Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sanguinis

Your search found 330 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1-9:


1. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Romanum, uirum ualde egregium et omni preditum bonitate. XVII. Qualiter Hungari ceperunt dominium Dalmatie et Chroatie 1Eo namque tempore rex Suinimirus mortis debitum soluit nullumque sue posteritatis heredem reliquit. Sic ergo tota regalis sanguinis deficiente prosapia, non fuit ulterius, qui in regno Chroatorum rite succedere debuisset. 2Cepit itaque inter omnes regni proceres magna discordia suboriri. Et cum diuisim modo hic modo ille regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine,


2. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

post uita decessit. 13Spalatenses autem facta inquisitione de interfectoribus archiepiscopi, aliquos inuenerunt, quos statim patibulis suspenderunt. Sed Deus omnipotens non diu permisit tam nefarium scelus sine manifesta ultione manere, nam quotquot in effusionem innocentis sanguinis impias extenderunt manus, post modicum tempus alii fame, alii gladio, alii peste cum sua posteritate consumpti sunt. Obiit autem uenerabilis Raynerius secundo nonas Augusti anno Domini millesimo centesimo octogesimo. Prefuit uero ecclesie annis quinque. 14Post cuius


3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sed cum pars regis fere nulla esset comparatione alterius, cepit plurimum anxiari huc illucque mentem exagitans, querebat, quale consilium in tanto discrimine reperiret. Et tandem celitus inspiratus, multum solerti industria utilem uiam inuenit, qua et regni iura resumeret et ab effusione sanguinis innoxius permaneret. Tunc ait ad suos: Nolite me sequi, sed paulisper subsistite . Moxque depositis armis accepit dumtaxat uirgam in manu et ingressus leniter in agmina hostium, ibat per mediam armatorum multitudinem intensa uoce clamando: Nunc uidebo, quis erit ausus manum


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero uerborum eius discurrebat materies ad extinguendas inimicitias et ad pacis federa reformanda. Sordidus erat habitus, persona contemptibilis et facies indecora. Sed tantam Deus uerbis illius contulit efficatiam, ut multe tribus nobilium, inter quas antiquarum inimicitiarum furor immanis multa sanguinis effusione fuerat debachatus, ad pacis consilium reducerentur. Erga ipsum uero tam magna erat reuerentia hominum et deuotio, ut uiri et mulieres in eum cateruatim ruerent, satagentes uel fimbriam eius tangere, aut aliquid de paniculis eius auferre. 14Sed iam ad


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad suos fugere, cum essent pene inhermes, lentis gressibus recedebant. Et ecce repente inimici eorum irruerunt super eos et primo inuadentes Gregorium, filium Gallone, totum iaculis et mucronibus confoderunt, alterum uero Domitium ei succurrere properantem cede simili mactauerunt. Et sic sui sanguinis ultione patrata ad turris sue presidium sunt cum exultatione reuersi munientes se undique, ne qua ex parte ab aduersariis possent inuadi. Iohannes uero, maior ex filiis Vitalis, cum sua sotietate apud portum monasterii positus audiens miserabilem casum fratrum suorum cepit tristis et


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tota se pestis immersit. Ibi diuine ultionis gladius in Christianorum cruore quam maxime debachatus est. Introgressis itaque Tartaris, quid misere plebi restabat consilii, nisi complicare brachia, ponere genua, flectere sub mucrone ceruices? At uero cruenta barbaries non satiabatur inundatione sanguinis copiosa, non deficiebat cedis instantia indefessa. Tantus audiebatur fragor cedentium, ac si ingentium siluarum robora securium multitudine detruncarentur ad terram. Tollebatur ad celum rugitus et ululatus plangentium mulierum, uociferantium puerorum, qui tam acerbe mortis furiam coram


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

limi profunditatem inuadibilis erat, retraxit se inde et ad suos reuersus misit quendam nuntium ad ciuitatem mandans, que uerba effari deberet. Qui ueniens prope pontem, exclamauit uoce magna Sclauonice dicens: Hec dicit uobis diuinus Caydanus, inuicte militie princeps. Nolite reatum alieni sanguinis uobis apropriare, sed tradite aduersarios ad manus nostras, ne forte inuoluamini uindicte eorum et pereatis frustra. Sed murorum custodes nil ad eorum uerba respondere sunt ausi. Mandauerat enim rex, ut nullum eis redderent uerbum. Tunc uniuersa multitudo eorum inde consurgens uia,


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

famosus et magne sanctitatis titulo reuerendus, per quem Deus multa dicebatur iam miracula ostendisse. Hic uidens inter has ciuitates crudele odium agitari ualde condoluit. Et uerens, ne forte instigatione dyabolica intestini et nefarii belli succrescens incendium, inter consanguineos et uicinos sanguinis effusionem induceret, cepit benigna partes allocutione demulcens eas ad concordiam multifarie inuitare. Unde factum est, ut ob tanti uiri reuerentiam utraque ciuitas de facili ad concordiam declinaret. Resignantes itaque Tragurienses quicquid ex bonis Spalatensium iure priuilegii


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Seniensis episcoporum anno Redemptionis millesimo ducentesimo quadragesimo septimo, XII Kal. Octub., gerens annos natu circiter XL. Fuit autem utraque preditus dignitate, archiepiscopatus et comitatus, nec his contentus ad altiora semper et ditiora toto mentis desiderio hanelabat. Erat autem sanguinis nobilitate turgidus, iuuenili calore pomposus, stature proceritas et faciei uenustas, quibus ceteros precellebat, non permittebant eum mediocria de se sentire. Secularibus quidem negotiis totus intentus, ecclesiastica uelud superflua quedam et minoris cure indigentia segniter procurabat.


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.