Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: debuit Your search found 333 occurrences
1 2 3 4
Occurrences 129-133:129. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 563 | Paragraph | SubSect | Section] oneratas naves frumento rebusque aliis misit. Anno autem 1744., dum in Sisciensibus partibus pestis grassaretur, pago Breszt universam fecit provisionem, lazareta intertenuit providitque, vespillones ac infirmis servientes propriis exsolvit. Immo Hrasztovicensis provisor infirmos omnibus providere debuit, hebdomadatim submittendo carnis libras adminus 72, farinam, salem, pultes, panem, verbo universa, quae populo illi necessaria fuerunt, uti testis ipse rerum sum et ingentis illius charitatis insufficiens scriptor. Quo zelo fuerit in rebus fidei, qui satis ediceret? Haereticos ad
130. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 564 | Paragraph | SubSect | Section] hominum solvit lingvas de majoribus audacius loquendi et vel minimos naevos extollendi, nihil vitiosi in eo fuisse auditum sit, quam patientiam et mansvetudinem fuisse nimiam. Hac ipsius virtutes plane pro vitio habitae sunt. Et profecto, si aliquando severior exstitisset, tantas quas perferre debuit ingratitudines, non sustinuisset. Sed pati voluit et benefacere inimicis. Suprascriptus canonicus Pepelko viis illum omnibus aversatus est, et praeter suprascripta, molas, quas episcopales subditi Moschenicenses in fluviolo et Colapi erexerant, quin vel episcopo scriberet, Sisciensibus
131. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 565 | Paragraph | SubSect | Section] apud Augustam episcopus questus est. Et dominus vicebanus doluit ipse. Passichi ingratitudo plane detestabilis, quoniam post acceptam ab apostolico nuncio sententiam, quod episcopus, cum in apertis criminibus non defenderit, plane, ut suae securitati prospiciat, per vigilias consulere vitae suae debuit. Sed nec ita mansvetus erat Braniughius, ut nullam plane severitatem haberet. Profecto in delictis castigandis, dum opus fuerat, nihil neglexit. Condemnatos scandali alicujus clericos pro delicti exigentia carceribus etiam publicis maceratione, exilio mulctabat, prolataque sententia,
132. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 579 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] fuit amotus, eidemque successerat Michael Zlatarich. Sed cum iste equo luxato per levitatem volens fossatum quoddam equester transvolare, fractis cervicibus mortuus remansisset, Franciscus Thauszy eidem successit; occasione belli Turcici 1738., sed propter easdem confusiones iterum revocari debuit, succedente eidem Nicolao Magdich canonico. Interim sub ejus Dubiczae anteriori praefectura arx illa trans Vunnam, quam ab anno 1743. Turca incolit, aere et sumptibus capituli e fundamentis est exstructa et posita. Quod ipsum ob sumptus fuit occasio primae suae Dubicza amotionis, quia rem
133. Krčelić, Baltazar... . Additamenta ad Annuas, versio... [page 580 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section] est relatum. In Bosnensi illa sede oeconomiae totum se dedit. Braxatoria erexit, Judaeos accepit in amicitiam et lebetes emit pro pulveribus praeparandis. Anno 1751. occasione diaetae Posoniensis Kollerii fuit mancipium. Capellanus suus Kollerianam quotidie cum missae sacrificio debuit praestolari. Et quia ejusdem diaetae tempore de promovendis ageretur, Klobusiczkius credebatur primas futurus, vel si non esset, certissimo transferendus, prouti et accidit ob habitas cum protonotario Adamo Naisich discordias. Itaque cum ageretur satis, quis ad Zagrabiensem sedem foret
Bibliographia locorum inventorumKrčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Additamenta ad Annuas, versio electronica (, Zagreb), Verborum 17030, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbannadd].
1 2 3 4
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.