Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: esto

Your search found 313 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 224-228:


224. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

regi? Nunc unde profecta est
Haec iusti series, qua lege Tonantis aberrans
A vero placitum nos, praestantissima caeli
Lumina, terrenae subigit servire puellae?
Est genetrix augusta, parens est Numinis – esto.
Non tamen illa dea est: natura excellimus omne
Quod non est Deus, indociles servire minori
Imperio. Rerum pulcher confunditur ordo,
Si modicus praesit stellis maioribus ignis.


225. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Harum luce una cum se sollemnibus aris
Sisteret et coram populi maiore corona,
Dona Ioachimus sacro daret annua templo.
Hunc Mysta accipiens, cum prolis honore carentem
Agnovisset, ait: “Coniux, procul esto, profane!
His discede aris! Credis te munera grato
Ferre marite Deo, cum sic tua seminis illi
Plectitur improbitas, a te qui forsan iniquam
Se veneraturam non vult descendere prolem?


226. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Mariam (quàm grandia spargit
Rumor et eximiae quas urbs Solymaea puellae,
Quas laudes Iudaea canit!) tibi praeparat aether,
Tot Charitum nimiam donis, Iosippe, maritam.
Connubii praecide moras, caelestibus esto
Aequus prodigiis! Signata amplectere taedis
Tempora, divinis frater cave nutibus obsta;
Immo, Dei vultum te respicientis adora.
Horum ego qui suasor tibi sum, nec inutile iungam


227. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

et ulterior proprio de stipite natis
Ob sobolem laetis numeret descendere ramis.
Sis pia, sis prudens felixque attingere primas
Isacias virtute nurus: sollerte Rebeccam
Vince animo, placidis Abigail moribus esto,
Fecundis Liae thalamis, Rachelis amore,
Et constante oris forma vultuque placeto!
Prole, pudore, fide, pietate, propagine cunctas
Una Palaestinas praeeas, rogo, nupta maritas!”


228. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

placidum sit habere Tonantem
In fatis: tua si numquam mortalibus anceps
Est pietas, crepero non sit sub agone potestas
Mollior, extremae sit vis tua laurea luctae.
Hoc voveo, et voti qui et vitae terminus esto. Ad omnipotentis Dei et purissimae Virginis Matris MARIAE, numquam satis laudatae, honorem. FINIS.


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.