusque necessario hoc contrarium urgebimus. Vel efficiant etiam id, ut in Ecclesiis ac scholis usurpentur phrases ac descriptiones originalis peccati, quas Scripturam usurpasse supra ostendi, aut etiam Lutherus piae memoriae, ut mox monstrabo. Illis enim vocibus ac descriptionibus satis assereretur, peccatum originale esse substantiam, ut tanto minus opus esset, illis frequentatis, haec verba adeo urgere. Ne vero quis suspicetur, sinceriores Theologos sic hactenus non docuisse, proponam illustria testimonia:


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1141 | Paragraph | SubSect | Section]

sociorum. Illorum enim tantum corpora erant mutata, hominis vero in primo lapsu ipsamet potissimum mens inversa est. Ad illud istorum sophisma, omnis substantia est a Deo: Quoddam peccatum est substantia: Igitur quoddam peccatum est a Deo. Opponatur primum responsio Lutheri, piae memoriae, hisce verbis: Ubi impingit vel forma Syllogistica, vel ratio Philosophica, dicendum est ei illud Pauli, Mulier in Ecclesia taceat: et illud, Hunc audite. Impingit quidem Theologia in Philosophiae regulas, sed ipsa vicissim magis in Theologiae regulas. Eundum ergo est ad aliam Dialecticam


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

tempore Interim scripta: in qua praeter alios errores ac impia loca, clare Pauli doctrina de iustitia et iustificatione ad inhaerentem ac infusam trahitur aut pervertitur, idque multo crassius et perniciosius, quam in ipso Interim. 4 Quarto, praeclare dicit vir Dei Lutherus piae memoriae, ex omnibus Conciliis et Patribus non posse Christianam religionem plene haberi constituive: at ex solis sacris Literis posse integre extrui. Abundêid praesens religionis et Ecclesiae instauratio declarat, ubi innumerae controversiae, quin et verae gravesque sententiae aut dogmata sint


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1165 | Paragraph | SubSect | Section]

et magis satan ac humana malitia omnia labefactat: ubi item longe plus vel minimae corruptelae obsunt modico fermento cito totam massam inficiente, et denique ubi omnia velocius declinant, aut etiam funditus corruunt. Nuper admodum est vera religio divinitus per doctorem Lutherum piae memoriae, gloriose instaurata, ac per eundem etiam aliosque retusis perpetua pugna omnibus seductoribus defensa, conservata, ac contra impetum omnium repugnantium difficultatum feliciter promota. At eo mortuo, cum nostri remiges et naucleri partim brachia remiserunt, aut etiam, proh dolor, in


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1173 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam tortuosus serpens, tanquam forcipe comprehenderetur ac constringeretur. Quare ista lenta festinatio et certius et citius rem expediet, quam ille aliorum praecipitatus cursus. Undecimo, quia porro hic non est epidicticum seu ostentatorium certamen de laude ingenii, eruditionis, memoriae, aut eloquentiae, sed de inquisitione veritatis: detur singulis sufficiens tempus agendi, cogitandi et loquendi: liceat etiam utrique parti, cum ei videtur, resque postulat, petere mediocre spacium expendendi aliquod gravius aut obscurius argumentum, aut rationes adversarii, consulere


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1176 | Paragraph | SubSect | Section]

si terminorum propositionumque cohaerentia reprehendatur, ea ex praeceptionibus Dialectices potius confutanda est. 32 Exulet autem hîc τὸ αὐτὸς ἔφα, abigatur Philosophia, aut omnino caeca aut potius stulta ratio, sicut Lutherus, piae memoriae, solitus est de ea lepide dicere: Taceat mulier in Ecclesia: praesertim ubi veritas sententiarum ad Lydium lapidem erit accurate exploranda, probanda aut confutanda. Nam in aliquibus explicationibus aliquando minus periculose adhibetur. 33 Verborum ornatus et figurarum


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1201 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

poetarum figmenta requirit. 25 Extrema audacia temere citandi Scripturas, nulla prorsus habita ratione contextus, aut veri sensus loci Scripturae, penitus regnavit in Papatu, et adhuc dominatur. Aliquando centum testimonia de una aliqua sententia effuderunt, et adhuc effundunt monachi memoriae ostentandae gratia, quae prorsus nihil ad rem fecerunt. Nec sane etiam ipsi eruditiores scriptores, curam recte, vere ac proprie citadi Scripturam habuerunt: ut etiam ex modernis Papistarum scriptis apparet. 26 Tot eorum scripta blasphema contra Scripturam subinde effunduntur,


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Christo sunt testatae, ut earum versus etiam vetustissimi patres contra gentiles citarunt. Quod si non fuisset verum, in recenti eorum memoria redarguissent eos gentiles, et extant adhuc illi earum versus. 31 Ipsa etiam oracula idolorum de Christo sunt testata, ut itidem patres memoriae prodidêre. Memorabilem prorsus historiam eius generis de magni Panis morte sub Tyberio Caesare Plutarchus in dialogo De interitu oraculorum, refert. 32 Veram esse hanc Religionem inde apparet, quod optimi quique, qui quidem vere ac ex animo sunt optimi, honestissimi ac


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.