Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solum

Your search found 2038 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1004-1270:


1004. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 752 | Paragraph | SubSect | Section]

libro, ubi de Linguarum necessaria cognitione disserui. Nam literae, a quibus ipsa Grammatica nomen accepit ( γράμματα enim Graeci literas vocant) signa utique sonorum sunt, ad articulatam vocem, qua loquimur, pertinentium. Istorum autem Troporum non solum exempla sicut omnium, sed quorundam etiam nomina in divinis libris leguntur: sicut Allegoria, Aenigma, Parabola. Verum non libet nunc in encomion doctrinae Hebraismorum ac Troporum digredi, quod


1005. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 755 | Paragraph | SubSect | Section]

de beneficio Christi et gratuita Dei misericordia atque gratia loquentibus, lectores ab eorum syncero sensu ad suorum operum merita abducunt. Plerunque igitur, ubi filius Dei, selectaque eius organa Prophetae et Apostoli, unicum Dei agnum, peccata mundi auferentem monstrant, ac ad eum solum peccatores, salutis quaerendae causa, ablegant: ibi eosdem isti ministri Antichristi, contra a Christo, ad sua bella opera meritaque, aut etiam ad homines mortuos retrahunt: non aliter facientes quam si soli, lunae, aut etiam aliis fulgentioribus stellis densissimam nubem inducerent: probe


1006. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

quam tardus. Alium item videmus aliam scientiam aut artem citius alia addiscere: sine quia magis ad eam idoneus est, sive quia magis ad eam proclivis. At in sacra doctrina omnes homines sua natura non tantum tardi ac stupidi sunt, sed etiam prorsus in contrarium sensum proni praeciptesque: non solum eam amare, expetere ac intelligere nequimus, sed etiam stultam ac impiam iudicamus. prorsusque ab ea abhorremus. 2 Interpretes, qui vel maxime rudibus adiumento ad cognitionem sacri codicis esse debebant, saepe magis obscurant quam exponunt Scripturas, vel inscitia, vel malitia:


1007. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 765 | Paragraph | SubSect | Section]

quendam accipientibus. 28 Magnus est abusus Syncategorematum, seu omnium indeclinabilium partium, sive significatio eorum, sive collocationem expendas. Illi vero cardines aut iuncturae multum faciunt ad illustrationem et obscurationem, si vel dextre, vel incommode adhibeantur. Non solum autem significatio eorum mirabiliter variat: sed etiam crebro tum abundant, tum desunt, tum denique non suo loco collocantur. 29 Tota connexio sermonis Latinis auribus durior est. Neque enim ita


1008. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

ullis actionibus declinare. Iosuae 1. Deuteron. 5. Nam et summe sapiens est, ut solus veram viam noverit: et merito in hac sua domo, ut unicus summusque paterfamilias, audiendus est. 9 Cum convertimur ad Christum, tum tollitur velamen de nostro corde, et etiam de ipsa Scriptura: non solum quia illuminamur spirituali luce, sed etiam quia scopum et argumentum totius Scripturae tenemus, nempe ipsum Dominum IESUM cum sua passione et beneficiis. 2 Corinth. 3. Finis enim legis est Christus. Ille solus est illa margarita aut thesaurus: quem si in hoc agro Domini invenimus, satis


1009. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

Esai. 28. Bonum est quod humiliasti me, ut discerem iustificationes tuas: Psal. 119. Plurimum ergo prodest ad cognitionem Dei, et eius verbi, afflictio ac crux. 11 Utile est, mox initio fructus, qui ex uno quoque proposito opere percipiendi sint, cognoscere, non solum ut sit alacrior operarius: sed etiam ut sciat in quid potissimum intentus esse, et quid inde ei decerpendum sit, ac in suum sinum reponendum. Omnia igitur quae scripta sunt, propter nos scripta sunt: ut nos Scriptura primum concludat sub peccatum, aut condemnet: postea, ut testetur nobis de


1010. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 771 | Paragraph | SubSect | Section]

probe nosse tum definitiones vocum ac rerum, tum singularum propositionum subiecta ac praedicata, tum denique integrorum scriptorum ac partium materias aut subiecta, et illarum determinationes. 20 Idem vult, explicantem sacras literas recte eas secare: 2 Tim. 2. Quod requirit non solum solidam cognitionem vocum et significationum, phrasium ac sententiarum, praeterea singulorum membrorum aut partium in toto corpore uniuscuiusque scripti, in quo est sita etiam tota dispositio librorum aut scriptorum: verum etiam ipsarum rerum aut materiarum, quae in Sacris literis


1011. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum autoritas apud Pharisaeos ac sacerdotes, et apud ipsum vulgus valuisset. Verum illi neutros eorum vel in minimo pro se, aut contra adversarios adduxerunt: quin potius illas maiorum traditiones expresse vituperaverunt. Quare ex solo Scripturarum fonte omnis veritas haurienda est: super illud solum fundamentum Prophetarum et Apostolorum extructi sumus: illi soli igitur inniti, ac Ecclesiam, religionemque super eam collocare debemus. Quare illos imitando et audiendo, ne nimium curemus quid alii homines dicant aut tradant, qualesve observationes aut religiones nobis praescribere aut


1012. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

memorabilis est sententia Aristotelis Ethicorum 6, quod corruptio morum tollat scientiam Ethicam, quia evertat causam finalem: nempe omnia esse virtutis ac honestatis gratia ferenda ac patienda. Centuplo enim id magis in Theologia accidit, ubi dans se voluptatibus, avaritiae ac sceleribus, non solum non putat amplius multa pietatis ac gloriae Dei causa ferenda aut patienda esse: verum etiam accedunt septem deteriores spiritus, qui abolitis omnibus veris piisque noticiis ac spirituali lumine, in omnes tenebras ac scelera tale suum mancipium praecipitant. Mirifica prorsus, vel potius


1013. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

lumine, in omnes tenebras ac scelera tale suum mancipium praecipitant. Mirifica prorsus, vel potius horrenda experientia in hoc genere quotidie cernitur, etiam in magnis viris, qui prorsus immutantur. Etsi autem interdum adhuc tales homunciones dicere possunt, Domine Domine: tamen plerunque ore solum, ut psittaci, ea murmurant, planeque contra animi sui sententiam garriunt. 40 Duplex autem suo quodam modo scientia de iisdem rebus in Sacris literis continetur: quarum altera quidem veluti incipientium ac parvulorum est, et per metaphoram lac vocatur: altera vero est iam


1014. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 775 | Paragraph | SubSect | Section]

ne a simplicitate fidei in Christum ulla ratione aut occasione seducamur, sicut Evam serpens seduxit: 2. Cor. 11. 53 Omnibus modis necessaria ac salutaris admonitio est Pauli ad Colossen. 2, cum iubet ut caveamus, ne decipiamur in caelesti doctrina per philosophiam: ubi non solum de pseudophilosophia, sed et de verae philosophiae abusu imposturaque loquitur Apostolus. Non enim dici potest, quam facile nobis stultaeque rationi nostrae, eius sententiae ac dogmata arrideant, quamque se illae clam insinuent in cogitationes, mentem ac conscientiam nostram, ut saepe ipsas


1015. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 778 | Paragraph | SubSect | Section]

eum manifestae falsitatis, ut qui dicat rem falsissimam, nempe se velle eis dare corpus suum ad manducandum, seque esse panem de caelo venientem, et panem salutiferum, id est, verum Deum et Servatorem. Sic etiam Christus ibidem inter alia dicens, carnem non prodesse, sed Spiritum vivificare: et, solum patrem tradere homines ad eum, ipsos non posse per se venire, etc. non id agit, ut eos doceat quomodo eius beneficiis, meritis, doctrina, aut corpore frui queant, sed ut redarguat eorum nativam incredulitatem, aut potius rebellionem ac hostilitatem, quam inde ex utero secum


1016. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam contextus diligens collatio, et quasi harmonia. Dixi de hac re superius: dicam etiam mox, simulque exemplis rem declarabo. Prospexit vero Deus mirabiliter nostrae imbecillitati, ut ita Sacrae literae sint mirabili artificio, sibique invicem consonanti harmonia conscriptae, ut non solum diversi earum libri aut scripta, diversaque loco, sed etiam idem locus, ac totus contextus supra modum sese illustret ac explicet: utque non aliunde felicius omnia dubia tollantur ac explicentur, quam ex ipsomet toto loco diligenter ac in timore Dei expenso. Qua arte aut singulari commoditate


1017. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 779 | Paragraph | SubSect | Section]

disseratur de spiritualibus eius fructibus, de quaro alibi prolixius docui. Huius generis innumera exempla proferri possent. Contra hoc praeceptum gravissime et perniciose peccatum est a Papistis et Sophistis, qui licet rarissime legerint Sacras literas, tamen etiam cum legerunt, solum sententiolas aliquas inde pro suo arbitrio decerpserunt, et porro etiam pro lubitu eas inter sese connexuerunt: non aliter ac ludibundae puellae ad libitum colligunt in pratis flores, et pro libitu inde vel serta, vel aliud quippiam texunt. Sic illi igitur pro libidine sua, in Sacris literis


1018. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum Mose ac Elia colloqui. In hac circumstantia personarum multum valet illa Regula Augustini lib. 3 de Doctrina Christiana, cap. 17: Erit hoc in observationibus intelligendarum Scripturarum, alia omnibus communitur praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum: ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina pertineat. 18 Secunda circumstantia est Tempus, quae et ipsa maximi momenti est. Nam non tantum humanam in tempore geruntur, et ad tempora accommodantur: sed et Deus alio tempore


1019. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

valde mutare solet. Christus Ioan. 2 dicit matri oranti se de vino miraculose suppeditando in nuptiis: Quid mihi et tibi mulier? Modus sermonis videtur nimium vehemens et austerus, parumque filio erga matrem conveniens, qui sane minime nos communes homunciones deceret: sed illum decuit, qui non solum fuit homo, sed et verus Deu: quique praeterea in tanta functione tunc versatus est, in qua nihil prorsus humanae gratiae aut amicitiae dari conveniebat, sed eam exactissime ad praescriptum caelestis Patris administrare. Sic et alibi adhuc puer existens asperius respondet: Quid est quod


1020. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 784 | Paragraph | SubSect | Section]

solent. Exemplo fit articulus Iustificationis, qui sine causarum distinctione illustrari, et purus defendi ac obtineri non potest, vel contra Osiandrum, vel contra Papistas. Sunt vero eius causae diligenter recitatae et expositae Rom. 3. Multi nunc Papistae, Osiander et nos, dicimus, hominem per solum Christum iustificari. Videmus ergo imperitis consentire. At contra maxima contentio est cum Papistis primum de causa instrumentali, an sola fide apprehendamus iustitiam. Secundo cum Osiandro et Papistis, de causa materiali: quid id sit, quod nobis applicatum, et quasi appositum, nos ut


1021. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 785 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque diligentia in investiganda veritate, ut alius aliquanto obscurior locus, ex aliorum locorum collatione, ubi de eadem re agitur, illustrotur: idque aliquando etiam ille ipse, ubi quasi ex professo aliquid agitur, ex alio ubi non perinde ex instituto ac plene de eadem materia disseritur. Nec solum id fit in conferendis eiusdem autoris dictis, sed etiam diversorum. Sempertamen in tali collatione illa regula cautioque adhibeatur, ut primarius locus plus valeat minus primario, nisi evidentissima veritas alterius loci praeponderet. 31 In Sacris porro literis talis locorum


1022. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 790 | Paragraph | SubSect | Section]

et nostris ver bis ac more loquatur, crebro solet Deo humanum corpus, omniaque eius membra, motusque et opera eorum, ac denique affectus tribuere per figuram anthropopathiam: unde olim fuerunt exorti haeretici Anthropomorphitae, exignorantia huius Hebraismi. Sciendum autem est, per ista solum similitudine aut metaphora quadam indicari actiones et opera, qualia ab hominum membris ac motibus in hac vita prodire solent. De qua re dicemus prolixius in enumeratione Troporum ac figurarum, sub titulo Anthropopathiae. 8 Diligenter est observandum, ubi de tota essentia


