Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: credo

Your search found 544 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 114-134:


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

plerique, dici de alienis doctrinis ac religionibus, quas Iudaei neglecta sua sectabantur. CONTUREARE, verbum valde usitatum est in Sacris literis. Accipitur autem modo de animi perturbatione, excitata terrore ac periculis. Sic saepissime anima aut cor alicuius conturbatum dicitur. Credo idem etiam esse, cum ossa dicuntur conturbata. Sic dicitur Psalm. 42. Anima mea quare conturbas me? Et Psal. 88. Terrores tui conturbant me. Alias de graviore aaliqua afflictione: ut Psalm. 46. Conturbatae sunt gentes Et Ezech. 12 Comedes panem tuum in conturbatione: id


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

schola. Vocantur autem humana creatura, quodetsi omnis talis ordinatio aut magistratus a Deo sit: tamen per homines ordinatur, aut creatur. Nova creatura saepe in novo Testamento de regeneratis aut renovatis accipitur, seu de novo homine iam in conversis ad imaginem Dei condito. CREDO verbum exponetur in voce FIDEI: tametsi dictum de eo satis sit in libello de Voce et re fidei. Hoc igitur tantum nunc breviter moneo, alias verbum Credere humano aut communi more accipi pro opinari. Sic aliqui illud Pauli exponunt, Nunc propior est salus, quam cum credidimus: id est, quam cum


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

notum instrumentum supplicii est olim quidem Romanis, Graecis ac Iudaeis valde usitatum in puniendis facinorosis: sed in novo testamento, ob reverentiam passionis Christi abolitum. Per quandam catachresin autem significat omnis generis calamitates piorum, praesertim veritatis gratia toleratas. Credo id ideo fieri, quia Christiani suis calamitatibus a satana et impio mundo illatis, passioni crucique Christi conformantur. Quare ab instrumento supplicii ipsius Domini, omnes ipsorum plagae cruces vocantur. Apparet tamen et olim apud Ethnicos hanc abusionem vocis non ignotam fuisse. Nam in


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

D DAEMONIUM, Graeca vox a scientia, ut volunt, deducta: significat in Sacris literis proprie ipsos pravos spiritus vel angelos, quos et Satanas et Diabolos vocamus. De hac igitur voce, vel potius re, in vocabulo Diaboli. Nunc pauca adiiciam. Credo gentiles ideo diabolos vocasse Daemonia, a sciendo: quia viderunt saepe illos spiritus futura praescire, ac praenunciare. Quod etiam Plato in Cratylo, et Lactantius lib. 2, testantur. Aliquando tamen Daemones dicti sunt gentilibus, Deorum filii: corpora quidem, sed tamen immortalia


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

lux non est in eo. Roman. 13. Sicut in die honeste ambulemus, abiicientes opera tenebrarum. Porro per metaphoram saepe dies pro cognitione Dei ac tempore gratiae ponitur: sicut et contra nox ac tenebrae pro ignorantia Dei, et ira eius. 1. Thessal. 5. Omnes vos filii lucis et diei estis. Sic credo et illud Roman. 13 accipiendum esse: Nox progressa est, dies autem appropinquat. pro, tempus legis ac umbrarum apud Iudaeos, et porro extremae caecitatis ac turpitudinis iniustitiaeque apud gentiles, iam ferme prorsus elapsum est, et lux gratiae divinae omnibus tam Iudaeis quam Ethnicis


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

ac minas, si non mox quae praedicit aut minatur, eveniunt. Sicut Iudaei dicebant apud Ezechielem duodecimo: minas ac poenas Dei in longum proferri, et plane in fumum evanuisse. Regis dies, Hoseae 7, pro natali, aut certe inaugurationis die. Annorum dies, Genesis 41 et 47, pro tempore credo accipi: quasi dicat, tempus annorum. Malitia diei, Matth. 5. Sufficit sua diei malitia, seu afflictio: pro, patienter feramus praesentis temporis molestias, nec eas nobis metu aut cura futurorum nimium augeamus. Post duos dies vivificabit nos: id est, in die tertia, Hoseae 6,


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 137 | Paragraph | SubSect | Section]

Dolores inferni, dicuntur summi dolores, praesertim animi, cuiusmodi in inferno esse solent. et est proprie sensus irae divinae, pessimae conscientiae, peccati, et aeternae damnationis, de quibus postea suo loco. Dolores mortis, Actor, 2. Quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis. Eosdem credo esse, sicut mox sequitur: Non reliquit Deus animam eius in inferno. Dolores parturientis, nota phrasis est: dicetur de ea in verbo Parturire. Panis doloris, Psal. 127. Frustra est vobis edentibus panem doloris pro, panem dolore partum aut acquisitum. Doloris verbum.


