Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: credo

Your search found 544 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 102-112:


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

et zebub muscam, quasi dicas idolum muscae: vel Baalzebub hoc est, magister vel dominus muscae. Fuit autem idolum spurcissimum, Accaron urbis Philistinorum: quemadmodum scriptum est 2. Reg. 1. Consulite Beelzebub. Lutherus alicubi admodum prolixe et diligenter exponit rationem etymi Baalpeor. Credo autem illud idolum non vocatum a suis cultorib. Baalzebub, sed tantum a piis Iudaeis quia est contemptibile ac odiosum nomen. Certum est, quôd in Novo testamento Iudaei hoc nomine usi sunt in malam partem, pro ipso cacodaemone: ut legitur Matt. 12. In Beelzebub principe daemoniorum eiicit


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

enim puto quaerere Apostolum, aut a quo, aut quomodo, aut quorrum sint baptizati. Denique ne hoc quidem puto rogare an sint baptizati: sed cum illi dicerent, se nescire an sit Spiritus S. ac proinde ostenderent, se ignorare totam Ecclesiae Christianae rationem, qui tamen se discipulos dicebant: credo sciscitari Paulum, cur igitur doctrinae nomen dederint, et quales se esse profiteantur. Utitur autem vocabulo Baptizandi, et baptismatis: quia baptismus erat ipsius initiationis ac professionis tessera. Quod ut planius fiat, sciendum est, haec dicendi genera quae in Scripturis occurrunt, quid


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

Sam. 10 praecepit, dimidiam barbam legatorum Davidis radi. Sic et Paulus radit barbam, et tondet comam, veluti in signum doloris ac poenitentiae, et reddendi Voti tum in Cenchraeis tum Ierosolymae. BARBARUS, primum perinde in Sacris literis ut et in prophanis, peregrinum significat: Credo ficticium esse vocabulum, a soni peregrinae nobisque ignotae linguae inconcinnitate: cuius pronunciationem, etiamsi per se elegantissima esset, moleste accipimus, tamquam inconditum quid ac rude sonans Deinde significat peregrini sermonis hominem. sic Ovidius dicit, se esse Getis barbarum et


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

me. BEHEMOT, et Leviatham, duae ingentes beluae in Sacris literis celebrantur, quarum etiam prima origo Esd 6. (qui liber inter Apocryphos numeratur) hoc modo describitur: Tum quoque (scil. die quinta creationis) animantia duo parasti, quorum uni imposuisti nomen Henoch (credo Behemot legendum esse) alterum vocasti Leviathan: et alterum ab altero separavisti non.n. poterat pars septima, quo aqua sese collegerat, ea capere. Unam partem assignast. Henoch, quae tertia die siccata est, ut habitet in ea, milleque montes eam intercurrunt. Leviatham autem tribuisti


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, eius beneficentia. vide PERMANEO. Bonum vestrum non blasphemetur, Rom 14: id est, ne bonam doctrinam, aut religionem veram, in infamiam male vivendo adduxeritis. Bonum et Bone dicuntur aliquando Spiritus beneficia, cum in hac vita, tum in altera ut Psal. 27. Credo videre bona Domini in terra viventium. Psal. 103. Bonis replet Deus desiderium tuum. BOS, operarium per metaphoram significat, praesertim syncerum doctorem. Deuteron. 25, Non obligais os bovi trituranti: quod Apostolus 1 Corinth. 9. exponit de veris doctoribus


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

eique iniurias ac damna inferre. Sumptum opinor esse ab equis, qui cum servire ac prodesse deberent homini, calcibus eum impetunt. De loco Psalmi 49, Cum iniquitas calcaneorum meorum circumveniet me, est difficilis dubitatio. Sed placet mihi eorum sententia, qui vertunt, Supplantatorum meorum Credo enim esse participium plurale, posito initio hatephpata pro hatephcamez. Demum dari alicui calcaneum, aut vestigia, Ieremiae decimotertio, est aliquem ignominia affici: sumptum a feminis, quibus est summum dedecus denudari inferiora. Comparat enim ibi Iudam cum muliere, et dicit: Ob


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

et vivificatum spiritu, profectum esse ac praedicasse spiritibus ἐν φυλακῇ, in custodia aut carcere positis, qui olim fuerant increduli: ubi per carcerem omnino credo locum inferorum intelligi, ac pertinere id dictum ad descensum Christi ad inferos. Verum hunc locum copiose exposui in voce INFERNUS. Aliqui ibi per Custodiam intelligunt, quasi speculam quandam, unde instar custodum aut vigilum prospectârint et expectârint piae animae adventum Christi.


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim in phrasibus, aut cum ei aliquae voces adiunguntur, accipitur. Dura cervix, aut Indurare cervicem, pro extrema inobedientia, contumaciaque ponitur. ut Deuter 10. Cervicem vestram ne induretis amplius, sicut maiores vestri, date manum Iehovae. Et 32, Cervicem tuam durissimam. Credo autem hanc metaphoram aut etiam metalepsin, vel a iumentis, praesertim equis sumptam, qui saepe nimium ferocientes, non patiuntur frenis suam cervicem huc aut illuc, quo sessor vult, inflecti: quin potius saepe caput magna pertinacia inter genua primorum pedum abdunt, freno reluctantes. vel


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

regno Dei. Sic et habere dicimur thesaurum in caelis, Lucae 18, nempe non in loco certo, sed in spirituali regno Dei. Sic etiam regnum caelorum inter nos esse, aut ad nos appropinquare dicitur. Huius igitur metaphorici aut spiritualis caeli plurimus usus est in Sacris literis. Atque in hoc sensu credo etiam accipiendum esse ascensum et sessionem Christi in caelo, nempe de illa spirituali gloria ac felicitate caelestis patris, ex qua se quasi exinaniverat aut demiserat, Philip. 2. Ideo orans Ioan. 17, inquit: Glorifica me ea gloria quam habui apud te, ante quam hic mun


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

Samuelis quinto. Ascendit clamor civitatis in caelum. Eadem significatio est, usque ad caelos misericordia, et usque ad nubes veritas tua, Psalm. 36 et 86. Sic etiam in Apocalypsi dicuntur peccata meretricis pertigisse usque in caelum. Idem dicitur de turri Babel, Genes. 11. Sic credo accipiendum esse iliud dictum, peccavi in caelum, Luc. 15, id est, vehementissime, ita ut meum scelus pertingat caelum. Sed notae sunt tales loquutiones etiam Latinis. sicut Horatius dicit, se vertice sidera feriturum: de summa gloria. Triticum caeli, est manna, quia eam Deus caelitus


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiam et religionem, suo quodam modo ac loco. ut Galat. 2, Petrus et Iohannes dicuntur visi esse columnae Ecclesiae: id est, quasi ferentes aut sustinentes Ecclesiam, quibus sublatis rueret Ecclesia, nisi Dominus alios synceros et praestantes doctores in eorum locum substitueret. Sic credo et Apoc. 3. accipiendam hanc vocem esse: Si quis vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei. Alias quiddam magis invictum et pertinacissime pugnans indicat: et tum veros doctores, tum et totam Ecclesiam signat. Sic Ier. 1. dicit Deus: Ecce ego dedi te hodie in civitatem munitam, in


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.