1023. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 804 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est, quia gignit plerasque firmas probationes: ideo et Christus saepe ea utitur. Disputat se a Davide dici Dominum: hinc gravissimam sententiam vult effici. Nam si Christus tantum regnum corporale habiturus fuisset, non fuisset Dominus Davidis: sed minor etiam isto, quia filius erat. Nunc non solum maior et clarior Rex dicitur: sed Dominus divinitus missus, placaturus patrem, et liberaturus nos a peccato et morte: Ergo Christus habebit non regnum mundanum, sed spirituale: reddet nobis vitam aeternam. Epistola ad Hebraeos pleni est talium argumentorum: ut, Pontifex quotannis sacrificabat


1024. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 810 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

legitur. Extat haec regula apud Augustinum in Commentariis ad Psalmum octavum. Postquam enim versum illum, et sequentes, omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves, etc. per allegoriam fuisset interpretatus de patentia Christi, tandem subiecit: Non quia ista nomina isto solum modo intelligi et explicari possunt, sed pro locis: nam alibi aliud significant. Et haec regula in omni allegoria retinenda est, ut pro sententia praesentis loci consideretur, quod per similitudinem dicitur. Sed observationes plures congerere supersedemus. Magis optamus, ex ipsa allegoriarum


1025. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 811 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

interpretis, convertere mentis aciem oportet. Postremo, cum variis modis Scriptura nonnunquam enarratur, eius commendatur foecunditas, et multiplex commoditas. Praeclarum enim hoc est, quod historia vel sententia obvia non illud modo significat, quod verba simpliciter sonant: neque solum suppeditat locos morales, verum etiam adfert aliquid sublimioris intelligentiae, et de Christo, de lege, de Evangelio, de Ecclesia, de Spiritu et carne, denique de omni pietatis officio nobis valde eruditas, nec minus salubres admonitiones proponit. Fieri autem non potest, quin ex multiplici


1026. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

significationem, cum facile etiam ab ipsius interpretis mente aberrare queas, dum non mox animadvertis, quid ille respexerit, aut quomodo eo loci suis verbis usus abususve sit. Secunda est, qua sensum orationis, quem verba in singulis periodis constituunt, intelligant. Hic necesse est, ut non solum singula verba intelligant, sed et recte coniungenda coniungant, ac dividenda dividant: ne sinistra vel coniunctione vel divisione vocum in alienos male dispositarum periodorum sensus incidant. Hasce duas cognitiones Textus possis ad Grammaticam referre, ut sit Grammatica quaedam intellectio


1027. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 813 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et inculpata, atque adeo ipsius omnipotentis Dei doctrina, a quo fonte proprie manat: at vita factaque ipsorum non tantum a Spiritu sancto et novo homine, sed etiam a vetere Adamo, humanaque fragilitate, atque adeo aliquando etiam a tentatore illo aliquatenus proficiscuntur. 8 Nec ideo solum distinguenda sunt facta sanctorum a doctrina, quod eorum fides minus inculpata est, quam vita: sed etiam, quod eorum facta aut non perinde a nobis intelligi queunt, ob aliquas ipsorum nobis ignotas circumstantias, aut etiam prorsus illis fuere propria ac specialia: ut polygamia, efficaces


1028. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praesertim tempore bellorum ac difficultatum aliarum. Denique cum eos vel reges aliive magistratus, aut totus populus, vel etiam singuli aliqui homines de rebus futuris, aut alioqui dubiis, praesertim maioris momenti, consulere voluerunt, habuerunt ab eis certa responsa. 4 Non solum vero in genere peccata accusarunt, et ad pia opera homines hortati sunt: sed saepe etiam de singulis aliquibus factis bonis aut malis, aliquos ex speciali Dei revelatione et mandato convenerunt: ut Isaias Sobnam, Ieremias Paschur, Ebedmelech, et quosdam Pseudoprophetas. Hunc scopum summamque


1029. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 820 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quidam Christiani minus vere experti beneficia Christi et spirituales tentationes, nimiumque Rabinis aut eorum sectatoribus tribuentes, suis argumentis et declarationibus valde infrugiferum sterileque reddunt non tantum Psalterium, sed et Prophetas, atque adeo totam Scripturam: dum vel ad Davidem solum, aut alios homines ipsorum, illas vetustas res ac negotia, aut alio qui solum ad externa bona malaque Psalmos accommodant, longissime eos a Christo eiusque beneficiis, ac veris spiritualibusque bonis malisve abdicunt. Quare tu contra, pie Lector, Lutherum in intellectu Psalmorum sequitor, quo


1030. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 820 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nimiumque Rabinis aut eorum sectatoribus tribuentes, suis argumentis et declarationibus valde infrugiferum sterileque reddunt non tantum Psalterium, sed et Prophetas, atque adeo totam Scripturam: dum vel ad Davidem solum, aut alios homines ipsorum, illas vetustas res ac negotia, aut alio qui solum ad externa bona malaque Psalmos accommodant, longissime eos a Christo eiusque beneficiis, ac veris spiritualibusque bonis malisve abdicunt. Quare tu contra, pie Lector, Lutherum in intellectu Psalmorum sequitor, quo nemo hoc tempore maiorem Spiritualium thesaurorum copiam in Scriptura


1031. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

secunda, hortatoria: tertia, commendaticia, seu petitoria, quamobrem generi Deliberativo accensendae. 10 Sexto atque ultimo loco, distinguentur notis quibusdam praecipua doctrinae Christianae capita, atque Loci communes Theologici, quotquot in Epistola explicantur. Quae res non solum monstrat scripti multiiugem utilitatem, verum etiam instruit, praeformatque animum: ut si quando dicendum sit, habeant studiosi quasi cellaria, unde paratam rerum Theologicarum supellectilem expromant. Haec ita a nobis annotata, cum diligentem, tum sagacem Lectorem reddere queunt.


1032. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

animi, eorumque causas, atque adeo etiam illum primarium omnium maiorum fontem pernovit et indicat. Haec etiam sola vera et salutaria remedia perspecta penitus habet, solaque ea recte adhiberi potest. Nos enim secundum hanc divinam sapientiam tantum aegroti, atque adeo etiam mortui sumus. Quare ea solum ad istam nostram mortem morbosque tollendos et persanandos data est. Nec tamen illa sola, aut proprie sua quadam vi sanat, ut stulte Philosophi de sua Philosophia senserunt: sed Deus est, qui sanet, aut potius resuscitet nos per eam: illa est tantum potentia quaedam, aut


1033. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

quis prima elementa velut minuta contemnat, quando perfectorum sapientiam assequetur? Ne, et non, syllabae duae sunt. Attamen fortissima omnium bonarum rerum veritas, et extremus pravitatis limes mendacium, parvis his verbis saepenumero comprehenduntur. Et quid haec dico? cum iam quis etiam capite solum nutu facto in testimoniis pro Christo, omnem pietatem explevisse iudicatus sit. Si vero haec hoc modo se habent, quodnam verbum Theologicum adeo parvum est, ut aut recte aut secus se habens, non magnum habeat in utramque partem momentum? Si enim ex lege iota unum, aut unus apex non transibit:


1034. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

re se unusquisque indignum esse senserit, si in illis conversetur: velut ex communi medicamentaria officina, medicamentum aegritudini commodum reperit. Et, qui quidem temperantiae amator est, historiam de Ioseph assidue revolvit, et ab ipso temperantiae actiones edocetur: cum reperiat ipsum non solum continenter se habere ad voluptates, sed etiam habitualiter ad virtutem dispositum. Fortitudinem vero discit a Iob, qui non solum cum vita ipsi in contrarium mutata esset, pauperque ex divite, et orbus ex pulchros liberos habente, in uno temporis momento factus esset, idem permansit, invictam


1035. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 835 | Paragraph | SubSect | Section]

commodum reperit. Et, qui quidem temperantiae amator est, historiam de Ioseph assidue revolvit, et ab ipso temperantiae actiones edocetur: cum reperiat ipsum non solum continenter se habere ad voluptates, sed etiam habitualiter ad virtutem dispositum. Fortitudinem vero discit a Iob, qui non solum cum vita ipsi in contrarium mutata esset, pauperque ex divite, et orbus ex pulchros liberos habente, in uno temporis momento factus esset, idem permansit, invictam ubique animi constantiam conservans: sed neque amicis ad consolandum ipsum venientibus, ipsique insultantibus, et dolorem


1036. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 839 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum enim recognita stulticiae nostrae intelligentia imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus: tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuimur, cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et autor existit. Idem de Trinitate lib. 1. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam expectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit: neque cogat id videri


1037. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 840 | Paragraph | SubSect | Section]

ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas investigabilium sacramentorum retractare: Dominum Iesum confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere, salus est. Quae vero insania est, qualis et cuiusmodi sit, Iesum calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione eius lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit, credidisse? In simplicitate itaque fides est, in fide iustiti: est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam


1038. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

non esse idoneum qui Deo fruatur. Quarta et quinta sententia ostendit, hominem non aliter quam a Deo ipso sanari potuisse, eoque filium esse incarnatum. Sexta ostendit, hominem seipso non frui, sed uti debere, seu seipsum tantum propter creatorem amare. Septima et octava, post Deum solum hominem esse diligendum, et quatenus. Nona sententia exponit, quid sit diligere Deum ex toto corde, et proximum ut seipsum. Decima docet, Deum ita diligere nos, ut nobis in nostrum commodum utatur. Postremo ostendit, totius Scripturae finem esse dilectionem Dei aut proximi.


1039. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 842 | Paragraph | SubSect | Section]

est authores Scripturae sacrae usos fuisse omnibus loquendi modis, quos Graeci Graeco nomine Tropos vocant: quos tropos qui ex Grammatica noverunt, ad intelligendum Scripturas plurimum adiuvantur. sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere videamur. Istorum troporum non solum exempla, sed quorundam etiam nomina in divinis libris leguntur: sicut allegoria, aenigma, parabola, quamvis pene omnes hi tropi qui literali arte dicuntur cognosci, etiam in eorum reperiantur locutionibus, qui nullos grammaticos audierunt, contenti sermone quo vulgus utitur. Sunt aut Tropicae


1040. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

in toto. Quintam regulam ponit de temporalibus, aut quantitate temporum, quae Regula, (ut inquit Augustinus) etiam de aliarum rerum numeris est accipienda, ubi vigilare debet lectoris intentio, ut intelligat in Scripturis saepenumero aliquid dici secundum totum aliquod tempus, quod secundum partem solum illius temporis aut praeteritum aut futurum est intelligendum, veluti quod Christus dicitur tribus diebus et tribus noctibus fuisse in visceribus terrae, secundum tropum Synecdochen accipiendum est. Et rursus aliquid dicitur secundum certam temporum quantitatem, quod pro universo tempore


1041. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 845 | Paragraph | SubSect | Section]

conarer addiscere. Non quod ad ea quae necessaria sunt saluti, tanta in eis perveniatur difficultate: sed cum quisque ibi fidem tenuerit, sine qua pie recteque non vivitur, tam multa, tamque multiplicibus mysteriorum vocabulis et umbraculis opaca intelligenda proficientibus restant. tantaque non solum in verbis, quibus ista dicta sunt, verum etiam in rebus quae intelligendae sunt, latet altitudo sapientiae, ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat, quod eadem scriptura quodam loco habet: Cum consummaverit homo, tunc incipit. Lib. 3. de


1042. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 850 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ne quid in eo mens corporeum suspicetur. In anthropomorphitarum namque haeresim cadere est, cum qui in circunscripte implet, et circumploctitur omnis, intra corporalia lineamenta concludere. Et non solum ab humanis membris similitudinem in se Deus trahit, sed etiam ab humanis mentibus. Aliquando etiam ab avibus, aliquando ab insensatis rebus quasdam dissimiles in se similitudines trahit. Omnipotens enim Deus ad sua nos trahens, usque ad nostra se humiliat: atque ut alta insinuet humilibus,


1043. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 852 | Paragraph | SubSect | Section]

tanquam pulverem terrae. Quis enim non videat, quam sit incomparabiliter amplior pulveris numerus quam potest esse omnium hominum ab ipso Adam usque ad terminum saeculi? Quanto ergo magis quam semen Abrahae, non solum quod pertinet ad Israeliticam gentem, verum etiam quod est, de faturum est, secundum imitationem fidei toto orbe terrarum in omnibus gentibus? Eodem locutimis genere dictum est et a Iohanne in Evangelio, totum mundum capere non posse libros qui scribi possunt de signis quae Dominus IESUS


1044. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 854 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei. Sacra Scriptura non est multiloqua in his, quae non sunt multum necessaria. Chrysost. in Act. Apostolorum, Homil. 15.

