Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: MELIO.

Your search found 339 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 169-175:


169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

autem versabitur Allegoria in Sacris literis, intra locos praecipuos doctrinae Christianae. Refertur enim ad Regnum Christi, ad poenitentiam, ad gratiam, ad fidem in Christum, ad doctrinam de cruce, ad orationem, ad officia charitatis. Nam in his rebus acquiescit mens Christiana, neque restat alia melior doctrina quaerenda. Quare nihil opus est allegoria, ubi Prophetae claras promissiones de Christo tradunt: aut claras sententias de fide, de poenitentia, de cruce, de officiis charitatis. Neque vero cuiusvis est artificis, dextre tractare Allegorias: aut videre, ubi deceant. Nemo


170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 902 | Paragraph | SubSect | Section]

necesse est in exponendo simpliciter invertere: ut id regatur quod regebat, et non In adiectivum resolvere: in quo est quaedam species Hypallages: ut Eph. 4, Nullus sermo corruptus ex ore nostro egrediatur: sed si quis est bonus in aedificationem usus, ut det gratiam auditoribus: clarior et melior sensus videtur fore, si dicas, Sermo bonus ad usum aedificationis, id est qui aedificet: nisi malis exponere, Sermo bonus ad promotionem praesentis alicuius negotii aut utilitatis. Verum de hoc genere Hebraismi, plenius agetur in constructione Nominis, aliquanto post. 58 Nomina


171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 917 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, gloriosi Dei. Ibidem. 4, Sanctitas veritatis, pro sanctitate vera. Ibidem: Vetus homo corrum pitur per cupiditates deceptionis, id est deceptrices. Gal. 3, Ut promissionem spiritus accipiamus per fidem, id est, promissum spiritum. Heb. 7, Adiunctio spei melioris, id est, adiuncta spes melior, vel potius ipsa promissio introducens spem meliorem. Alias active, alias passive, alias etiam materialiter tales loquutiones accipiuntur: ut Rapina alicuius, quam is rapuit, velque ei ablata est, aut de eius rebus facta: ut, Praeda pauperis in domibus vestris est, Isa. 3, id est, quibus


172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

mandandis, sed bene intelligendis, et diligenter earum sensibus indagandis. Sunt enim qui eas legunt, et negligunt: legunt ut teneant, negligunt ne intelligant. Quibus longe sine dubio praeferendi sunt, qui verba earum minus tenent, et cor earum sui cordis oculis vident. Sed utrisque ille melior, qui et cum volet eas dicit, et sicut oportet intelligit. Huic ergo, qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest, eloquenter verba Scripturarum tenere, maxime necessarium est. Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto eum oportet in istis esse ditiorem, ut quod dixerit suis


173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1115 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Hebraeos a duplici immundicie, externa et interna, non languide argumentatur, quod quoniam illa fuerunt destinata quotidianis et externis istis contaminationibus expiandis (sicut subinde praecipitur, qua ratione sit mundandus, si quis vel cadaver attigerit, vel quid simile fecerit:) Ergo melior aliqua multoque efficacior purificatio destinata fuerit mundandis et eluendis illis veris, internis ac spiritualibus maculis. Sic Moses verorum peccatorum Decalogi, et incircumcisi cordis expiationem et sanationem, non sacrificiis, sed Dei misericordiae separatim adscribit: Deut. 29. 30.


174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1115 | Paragraph | SubSect | Section]

Immundus alium mundare, aut iniustus iustificare non potest: sed omnes illi Levitici sacerdotes fuerunt summi peccatores, quod et experientia vel in ipso Aarone idololatra ac filiis eius male offerentibus ostendit, et perpetua ipsorum sacrificia pro propriis peccatis oblata testabantur. Ergo melior, sanctior et efficacior aliquis sacerdos erat quaerendus, qui totum genus humanum mundare et sanctificare posset, ipse omni macula ac peccato carens. 22 Illud quoque indicium alterius veraeque iustitiae ac vitae non leviter expendatur, quod cum Deus sit verax, et grandia bona


175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

controversis dogmatibus reducendae? Quare si veritatem reperire et retinere volumus, consistamus in ista finita norma sacrarum Literarum aut verbi Dei: et non ea deserta, nos, Religionisque controversias in abyslum Patrum praecipitemus. 24 Iudaeorum profecto hac ratione conditio multo melior fuerit, eorumque religio certior erit quam Christianorum, si ista adversariorum norma valebit. Nam ipsi, praeter vetus Testamentum, habent suam Patrum traditionum normam (quam per manus fingunt sibi inde


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.