Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solum

Your search found 2038 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 101-104:


101. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper, in subditos indulgens, in omnes denique iustissimus, alieni abstinens, sui liberalis, et qui omnes cupiditates atque animi illecebras facillime spernit. Nonne ergo iure hunc uirum non solum conferre, uerum etiam praeponere priscis illis imperatoribus atque ducibus debemus gratiasque agere nostris temporibus quae talem tantumque uirum tulerunt? Et quoniam solent pictores alicuius egregi artificis exactum signum atque imaginem ad imitandum proponere ut tales ipsi


102. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

se recipiunt. Nostri, fusis fugatisque hostibus, per omnes uicos ad depraedandum discurrunt, ferro ignique cuncta deuastantes. Itaque depraedatis omnibus, maxime tapetis onusti, ad naues redeunt. Nam in his locis mulieres praecipue sunt operariae tapetorumque textrices, quae non solum ad usum, sed etiam ad mercaturam operam suam exercent. Homines pauci, praeter aliquot mulieres, quae asportandi sua cupidae non aufugerant, capiuntur. Allata sunt imperatori hostium capita absque numero; hostes uiui in proelio capti quam plurimi. Ex nostris desideratus nemo, sagittis


103. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Fama enim erat aestate noua regem ad ea loca uenturum esse. Deinde ex Senatus decreto imperatori mandatum est, ut ad omnia Usunasani mandata semper paratus sit, quaeque maxime cordi regis esse existimaret omissis caeteris ageret. Othomanus quoque, non solum fama excitus, sed per exploratores de magnitudine copiarum ac de aduentu regis Persarum plane edoctus, ultra non esse sibi cessandum ratus, bello se praeparare ac hosti occurrere statuit. Itaque, praeter consuetas copias, per omnes prouincias ditionis suae ut quaeque septem


104. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

accepto oppido Charagum cum oppidanorum turba abire quo uellet permisit. Praeda militi concessa est, oppidum igne succensum ac solo aequatum. Erant suburbana, propter forum mercatorium late frequentibus tectis habitata, horti quoque ob irriguum solum egregie exculti, quae omnia igni ferroque deuastata sunt. Quibus peractis imperator inde soluens Fiscum uenit. Fiscum olim Lyciae oppidum fuit, Rhodiorum ciuitati e regione situm, cuius nunc uix uestigia extant. Ager tamen uicis habitatur,


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.