EXPLICATIO. In Actibus Apostolorum, Stephanus cum de vocatione Abrahae a Domino ageret, patris Abrahae non meminit: sed hoc solum nos docuit, quod videns abire filium, ierit cum eo. Quod autem amplius non enartavit, quod mortuus est, posteaquam habitavit in Charris. Consuevit Scriptura aliquando totum pro parte, aut partem pro toto ponere. Gregor. 3. Moral. capite nono.

EXPLICATIO.


1045. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 854 | Paragraph | SubSect | Section]

in Charris. Consuevit Scriptura aliquando totum pro parte, aut partem pro toto ponere. Gregor. 3. Moral. capite nono.

EXPLICATIO. Pro parte totum ponit, sicut ad monumentum Maria queritur dicens: Tulerunt Dominum meum, nescio ubi posuerunt eum. Solum quippe corpus Domini quaesitura venerat, et quasi totum simul Dominum sublatum deportat. Pro toto partem, ut sicut Iacob familiam describens ait: Intravit Iacob in Aegyptum cum anim abus septuaginta. Quae nimirum cum animas commemorat, constat quia [?: in-ntium ] et corpora


1046. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

quod in cruce passurus esset ab eodem populo Iudaeorum, de cuius genere secundum carnem veniebat: et sic factum est. Praedictum est, quod resurrecturus esset: resurrexit, et secundum ipsa praedicta prophetarum ascendit in caelum, et discipulis suis spiritum sanctum misit. praedictum est non solum a prophetis, sed etiam ab ipso Domino Iesu Christo, quod Ecclesia eius per universum orbem terrarum esset futura per sanctorum martyria passionesque disseminata: et tunc praedictum, quando adhuc et nomen eius latebat gentes: et ubi notum erat, irridebatur: et tamen virtutibus miraculorum


1047. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 856 | Paragraph | SubSect | Section]

completa sunt. Nonquid ergo illa quae restant, non sunt ventura? Manifestum est, quia sicut ista praedicta venerunt: sic etiam illa ventura sunt, quaecunque tribulationes iustorum adhuc restant: et dies iudicii, qui separabit omnes impios a iustis in resurrectione mortuorum: et non solum eos qui sunt extra Ecclesiam, sed etiam ipsius Ecclesiae paleas, quas oportet usque ad novissimam ventilationem patientissime sufferat, ad ignem debitum segregabit. Hieron. in epistolam ad Galat. cap. 3. Si quis diligenter Hebraea volumina et caeteras editiones cum Septuaginta


1048. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 860 | Paragraph | SubSect | Section]

vel repugnantia putetur esse in Scripturis sacris, quae opinionem Lectoris offendat. August. 5. de Genes. ad literam, cap. 8.

EXPLICATIO. Quia non omnia scripta sunt, sed quantum satis iudicavit spiritus, qui inerat scribenti: ea quae non solum ad factarum rerum noticiam, sed etiam ad futurarum praefigurationem valerent nescientes, coniectamus quid fieri potuerit: quod ille non nesciens praetermisit. Nam si quid absurdi Lector offendat, dum existimat fieri non potuisse, quae facta esse Scriptura commemorat, resiliat a fide, vel non


1049. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 863 | Paragraph | SubSect | Section]

dimetitur, quae denunciat. Origenes lib. 4. contra Celsum.

EXPLICATIO. Dicendum est, quod quemadmodum ipsi, ubi cum pueris minutioribus oborta est disceptatio, non nostras dicendi vires attendimus, sed illorum imbecillitati nos ipsos accommodantes, non solum his consentanea fabulamur, sed ea etiam facimus, quae ad puerorum videntur emendationem satisfacere, et illis non parum conducere: sic item et Dei verbum videtur quae supra sunt dispensasse. Quemadmodum vero, quae ad Deum spectant, denuncientur, in Deuteronomio sic proferuntur, Portavit te


1050. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 863 | Paragraph | SubSect | Section]

velut blasphematus, vel aliud tale passus, pone Christum in eos qui fecerunt, dicentem eis, Quando uni ex minimis istis fecistis iniuriam, me tentastis, me blasphemastis. Sacra scriptura laudanda vel vituperanda hominum facta vel ipsa iudicat, velle gentibus iudicanda proponit. Nec solum homines ipsos vel laudabiles vel vituperabiles intimans: verum etiam quaedam in vituperabilibus laudanda, et in laudabilibus vituperanda non tacet. Augustinus 22. contra Faustum, cap. 66.

EXPLICATIO. Neque enim, quia vituperabilis homo erat


1051. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 863 | Paragraph | SubSect | Section]

sapiendo quae Dei sunt, eum voluit a passione, hoc est, a nostra salute revocare. Paulo ante dictus est beatus, paulo post dictus est sathanas: sed quid in eo obtinuerit, Apostolatus eius martyrii corona testatur. Sacram enim Scriptura tanquam speculi fidelis nitor admotarum sibi personarum non solum quae pulchra atque integra, verum etiam quae deformia vitiosaque sunt, indicat. Sacra scriptura et bona et mala, quae futura sunt, praenunciat. August. Epist. 137.

EXPLICATIO. Bona praenunciat, ut post seculi finem secutura certiores


1052. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 863 | Paragraph | SubSect | Section]

autem, quibus erat hic mundus abundaturus, ut seculi finem praecedentia sentiremus. Unde et Apostolus dicit, Quaecunque enim ante scripta sunt, ut nos doceremur, scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus ad Deum. Quid autem opus erat, ut ipse Dominus Iesus non solum diceret, Tunc isti fulgebunt sicut sol in regno patris sui, quod post seculi finem futurum est: verum etiam exclamaret, Vae mundo a scandalis, nisi ut nobis non blandiremur venire nos posse ad sedes felicitatis aeternae, si temporalibus malis exercitati, non defecerimus. Mala nobis


1053. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 864 | Paragraph | SubSect | Section]

dare cum desperatione recuperationis, et cum remuneratione mercedis. merces enim facilius sequitur non expectantem. Docet etiam rationabilia, cum lego: Quoniam qui fidelis est in minimo, etiam in magnis fidelis est. Quid adhuc de naturalibus dicam? Qui docuit virtutes caelorum moveri, Dominum solum esse unigenitum Dei filium, in cuius passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit. Ergo omnem, quem mundana sibi prudentia falso vendicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis, praesertim cum (ut aliquid audacius usurpemus) ipsa fides nostra, ipsum


1054. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 865 | Paragraph | SubSect | Section]

comedit locusta. Item quod hic dicitur, Et moros eorum in pruina, non est in exodo: multum enim pruina distat a grandine. Nam serenis hyemalibus noctibus pruina terra canescit. Respondeo, non invenitur, si nuda verba spectes: sed si sensum consideres, reperitur. Divinae literae non solum mores in his qui praedicabiles sunt, sed eorum parentes plerunque solent laudare. Ambros. super cap. 1. Lucae. EXPLANATIO. Sic sancti Samuel mater Anna laudatur: sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. Quae enim alia


1055. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 865 | Paragraph | SubSect | Section]

EXPLANATIO. Sic sancti Samuel mater Anna laudatur: sic Isaac a parentibus nobilitatem pietatis accepit, quam posteris dereliquit. Quae enim alia intentio est Evangelistae Lucae, nisi ut S. Ioannes Baptista nobilitetur parentibus, miraculis, moribus, munere, passione? Non solum igitur a parentibus, sed etiam a minoribus S. Ioannis nobilitas propagatur, non seculari potestate sublimis, sed religionis successione venerabilis. Tales enim maiores habere debuit praenuncius Christi, ut non repente conceptam, sed a maioribus accepta et in ipso infusam iure naturae


1056. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 867 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt penetranda et dissolvenda, plurimum valet. Sophistica tamen cavenda est. Aug. 2. de doctrina Christiana, cap. 31.

EXPLICATIO. Sunt enim multae, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum, et plerunque ita veras imitantes, ut non solum tardos, sed ingeniosos etiam minus diligenter attentos, decipiant. Proposuit enim quidam, dicens ei cum quo loquebatur: Quod ego sum, tu non es. At ille consensit. Verum enim erat ex parte, vel eo ipso, quod iste insidiosus, ille simplex erat. Tunc iste addidit: Ego autem homo sum. Hoc quoque


1057. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 870 | Paragraph | SubSect | Section]

quae ibi non explicantur, et in libris aliis inveniri dicuntur, quos Prophetae scripserunt. Et alicubi eorum quoque Prophetarum nomina non tacentur: nec tamen invenitur in Canone, quem populus Dei recipit. Mos est Scripturarum et utique celeberrimus, uti his verbis, In diebus illis: non solum cum ad praeteritam narrationem aliud tempus adiungitur, verum etiam cum illa narrat, quae post multorum annorum spacia contingunt. Chrysost. Homil. 10, in cap. Matth. 3.

EXPLICATIO. Cum in monte Oliveti resideret Dominus, et accedentes ad eum


1058. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 871 | Paragraph | SubSect | Section]

aut disconveniant. Nemo ex omnibus sanctis invenitur diem festum vel convivium magnum egisse in die natalis sui, praeter Pharaonem et Herodem. Nemo invenitur habitisse laetitiam in die natalis filii vel filiae suae. Soli peccatores super hutusmodi nativitate laetantur. Sancti vero non solum non agunt festivitatem in die natalis sui, sed et Sancto spiritu repleti execrantur hunc diem. Origenes in Levit. Hom. 8. et Hieron. in Matth. cap. 14.

EXPLICATIO. Contrarium reperies in ablactatione Isaaci. Interrogationes quaedam


1059. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 873 | Paragraph | SubSect | Section]

ut faciant vobis homines, haec facite illis. Credo propterea, quia in eo quod dixit, Vultis, iam voluit intelligi bona. Non enim ait, Cupitis, sed Vultis. Non tamen semper his proprietatibus locutio nostra frenanda est, sed interdum his utendum est. Hieron. de optimo genere interpretandi. Nec solum interpretes alii, sed etiam Septuaginta et Evangelistae et apostoli idem in sacris voluminibus fecerunt. Legimus in Marco dicentem Dominum, Tabita cumi: statim subiectum est, quod interpretatur, Puella tibi dico, surge. Sed ut ἐμφατικώτερον


1060. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 877 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur. Itaque magis Ioseph propheta, qui intellexit quid significarent septem spicae, et septem boves, quam Pharao, qui eas vidit in somnis. Illius enim spiritu informatus est, ut videret: huius mens illuminata, ut intelligeret. Prophetae non solum fuerunt ante Christi adventum, sed etiam post Christi ascensionem. Augustinus contra Faustum, lib. 19.

EXPLICATIO. De Prophetis, qui post Ascensionem fuerunt, scribit Paulus: Et quosdam constituit in Ecclesia: primum quidem Apostolos: deinde Prophetas. de


1061. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 878 | Paragraph | SubSect | Section]

commune sit, in eo differunt, quod boni Prophetae esse dicuntur sapientes: mali autem stulti et insipientes. Vide Regulam 185. Inter caetera prophetiae mir acula hoc quoque mir andum habent libri Prophetarum, quod sicut eis verbis res, ita nonnunquam verba rebus exponuntur: ut eorum non solum dicta, sed etiam res gestae prophetia sit. Gregor. 25 Mor al. cap. 21. et super Ezech. Homil. 11.

