Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fuisset

Your search found 985 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 877-891:


877. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

difformes sint acclamationes, totum saepe ipsius tabulae votum evanescit, quod grave Constitutioni ipsi vulnus infligit. 23 Quid? quod saluberrima saepe consilia per dissonas eiusmodi acclamationes evertantur, quae certe a pluralitate adoptata fuissent si praesto fuisset modus votum singuli membri explorandi, sicque patria multis saluberrimis institutis carere cogatur. 24 Abusus, quos modernus modus secum fert, describere odiosum foret, effectus eorum sunt quod per hos existimatio gentis Hungarae grave apud exteros


878. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

inquam, suum, non qua talem, sed qua loci talis repraesentantem id perficere solet. 11 Ut primum sola Inferior Tabula totam nationem repraesentat, ut primum rex ipse iure propositionis non gaudet, in consequens certe fuisset illud Camerae Superiori, id est Tabulae Optimatum, quae perinde pro distincto a natione corpore consideratur, deferre. 12 A contrario ergo in Hungaria, ubi rex iure propositionis gaudet, ubi nationem omnes simul sumpti Status


879. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

eiusmodi dissensus everteretur. 46 Hac in re Princeps cum quattuor regni Statibus eandem iterum subit considerationem ac si unum individuum cum societate e quattuor hominibus conflata contraheret, quae peculiares pro singulo suo individuo favores stipulata fuisset; sicut enim tota haec societas nihil de favoribus alteri contrahenti stipulatis decerpere potest, ita etiamsi et individuum hoc et reliqua tria societatis membra coalescant, quartum tamen illud membrum quaesito semel iure, nisi ipse assentiatur, privare non possunt.


880. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | Section]

laborum proportio observetur. 2. De manipulatione interiori. 1 Si instructio consilii systematice compilata inque eius conformitate manipulatio instructa et propagata fuisset, non esset fortasse quod in hoc genere desiderari posset. 2 Nunc certe complura sunt quae emendari posse videntur. 3 Iam primum discutiendum videtur an decem, quae actu subsistunt, commisiones ultro conservandae, aut penitus abrogandae, vel


881. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quae Mathiam inter et Uladislaum, ac Fridericum imperatorem inita recurrit quibus tributum sit illi, in casum quo ii sine liberis decesissent, ius in Ungariam, quasi vero Mathias aut quispiam alter mortalium de corona sine regno potuisset disponere, aut hereditarium iam tum fuisset Ungariae regnum. 6 Sed ut ulterius procedamus: postquam se regem eligi vi fecisset Ferdinandus, eodem exercitu ulterius progressus, cum Turca Dravanas regni partes popularetur, ipse egregius Turcicae feritatis aemulator Danubianas regni partes sic


882. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuit, redux tamen miranda in barbaro magnanimitate reductum Budam Zapolium absque omni tributo regem Ungariae restituit. 11 Non tulit id Ferdinandus nec ante ad pacem animum adiecit quam ingenti a vizirio proelio fuisset profligatus. 12 Zapolius et ipse bello fessus, cedens, quod oportuit, necessitati, acquievit uti superiores, quas tum etiam tenebat, Ferdinandus Ungariae partes retineret, cetera sibi cederent dum in humanis esset; post fata in Ferdinandum pariter


883. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

at eos ipsos causam funesto sane illi bello dedisse quis non videt? 4 Adfuit rursus cum tercentis armatorum milibus pro Zapolio Solimmannus stetissetque caro Austriacis una muliercula ni plus quam stupenda universo orbi Nicolai Zrinii virtute tam diu ad Szigethum fuisset detentus donec fato suo secutam Zrinii mortem abunde compensavit. 5 Tum vero facile fuit Maximiliano a Selymo, qui Solimanno successerat, homine minime bellicoso et alioquin vel invito in Venetos tendenti pacem impetrare, qua relictis Zapolio, quas


884. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

invito in Venetos tendenti pacem impetrare, qua relictis Zapolio, quas hactenus possederat, dicionibus, cum tradendae sibi Maximiliani sorori insisteret, repente eum "seu fato" (ut inquit Florus Polonicus) "seu veneno properata mors abstulit." 6 Quod mirum minime fuisset ab iis qui nuper Martinusium antistitem et cardinalem, quod suis fraudibus, quibus Isabellam e Transylvania eiecerunt, obstare voluisset, non curata purpurae sanctitate, spreta religione, contempto humano divinoque iure gladio perimi curaverunt.


885. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

veneno coniugem, infectos caesareos fontes, paratum imperatori venenum, pluraque eiusmodi puerilia, leviora sane sunt quod ut refutari mereantur. 5 Zrinio dabantur potissimum crimini secreti cum Turca tractatus quasi vero id ab ipso caesare indultum ei non fuisset quo Turcarum detegere posset intentiones. 6 Quid plura? Secutus Tarquinii consilium Leopoldus altiora papaverum capita demessuit ut voti facilius damnarentur. § 14. 1 Itaque vix sublatis iis


886. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dicunt, primum dici peto quo fundamento id asserere possunt; nam quod secreta illa rempublicam post mortem caesaris constituendi consilia attinet, id primum rebellio dici non potest quod de tempore, quo nullum amplius sive caesari, sive domui eius ius in Ungariam fuisset, tractabatur; deinde in id pauci tantum e praecipuis proceribus consenserunt. 4 Quod autem sive priorem illam, qua in caesaris victualia pro externo milite exposcentis opinionem itum non est, sive posteriorem creando palatino per ipsos Ungaros


887. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quando ipsi iurati Austriae scriptores eam rebellionem non nisi in privatis quorundam querelis, quod peius quam unquam antea ab Austriaco milite tum Ungari tractarentur, aut in veteri cum Tökölio amicitia, quam data iam a Leopoldo impunitas, siquid in eo homine fuisset fidei et humanitatis, abstergere 18,9 abstergere] abstere debuisset, constitisse? 10 Quis enim unquam in tanto captorum numero armatus deprehensus est, aut cui praeter innocentia ob morientem libertatem suspiria maior


888. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

3 Id quoque foedus absque Ungarorum consensu ictum non postremum despotici imperii facinus fuit, praesertim cum in aliis etiam condicionibus Leopoldo semper imperatore appellato nulla regis Ungariae mentio facta sit quasi Imperii Romani provincia effecta fuisset Ungaria. § 22. 1 Et vix adhuc respiraverat eo foedere Leopoldus cum ilico scelerata consilia in perniciem Ungariae acrius intendit. 2 Igitur contemni rursus patriae clerus, nobilitas innumeris


889. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non competat, iudicio viliter se subicere. § 27. 1 Itaque perierat procul dubio Rakoczius ni arcano divinae providentiae consilio e suorum inimicorum manibus quantocius fuisset elapsus. 2 Miserat occultam per fidum hominem spem Rakoczio uxor fore ut ad Angliae Prussiaeque regis preces forte liberetur. 3 Nuntius, cum secus ad principem penetrare se haud posse perspiceret, 27,3


890. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

esset qui vel verbum pro eo effaretur, tamen tanquam rite convictus perduellionis, horrendi criminis, reus pronuntiatur. 3 Nimirum vixisset ille tam securus medius inter caesaris praesidia aut ad primam datae a sorore capti Longevalii famam, si quid in re ipsa fuisset, quod illi factu facillimum erat, fugam non occupasset. 4 Aut, si reum sincera fide orbi ostendere voluit Austria Rakoczium, cur, quas apud Longevalium repertas praetendit, litteras non publicavit; cur patrium iudicium, cui se semper Rakoczius submiserat,


891. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quidem bonis, qui sibi adhaeserant, parcens. 24 Sed enim haec inscio caesare Heisterius exercitus imperator propria animi acerbitate patravit? 25 Quis credat futurum satis audaciae subdito ad id patrandum si caesari sat fuisset animi ad puniendum, aut quis sibi posset persuadere Heisterium, postquam ipsius archiepiscopi capitulum et ecclesiam barbare et immaniter devastasset, minari adhuc ausurum (ni secretos alios ordines accepisset) archiepiscopo petiturum se a caesare, cuius vices in


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.