Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuisset

Your search found 985 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2-30:


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uigorem. Multitudo cleri, que ibi erat, ecclesiasticis cepit institutionibus informari pluresque presules post beatum Domnium seriatim successerunt. De aliquibus, prout scire potuimus, ad posterorum memoria aliqua disseramus. 2Tempore Leonis imperatoris, cum Antonius tirannus fuisset imperator designatus, propter res infideliter gestas in palatio interemptus est. Idem Leo Leonem iuniorem, filium Nepotiani, copulata sibi quadam nepte sua in matrimonio loco Antemii aput Rauennam cesarem ordinauit. Hic ergo Leo regno potitus legitimo Clicerium quendam, strenuum uirum, qui


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero, secundum quod decessor eius mandauerat, Natalem per epistolam suam comonuit et precepit, ut a molestatione sui archidiaconi iam cessaret. Sed cum Natalis sue peruersitatis non reuocaret habenas, Honoratus tot grauaminibus ac laboribus fatigatus demum suo archiepiscopo acquieuit. Cum ergo fuisset in presbiterum ordinatus, statim Natalis conceptam sui cordis nequitiam euomuit et Honoratum ab archidiaconatu deiecit dicens: Non debet sacerdos in archidiaconatus ministerio deseruire . Moxque alium moribus et uita sibi concordem in locum eius asciuit. 5Honoratus


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

parochiarum, quas nunc habet Signiensis ecclesia, que non erat tunc episcopalis sedes. Omnes enim ciuitates predicte ad regnum Chroatie pertinebant. Iaderensis episcopatus non magnam habuit parochiam propter uicinitatem Nonesis et Belgradensis episcopatuum. Cum autem Belgradensis ciuitas destructa fuisset a Venetis, mutauit sedem suam in Scardonam. Traguriensis episcopatus, quia sue metropoli uicinior erat, maiorem diocesim sortitus est, uidelicet castrum Sibinicense cum tota sua iupa, protendebatur enim fere usque ad fluuium Cetinensem. Fuit etiam episcopalis sedes apud Mucarum eratque sua


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

namque mulierem et filios quasi laycus, quos secum in archiepiscopali palatio tenebat, totum uero episcopium nonnisi uagitibus paruulorum et ancillarum tumultibus erat plenum. Negotiis quippe secularibus implicatus, modicum spiritualia procurabat. Cum autem tam enormis uita pontificis summo fuisset pontifici nuntiata, statim misit quendam legatum, Iohannem nomine, uirum ualde prouidum et discretum. Qui ad partes illas accedens congregata synodo inquisitionem cepit facere in capite et in membris. Et cum crimen Dabralis archiepiscopi esset notorium, cepit se friuolis allegationibus


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et ciminile manicatum, calicem et capsam, uncum pastoralem et crucem et alia quedam, que omnia perfecit opere sculptorio artis ingenio Anthiocene. 3His temporibus Adam quidam Parisiensis, optime in artibus elimatus, pergendo Athenas ad Graecorum studia deuenit Spalatum. Et cum fuisset a Laurentio antistite honorifice susceptus, rogatus est ab eodem, ut passiones beatorum martirum Domnii et Anastasii, que inculto fuerant antiquitus sermone conscripte, luculenta faceret compositione nitere. Quod ille gratanti corde consentit sumptoque temate a ueteribus ystoriis legendas


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sacros. Dicebant enim, Goticas litteras a quodam Methodio heretico fuisse repertas, qui multa contra catholice fidei normam in eadem Sclauonica lingua mentiendo conscripsit. Quam ob rem diuino iudicio repentina dicitur morte fuisse dampnatus. 7Denique cum hoc statutum synodali fuisset sententia promulgatum et apostolica auctoritate firmatum, omnes sacerdotes Sclauorum magno sunt merore confecti. Omnes quippe eorum ecclesie clause fuerunt, ipsi a consuetis officiis siluerunt. 8Factum est autem, ut quidam sacerdos aduena, Vlfus nomine, ad Chroatie partes


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

de partibus Sclauonie. Itaque cardinalis ad illas partes adueniens multitudinem populi et cleri coadunari iussit ipsumque pseudoepiscopum coram suis Gothis de tante temeritatis nequitia durissime increpauit, denuntians omnibus, quod nullum sacri ministerii ordinem a summo pontifice datum ei fuisset. Quam ob rem ipsum Cededam et Potepam cum suis sequacibus perpetui anathematis mucrone a fidelium consortio detruncauit, Vlfum uero, tanti sceleris inuentorem tantique satorem erroris, usque Spalatum trahi iussit. Vbi congregata synodo eundem iniquum presbiterum ab omni ordine clericali