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

loquatur a facie ad faciem: id est, tum familiariter, tum amplissimam quandam sui noticiam ei communicando. Additur ibi explicatio in verbis, Sicut amicus cum amico, qui se coram aspiciunt. Faciei angelus. Isaiae 63, dicitur angelus faciei Dei servasse et liberasse populum Israeliticum: ubi credo necesse esse intelligi ipsum filium Dei, qui solus fuit illa petra, comitata Israelitas per desertum, teste Paulo 1. Corinth. 10: quique non tantum ideo sic vocatur, quod sit patri intimus, sed etiam quod sit imago substantialis invisibilis patris. Vident quidem, teste eodem Domino, omnes


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

Fides, πίστις, apud Latinos et Graecos veteres eodem plane modo aliquando usurpatam, ut in Sacris literis et Ecclesia: nempe (ut iam diximus) passive. ut, Aliquid esse maius fide, id est, quam ut credi possit. Ovidius 4 Metamorph. et Virg. 4.
Credo equidem, nec vana fides genus esse deorum: id est, mea haec fides aut persuasio seu assensus non est vana, aut temeraria. Et Livius: Haec Romulo regnante sunt domi militiaeque gesta; quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae, fuit. id est, qua


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt domi militiaeque gesta; quorum nihil absonum fidei divinae originis, divinitatisque post mortem creditae, fuit. id est, qua creditus est natus fuisse ex Marte. Eandem significationem opinor esse et in istis phrasibus: Fidem facio pro persuadeo tibi: fidem tibi habeo, fidem adhibeo, pro credo. Non tamen nego, tres huius vocis significationes in Sacris literis reperiri, ut aliâs significet veracitatem, alias credere, alias denique summam doctrinae. Hebr. 6. Rom. 12. Sed quoniam primaria Disputatio in hac re est, quomodo Graeca voce


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

dubitationis, tum etiam verae fidei aut fiduciae perspiciet. Sed quoniam de activo verbo πείθω diximus, addemus quaedam etiam de eius passivo, et medio. Πείθομαι doceor, persuadeor, ad fidem permoveor, et plane credo: ut Actorum 17 narratur, quod Paulus pertria Sabbatha disservit in Synagoga ad Iudaeos ex Scripturis, docens IESUM esse verum Meschiam. et tandem inquit: Quidam ex illis ἐπείσθησαν, persuasi sunt, seque adiunxerunt Paulo. de quibus mox clare


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

non dubito: hoc est, eius veracitas gignet in me persuasionem aut certam noticiam de suis dictis et promissis. Sed in religione habet haec sententia ac pia cogitatio singularem usum. Nostra enim fides tota, quanta quanta est, ex fide aut veracitate Dei dependet. Ob hoc enim ipsum Deo dicenti credo, quia veracem esse certo statuo. Quare necessario fides aut veracitas Dei passim in Sacris literis celebratur, quo in nobis fides erga illam Dei fidem excitetur. Nam si statuimus Dei fidem aut veracitatem firmam ac infallibilem esse, assentimur ac credimus ei. Sici non credimus, infidelitatis


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

sequentes motus animi. ut, Novit Dominus viam iustorum. i. curat, fovet. Non novi vos: Videre bona videre mortem. Audire, pro intelligere et obedire Exempla innumera sunt passim obvia in Sacris literis. Talis natura est etiam verbi Fidei, et Credere. Denique ipsimet Papistae tribuunt verbo Credo alias solam noticiam: ut Credere aliquem, aut alievi. alias etiam Fidere aut fiduciam: ut, credere in DEUM. Hoc si agnoscunt ac confitentur in verbo Credere, agnoscant et in nomine Fidei, cuius prorsus eadem vis est et natura. FIDUCIA, Graece


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

vel eos qui parum profecerunt, vel tentationibus cribrantur a Satana. FLAGELLUM, instrumentum castigationis, crebro in Sacris literis ponitur pro ipsis inflictis plagis, sive sint externae calamitates, sive internido lores, tentationes, ac vexationes Satanae. Quod inde fieri credo, quod calamitates non sponte aut temere veniunt ut homines de physicis causis somniant: sed a Deo, castigante pios quidem ut sanet, impios ut perdat. Sic accipitur Marci tertio: Accedebant ut attingerent eum, quicunque habebant flagella: id est, morbos. Sic etiam 5 eiusdem dicit, Saneris