EXPLICATIO. Intelligendum de eo est, quod Prophetae suas prophetias etiam aliquibus externis signis ac operibus expresserunt: ut Hieremias


1062. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 880 | Paragraph | SubSect | Section]

Moyses contestatus est, vocat: Ecce eiecti estis a promissione, o Iudaei: ecce deseruistis Deum: quomodo te vocabo Moyses? interiisti enim, mortuusque es. Quomodo et Aaron vocabo? et ille morti est deditus. Non adest, unde hominem voces. Voca, inquit, elementa. Idcirco et ipse vivens non Aaron solum contestatus sum, atque illum et illum: sed quoniam illi morituri fuerant, et permanentia elementa vobis contestor, caelum scilicet et terram. Irrationales igitur alloquor, quoniam quidem rationales in utilitatem irrationalium acti sunt. Propterea et alius Propheta regem vidit furentem, idolum


1063. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 884 | Paragraph | SubSect | Section]

partim etiam ad illustrationem explicationemque sacrae Scripturae facientes: nunc operaeprecium fuerit, etiam divisionem quandam earundem, et partium quoque singularum definitionem, aut saltem circumscriptionem adiicere: ut ita quasi integra quaedam institutio recte cognoscendi sacra Biblia non solum de nostra scriptione, sed etiam ex ipsa patrum traditione praescriptioneque habeatur. Eam vero sacrarum Literarum partitionem, nusquam perinde plene in patrum scriptis habemus, ut in D. Iunilii opere, cui titulus est, De partibus divinae legis: quod hic, sublatis paucis quibusdam minus


1064. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 885 | Paragraph | SubSect | Section]

multa sunt. quomodo autem ego definiam proverbium, alibi ostendi. Hanc partem dicit ille contineri in Salomonis proverbiis, et Iesu Syrach: aliquos tamen et Cantica adiicere ac Sapientiae librum. Huic parti dicit alicubi admixtam esse simplicem doctrinam, non quidem principaliter, sed solum ad commendationem aut etiam explanationem proverbiorum: ut est dictum: Initium sapientiae est timor Domini. Repetit vero, Proverbia id cum prophetia commune habere, quod superficie difficilia videantur, cum intellectu non sint ardua. In hac vero tantum Scripturae parte, ait ille,


1065. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 901 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, petulanter perpetrat peccatum. Ibidem: Et labia sapientum custodit eos. Sic saepe veritatis, iustitiae, misericordiae et similia. De hoc Hebraismo pronunciat Hier. li. 2 contra Iovin. Scriptura solet et unum pluraliter, et plura singulariter appellare. 49 Nec solum ponuntur pro singulari numero, sed etiam pro uno aliquo certo incerte indicato: ut Matth. 12, In illo tempore profectus est IESUS per segetes sabbatis, discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas, id est quodam sabbato. Psal. 1. Erit sicut arbor plantata ad rivos


1066. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

Pharisaeus autem in suis peccatis haesit securus, sine Dei gratia. Sic et Matth. 10, Christus primum dicit, non esse timendos eos, qui tantum corpus possunt laedere: et mox veluti sibi contradicens, inquit, magis esse timendum Deum, qui potest simul corpus et animam perdere, cum ea comparatione solum Deum timeri velit, ut in adverbio Magis dixi. 10 Hanc aliqui vocant impropriam comparationem, et afferunt exemplum, 1. Cor. 7, Melius est nubere quam uri: ubi non id vult Paulus, quod etiam uri sit bonum. Sic vulgo dicitur, Melius est aliquid quam nihil. Sic putat Camerarius,


1067. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

De PRONOMINIBUS dicetur aliquid post constructionem Nominum, quandoquidem non ita multa sunt, quae de eis nos ratione Hebraismorum monere possimus: alioqui in Grammatica tractatione linguae Hebraeae multa de eis dicenda sunt: plurimum enim a Latinae Graecaeque linguae consuetudine variant. Hoc solum igitur hic observetur, quod pronomina, praesertim demonstrativa, saepe includant in se verbum Sum, sicut etiam multa adverbia, praesertim affirmativa et negativa. Hebr. 9, Hic sanguis foederis, quod mandavit Deus erga vos: subintellige, est. Sic Luc. 22, Hoc poculum novum Testamentum in


1068. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 907 | Paragraph | SubSect | Section]

et quasi duplicant significationem. Esa. 38, Tollant massam ficorum, et contundant eam super ulcus: id est, contundant et ponant. Num. 18, Accipient a te vitulam russam, etc. id est, accipiendo adducent ad te. Omnis domus in seipsam divisa corruit, Matth. 12, id est, non solum divisas habens partes, sed etiam pugnantes. Sed de hoc quoque Hebraismo postea agetur plenius in capite Unum, et plura, et contra. 26 Praeteritum pro infinitivo usurpant Hebraei. Gen. 37, Non potuerunt loquuti sunt: pro, loqui non potuerunt prae odio. 27 Sic


1069. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 909 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, excolatis et devoratis. Ponitur et pro praesenti optativi ac coniunctivi, aliquando etiam pro imperfecto. Gen. 4, Vox sanguinum clamantium ad me, id est, clamat et accusat te. Ion. 1, Sciebant quod a facie Domini fugiens ipse, quia dixerat eis: id est, quod fugeret. Rom. 5, Neque id solum, verum etiam gloriantes in Deo per Christum, pro, gloriamur. Act. 24, Invenientes enim virum hunc, pro, invenimus eum. Act. 26, Gentibus annuncians poenitentiam agere, pro annunciavi. 2. Corinth. 10, Ratiocinationes evertentes, et omnem altitudinem se elevantem contra cognitionem


1070. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 912 | Paragraph | SubSect | Section]

deest applicativum adverbium. Sic Iosu. 1, Ut sciant, quod quemadmodum fui cum Mose, ero tecum: pro, Sic ero tecum. Alias utrunque adverbium deest. Perdix colligit quae non peperit, qui facit divitias sine iudicio. pro sicut perdix, etc. sic qui facit divitias sine iudicio. Ibidem: Solum gloriae altitudo. 1. Thessal. 2, Accepistis non sermonem hominum, sed ut vere est, sermonem Dei: pro, Accepistis non ut sermonem hominum, sed ut sermonem Dei, verum de natura et particulis Similitudinum suo loco plenius. 20 Coniunctio Si, Cum, aut alia conditionalis saepe deest:


1071. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 913 | Paragraph | SubSect | Section]

sed multo magis is sensus est 1 Corinth. 1, Quemadmodum testimonium Christi confirmatum est in vobis. Iohann. 1, Sicut unigenitus a patre: id est, utpote vere unigenitus a patre. 2 Cor. 3, Transformamur in eandem imaginem, tanquam a spiritu Domini. 37 Saepe uno aut altero solum verbo alluditur ad similitudinem, ut sit medium quid inter Metaphoram et similitudinem. Alas aquilarum. 38 Et contra non raro ea, quae in speciem essentialiter dicta videntur, ita accipienda sunt, tanquam particulam similitudinis habeant praepositam: ut Psal. 39,


1072. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

Omnes ipsi praediti ipsi. 1 Sam. 9. Idem relativum bis repetitur, non affixum: Ascendite quoniam ipsum hodie invenietis ipsum. Mar. 9, Ingressum ipsum in domum interrogaverunt Ipsum. 16 Repetuntur et primitiva, altero existente soluto, altero affixo: Psal. 51, Tibi, solum tibi peccator sum. 17 Per Enallagen aliquando alia relativa pro aliis ponuntur: ut pro relativo Qui, ponitur Is: posses dicere demonstrativum poni pro relativo. Iud. 1, Septuaginta reges pollices manuum eorum abscissi fuerunt colligentes sub mensa mea: id est. 70 reges quorum


1073. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 919 | Paragraph | SubSect | Section]

zu, hic, pro Ascher, qui. Psal. 32, Docebo te in via, Zu, qua ire debeas. Affixa addita adverbiis, faciunt ea adiectiva: ut, Lebadecha, tibi soli. Aliquando secundo loco seu bis ponuntur superflue, ut plane negligi queant. Vide Solus. Psal. 51. Tibi solum tibi peccavi. 20 Ponitur etiam aliquando Ascher simul pro duobus relativis, seu pro antecedente et relativo: ut Gen. 44, Et dixit Laascher, id est ei, qui. Item: Et iussit eth Ascher super domum, id est, eum, qui erat super domum. 21 Relativum cum antecedente


1074. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 925 | Paragraph | SubSect | Section]

aliud significant: ut mox apparebit. Sunt etiam motus, aut partes, vel series in una actione aut re: unde alias voces eius actionis aut rei potentiam, conatum, effectum, principium, progressum, perfectionem, aut contra vulgo notant. Qua de re propria Regula extat. Hinc fit, ut non solum usus, penes quem, ut inquit Horatius, est arbitrium et norma loquendi: sed etiam ipsae res, atque adeo necessitas aliaeque causae paulatim vocabulorum significata vel mutent, vel cumulent, seu ad varias res notandas, illas sonorum notas pertrahant. Vocabula igitur singula,


1075. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 934 | Paragraph | SubSect | Section]

dicendo: Peccans sic, erit reus iudicio: peccans sic, erit reus consessui: peccans aut sic, erit reus gehennae: cum ille non agat ibi de externis iudiciis aut politicis poenis, nec ulla iudicia externa temere irascentem puniant: sed tantum de iudicio, Dei, et aeterna poena. Vult igitur dicere, non solum qui opere externo cedem peregerit, sed etiam temere irascens: quique adiecerit insuper maiora aut minora maledicta, capitaliter peccavit. Omnes isti sunt rei aeterni exitii. Sic eodem cap. Qui unum ex hisce minimis praeceptis violaverit: videtur alludere ad Pharisaeorum verba aut


1076. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 936 | Paragraph | SubSect | Section]

ἀπορούμενοι, ἀλλ οὐκ ἐξαπορούμενοι, Haesitamus, at non prorsus haeremus. POLYSYNDETON, orationem multis copulativis colligatam, et contra Asyndeton aut dialyton, non colligatam vocari notum est. Fit vero Asyndeton non solum cum copulativa coniunctio deest: sed etiam cum rationalis, aut causalis, vel illativa, vel etiam alia quaecunque demum, ita ut membra orationis colligenda, quasi dissoluta iaceant. Prolixum ASYNDETON habetur in descriptione proprietatum charitatis. 1. Cor. 13, Charitas patiens


1077. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 939 | Paragraph | SubSect | Section]

terram scabellum: quibus ratiocinatione quadam suam immensitatem ostendit. Tale est, cum Deus dicitur metiri aquas pugillo, et caelum palmo: item, cum dicitur, nosse arenae maris numerum. Sic ab armorum magnitudine statura et robur Goliath iudicatur: et bella ac clades amplificantur, cum dicitur, solum eorum auditum excitaturum tinnitum ambarum aurium. Exercitus multitudo indicatur, cum dicitur exhaurire flumina. Cum Centurio dicit Christo, Dic tantum unum verbum, et servabitur puer meus: ostendit, se credere Christum esse plane omnipotentem. Sic ex externis signis amplificat Christus


1078. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 940 | Paragraph | SubSect | Section]

dum rem absurdam suadens, indicat eorum facta multo absurdiora esse. Sic illud Ibidem 8 ferme pro semiabsurdo proponitur: Si esca scandalizat fratrem meum, non comedam carnes in aeternum. ΠΑΡΡΗΣΙΑ, licentia, est, cum in oratione non solum libere loquimur, sed etiam libertate quasi abutimur: bono tamen ac utili consilio. Scriptura omnes liberas conciones vocat παῤῥησίαν: ut act. 4, Videntes


1079. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 941 | Paragraph | SubSect | Section]

nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae cum primum enarrari coeperit per ipsum Dominum, ab iis qui audierant, in nos confirmata fuit, attestante Deo, et signis et prodigiis simul, variisque virtutibus, et Spiritus sancti distributionibus, iuxta ipsius voluntatem. Nec solum ratione huius figurae hic locus sic exponi, et praedicta ratiocinatio reiici posset: sed etiam, quod hic scriptor proprie in ipsos Hebraeos respiciat, eorumve personam repraesentet, qui non tam ab ipso, quam a Petro circumcisionis Apostolo, et aliis conversi erant: qui revera in hac communi


1080. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 945 | Paragraph | SubSect | Section]

ex illo ipso adiuncto dicto, Caelum transibit, manifestum est. Illud sane, Omnia fiant, videtur prorsus completum quid absolutumque significare. Completae significationis pro inchoata et illud exemplum est, quod Christus Marc. 10 dicit, Confestim ablegabunt asellum: pro, consentient solum ut abducatur. Act. 7, Moses redigit litigantes in concordiam: id est, conatus est eos redigere. Contra etiam crebro inchoativa vocabula et dicta pro completivis, seu conatus pro facto, causa pro suo effectu ponitur. Quomodo saepe dicitur eos curare,