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

presbiterum ab omni ordine clericali deposuit multisque affectum uerberibus, atonso capite, adusta stigmate fronte, sicut papa iusserat, perpetuo carcere detrudi fecit. Sed cum malesanus Cededa ab incepta temeritate nullatenus resipisceret multaque scandali materia propter ipsum in toto regno fuisset exorta, preceptum est a summo pontifice, ut tam in Romana quam in Spalatina ecclesia et per cunctam prouintiam solempnis anathematizatio fieret super eum. Quod cum Rome bis, et in Spalatina synodo tribus uicibus factum fuisset, ecce repente diuina ultio in ipsum manifestata est. Nam cum


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

resipisceret multaque scandali materia propter ipsum in toto regno fuisset exorta, preceptum est a summo pontifice, ut tam in Romana quam in Spalatina ecclesia et per cunctam prouintiam solempnis anathematizatio fieret super eum. Quod cum Rome bis, et in Spalatina synodo tribus uicibus factum fuisset, ecce repente diuina ultio in ipsum manifestata est. Nam cum nichil languoris nichilque doloris in corpore pateretur, secessum petiit ex consueta necessitate nature ibique subitaneo dolore correptus euulsis a corpore uisceribus omnia intestina in secessum effudit. Et sic homo impius


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopatibus, scilicet Vegliensi et Arbensi a subiectione Spalatine ecclesie subtraxerat. Martinum uero fecit eligi ab insulanis, expulso archipresbitero ecclesie Spalatensis, nam comes predictus cum Venetis earundem occupauerat dominium insularum. Et quamuis Martinus potestate Iaderensis comitis fuisset electus, noluit tamen Iadere consecrari, sed profectus Ragusium consecrationem suscepit ab Andrea archiepiscopo Ragusino et ab episcopis Dulcinensi et Suacensi. Et nullam subiectionem faciebat Iaderensi ecclesie, sed Spalatensi debitam reuerentiam exhibebat quandoque.


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

De Petro et altero Petro archiepiscopis 1Post mortem uero Hemanuelis imperatoris, cum redissent Spalatenses ad dominium Hungarorum, electio facta est de quodam Petro Hungaro, filio Chitilen, qui erat nobili genere ortus. Cum ergo consecrationis munus fuisset adeptus, primo pontificatus sui anno conuocauit uniuersos episcopos suffraganeos suos, abbates etiam, et omnes ecclesie personatus habentes cum uniuerso clero. Et celebrauit prouincialem synodum in basilica sancti Andree, que dicitur picta. In hac synodo multa bona fuerunt statuta. Tunc


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

inopiam deuenirent. 15Cum autem Bernardus archiepiscopus iam in senium uergeret, paralisis morbum incurrit adeo, ut trementibus membris elinguis efficeretur. Et cum non posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum nondum fuisset ex toto ui languoris absorptus, abiit Romam et interfuit concilio domini Innocentii, quod apud Lateranum celebratum est. Inde autem rediens, cum iam per omnia inutilis esset effectus, uix pauca uerba coram clero et populo proponere potuit. Sed Treguanus episcopus Tragurensis uno et altero


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Gregorius qui nimis erat callidus et astutus, positis insidiis ualde diluculo, cum non bene uigiles precauissent, repente irruit in castra Buyseni et antequam arma bene capere potuissent, ceperunt magnam cedem ex hostibus facere, ipsumque Buysenum ceperunt uiuum. Et cum ante Gregorium adductus fuisset, cepit pro uita sua misericordiam deprecari. Sed Gregorius, ut erat uir austerus et ceruicosus, nil flexus ad supplicis uerba captiui, dixit astantibus: «Exuite ipsum lorica». Et cum seipsum exueret, Gregorius arrepto ense transfodit eum per media ilia dicens: «Talis misericordia fieri


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sed ad ecclesiam suam rediens, non satis discrete absoluit interdictum legati. 4Interea legatus Acontius in Bosnam profectus pro exterminandis hereticis multo ibi tempore laborauit. Erat autem corpore imbecilus, sed zelo catholice fidei ualidus propugnator. Cum ergo forti fuisset languore correptus, ad extrema perueniens totum se domino commendauit. Ibique sue uite cursum feliciter peregit anno millesimo CCXXII. XXIX. De bello, quod gestum est pro uilla de Ostrogo 1Per idem tempus quidam Chroate Tollen, Vilceta,