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

minime putasses. Flumina fortia exiccare, Psalmo septuagesimo quarto est, potentes reges perdere: tametsi etiam ad transitum populi per Iordanem alludat. FODERE, vide paulo pôst in nomine FOVEA. FOEDUS, ברית Berith, a comedendo (credo) Hebraeis dictum, quod in faciendis foederibus simul et caedebantur et comedebantur victimae, et adiungebantur foederibus solennia convivia. Fit vero crebro mentio vocis Foederis in veteri et novo Testamento. Significat autem plerunque pactionem, quam Deus cum genere humano iniit. Cum vero


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

pro re terrifica et velocissima ponitur: ut Nahum 2, de hostibus: Tanquam fulgur discurrent. Sic Christus casum Satanae fulguri confert. Eodem modo et suum adventum, quod instar fulguris subito ubique relucebit, depingit. Psal. 134 legitur quod fulgura in pluviam mutet: quod credo ea ratione dici, quod post fulgura et tonitrua plerunque largior pluvia effundi solet. FULMINIS voce saepe Scriptura utitur, sicut et Fulguris, cum vel terrificam divinae Maiestatis praesentiam depingere conatur: vel etiam tristes poenas impiis infligendas. Exod. 19. Sam. 12.


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

sequentes vero doctores debere videre, quid porro adiiciant in exaedificanda Ecclesia. Fundamentum pro doctrina aut doctore ponitur Ephes. 2, cum affirmat Paulus, pios esse superstructos super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, existente summo angulari lapide ipso IESU: quod propterea dici credo, quia sicut firmo firmamento aedificium, ita verissime doctrina ac testimonio Prophetarum et Apostolorum fides et pietas nostra tuto Inniti potest, et etiam illi soli incumbere debet. In hoc etiam sensu, super Petrum, id est, eius veram confessionem ac doctrinam, quam tunc confessus est coram


131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 195 | Paragraph | SubSect | Section]

gloriosam Dei praesentiam, et modis omnibus admirandam, qua apparere Deus etiam externis oculis solet. Sic dicitur Isaias vidisse gloriam Dei, Isaiae 6. et Iohan 12. et Lucae 2, Gloria Dei circumfulsit eos. Actor. 22. Non respiciebant prae gloria splendoris illius. In hac significatione credo vocem eam accipi, cum toties dicitur Christus venturus ad iudicium extremum cum multa gloria ac potentia: id est, admiranda, et divina quadam specie ac maiestate. Levit. 9. Et apparuit gloria Domini toti populo. Sic saepe dicitur replevisse gloriam Domini totum templum: id est, veluti nubem


132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quod Paulus inquit Rom. 12, Honore vos invicem praevenientes. i. non tantum externa quadam reverentia sed etiam mutuis officiis ac beneficiis. Sic et Lucas Act. 28 narrat, Melitenses multis honoribus honorasse Paulum ac comites. i. multa eis beneficia praestitisse. In eadem significatione credo accipiendum esse, quod Paulus 1 Cor. 11 dicit, nos ignobiliora membra magis honorare: i. plurib. beneficiis ut sunt tegmina vestium, afficere. Idem vult etiam ei 1 Thes 4 dicit, unum quemque debere possidere vas suum sanctificatione et honore. Vas vocat corpus: id vult nos abstinendo ab


133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 209 | Paragraph | SubSect | Section]

obtinet. Nam Hebr. 5: Summum pontificatum Scriptura vocat honorem, dicens: Non sibi ipsi sumit aliquis eum honorem, sed si quis a Deo vocatus est ut Aaron. Sic et CHRISTUS non semet glorificavit, ut fieret summus Sacerdos: sed is qui locutus est ad eum, Filius meus es tu, etc. Sic credo etiam illud 2. Petr. 1 intelligendum esse: IESUS cum accepisset a patre honorem et gloriam. i. praeter divinitatem, amplissimam functionem reconciliandi humani generis Deo, et ingentia dona ac plenitudinem gratiae et Spiritus, nos Apostoli illam omnem magnitudinem aut amplitudinem coram


134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

moralem quandam integritatem aut incorruptibilitatem. Ephes. ultimo: Gratia cum omnibus iis qui diligunt IESUM CHRISTUM in incorruptibilitate, id est qui vera pietate ac honestate eum colunt. 2 Timot. 1 Christus dicitur abolevisse mortem, et revelasse per Evangelion vitam et incorruptibilitatem: credo recte exponi posse de iustitia per Evangelion patefacta, et mundo oblata gratis. Romanorum 8 dicitur natura subiecta esse vanitati, et quod liberabitur a servitute corruptionis: id est, abusus, quod peccato malis hominibus et conatibus servire cogitur. Sic et Petrus de moris corruptione


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.