1081. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

interfici seditiosos ac coniuratos Catilinae. Pervsitatum est Hebraeis, causam pro effectu, et effectum pro causa ponere, qui sermonis tropus ad Metonymiam referri solet. Huius species aliquot recensebimus. Nomina ac verba cognitionis aut notitiae persaepe Hebraeis non solum otiosam noticiam significant, sed etiam effectus cognitionem sequentes, alias plures, alias pauciores, ut sunt etiam affectus ac motus animi, complectuntur. Psal. 1, Novit Dominus viam iustorum, id est, amat, tuetur. 2 Tim. 2, Novit Dominus suos. Proverbiorum 12, Novit


1082. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

quos nos libro de voce et re Fidei prolixius et ex instituto explicavimus, totiusque huius vocis naturam plenissime edisseruimus, ut iam necesse non sit eadem illa hic repetere. Sic et verba sensuum non tantum noticiam, sed etiam sequentes motus significant. Sic Videre significat non solum oculis obiecta intueri, sed etiam voluptatem aut dolorem, quae plerunque sensum comitantur, percipere: mox enim viso laeto obiecto gaudemus, et contrario tristamur. Psal. 106, Ut possim videre bona electorum tuorum, et laetari in laeticia gentis tuae. Psal. 22,


1083. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 948 | Paragraph | SubSect | Section]

precationem: nam exaudire, est percipere et probare petitionem. Simili Hebraismo videtur et dictum, Gustare mortem, pro, mori, Matth. 16, Luc. 9. Ioan. 8. Item, Gustare coenam, pro, frui ea, Lucae 14. Similiter verba significantia Iudicare, quae multa ac varia sunt, non solum significationem propriam obtinent, sed etiam consequentes actiones complectuntur: ut Schaffet / non solum causam cognoscere, sed etiam condemnare aut absolvere, item exequi sententiam, nempe castigare, aut liberare et vindicare significat. Matth. 7, Nolite iudicare, ut non iudicemini: ubi


1084. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 948 | Paragraph | SubSect | Section]

Gustare mortem, pro, mori, Matth. 16, Luc. 9. Ioan. 8. Item, Gustare coenam, pro, frui ea, Lucae 14. Similiter verba significantia Iudicare, quae multa ac varia sunt, non solum significationem propriam obtinent, sed etiam consequentes actiones complectuntur: ut Schaffet / non solum causam cognoscere, sed etiam condemnare aut absolvere, item exequi sententiam, nempe castigare, aut liberare et vindicare significat. Matth. 7, Nolite iudicare, ut non iudicemini: ubi condemnare significat. Sic et Rom. 14, Si quis non manducat, manducantem non iudicet, id est, non


1085. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 948 | Paragraph | SubSect | Section]

iram in die irae, id est, castigationem, poenam in tempore poenae. Rom. 3, Nunquid iniustus Deus, qui rependit iram, id est, poenam. Sic opinor etiam intelligendum esse illud Rom. 4, Lex iram operatur, id est, castigationem minatur, et infert poenas. Roman. 13, Necesse est subditum esse non solum propter iram, id est, poenam, sed etiam propter conscientiam. Ephes. 6, et Coloss. 1, Venit ira Dei super filios inobedientiae. Lucae 3, Quis vobis monstravit fugere a ventura ira? Psal. [78,] Effunde iram tuam super gentes, quae te non noverunt. Zoph. 2, Antequam


1086. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

agnus cum lupo, et vitulus cum catulo leonis, et parvus puer ludet cum serpente. Ex his exemplis apparet, Hebraeos saepe quaedam ponere pro aliis adiunctis, nec esse ad impletionem prophetiae veritatisve sermonis necesse illa accidere, aut esse ea ipsa quae ad verbum dicuntur: sed solum ea, quae per illa indicantur, et quodammodo monstrantur. Prophetae huiusmodi locutionibus resertissimi sunt: quas cum interdum Iudaei et alii non intelligant, multum decipiuntur. Sic dicuntur septem mulieres apprehensurae virum unum, etc. et in omnibus desertis futuros tempore


1087. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

exeuntibus turbis, ut ab eo baptizarentur: Genimina viperarum, quis vobis monstravit ut fugeretis a ventura ira? pro, quae egressae ex suis oppidis, ad eum pervenerunt. Sic forte accipiendum est illud Rom. 1, Iustitia Dei patefit in Evangelio: pro, exhibetur: ex praecedenti, consequens. Non enim solum docetur aut annunciatur iustitia et salus per Evangelion, sed etiam reipsa hominibus exhibetur, et communicatur per imputationem, et etiam per infusionem. Est nihilominus verum, quod et apud Hebraeos antecedentia pro sequentibus, et contra creberrime ponantur. Exempla prioris:


1088. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

exposita sunt. Remotiores externaeque causae, pro vicinioribus ac internis ponuntur. Sic oculi dicuntur concupiscere, misereri, parcere, irritari: cum illi tantum nuncient ac monstrent menti obiectum concupiscendum, miserandum, aut cui merito parcendum sit: atque ita praebeant solum occasionem aut causam illis animi affectibus aut motibus. Huc declarationis gratia referri posset, quod Caesar, strata in Philippis Pompeii aut optimatum acie, exclamavit: Sic voluerunt: id est, suis iniustis contra me consiliis et actionibus huic malo causam praebuerunt. Tale forte est illud


1089. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

occasionem proprii interitus operatur inscius. Tale est illud Iulii Caesaris modo indicatum. Sic voluerunt, id est, causam praebuerunt huic eventui. Porro haec sequentia licet opus aliquod proprie notent: tamen naturaliter simul voluntatem proprie includunt: et nihilominus ali quando solum eventum aut opus designant. Diabolus iubetur custodire animam Iobi, id est, non laedere opere externo: nam mala voluntas non aberat, nec bona aderat, aut adesse iubetur in eo. Sic Act. 4, Pilatus, Herodes et Iudaei convenerunt, ut facerent voluntatem Dei de Christo: id est, ipsum tantum


1090. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 955 | Paragraph | SubSect | Section]

ius. Quod ibi vide. Exempla eventus. Nolite errare, Deus non irridetur, Gal. 6. Quod dictum non tam de iure, aut etiam de facto intelligendum est, quam de finali ac ultimo exitu, ubi tandem talis derisio in ipsum derisorem, non in Deum recidit. Verbum Cogo et cogi, valde crebro alias solum conatum, alias etiam eventum significat, ut in voce Necessitatis dixi, Sic illum obsessum nemo poterat vincire. Sic illud quoque intelligendum est de ultimo eventu, non de mala Iudaeorum voluntate aut conatu. An me illi irritant, dicit


1091. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquae similitudine quadam ad doctrinam moralem aut etiam fidei accommodantur: atque hoc Allegoriae genus proprie Theologi iactant et tractant. Multa saepe etiam typo tribuuntur, quae vel magis proprie, vel solum antitypo aut significato veritatique ipsi conveniunt, ut 2 Sam. 7 et Psal. 70. ut de statutis perpetuis, de terra perpetuo possidenda, de perpetuo regno Davidis: quae tribuuntur signis, cum sint rerum ipsarum per Metonym. Nam res, quae his significantur, perpetuae et aeternae


1092. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

cadet. 5 Parabola a παραβάλλω teste Hieronymo dicta, quia παραβάλλεσαι iuxta alterum iacitur aut ponitur: est simile alicunde petitum, vel a rerum natura, vel a vera historia aut etiam ficta, solum ac sine similitudinis adverbiis positum. Cui postea addi potest explicatio, et ad propositam sententiam accommodatio: ut Christi Parabolae de seminibus, vinea, rege aut hero commendante regnum, familiam, donum aut vineam suis ministris. Hisce plurimum usus est Christus. Videtur autem in eo


1093. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 959 | Paragraph | SubSect | Section]

Calix, pro suo dimenso aut parte crucis ac miseriarum, aliquando etiam bonorum. Calix autem salutis dicitur, quia afflictiones saepe sunt salutares, praesertim piis. Sic Dominus dicitur nostrum praesidium, petra, arx. 2 In Metaphoricis significationibus omnino id videndum est, ut non solum ex aliis scriptoribus aut etiam locis metaphoricas vocum notiones addiscamus, sed etiam ipsarum rerum naturam, tum a quibus fit translatio, tum et ad quas fit, diligentissime pernoscamus, et quam similitudinem ac convenientiam earum rerum, et quatenus vox sit ab alia re ad aliam translata,


1094. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 961 | Paragraph | SubSect | Section]

ligetur aut solvatur, sed tantum aperiatur aut claudatur: nisi forte sit allusio ad custodem carceris, qui et ligat ac solvit, et claudit aperitque captivis. Vide expositionem nostram super hunc locum. 13 Huius igitur obscuritatis causae sunt, quas superius diximus, nempe quod non solum non antecedant aut sequantur voces proprie positae: sed etiam, quod tam diversae res quomodo inter se copulatae sint, non facile est animadvertere: ut Eph. 2, Iam non estis hospites et incolae, sed cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum, etc. Hic


1095. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 962 | Paragraph | SubSect | Section]

petra, et arx nostra. 19 Porro ab homine eiusque membris, partibus, affectibus et actionibus innumerae plane Metaphorae ad Deum transsumuntur: qui tropus solet a Theologis Anthropopathia vocari. Posset autem videri esse proprium sacrarum Literarum, tametsi et gentiles scriptores non solum membra humana, sed et actiones atque adeo scelera Deo tribuerint: ut recte Cicero dixerit. Homerum res humanas ad Deos tanstulisse: rectius vero eum facturum fuisse, si divina ad homines transtulisset. De hoc igitur tropo multi multa annotant. Nos hic pauca quaedam, idque de aliorum atque


1096. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 967 | Paragraph | SubSect | Section]

ad faciem videbimus: 1 Cor. 13. Hic ad speculi et faciei similitudinem allusio fit. 28 Nonnunquam inter tractandum similitudo nonnihil inflectitur praeter exactissimam sui naturam, et etiam praeter suum principium. Sic Christus Matth. 13 proponit parabolam de semine in diversum solum cadente, et feliciter ac infeliciter fructificante: ubi primum quidem in ipsius parabolae recitatione, et etiam in eius explicationis principio, semen videtur significare doctrinam, ager autem bonus aut malus ipsos auditores: sed postea progrediente explicatione fit semen ipsemet auditor.


1097. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 968 | Paragraph | SubSect | Section]

seu nomine et verbo: nam in ea solet aliquid alicui tribui, aut de aliquo aliquid dici. ut, Christus pro iniustis passus est, Rom. 5. aut venit peccatores salvos facere. Sed in hac lingua non raro una aut altera tantum vocula quoquomodo aliis adiuncta aut adglutinata sententia continetur, nec solum qualiscunque sententia, sed etiam primaria propositio, quae probanda aut refutanda est. 1 Corinth. 1, Non enim misit me Christus baptizare, sed Evangelizare, non in sapienti sermone. Hae ultimae voces loco integrae propositionis, quae in sequentibus confirmatur, ponuntur. 1 Corinth. 12,


1098. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 968 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad habitandum te. Manus super thronum Iah, Exod. 17, pro, manus Iah super thronum suum: id est, iuravit Iah Dominus super thronum suum. Qui immolaverit diis, occidetur, praeterquam Domino soli, Exod. 22, pro immolans diis, praeterquam Domino soli, occidatur. Quia est operim entum eius ipsum solum, Exod. 22, pro, quia ipsum solum est operimentum eius. Et latitudo quatuor cubitorum cortinae unius, Exod. 26, pro, latitudo cortinae unius quatuor cubitorum. Suffimentum quod facies, secundum compositionem eius non facietis vobis, Exod. 30, pro, non facietis vobis suffimentum iuxta


1099. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 968 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Iah, Exod. 17, pro, manus Iah super thronum suum: id est, iuravit Iah Dominus super thronum suum. Qui immolaverit diis, occidetur, praeterquam Domino soli, Exod. 22, pro immolans diis, praeterquam Domino soli, occidatur. Quia est operim entum eius ipsum solum, Exod. 22, pro, quia ipsum solum est operimentum eius. Et latitudo quatuor cubitorum cortinae unius, Exod. 26, pro, latitudo cortinae unius quatuor cubitorum. Suffimentum quod facies, secundum compositionem eius non facietis vobis, Exod. 30, pro, non facietis vobis suffimentum iuxta compositionem illam, quam mihi facies.