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et archidiaconum 1Post hec autem anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo uacante archidiaconatu capitulum et uniuersus clerus in summa concordia elegerunt Thomam canonicum in archidiaconum suum tricesimo etatis sue anno, archiepiscopo tunc absente Guncello. Cum uero fuisset reuersus, presentatum pro confirmatione petenda archidiaconum primo admittere noluit, quippe cui numquam pene canonicorum facta, licet honesta, placebant. Postmodum uero, uidens omnia de promotione archidiaconi rite ac canonice processisse et quia nulla erat scintilla discordie inter


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prosperitas in prolis fecunditate et in omni rerum felicitate sibi arriserat. Nec erat in tota prouintia Chroatie qui tanta potentie prerogatiua polleret, omnes enim inimicos suos superauerat nec erat qui ad res ipsius et fratrum suorum extendere manum auderet. 2Cum ergo factus fuisset comes, satis secure sub eo Spalatenses aliquo tempore laborabant terras gregesque pascebant. Sed quia homo erat multis negotiis implicatus, non poterat Spalati facere moram sed dimisso ibi quodam suo uicario, qui iura colligeret comitatus, ipse in locis sibi oportunis manebat. Et si quando,


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

libris Anconitane monete pro salario unius anni. Et multis coram positis pactionem firmauerunt et ipse iuramentum prestitit super quibusdam articulis. Et sic potestatis officium suscepit. 2Confectis autem publicis instrumentis cepit se preparare ad iter. Cum ergo denuntiata fuisset electio Gargani apud potestatem et consilium Anconitanum, ualde commendantes factum Spalatinorum pulsu campane ac preconis uoce populum conuocarunt. Et facto grandi conuentu iuerunt nuntii cum Gargano ad palatium publicum. Et intrantes curiam, perorauit archidiaconus processum legationis et


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

defensor ecclesie et aduocatus cleri contra omnium se obloquia opponebat. Denique tanto amoris studio de uita et moribus singulorum ciuium perquirebat, ut ante annum actus et nomina predisceret senum et iuuenum, puerorum etiam, ita ut omnium haberet notitiam ac si natus et nutritus in hac urbe fuisset. Preterea in exibendo honore hospitibus ita liberalis erat, ut plerique antea ciuitatis inimici, propter ipsius curialitatem amicissimi efficerentur. Veraces amabat, mendaces uitabat, ambulans in uia immaculata hic sibi ministrabat. In bello magnanimus et audax, in pace mansuetus et


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pro nichilo consueuit ducere mortis periculum in pugne conflictu. Tandem certificati de leto euentu uictorie cum magna festinatione et exultatione armauerunt liburnas et ad insulam nauigauerunt. 11Miserunt autem et fecerunt omnes captiuos ad mare adduci. Cum autem ductus fuisset comes Osor cum ceteris maioribus coram potestate, cepit Garganus dicere insultando: O comes Osor, ubi tantus elationis fastus? Ubi tante preminentie potentatus? Ecce, quo deuolutus es, qui nec imperatores, nec reges credebas esse pares potentie tue! Disce iam, quia plus potest diuina


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

iacula emittebant multos e machinis lapides intorquendo. Sed letifere Tartarorum sagitte infallibiliter penetrantes certiorem inferebant mortem. Non enim erat torax, clipeus, uel lorica quam non transfoderet ictus Tartarea manu uibratus. Cum ergo altrinsecus duobus aut tribus diebus pugnatum fuisset et plurima iam strages ex miseranda plebe foret peracta, ne quicquam infelices dextris languentibus resistebant. Et quia locus non satis erat munitus, die quadam uno impetu Tartari irruperunt, nec fuit ultra congressio, nec resistentia ulla. 15Tunc furor et impietas,


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Dei euangelia iuramentum iusserunt, ut postponentes eas affectiones, quibus ad ueritatem dicendam sepe humanus animus prepeditur, et sine amore et odio uel inuidia seu temporali comodo exprimerent, quem magis scirent ydoneum in archiepiscopum assumi et eundem eligerent nominantes. Quod cum factum fuisset, exierunt tres iurati de camera scriptum scrutinii deferentes. Et cum eis iussum fuisset, ut quicquid singuli secreto dixerant, coram omnibus publicarent, aperientes scriptum legerunt in auditu omnium et inuentum est, quod omnes pari uoto et concordi uoce Thomam archidiaconum eligebant


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

dicendam sepe humanus animus prepeditur, et sine amore et odio uel inuidia seu temporali comodo exprimerent, quem magis scirent ydoneum in archiepiscopum assumi et eundem eligerent nominantes. Quod cum factum fuisset, exierunt tres iurati de camera scriptum scrutinii deferentes. Et cum eis iussum fuisset, ut quicquid singuli secreto dixerant, coram omnibus publicarent, aperientes scriptum legerunt in auditu omnium et inuentum est, quod omnes pari uoto et concordi uoce Thomam archidiaconum eligebant exceptis quatuor, quorum unus cum eodem archidiacono Traguriensem episcopum nominauit,


