Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: interitu

Your search found 91 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 74-81:


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 932 | Paragraph | SubSect | Section]

tropis abunde dicam in Hyperbole, cum multis exemplis ostendam, Hebraeos solere interdum tenuiores voces vehementioribus rebus imponere: quale etiam est, cum nosse aut scire, pro curare aut fovere ponitur: cum ira, iudicium, et obiurgatio pro gravissima poena, atque adeo pro plena perditione aut interitu ponitur. quibus Hebraismis plena est Scriptura. Alleosin tropum dupliciter indicant Theologi. Alias cum subito mutatur persona: ut cum pro prima accipitur secunda aut tertia, vel contra: cum numeri mutantur, genera, tempora, aut modi, quod supra in constructione Verbi ostendi:


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

meritumque efficere? Quid absurdius videri queat, quam si mendicus eleemosinam precario partam, contendat, se suo merito opereque acquisivisse? Sic adversarii multipliciter Evangelium in legem, gratiam in opera, et Christum in Moysen cum summa contumelia passionis filii Dei et infinitarum animarum interitu, transformarunt. 36 Contritionem sufficientem, dicunt Papistae, mereri remissionem peccatorum, cum ea nihil aliud sit quam agnitio sui morbi, miseriaeque extremae, quam omnes desperati habent. Idem etiam valet saepe vox Humilitas, praesertim Lucae 18. Non igitur significat


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1140 | Paragraph | SubSect | Section]

probatur, quod non tantum accidentia, sed et substantia hominis corrupta fit. Respondebo autem iam quoque breviter: tametsi dudum Luth. responderit, in Dialectica quidem et Philosophia esse verum, quod homo sit animal rationale: at in Theologia nequaquam. De interitu vero aut permanentia rei alicuius aut etiam speciei, praeclare dicit Aristoteles (quoniam docti tales Evangelistas libentius audiunt) in primo Politic. πάντα δὲ τῷ ἐργῳ ὥρησται καὶ τῇ δυνάμει, ὥστε μηκέτε


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1140 | Paragraph | SubSect | Section]

Quam sententiam nemo nec in Theologia quidem recte reiiciat. Nam Deus condidit omnia ad certas actiones et usus, certisque potentiis ea instruxit: quibus si priventur, iam non amplius vere id sunt, quod condita fuêre. Iam applicetur ad hanc regulam de duratione aut permansione et interitu rei praesens controversia, An homo manserit, sitque idem quod prius, aut iam aliud quiddam plane diversum ab illo. Audiatur vero de eo quod adfuit et quod periit, non philosophia, quae originalem corruptionem hominis penitus ignorat, quaeque putat talem, qualis nunc est, hominem ab initio


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1140 | Paragraph | SubSect | Section]

oculos non videntes, cor lapideum ac non intelligens: ideoque denuo generandum, creandum, condendum, etc. Hominem ex filio Dei factum, esse filium diaboli: et contra, nunc in renascentia ex filio diaboli regenerari in filium Dei. Porro praedicta Aristotelis sententia, de interitu speciei, etiam communi sensui est nota, et in communi vita receptiss. Quamprimum enim olla non est idonea ad coquendum, non habetur a coquo pro olla, sed abiicit illam. Sic quamprimum oculus non videt, non habetur amplius pro oculo: quamprimum pes aut manus exaruit, non amplius pro pede


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1165 | Paragraph | SubSect | Section]

irritum inanemque fore. Haec iam praefari, viri clarissimi, et auditores studiosissimi volui: tum in illud Socraticum respiciens, qui dicebat, sibi iam suum pensum absolutum esse, ubi modo auditores ad discendi cupiditatem egregie inflammasset: tum etiam meum dolorem testari volens de interitu verae religionis et frigore ac negligentia mea aliorumque in discenda tractandaque sacra sinceraque Iesu Christi doctrina. Nam linguae, praesertim Hebraea, sine qua puritas caelestis doctrinae non diu consistere poterit, dudum negligi interireque inceperunt. Oremus autem cum


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eorum memoria redarguissent eos gentiles, et extant adhuc illi earum versus. 31 Ipsa etiam oracula idolorum de Christo sunt testata, ut itidem patres memoriae prodidêre. Memorabilem prorsus historiam eius generis de magni Panis morte sub Tyberio Caesare Plutarchus in dialogo De interitu oraculorum, refert. 32 Veram esse hanc Religionem inde apparet, quod optimi quique, qui quidem vere ac ex animo sunt optimi, honestissimi ac iustissimi, ei assentiuntur: contra pessimi adversantur. 33 Quinetiam si aliqui pessimi nebulones ac etiam turpissima scorta


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1242 | Paragraph | Section]

scientiam hauserint. ibid. sophistarum Graeculorum iactantia 392. 393. mataeologia 10. 11 sophistica in literis S. cavenda 104 Sophoclem cur Aristoteles reprehendat 289 Sorbonistae 11 de Speciei interitu Aristotelis sententiam communi sensui esse notam 378. 379 specialiora saepe pro generalioribus poni 183. 184 Spermologia cur Paulo sit obiecta 291 spes et expectatio animi quomodo per externos gestus indicetur 275. praemii certa, iucunda


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.