1100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 971 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et miratum sit Christum sine navi ultra stagnum nenisse, quam quod illud vulgus eum sit consecutum, aut ultra stagnum repererit. Ordo autem hic esse videtur, post miraculum saturatorum tot millium, vident omnes Christum ablegare protinus in unica navi discipulos ultra stagnum, et eum solum remanere ibi. Vesperi ergo in loca commoda quietis somnique causa dilabuntur. Mane denuo in eundem locum conveniunt, et Christum quaerunt, eoque non invento suspicantur Christum aliqua alia scapha Apostolos consecutum esse: quare mox studio quaerendi eum suis cymbis traiiciunt stagnum,


1101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 972 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quam affirmationem affirmare. Negatio, sicut et affirmatio, simul etiam suam antithesin complectitur: neque enim possibile est, contraria simul esse vera: quare negans unum contrarium, locum alteri relinquit. Sic in praeceptis Scriptura prohibens habere deos alienos, praecipit unum solum ac verum Deum coli: prohibens furtum, mendacium aut homicidium praecepit contraria opera ac virtutes. Negatio vel praeposita vel postposita signo universali, non facit particularem propositionem. Non omnis, omnis non, idem valent quod Nullus. Non iustificabitur ex operibus legis


1102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 972 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

diversa affirmat: ut, Non volens iniquitatem tu es. i. volens aequitatem ac iustitiam. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet. i. instaurabit et accendet. Convenit hoc cum eo, quod dixi de praeceptis negativis affirmativa includentibus. Aliquando et solum silentium, praesertim in Sacris, excludere aut negare res tacitas videtur. Ut cum dicitur, Qui crediderit, salvus erit: idem est ac si diceret, Soli credentes servabuntur. Cum Christus aut propheta dicit: Venite ad me omnes sitientes, aut qui laboratis, et onerati estis: simul illud


1103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 973 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed cogitatis me abunde pro vobis oraturum. Ego vero vos nihil tale doceo, sed potius iubeo, ut vosmet thronum gratiae accedatis, certo scientes patrem vos benignissime excepturum, faventissimasque aures praebiturum. Illud igitur (Non dico) non simpliciter negat Christus se pro suis orare: sed solum taxat cogitationes discipulorum, qui putabant sufficere, quod ille solus pro eis oret, cum ille nihil tale eis unquam dixerit, aut eos docuerit. Sic negat Christus Ioan. 5 a patre administrari aut iudicari hunc mundum, ita scilicet, ut Iudaei arbitrabantur, qui patrem a filio separabant,


1104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 974 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est rapinam, sed exinanivit semetipsum. Quin et tertio aliquando idem inculcant. Ioan. 1, Confessus est, et non negavit, et confessus est. Ioan. 5, Qui credit, habet vitam aeternam, et in condemnationem non venit, sed transivit a morte ad vitam. Vel dic, quod Hebraei saepe non solum per alteram contrariam aliquid adseverant, sed etiam per alteram in sensu contrariam destructam illud idem, sive confirmandi, sive declarandi gratia repetunt: ut Gen. 42, Emite nobis frumenta, ut vivamus, et non moriamur. Exod. 9, Quae deprehenduntur in agro, nec erunt collecta sub


1105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 974 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

queritur aut lamentatur. Ioan. 8, Quare locutionem meam non percipitis? est obiurgatio, non inquisitio. Interrogatione figurata contrariam propositionem interrogamus eius, quam asserere volumus, quo eam adversario veluti invito extorqueamus. Et hoc Interrogationum genere Hebraei non solum in contentione, verum etiam in quieto et familiari sermone multum utuntur. Interrogant enim saepe ea quae vel maxime asserere volunt. Psalmo 113. Quis est sicut Dominus Deus noster? Genes. 8, Nunquid difficile erit Domino verbum? Ibidem Nunquid occultabo ego Abrahamo, quod facturus sum?


1106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 978 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

verbum tuum. Matth. 10. Luc. 12, Non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare. Ubi videtur affirmare se ex professo ad hunc finem venisse, et tamen loquitur de accidentario fine, qui alioqui culpa diaboli consequitur. Aliquando tribuitur aliquis effectus remotiori causae, aut etiam solum occasioni alicui. Sic dixerat Caesar strata acie optimatum: Hoc voluerunt: id est, me infestando huic suo malo occasionem praebuerunt: iuxta Demosth. sententiam: Qui semen praebuit, mali germinis causa est. Sic in Actis: Iudicastis vos indignos vita. De hoc tropo dictum est in Metonymia.


1107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 981 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est, multi. Omnis civitas erat congregata ad ianuam, Marc. 1. id est, maxima pars. Tale quid est, quod Hier. 5. super Esaiam monet, quod Omnis terra in sacris Literis saepe de sola Palaestina sit intelligendum, non de universo orbe terrarum, Luc. 2, Ut describeretur tota terra: id est, Iudaea solum, 2. Paral. 9, Magnificatus est rex Salomon prae omnibus regibus terrae, scilicet terrae Canaan et vicinarum. Gen. 41, Omnis terra venit in Aegyptum. Universalis persaepe apud Hebraeos latius patere videtur, quam praesentis materiae natura postulat, aut etiam ferre potest.


1108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 983 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esset verum. Similia his sunt et illa, Matth. 5. et Lucae 6, Si quis te percusserit in dextram maxillam, porrige ei et alteram: et, Si quis tibi aufert pallium, da ei et tunicam: et, Si quis te adegerit ut eas cum eo miliare unum, eas duo. In his enim dictis videtur mandare Christus, ut non solum feramus patienter illatas iniurias, sed etiam ultro plures expetamus, ac quasi occasionem patiendi crucisque quaeramus: unde quidam suas ἐθελοθρησκείας hauserunt, cum tantum iubeat illas iniurias patienter ferre, nec ob ultionis studium (ut


1109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 984 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

communem Rhetorum regulam: iniquum esse petendum, ut aequum obtineatur. Hoc etiam in sacris Literis interdum, praesertim in contentione accidit. Gal. 2, Quod si quaerentes iustificari in Christo, invenimur et ipsi peccatores. Num igitur Christus minister peccati est? pro, Si per solum Christum vere ac plene iustificari non possumus, sed oportet etiam Moysen aut bona opera ei opem ferre, eaque prorsus necessaria sunt ad salutem, sicut vestri pseudo apostoli docent: sequetur profecto eum non esse plenum ac perfectum destructorem peccati, nec posse ad plenum quenquam salvare:


1110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 987 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

respondeas mihi. Quis vir ille, qui vult vitam? (sub. longaevam.) diligit dies? sub. multos, Psal. 34. Idem bis dicit. Et inclinavit ad me, Psal 40. sub. aurem suam. Et nomini tuo in seculum confitebimur, etiam repulisti, Psal. 44. pro, nunc autem non solum audis preces nostras, sed etiam repellis nos a conspectu tuo. Et odio habentes nos diripuerunt sibi, Psal. 44. sub. opes nostras. Omnes gentes circumsederunt me, in nomine Iehovae, quod succidam eos, Psal. 118. Ut quid mihi (sub. offertis) multitudinem victimarum


1111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 987 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potius humanae ruditati ac stupori rerumque magnitudini ac necessitati prorsus necessaria. Ad Pleonasmum etiam referri posset, quod crebro in Prophetis, crebrius vero in Psalmis eadem sententia bis, aliquando etiam ter, iam affirmative, mox negative inculcatur. Saepe enim Hebraei non solum per alteram contrariam aliquid asseverant, sed etiam per alteram in sensu contrariam destructam illud idem, sive confirmandi, sive declarandi gratia repetunt. Gen. 42, Emite nobis frumenta, ut vivamus, et non moriamur, Exod. 9, Quae deprehendentur in agro, nec erunt collecta sub tectum.


1112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 989 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

proponi posset, quod dictum de re multis circumstantiis praedita non sit ad omnes accommodandum. Tale est quod Paulus cupit esse anathema pro fratribus et Moyses deleri de libro viventium. Ubi non est sensus, quod Paulus pluris faciat Iudaeos quam Christum, aut suam cum eo coniunctionem: sed solum, quod adeo doleat reiectionem Israelitarum, ut suo exitio optet eos liberare, magisque tantae gentis salutem quam propriam optet. Huc referri posset et illud dictum de Helia, 1 Reg. 19, Helias in virtute illius cibi ambulavit 40 diebus, et 40 noctibus. Ambulare coniungitur proprie cum


1113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 989 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Baptista non erat lux, sed missus erat, ut testaretur de luce, Ioan. 1, Et vos estis lux mundi, Matth. 5. Sic Rom. 3, solus Deus dicitur iustus, et iustificans. At Dan. [7,] pii doctores dicuntur iustificatores. Sic unus Deus dicitur tantum noster pater. At Paulus gloriatur 1. Cor. 4, se solum esse eorum patrem. Fundamentum est unicum Ecclesiae, 1. Cor. 3. Contra sumus superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum: id est, super eorum doctrinam, Eph. 2. Sic Deus non curat boves, 1. Cor. 9, scilicet, in summo gradu, sicut homines. At contra curat in inferiori,


1114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 990 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

idque tantum sui proprii carnalisque commodi gratia, nequaquam Deus promovit. Secundo observetur illud et in hoc dicto, quod licet ita videatur sonare, quasi persecutores sciverint Dei ordinationem ac consilium, idque exequi studuerint, et ad id convenerint ac conspiraverint: tamen id solum ad ipsum factum pertinet, non ad illam circumstantiam divinae ordinationis: diciturque id ratione Apostoli, qui solus perspexit illos sceleratos homines inscios, aut per ignorantiam, et quasi invitos voluntatem Dei executos esse. Sensus ergo est, quasi dicat Apostolus: Persecutores nefario


1115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1000 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Paulus appellat legem, infirma et egena elementa, loquitur de lege secundum superbos et praesumptuosos hypocritas, qui per eam volunt iustificari, non de lege spiritualiter intellecta, quae iram operatur. Nam lex, ut saepe iam diximus, in vero suo usu, accusat et condemnat veterem hominem. Hic non solum est elementum robustum et dives, sed omnipotens et opulentissimum, imo et invincibilis omnipotentia et opulentia, ad quam conscientia collata est infirmissima et pauperrima. Est enim tam tenera res, ut propter levissimum peccatum ita pavefiat et pallescat, ut desperet, nisi rursus erigatur.


1116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

instituta est, vere a Paulo, Rom. 4, signaculum iustitiae in benedicto semine donatae, ac gratiae dicitur: et rursum ab eodem per accidens ratione pravae pseudapostolorum opinionis et abusus, Gal. 3. 4 et 5, est signum apostasiae, irae et execrationis. Dicitur etiam nihil esse, si illud opus solum ac operatum per sese expendatur. Sic bona opera alias ac per se sunt gratissima Deo sacrificia, glorificant patrem caelestem, habentque promissiones huius et futurae vitae: alias contra sunt reiectamenta, atque adeo damna, Phil. 3. Haec varietas pronunciatorum in Scriptura etiam


1117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1001 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

usus propositas de ipsis rebus per se intelligamus. Ut cum laudatur villicus iniquitatis, Rechabitae, spoliatio Aegyptiorum, et caedes Cananaeorum, furor Chaldaeorum et Assyriorum in puniendis Iudaeis, communio rerum initio Actorum, quae in illa tanta copia revera studiosorum Theologiae fuit non solum utilis, sed etiam necessaria. Toti enim erant in id studium intenti, mox per orbem terrarum ad propagationem Evangelii dispergendi, idque non tantum viri, sed et mulieres. ASSERTIVA CONDITIONALITER, ET CONTRA! Assertiva saepe conditionaliter


1118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

rebus oratio proponitur, dum ei tam varia uno quasi momento ac impetu obtruduntur ac ingeruntur, turbatur ac obruitur eis, ut non recte percipere ac cognoscere omnia possit, pluraque ei quasi praeterfluant, quam influant, iuxta illud: Pectoraque nostra duas non recipientia curas. Non solum vero vult tum oculus tum mens diversas res separatim sibi proponi: sed etiam cupit sibi eas mediocri quodam spacio ac distantia a se invicem disponi, ut et singula separatim considerate et quasi interposita quadam mora ab alio ad aliud contemplandum progredi possit, quod magis praestant alii


1119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1012 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

vero exponit, tum quomodo hortum plantaverit. Fecit enim germinare Dominus, etc. tum qua ratione et conditione hominem in hortum collocaverit. Qua expositione finita, mox denuo breviter proponit, et consequenter propositionem bimembrem exponit: inquit enim: Non est bonum esse hominem solum, Faciam ei adiutorium, quod sit coram eo. Mox exponit primum, quomodo Adamus fuerit solus, quia nullum animal aut omnino creatura inter eas quae iam extabant, potuerit ei idonee sociari. Deinde exponit alterum propositionis membrum, quomodo Deus illi fecerit adiutorium aptum, sopiendo eum, et


1120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1013 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sic et Christus. Explicatio: α Etenim corpus non est unum membrum, etc. β Vos autem estis corpus Christi, et. Psal. 51. Propositio: α Tibi peccator solum sum, et maleficus coram te, β ut cognoscatur tua iustitia in eo, quod omnes accusas, et innocentia tua in eo, quod omnes iudicas et condemnas. Explicatio: α Ecce enim adhuc in utero iniquus formatus sum, et peccatorem


1121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1014 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Superest ut qui habent uxores, non habeant, et qui utuntur mundo, tanquam non utantur. Rom. 1, Et quemadmodum non probaverunt, ut Deum agnoscerent: ita tradidit eos Deus in reprobam mentem, ut facerent quae non conveniebat, repleti omni iniustitia, scortatione, versutia, etc. non solum ea faciunt, verum etiam assentiuntur iis qui faciunt. Rom. 12, post longam praeceptorum enumerationem addit, procurantes bona in conspectu omnium. Correspondent saepe sententiae plures sibi invicem certa serie, et etiam ubi sequentes non sunt explicationes praecedentium. Rom.