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

bellum, ubi spreta lege nature pater in filium et filius in patrem armabatur, frater in fratrem, amicus in amicum scelestis manibus crassabatur! Non illud erat hostile sed domesticum et ciuile certamen. 4Ubi autem pars magna diei armorum stridoribus et contrariis congressionibus fuisset expensa, euentus uictorie hinc inde dubius oberrabat. Sed eo iam certamen erat deductum, ut Spalatensium preualentibus turmis excussa esset pugnantium aties de puppi hostilis galee et usque ad medium depulsa. Et cum prope iam esset, ut Spalatina iuuentus insiliret ad eos, ecce una ex


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

maioris galee uenitque rostrum per mediam ratem inter remos. Tum hi, qui erant in Traguriensium ligno, insultu hostium tremefacti ascenderunt ad galee presidium et lignum, cui insederant, subleuatum est rostrumque Spalatine liburne ita tenaciter hesit tamque fortiter stetit ac si clauis ferreis fuisset afixum. Cumque multo conatu temptaretur auelli, nil profuit, sed sic non homine, sed Deo capta permansit. Hostes uero desuper imminentes non desistebant homines obruere lapidibus, prosternere iaculis, donec insilientes in eam totalem ex ipsa uictoriam optinerent. Interim autem mare ad


26. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

itaque gestis potestas ad propria recessurus ad ecclesiam accessit et seditionis scandalum, quod in electionis processu per prauos homines nasci permiserat, humiliter est confessus et ueniam postulauit. Hoc idem confessus est in plena contione publici palatii asserens, quod capituli factum fuisset legitimum, sed praua et peruersa importunitas laycorum. 8Tunc Spalatenses de suis uiribus diffidentes, de Ninosclaui bani Bosenensis potentia plurimum sunt confisi. Quem aduocantes et sumptus ei ex publico ministrantes etiam ciuitati in comitem prefecerunt. Ipse autem


27. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

negotiis procurandis in Hungariam mittere solitus erat. Idem autem Rogerius tempore Tatarorum ibidem inuentus est, et in eorum manus incidens et inter ipsos per biennium fere sub spetie alicuius uilis et pauperis serui delitescens uix euasit mortis incursum. Cum autem ad suum dominum reuersus fuisset, cepit idem cardinalis ad ipsius promotionem satis uigilanter intendere, et ipsum in notitiam et gratiam domini pape deuenire fecit. 3Consecratus tandem et palliatus recessit de curia et transiens per Lombardiam deuenit Venetias, ibidem aliquantam faciens moram emit, que


28. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

omnibus illarum regionum proceribus habuit cum illis de predicta causa colloquium. 2Illis autem diebus contigit, quod quidam de custodibus castri Clisie tempore messium descendentes Salonam, ceperunt in aliquibus locis diripere Spalatensium fruges. Quod cum in ciuitate auditum fuisset, cucurrerunt aliqui indiscrete audacie iuuenes non ex ciuitatis mandato, sed stultitie calore succensi, quasi ad propulsandam iniuriam et uiolentiam uiolenter repellendam exierunt. Peruenientes ad ipsos ceperunt rixari cum eis, in qua rixa duo Hungari perempti sunt. 3Quod


29. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

gestaret propositum, miserunt ad eam nuntios, supplicantes et satisfactionem ad ipsius beneplacitum promittentes postulabant, ut non indignatione comota, sed placata et pacifica ad fideles suos accedere dignaretur, cum facinus illud non ex deliberatione communi, sed casu contingente perpetratum fuisset. Nec ad eorum culpam referendum erat, qui pro defensione suarum rerum exierant, sed ad illorum potius nequitiam imputandum, qui aliena diripere satagebant. Sed ipsa nichil ad rationabilem nostrorum excusationem flectens sui animi rigorem uenit et posuit se in Clisie castro. Inuentus autem


30. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

celeriter reuocarent. Sed ipsa in suo rigore perdurans captos nobiles et ignobiliter ac inhumaniter ad castrum tractos in obscuro carcere fecit detrudi. At Spalatenses mestiores effecti, quod de talibus fraudulentiis oportunam nescierunt adhibere cautelam, cum eis sepius ab amicis persuasum fuisset, ut sibi circumspectius precauerent, tristes iam et confusi miserunt et remiserunt ad eam suppliciter postulantes, ut nobiles, quos absque culpa capi fecerat, misericorditer relaxaret. Sed ipsa nullatenus acquieuit, uerumtamen, ut uidebatur aliquantulum mitigata, dedit consilium, ut ad


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.