Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: decem

Your search found 442 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 179-196:


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

longi itineris labore defatigata sternere cogebantur, eo quod a Dacis Moldouiis propter iniurias, dum in Poloniam proficiscerentur, illatas tectis haudquaquam accipiebantur. Itaque eo praesertim die, qui Nonis Ianuaribus illuxit, decem millia fere hominum frigore exanimata in utraque Istri ripa conspecta sunt. Cernere erat humana corpora cadaueribus iumentorum permixta passim iacentia, alia gelu contracta, atque extincta, alia ita torpentia, ut uix tenuis spiritus his inesset. Nonnulla extremis pedum ac


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae insulae, quinque Corcirae, Apuliae ciuitatibus, quas pignoris nomine id temporis Veneti tenebant, quatuor. Iam Turcarum classis omnibus necessariis rebus instructa in Cherronesum Thracium contracta erat, signumque proficiscendi expectabat.


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

ciuitati appositas regiones cum exercitu penetraret, agrosque eorum omni clade peruastaret, quo et amissae Naupacti dolor hostibus alia insuper augeretur calamitate, magisque hostiles infringeret animos, et militibus suis praede non deesset occasio. Alexander igitur coactis circiter decem millibus equitum haud satis prosperam suscepit expeditionem. Non enim mediocri detrimento, ut paullo post demonstrabitur, illi in tam longinquas regiones profectio constitit, propterea quod temere ingressus iter Liburnos, Iapidiam, Istriam emmensus est, Natisoneque


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique ualetudine aut aetate abduci non potuerunt, interfecti sunt, ne scilicet certae destinatos


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino uituperari solet. Quis enim regem laudat, in quo beneficentia desideratur, uel si caeteris uirtutibus sit praeditus, quum e contrario multa uitia aut omnino contegat splendore suo liberalitas, aut minus conspecta faciat? Galli Neapolim et decem diebus totum regnum occupant; Veneti cum Ludouico Sfortia contra Gallos societatem ineunt, sed Ludouici fraude caeduntur. At Francorum rex audita Alfonsi fuga, castra Neapolim confestim mouit, urbeque potitus est,


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

mouit, urbeque potitus est, ciuibus eam nullo Ferrandini respectu habito ultro dedentibus. Ferrandinus enim quum regni nouitate, tum hoste potentissimo urgente, nullam apud suos auctoritatem habebat. Gallus Neapoli, quae sedes regni est, in potestatem redacta, reliquum quoque intra decem fere dies regnum sub eius imperium magna incolarum infamia concessit. Itaque domus Alfonsi simul sua ipsius tyrannide, simul principum suorum proditione ex regio fastigio ad ima praecipitata est, tametsi eo iam Italorum mores, quum


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis nauibus Ambracii sinus fauces de improuiso irrupit. Vbi quum tresdecim tantum hostiles triremes armis hominibusque uacuas litori alligatas nactus esset, eas omnes abduxit, iniecto igni in tabernas litori appositas, quae quidem armis, aere, ferro, linteis, funibus canapinis, et nauali


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

Boianę nomen indiderunt, e lacu effluens Lygnistri, ad quem Doclea insignis ciuium Romanorum urbs extitit, qua is radices montis subit, in quo Scodra oppidum situm est, atque eodem alueo per decem et octo millia passuum labens (tantum enim spatii, quod et Plinius affirmat, ea urbs a mari distat) in pelagus haud procul Olchinio effunditur. Sed neque eius regionis incolis assentior, qui lacum, ex quo Dirilo seu Boiana


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque Consaluus, uir caetera egregius, religione induciarum per dissimulationem spreta, qua scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum pugnae proponit, Francosque in agro Cethignolano decem et octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob id ad praelium imparatos (credebant enim inducias esse) aggreditur. Galli re improuisa perculsi primo trepidare, mox collecto animo aciem instruunt, atque in hostem ex aduerso uenientem


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum equitumque in agro Tridentino consedit primo tempore Italiam ingressurus. Non enim deerant quidam Patauinorum, Vicentinorum, Veronensium, Taurisanorum, qui ei hanc expeditionem suscipiendam odio in Venetos ita suaderent, ut defectionem a Venetis pollicentes


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

per ruinas murorum, quos tormentis demoliti erant, urbem ingredi conarentur, multis suorum amissis primo a muris repulsi, mox etiam in castra redacti sunt. Veneti duorum Christiani orbis potentissimorum regum insania abutendum rati, et terra et mari rem pro uiribus gerere constituunt. Itaque decem et septem triremes nautis ac remigibus magis quam militibus instructae ostium Padi, qua is haud procul Atria, nobili olim Tuscorum colonia, mare


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

Ferrariae quidam etiam Galli milites ― atque hanc manum trifariam diuisam aduersus hostem educit. Vnam partem populatoribus obsistere, aliam praecludere fugam hosticis nauibus iubet, cum tertia ipse Venetas naues aggreditur. Itaque praedatoribus partim caesis, partim fugatis, ex decem et septem nauibus quindecim capiunt, duae reliquae, quae agmen coegerant, nec multum ab ostio Padi processerant, in altum refugerunt. Alfonsus tractis Ferrariam captiuis nauibus, naualia his exaedificauit, eoque


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

ac celeritatem rebus gerendis aptissimam esse. Iulius II pontifex moritur. Dum haec apud Turcas geruntur, anno humanae salutis quingentesimo decimo tertio supra millesimum Iulius Secundus, pontifex Romanus, moritur, quum decem annos in pontificatu uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

quidam praedatum egressi clade ab Hungaris accepta reuertuntur; Galli pace et societate cum Venetis inita Italiam denuo tentant. Selynes Othomanus fratribus ac propinquis, ut demonstratum est, interfectis Constantinopolim reuertitur. Inde filium Solomonem, decem et octo annos natum, satrapem Amysinum declaratum in destinatam dimisit prouinciam. Est enim mos apud Turcas hanc regionem attribuere ei , qui patri in regnum est successurus. Mox et


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | Section]

in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense imperium recuperaturus, misit, prius cum Venetis non modo pace composita, sed etiam societate inita, credens illorum auxiliis sibi adiunctis Alemanos atque Hispanos e Circumpadana Italia


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

his, quos regio more fere satellitum loco secum habebat, ita mediam aciem tutandam suscepit, ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent. Turca igitur, conserto praelio ac uehementer per mutuum odium accenso, quum uidisset utrumque sui exercitus cornu ualde premi, Europaeos ingenti etiam cęde prope stratos


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

quisque tegmine e ferreis laminis confecto utuntur; pedibus stipendia facere apud ipsos inusitatum. Ferunt hoc in praelio ad quadraginta millia Turcarum, cum decem et septem praefectis, fortissimis uiris, cecidisse. Ex Armeniis uero circiter mille et quingentos desideratos esse, inter quos dux insignis Aiax Deuius, dum hortatur suos castra hostium inuadere, sub ipsis Turcarum munitionibus peremptus est, pilula plumbea e minore


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

millia hominum cecidere, paucissimis admodum ex Polonica acie caesis. Poloni direptis hostium castris cum magna quum rerum, tum hominum captorum praeda ad regem suum tanta uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium equitum, decem duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad Sigismundum misit. Quandoquidem Polonorum amicitiam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.