1122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1018 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in his exemplis significant: Gen. 15, Sciendo scias, quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua: id est, certissime ac indubitato scias. Gen. 18, Veniendo veniam: id est, indubitato veniam. Sic Amen amen repetitur in novo Testamento. Aliquando idem significant, quod solum, ut per viam, per viam. Sermo vester sit νὰι, ναὶ, οὐ, οὐ, tantum simplicibus affirmativis et negativis. Aliquando rei magnitudinem declarant, ut toties repetita promissio seminis et terrae sanctae, item Meschiae.


1123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1019 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et Evangelio salutis vestrae, in quem credidistis. Nec tamen illa priora ociosa sunt: continent enim amplificationem, Iudaei et non gentiles. Item causam credendi, Scientes quod non iustificatur, etc. Sic et in aliis exemplis plurimis. Saepe quoque non solum perficiendae sententiae gratia repetunt, sed ut etiam priora obscurius dicta nonnihil declarent: ut Genes. 15, Et dixit Abraham, Domine quid dabis mihi? et ego incedo sterilis, et filius ministrationis meae domus, ipse Damascenus Eleazar. Deest verbum, Haereditabit: quod priusquam addat,


1124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1024 | Paragraph | Section]

Literarum proprietatibus ac regulis: reliquum est, ut etiam de ipso stylo, aut filo, vel etiam dicendi genere sacrarum Literarum aliquid addatur. Quae tractatio ut longe difficillima est, utpote parum hactenus a scriptoribus tractata: ita suam quoque non vulgarem utilitatem habebit. Quia non solum vindicabit sacram Scripturam a contemptu istorum eruditulorum, aut potius Epicureorum, qui solos Cicerones, Demosthenes, Homeros ac Marones mirantur, putantque Scripturam ruditer ac inepte conscriptam esse: sed etiam hoc modo accuratius examinata, multo Lectori fiet magis perspicua. nempe


1125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1025 | Paragraph | SubSect | Section]

alieni sunt a quodam concionum genere. Est vero inter conciones sacras ac profanas ingens discrimen. nam hae plerunque unicam tantum aliquam propositionem aut sententiam sibi desumunt tractandam, ad eamque vulgus vi sermonis permovere ac pertrahere conantur: at sacrae conciones non ita solum in movendo auditore occupantur, ut profanae: sed etiam eundem vel inprimis docere conantur, idque exacte ac de rebus longe gravissimis, difficillimis, ac prolixa multiplicique cognitione constantibus: nec tamen tantum speculative, ut mathematici, docere: sed etiam cor ipsum capere ac


1126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

necessarium est. Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto eum oportet in istis esse ditiorem, ut quod dixerit suis verbis, probet ex illis: et qui propriis verbis minor erat, magnorum testimonio quodammodo crescat. probando enim delectat, qui minus potest delectare dicendo. Porro qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrunque potuerit, ad legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes: eum mitto libentius, quam magistris artis Rhetoricae vacare praecipio: si tamen ii qui leguntur et audiuntur, non solum


1127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

qui non solum sapienter, verum etiam eloquenter vult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrunque potuerit, ad legendos vel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes: eum mitto libentius, quam magistris artis Rhetoricae vacare praecipio: si tamen ii qui leguntur et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse vel dicere veraci praedicatione laudantur. Qui enim eloquenter dicunt, suaviter, qui sapienter, salubriter audiuntur: propter quod non ait Scriptura, Multitudo eloquentium: sed, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Sicut autem


1128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

est orbis terrarum. Sicut autem saepe sumenda sunt et amara salubria: ita semper vitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suavitate, vel suavi salubri quid melius? Quanto enim magis illic appetitur suavitas, tanto facilius salubritas prodest. Sunt ergo Ecclesiastici viri, qui divina eloquia non solum sapienter, sed eloquenter etiam tractaverunt: quibus legendis magis non sufficit tempus, quam deesse ipsi studentibus et vacantibus possunt. Hic aliquis forsitan quaerit, Utrum authores nostri, quorum scripta divinitus inspirata, canonem nobis saluberrima authoritate fecerunt,


1129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

Utrum authores nostri, quorum scripta divinitus inspirata, canonem nobis saluberrima authoritate fecerunt, sapientes tantummodo, an eloquentes etiam nuncupandi sunt? Quae quidem quaestio apud meipsum et apud eos qui mecum, quod dico, sentiunt, facillime salvitur. Nam ubi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verûm etiam nihil eloquentius mihi videri potest. Et audeo dicere, omnes qui recte intelligunt quod illi loquuntur, simul intelligere non aliter eos loqui debuisse. Sicut est enim quaedam eloquentia, quae magis aetatem iuvenilem decet, est quae senilem, nec iam dicenda


1130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1027 | Paragraph | SubSect | Section]

sed soliditate transcendit. Ubi vero non eos intelligo, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia: sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est, ubi intelligo. Ipsa quoque obscuritas divinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inventione, verum etiam exercitatione deberet. Possem quidem, si vacarer, omnes virtutes et ornamenta eloquentiae, de quibus inflantur isti, qui linguam suam nostrorum authorum linguae non magnitudine, sed tumore praeponunt, ostendere in istorum Literis sacris, quos nobis erudiendis, et ab


1131. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1030 | Paragraph | SubSect | Section]

viri videre ac dicere potuerunt, ea quae velut oratoria arte dicuntur, non observarentur et notarentur, et in hanc doctrinam redigerentur, nisi prius in oratorum invenirentur ingeniis: quid mirum, si et in istis inveniuntur, quos ille misit qui facit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros authores doctoresque fateamur, tali eloquentia usos, qualis personis eiusmodi congruebat. Idem ibidem aliquanto post: Avertat autem Deus ab Ecclesia sua, quod de Synagoga Iudaeorum Hieremias propheta


1132. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1030 | Paragraph | SubSect | Section]

Reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia: sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide IESU Christi daretur credentibus, etc. vel si quid eiusmodi est. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa, et nodos salvere quaestionum: sed etiam tum hoc agitur aliis quaestionibus, quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus, improbetur per illas aut refellatur, occurrere: si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moveamus quod auferre non possumus. Fit


1133. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

Quae ergo fuit beatitudo vestra? Testimonium vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum vobis vera praedicans? Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt ut eos aemulemini. Bonum est autem in bono aemulari semper, et non solum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem nunc adesse apud vos, et mutare vocem meam, quia confundor in vobis. Numquid hîc aut contraria contrariis verba sunt reddita, aut aliqua gradatione sibi


1134. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

contrariis verba sunt reddita, aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt, aut caesa et membra circuitusve sonuerunt? Et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quod eloquium fervere sentimus: sed Apostolica ista sic clara sunt, ut et profunda sint: atque ita conscripta, memoriaeque mandata, ut non solum lectore vel auditore, verum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat. Quapropter videamus ista genera dicendi, in eis qui istorum lectione ad rerum divinarum atque salubrium scientiam profecerunt, eademque Ecclesiae ministrarunt.


1135. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

Erasmi, quo etiam simplicior Philippi est. Sed de Scripturae simplicitate etiam patrum unum aut alterum dictum annotabo. Scribit igitur Hieronymus ad Paulinum: In Scriptura simplicitas et quasi utilitas verborum idcirco apparet, quo rudis et rustica concio facilius instrueretur: et non solum docti, verum etiam indocti pro suo singuli captu proficerent. Ac discere quidem incumbit ex aequo omnibus, docere non itidem. Et Divus Augustinus ad Volusianum ait: Si quidem divinitus visum est, ut sacra oracula simplici et perspicuo exararentur dictionis genere, ne praetendere quisquam


1136. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

atque doctorum: ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipse eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem: sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc in promptis quod in reconditis habens: sed ne aperte fastidirentur, eadem rursus operta desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava coniunguntur, et parva nutriuntur, et magna


1137. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

eam qua tantopere gloriantur, eloquentiam dedit, vel Platone facundiores, vel acriores Demosthene, vel rotundiores Thucydide vel Aristotele, et Chrysippo cudendis insolubilibus syllogismis a cutiores efficere veritatis praecones. Caeterum locuples illa liberalissimaque divinitas noluit quinque solum, decemve aut quindecim, centumve aut ducentos homines aquis salutaribus recreari, sed cunctas affatim tum Graecas tum Barbaras nationes: neque solum homines literarum studiis innutritos, sed sutores iuxta textoresque, fabros item ferrarios, caeterosque manuales artifices, praeterque hos ipsos


1138. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1033 | Paragraph | SubSect | Section]

cudendis insolubilibus syllogismis a cutiores efficere veritatis praecones. Caeterum locuples illa liberalissimaque divinitas noluit quinque solum, decemve aut quindecim, centumve aut ducentos homines aquis salutaribus recreari, sed cunctas affatim tum Graecas tum Barbaras nationes: neque solum homines literarum studiis innutritos, sed sutores iuxta textoresque, fabros item ferrarios, caeterosque manuales artifices, praeterque hos ipsos etiam mendicos, agricolas, lignatores: feminas quoque tum divitiis affluentes, tum manuum suarum studio parce ac duriter victitantes. Eamque ob rem


1139. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

admisceat, quasi ipsius, non suum negocium agere videatur. Atque haec individuorum ratio etiam est causa, quare poetae et historici efficacius videantur docere, quam philosophi: quorum disputationes quia sunt generales, putantur esse quietiores, et quasi dormitantes, aut mortuae. Non solum autem suas generales disputationes Scriptura efficaciae huius gratia ad personas applicat, idque vel ad loquentes, vel audientes, aut utrosque simul: sed etiam unum aliquem singularem, quasi iam coram adstantem: ut sic singuli ad se sensum applicent, seu singulae illam separatim compellatam


1140. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1035 | Paragraph | SubSect | Section]

simul: sed etiam unum aliquem singularem, quasi iam coram adstantem: ut sic singuli ad se sensum applicent, seu singulae illam separatim compellatam personam subeant, aut cogitatione quasi induant, et in se recipiant. omnia enim vehementius movent, sive bona sive mala, quae quisque ad sese solum pertinere arbitratur, quam quae ad totam communitatem. Consideretur in exemplis quod dico, Gal. 4 primum incipit loqui Paulus prorsus in genere, quod haeredes, donec parvi ac sub tutoribus sunt, similes sint servis: sed postea excusso iugo, non tantum libertatem, sed etiam


1141. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1037 | Paragraph | SubSect | Section]

praesidii divini, praedicto Psal. 91, per effectus indicatur: Cadent a latere tuo mille, et decem millia e dextera tua, ad te autem non appropinquabit. Ubi maxima vis efficaciae istius mali indicatur, cum tam multi intereant: conduplicatur autem energia aut vis sermonis, quod non solum tantus effectus ei malo tribuitur: sed etiam quod proxime ad nos illi tanti tamque atroces effectus ac clades ponuntur, nempe tam tetra strages, tam infinitorum hominum, ad latus ac dexteram nostram, circaque patratur. Ex eodem etiam vis protectionis divinae apparet, quod in tanto tamque


