Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: coactus

Your search found 150 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 105-140:


105. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

inaugurari jure sponsae suae Iohannae in occupatis civitatibus; Alfonsus tamen destitutus auxilio regis Franciae Ludovici 11‑i, iteratis vicibus cladem accepit ab Ferdinando; anno 1476 ad Taurum totaliter victus est et ejectus est 1479‑o anno ex Hispania, ubi etiam pacem inire coactus est et renunciare juribus in regnum Castilianum una cum sponsa; et cum haereditatem Alfonsus cum Iohanna non acquireret, etiam eam deseruit, et hinc Clarissa monialis facta est Iohanna. 11 Iohannes 2‑us eodem anno mortuus est et hinc 1479 anno patri


106. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Mahomedanismum; maxima vero causa fuit ut jure postliminii reoccuparet Granatense regnum; hinc 1481 anno initium belli factum est, regnante Boabdile calipha apud Saracenos, qui 10 integris annis sustinuit bellum suffultus viribus Africanis; tandem ad solam urbem Granatam restrictus, coactus est se dedere 1491‑o anno. 14 Quod regnum dein regno Castiliae adjectum est, et sic extinctum est imperium Saracenicum in Hispania, quod 780 annis duravit. 15 Concessum fuit quidem


107. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

suis captus est, Madrittumque deductus. 5 Imperator gravissimas conditiones proposuit ei, quas acceptare diu tergiversatus est, et hinc usque 14. Ian. 1526. in captivitate fuit; propter quod etiam in gravissimos morbos incidit, ex quibus tamen reconvalescens coactus est omnes conditiones Caroli subscribere; fuerant hae tabulae pacis: Franciscus juri in regnum Neapolitanum renunciet. 6 2‑o) Ducatum Mediolanensem restituat duci Svorciae Francisco, et per hanc renunciationem etiam res publica Geneva in libertatem


108. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

illi dedit. 4 Anno 1541. rursus novam expeditionem in Africam suscepit contra Algirios; haec male successit, qua inconsiderate suscepta fuit, in finem vergente autumnno jam, ubi obstantibus nebulis pluviis, procellis, destructa classe, sua re infecta redire coactus sit. 5 1543. erupit bellum inter Gallos et Carolum; duo enim conspicui Galliae viri per Italiam iter facientes in Mediolanensi ducatu in fluvio Po ex insidiis occisi sunt; fuerant hi legati Gallici, unus Venetias, alter Constantinopolim deputatus fuit,


109. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

anno ergo 1763. Carolus [se] pace utens felicitati populorum suorum se dedidit, ad evehendum commercium, oeconomiam et statum militarem, quae omnia neglecta sunt; sacram inquisitionem etiam restruxit et regulavit. 14 Anno '66. domestico tumultu Madrittae exorto coactus est rus petere, malum tamen suffocatum est praemature. 15 Rationes hae erant: quod ille decreto suo voluerit vestimentum ipsorum reformare, pallia nigra, et decussatos pileos ipsis prohibere, et vestimenta Gallica invehere; Hispanica ergo plebs ceteroquin


110. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

quae adhuc existit nomine Ost indische Compagnie, quae ad tantas excrevit divitias, ut cuicumque regno comparari possint; animati per Belgas Angli etiam profecti sunt ad Indias cum magno Portugallorum damno; videns Phylippus 3. pacem facere coactus est anno 1604. et '5‑o, qua tamen Phylippus nihil ex amissis recuperavit, et cum Hollandis '609‑o inducias inire coactus est; Phylippo 3‑o successit 4‑tus anno '621.; terminabantur hic induciae cum Hollandis, recruduit ergo bellum, quod rursus ex sententia gestum est


111. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cuicumque regno comparari possint; animati per Belgas Angli etiam profecti sunt ad Indias cum magno Portugallorum damno; videns Phylippus 3. pacem facere coactus est anno 1604. et '5‑o, qua tamen Phylippus nihil ex amissis recuperavit, et cum Hollandis '609‑o inducias inire coactus est; Phylippo 3‑o successit 4‑tus anno '621.; terminabantur hic induciae cum Hollandis, recruduit ergo bellum, quod rursus ex sententia gestum est ex parte Hollandorum; Phylippus enim 4. distractus bellis per totam Europam non potuit jacturam Portugalliae reparare, hinc


112. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

jure hereditario possideret, sed si nullam posteritatem relinqueret, recidant hae provinciae ad Gallos; hanc ultimam conditionem nullo modo susceperunt Belgae; hinc maximae dissensiones inter eum et Belgas enatae sunt; ultimo ipse Alenconius cum dedecore cum omnibus suis excedere coactus est ex Belgio, et in Galliam se recipere, ubi etiam anno '83. occubuit; videntes se delusos a Gallis imperium summum Vilhelmo Aransionensi detulerunt, ob magna eius merita; dum de his ageretur, in urbe Delforum Vilhelmus manu Caspari Gerhard pistoleta occidit 10-a Maji 1583;


113. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

alteram occupavit, depopulatus est; felix hic progressus eius attentos reddidit Belgas et Anglos, sibique prospiciendum esse censebant; hinc extemplo pacem inter se et foedus contra Ludovicum 14. confecerunt ipsosque Suecos in societatem suam attraxerunt '667, sicque Ludovicus etiam coactus est anno '68. Aquisgrani pacem inire cum Hispanis, et sic ipsum removerunt Belgae foederati ex sua vicinia; paucis enim retentis locis omnia restituere debuit Hispanis; decrevit tamen Ludovicus ultionem gravem de Belgis sumere, quos scivit authores fuisse eversorum suorum


114. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

pacem confectam suspectus videbatur Belgis Ludovicus 14, qui arctissimo vinculo se cum aula Anglicana conjunxit, continuus fuit legatorum commeatus; metuebant ergo Belgae eruptionem huius foederis; ad conjungendos ergo sibi Anglos omnem operam adhibuerunt, Iacobus enim rex Angliae coactus est thronum suum deserere et cum tota familia sua fugere ad Galliam; Anglia ergo fugiente Jacobo declararunt thronum suum vacantem, et hinc detulerunt regnum et thronum Angliae Vilhelmo 3-o, vicario Belgii, jure uxoris suae Mariae, quae erat filia Jacobi fugitivi; Vilhelmus


115. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

usque '697. continuatum est, quo tempore enervatis ambabus partibus Risvici pax coaluit; puncta controversiae erant loca in Belgio Hispanico occupata, et hereditas throni Anglicani. 3 Loca in Belgio Hispanico occupata restitui deberunt omnia; Vilhelmum vero 3-um coactus est Ludovicus recognoscere legitimum Angliae regem, et omnes aulae Europeae idem fecerunt. 19.1 Post hoc bellum non agebat obscure Ludovicus 14. ut post mortem Caroli 2-i regis Hispaniae nepoti suo adquirat Hispaniam, in hunc finem sibi conciliare


116. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

conventicula in civitatibus prohibuit. 5 Bellis tamen distractus fuit, primum cum Valliae incolis, quos fregit, et ad tributum solvendum eos adegit; aliud cum Scotis gessit, quorum rex Malcolmus Audax perpetua praedocinia in Anglia exercuit, sed hic domatus coactus est vasallum se profiteri Angliae, Vilhelmoque ut domino directo juramentum fidelitatis spopondit. 6.1 Vilhelmus cum in Anglia moraretur, in Normannia reliquit filium suum Robertum, qui nomine patris sui negotiis praefuit; hic vel ambitione, vel


117. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Angliam, imo latuit in ipsa Anglia contra eius personam conspiratio, per quam etiam Athelinus in solium Angliae imponi debuisset, sublato Vilhelmo; haec tamen conspiratio prodita fuit per Vilhelmum; Athelinus tamen tentavit irruptionem in Angliam ex Scotia, sed pedem referre coactus est; tandem ipso Vilhelmo incitante conventio est habita inter hos duos, ut Vilhelmus 4,000 marcarum auri ei annue pendat, Athelinus vero juribus suis renunciat; non obstante Vilhelmi benevolentia et clementia tamen rursus turbas domi habuit,


118. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

successio, sed non ad Vilhelmi; dein 3,000 marcas auri quotannis sibi stipulavit ex Anglia Robertus. 3 Post hoc bellum Robertus se expeditioni sacrae accinxit; legitur tantas summas eum ! profudisse in has expeditiones ut ipsam Normanniam oppignorare coactus sit fratri suo Vilhelmo; domi Vilhelmus saepissime turbas et molestias habuit, ob male contentos quosdam cum suo imperio adhaerentesque Roberti; composuit tamen partim vi, partim bonis et blanditiis; habuit etiam bellum cum Scotis. 4 Primum feliciter


119. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Vilhelmus saepissime turbas et molestias habuit, ob male contentos quosdam cum suo imperio adhaerentesque Roberti; composuit tamen partim vi, partim bonis et blanditiis; habuit etiam bellum cum Scotis. 4 Primum feliciter gessit, nexumque vasalistiae renovare coactus est Malcolmus rex Scotiae; secundo bello disperso toto exercitu ipse Malcolmus cum filio suo seniore obiit; legitur etiam principatum Valliae sibi subjecisse, interim hoc tardius evenit; obnoxios reddidit eos, tributumque jam prius debitum


120. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Angliam transmisit, ducatumque Normanniae conjunxit cum Anglia, eumque per 30 annos in carceribus detinuit usque dies vitae; conjunctio haec Normanniae cum Anglia Francis summe displicuit ob potentiam Anglorum; hinc Vilhelmum filium Roberti instigarunt ad recuperandum ducatum suum; coactus est ergo Henricus Clericus expeditionem in Franciam suscipere; pax tamen paulo post confecta est ea conditione, ut Vilhelmo filio Roberti detur expectativa ad comitatum Flandriae, Normannia vero cedat Vilhelmo filio Henrici Clerici; Vilhelmus tamen Roberti filius in conflictu


121. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ex corde; hoc sciverunt aulici, duo ergo nobiles juvenes Thomam sacra facientem ad altare trucidarunt; haec ergo caedes imputabatur Henrico maximaeque enatae sunt turbae in regno excommunicatusque est; ut ergo sibi consuleret abalienatosque animos suorum subditorum reconciliaret, coactus est necessitati cedere, publicaeque poenae subjicere per triduum. 8 His turbis accessit bellum cum Scotis, et turbae cum filio suo Henrico; ille enim videns se exosum populo esse filium suum corregentem fecit eique homagium praestari fecit per ordines;


122. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ergo Iohannem, qui tamen armis suis confidens non comparuit, ex contumacia ergo convictus est, et exutus declaratus est omnibus feudis Gallicanis, processumque est ad executionem per Gallos, sed Iohannes cum potenti exercitu advenit eosque ad Iuliomagum fregit; paulo post tamen coactus est Iohannes indutias facere cum Philippo ob turbas in ipsa Anglia Hiberniaque, enatae sunt per Scotos et Valenses; redux ergo ad Angliam fregit Scotos, Valenses et Hibernos per duos annos indutiarum; elapsis iis in Gallia fractus est indutiasque in duos annos fecit; pressit


123. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

conquerebantur ergo Galli, quod Aquitaniae incolae violentias exerceant in Gallos; Philippus ergo tum quam vasallum suum evocavit Eduardum ad componendam causam hanc, et cum non staret citationi bellum ei intulit Philippus, hoc bellum non optime gessit Eduardus, imo '297-o anno coactus est indutias inire cum Philippo ut contra Scotos se convertere possit, et tunc Isabella filia Philippi desponsata fuit Eduardo principi Valliae filio Eduardi regis. 10.1 Defuncto anno '307-o Eduardo ei successit filius Eduardus 2. qui sub


124. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

fuit, qui semina dissensionum sparsit inter regem et Isabellam, ob suspicionem occulti amoris cum Mortimerio sustentati; regina ergo cum Mortimerio pluribusque aliis maioribus a rege defecerunt, Spenserosque aperta factione persecuti sunt, adeo ut ad arma provolutum sit, rexque coactus sit arma contra subditos arripere, seditiosos rex fregit, capita intercepta seditiosorum supplicio affecit; Mortimerius tamen ex carceribus profugit seque in Flandriam recepit; Isabella ipsa profugit in Galliam una cum principe Valliae Eduardo ad Vilhelmum comitem Hannoniae,


125. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ductu Mortimerii; rex irrito conatu restitit, fracto enim exercitu suo ipse rex captus est, convocatis ergo ordinibus judicatum est, quid cum rege faciendum sit, productis gravaminibus suis, conclamatum ergo est ut rex abdicare cogatur filio suo dignitatem regiam; necessitati cedere coactus in Eduardum 3-um filium suum transtulit regnum suum; ipse vero Eduardus ductus de carcere in carcerem per ludibrium tandem '327o anno occisus est, eius vero fautores Spenserii cum ceteris cunctis occisi sunt omnes. 3 Eduardus 3-us sub tutela matris suae


126. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

conversio facta est: David Bruczeus Eduardum Baleolium dejecit e throno, haec res pessime habuit Eduardum, hinc cum Gallis in annum unum indutias fecit et digressus est adversus Davidem in Scotiam; annus tamen citius elapsus est quam aliquid decerni in Scotia potuisset, hinc Davidem coactus est in solio relinquere; redivit ergo in Galliam, ubi in Normannia praecipue magnas progressiones fecit, continuatum est bellum usque '46, quin aliquid notabile contingeret, anno vero hoc die 26-a Augusti ad opidum Crepiacum in Piccardia Angli conspicuam victoriam de Gallis


127. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

cum ab his onerati et pressi fuerint; hos tamen motus oppresssit, sed mox nobilitas ipsa consurrexit contra eum; cassavit enim parlamenta quae se ei obposuerunt in tributis exscribendis, dein suo arbitrio coepit omnia agere; nobiles ergo conspirare in eius interitu coeperunt sicque coactus est reconciliari nova conventione cum suis subditis; majus malum ei imminebat ex conspiratione quorumdam agnatorum in vitam et personam suam; praecipuus ex his fuit comes Lancastrensis, qui accitis aliquibus proceribus in eius vitam conspiravit; supressa tamen est haec


128. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

nunciatum fuisset, moram nexuit in Hibernia, aliis committens negotia sua; qui cum mediis destituti fuissent, exercitum colligere non potuerunt; advenientem ergo Richardum Henricus comes exercitu validissimo stipatus eum ! cepit et ad abdicationem regni in carceribus coactus est; post eius detronisationem Henricus, qui negotia ubique optime gessit, rex nomine 4-i electus est per proceres, tardius Richardum trucidari curavit, cum videret turbas propter eum enasci multosque inclinare in eum throno restituendum, et sic per dethronisationem


129. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

rebellibus ut rex Franciae agnitus est; erat quidem minorennis, hinc patrui duo Ioannes dux Betforczius, qui Francia praeerat, dux vero Godfredus Glocester in Anglia praeerat; primis annis ad maximas incitas redactus est Carolus Delfinus, seque recipere coactus est ad sterilissimas extremas provincias, etiam sicarii pro eo interficiendo emissi sunt; interim diversis circumstantiis emergentibus se rursus erexit, non parum contulit ad eius fortunam Puella sic dicta Aurelianensis; comparuit nempe puella quaedam, vilis originis, quae


130. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

conatu; et hoc multum contulit ad alienandos animos subditorum a Jacobo, quod omnem favorem et gratiam contulit homini extraneo Scoto Roberto Karr, eumque primarium ministrum creaverit et ducem Sommerset, quam dignitatem tantum filiis aut agnatis suis proximis conferre solebant; coactus tamen est tardius removere eique substituit Georgium Viliers, qui magis adhuc exosus erat Anglis. 13 Incurrit dein suspicionem magnam religionis causa, filio enim suo Carolo uxorem Catolicam procuravit, per quam exercitium religionis Chatolicae ad


131. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

per hoc novum bellum se exosum reddidit, convertit enim se ad Chatolicos, ab iis auxilia militaria et pecuniaria exposcebat; hinc ipsi Angli negotia cum Scotis agere coeperunt communemque rem effecerunt; Carolus haec videns remittere debuit a suo fervore, et cum Scotis transigere coactus est anno '639. novumque parlamentum et sinodus convocanda statutum est, in hoc sinodo communi omnia prius decreta per status confirmata sunt et per parlamentum roborata, Caroli vero statuta omnia annihilata sunt; inter haec interceptae sunt litterae, quas seditiosi Scotae


132. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

qui occulte delituit in Anglia concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades nihil retulit fugatusque est; lenioribus ergo mediis uti coactus proposuit Scotis ut tandem litibus finis imponeretur; Scotae ergo Angliae status mediatores proposuerunt in his turbis indutiasque fecerunt cum Carolo; rex ergo 5-tum parlamentum convocavit sub finem anni '40, quod parlamentum Longum, Diuturnum, et Sanguinem siciens


133. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

posse, rigore et severitate usus est, comparuit ipse in parlamento stipatus militibus et ministerio suo, sexque viros parlamenti proditionis reos postulaverit, sed status extemplo innocentes declararunt hos sex viros eiusque iram contempserunt, turbas excitarunt in urbe, per quas coactus est rex se fuga salvare ad castellum urbi vicinnum; rege absente magis semper et magis excedere coeperunt status turbasque contra regem excitare 25.2 excitare excedere MS , erexerunt


134. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

se retraxit Londinum usque ibique praestolabatur Carolum eumque ad Vorcesteriam totaliter vicit quamquam numero militum longe inferior esset Carolo; ipse Carolus ab omnibus destitutus erravit aliquot diebus absque auxilio ita, ut in cavam quercum coactus sit se recipere, in qua 6 diebus latitabat, donec tandem navi oneraria elapsus est in Franciam. 2 Scoti interim sub imperio Moncii exercitum suum restaurabant, sed Cronvellus eum illico subpressit sententiaeque suae obnoxios reddidit, et sic decretum


135. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

5 Hoc bello parum profecerunt Angli, praesertim cum Belgae facinore maximo ingressi Thamesim exusserint classem Anglicanam in portu Schatan; coaluit ergo pax inter eos, et cum Suecis, Hispanis foedus iniverunt contra Ludovicum, qui pacem Aquisgravensem recipere coactus est. 32.1 Per huius belli decursum ingens incendium exortum est in urbe Londinensi quod 3 diebus duravit '666. anno, et leguntur 12,000 aedium conflagrasse; hoc incendium Chatolicis


136. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

a Jacobo; Chatolicis scolas publicas indulsit, ecclesias aperuit ipsis, Jesuitis Londini collegium aperuit, quendam patrem Peters Jesuitam intimum suum ministrum creavit; his vehementer exulcerati sunt animi protestantium, hinc turbae jam variae enatae sunt in provinciis, hinc coactus est parlamentum convocare, quod vehementer contra omnia facta Jacobi processit; interim Jacobus publico edicto Chatolicis libertatem religionis admisit, et 7 episcopos, qui eius voluntati refragarent, incarcerari curavit, et ipsum parlamentum cassavit anno '88-o; ipsum


137. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

erant Jacobo 2-o propter arctum foedus cum Ludovico 14-o, hinc decreverunt Vilhelmum omnibus necessariis instructum mittere in Angliam; Iacobus quam potuit classem collegit sub duce Dortmuthio eamque opposuit Vilhelmo, sed parum profecit cum ea; coactus enim statim est portus suos petere; hinc cogitavit lenitate agendum esse, milites divisit auxiliaque Ludovici 14-ti deprecatus est, Vilhelmus ergo nemine prohibente excensionem fecit urbesque vicinas occupavit, et sensim integras provincias, ipsi episcopi et praesbiteriani


138. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Ludovicum; initio favit quidem fortuna Jacobo, qui in persona in Hiberniam digressus est, quam intra exiguum tempus totam sibi subjectam habuit; conspicuam navalem victoriam retulit de Belgis, anno tamen '90. fortuna eum destitit, accepta enim clade ad fluvium Boin pedem referre coactus est ex Hibernia; missae sunt quidem suppetiae per Gallos in Hiberniam, sed nihil proficere poterant; nam anno '91. die 13-a Julii alteram internecinam cladem retulerunt a Vilhelmo postquam omnes Galli ejecti sunt ex Hibernia; his in Anglia confectis Vilhelmus in Belgium


139. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

interim vigilantia Anglorum detectum est periculum, elusaque intentio conjuratorum, qui collecti, incarcerati sunt, et acerba executio suscepta est in eos. 3 Anno '97. pax confecta est Risvici, qua pace omnia partibus litigantibus restituta sunt et Ludovicus coactus est Vilhelmum legitimum M. Brittaniae regem recognoscere; sub Vilhelmo magna copia Hugonotarum ex Gallia migravit in Angliam propter sublationem aedicti Navetensis; inter quos praestantissimi artifices, fabricantesque erant, per quorum industriam res commercialis Angliae


140. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Gallicana restituere volebant stirpem Stuardam, exstincta Brunsvicensi; et reipsa in omnibus tribus regnis enatae sunt turbae, quae tamen Georgii perspicatia et favente fortuna suppressae sunt; anno '715; fractis una die 13-a 9-bris Scotis et Anglis, ipse Jacobus ex Anglia redire coactus est. 7 Parlamentum enim 100,000 Ł Sterling statuit in praemium pro eius capite; multi ex celeberrimis nobilibus in utroque regno mortis poena affecti sunt, ut rebelles; Georgius omni studio conatus est bellum cum


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.