1142. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic Christus per effectus magnitudinem calamitatum indicat, dum multipliciter summam necessitatem celeris fugae denotat, dicens: neminem tunc debere ullam moram trahere, ut vel ex agro domum recurrat, vel etiam solum ex tecto in eam descendat aliquid necessarii inde secum accepturus: eoque fore etiam tunc tristem conditionem praegnantium et lactantium, quae minus sunt expeditae ad fugam, sicut et eorum quos necesse erit vel hieme vel in sabbato inde fugere. Sic Paulus 2 Cor. 1, per suam


1143. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

referta. argumenta enim arma neruosque orationis esse, recte Rhetores dicunt: praesertim vero Epicheremata huc referunt, quae dicunt esse syllogismos habentes maiorem ac minorem confirmatas. Hoc vero genere laudis excellit Scriptura, praesertim novi Testamenti, ac in primis Pauli, qui non solum refertus est manifestis rationibus aut probationibus, sed saepe etiam singula eius verba, sua eaque praevalida Enthymemata habent, si modo recte expendantur. Quare si quis sacrum sermonem diligenter expenderit, nihil profecto reperiet eo nervosius. Illud quoque admodum illustre


1144. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1038 | Paragraph | SubSect | Section]

Ipse sibi tradit spectator, etc. Quare cum omnis oratio in hunc finem sumatur, ut audientem legentemve et instruat et promoveat: solet magis laudari is sermo, qui res quasi ante oculos spectandas proponit, quam qui veluti procul remotas tantum audiri facit. Neque tamen talis sermo solum animum movet, sed etiam res ipsas feliciter illustrat, dum eas veluti coram spectandas contemplandasque proponit, atque ita veluti intuitivam quandam noticiam (ut scholae loquuntur) efficit. De hoc genere sermonis disserit Aristot. Rhet. 3. cap. 14, idque uti fiat docet, et


1145. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1045 | Paragraph | SubSect | Section]

peregrina ac inutilia: ut apparet in narratione creationis, lapsus humani, incendii Sodomae, eductionis ex Aegypto, et actionum Christi ac Apostolorum. Utitur quidem Scriptura digressionibus, sed non nimium longis, multo minus ociosis aut dispendiosis, de quibus alibi dicetur. Summas solum ac genera rerum tantum saepe in narrationibus proponit, ut apparet ex concionibus prophetarum, Christi, Baptistae et Apostolorum tantum summarie conscriptis. In narrationibus Evangelistarum illud sane est admirabile artificium brevitatis, quod licet non narrentur circumstantiae, tamen


1146. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1051 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Sileno Vergilii:
Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque animae marisque fuissent,
Et liquidi simul ignis ut his exordia primis
Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis,
Tum durare solum et discludere Nerea ponto
Coeperit. et rerum paulatim sumere formas:
Iamque novum terrae stupeant lucescere solem,
Altius atque cadant submotis nubibus imbres.
Incipiant syluae cum primum surgere, cumque
Rara per ignotos errent


1147. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1053 | Paragraph | SubSect | Section]

et energia vel efficacia illa dicantur Gal. 3, quam tamen epistolam Augustinus ait tenui orationis filo conscriptam esse, exceptis paucis quibusdam: O'stulti Galatae, quis vos fascinavit, ut non crederetis veritati, quibus prae oculis IESUS Christus ante fuit depictus, inter vos crucifixus? Hoc solum cupio discere a vobis, Ex operibus legis spiritum accepistis, an ex praedicatione fidei? Adeo stulti estis, cum spiritu coeperitis nunc, carne consummamini? Tam multa passi estis frustra, si tamen et frustra. Qui igitur subministrat vobis spiritum, et operatur virtutes in vobis, utrum ex


1148. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

operum ad Christum confugerant. Addit autem mira brevitate illustrem amplificationem a genere: Nos, inquit, sumus Iudaei. Igitur merito nostrum Moysen exosculari, et non deserere debuissemus, si fuisset in eo spes vitae. Certe non debemus esse suspecti, quod innato quodam Moysis odio ad Christum solum nos contulerimus. quis enim non suorum maiorum gloriae gentisque suae institutis favet? Tum porro sumus vita non turpes aut profani, ut illi qui ex gentilismi impurissima sententia ad Christianismum veniebant: sed homines iusti, ut meritô prae aliis de iustitia operaria confidere


1149. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

vita non turpes aut profani, ut illi qui ex gentilismi impurissima sententia ad Christianismum veniebant: sed homines iusti, ut meritô prae aliis de iustitia operaria confidere potuissemus. Sod tamen abiecta hac tanta iustitiae, et etiam gentis nostrae praerogativa, tanquam rebus inutilibus ad solum Christum convolavimus: sicut ille Phil. 3, hoc suum exemplum copiosius exponit. Singula ergo verba ei suam vitam ac operositatem habent. Omnia vero ista fiunt Paulo tanto vividiora et potentiora, quôd ea in illustribus exemplis ac veluti in motu vitaque proponit. quasi dicat:


1150. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

ea in illustribus exemplis ac veluti in motu vitaque proponit. quasi dicat: Controversia ista iam saepe coram Ecclesia vivis ac vehementibus actionibus agitata, et luculenter decisa est: primum, quod nosmet Iudaei ac Pharisaei operarii sanctissimi et summi cultores Mosis, eo deserto confugimus ad solum Christum, coepim usque neglecto Iudaismo uti libertate gentilium vitae. Deinde, quod denuo quasi relabente Petro et aliis ad Iudaismum, et operum necessitatem: ego eos coram tota Ecclesia libere redargui, et potenter convici, quod Evangelium nihil prorsus observationibus et adminiculis operum


1151. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiae ac gratiae, legis ac renovationis. Verum non licet prolixius in illustranda methodo Paulina, et praesertim huius epistolae commorari, quae a multis est hactenus eruditissime exposita. Augustinus contra Cresconium asserit, Paulum fuisse dialecticum. Id sane abundê non solum ratio aptissima disserendi, qua utitur, ostendit: sed etiam praecepta quae proponit de definiendi, dividendi argumentandi ac refutandi peritia: quae omnia supra initio tractationis de Modo legendi sacras Literas subindicavi. Hîc obiiciet forte aliquis: Si Paulus est adeo


1152. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1060 | Paragraph | SubSect | Section]

vertere, cum sit ubique ὡς: sed Interpres mire sibi placuit sua copia, nunc vertens ut, nunc quasi, nunc sicut, nunc tanquam, perinde quasi nihil intersit apud Latinos inter has omnes voces. Iam ut demus nihil interesse, certe vocis eiusdem iteratio non solum ad decus orationis facit, verum etiam ad vehementiam. Sic enim totus hic sermo per contraria, per membra, per comparia, per similiter desinentia, per ἀναδιπλώσεις, aliaque id genus schemata variatur, voluitur ac rotatur, ut nihil esse possit


1153. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1061 | Paragraph | SubSect | Section]

habet neglectum, aut aegre adeo explicabile. Nam his qui non adhibito studio et ingenerose a verbis excidunt, aliquando incohaerentia et dissona dicere videtur: qui vero studiose et sobria raciocinatione relegunt, magno ordine et veritate plena. Proinde exacte de his nunc tractare, ipsum per se solum ingens opus fuerit. Bucerus quoque hanc eandem quaestionem de Paulina eloquentia prolixe tractat: cuius sententiam cognovisse operaeprecium fuerit. Sic igitur ille scribit in Praefatione epistolae ad Romanos: An D. Paulus adhibuerit


1154. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1063 | Paragraph | SubSect | Section]

Adiiciamus sanê postremo loco Chrysostomi, hominis longe facundissimi, de Pauli eloquentia sententiam, ut eius quoque autoritate adversariorum calumnias retundamus. Veruntamen quod non fuerit ita imperitus, ut isti arbitrantur, conabor ostendere. Isti enim non solum eum qui secularis eloquentiae nitorem non habet, sed etiam eum qui nesciat pro veritatis certare dogmatibus, imperitum equidem consequenter intelligunt. Paulus vero, non se in hoc quoque imperitum esse processus est, sed in horum altero. Denique ut hoc diligenter ostenderet, distinxit,


1155. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1063 | Paragraph | SubSect | Section]

Apostolos Deos esse arbitrati sunt, signo praecedente constat effectum. Quod vero hunc Mercurium esse dicebant, sermonis claret fuisse insignem. Unde autem et plures quam caeteri Apostoli Christo populos acquisivit? Unde et toto orbe terrarum multus in omni ore versatur? Unde nobis non solum, sed etiam Iudaeis et gentibus maxime celebris est, et qui plus caeteris honoretur, nisi ex virtute et splendore Epistolarum suarum? per quas non solum eos qui tunc crediderunt, sed etiam ab illo tempore


1156. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | SubSect | Section]

orbe terrarum multus in omni ore versatur? Unde nobis non solum, sed etiam Iudaeis et gentibus maxime celebris est, et qui plus caeteris honoretur, nisi ex virtute et splendore Epistolarum suarum? per quas non solum eos qui tunc crediderunt, sed etiam ab illo tempore usque nunc, et usque ad adventum Christi credituros informat et erudit: nec unquam hoc facere cessabit, donec humanum genus fuerit super terram. Nam sicut murus quidam adamante construitur, ita et in universo orbe Christi Ecclesias eius


1157. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1064 | Paragraph | SubSect | Section]

medio, omnia argumenta captivans, et adducens in obedientiam Christi, et cogitationes universas, et omnem exaltationem extollentem se adversum scientiam Dei, quae cuncta efficit per eas epistolas, quas scriptas nobis reliquit, admirabiles plane, et sapientia reverenda plenas. Quae quidem nobis non solum contra adulterina dogmata, et ad eorum custodiam, quae sunt vera, conducunt: sed etiam ad bene vivendum plurimum tribuunt adiumenti. His quippe utentes praepositi Ecclesiarum, castam virginem quam despondit Christo, moderantur, et ad spiritualem perducunt decorem. His etiam supervenientes ei


1158. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1065 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iterantur. Alibi ostendi Io. 16 repeti septies adseverationem, quod Iesus venerit caelitus, sitque verus Servator. Crebro etiam in unico aut vicinis membris idem vocabulum repetit, praesertim si sit ex illis ipsis peculiarioribus et usitatioribus, 2 Io. Quos ego diligo in veritate: nec ego solum, sed et omnes qui agnoverunt veritatem propter veritatem. Antitheses illustrantes et confirmantes. Usitatum quoque est Ioanni, ut posita aliqua sententia, mox eam Antithesi aut confirmet aut illustret, aut etiam amplificet. ut Ioan.


1159. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1065 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Servare: alius paracletus, ducere in omnem veritatem: testimonium et testificari, utitur voce παροιμὶας proverbii, ubi alii Evangelistae parabolae. Veritas ei crebro in ore est, multiplici significatione, magis quam cuiquam alii. Quibus vocibus non solum per totum contextum multum sparsim utitur, sed etiam in uno loco aut versu, neglecta relatione: ut paulo ante ostendi. Periphrasibus delectatur: Qui in nobis est, qui in mundo est: pro, Deus et diabolus.


1160. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1067 | Paragraph | SubSect | Section]

aut etiam internas actiones, motus et opera hominis vult sibi addicta esse: sed plane totum hominem flagitat, praesertim autem nobilissimam rectricemque eius partem, nempe rationalem animam, quam potissimum ad suam imaginem condidit, quamque Scriptura in corde collocat, et cordis nomine notat. Nec solum ita flagitat, ut velit omnes eius inclinationes, potentias et actiones, ipsamve totam sibi soli militare ac servire: sed et ipsam essentiam hominis vult sibi, ut imaginem suam longe pulcherrimam, omnino conformem esse. Non, inquam, solam hominis obedientiam, quantumvis plenam, exigit: sed


1161. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1067 | Paragraph | SubSect | Section]

cum vidit ac dixit esse valde bonam, ut toties inculcat: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum. Hoc vero sibi debitum opus ac rem, fructus et arborem optimam cum sua radice, dum Deus praestari exhiberique sibi exposcit, plerunque tantam externis quibusdam vocabulis aut externam solum obedientiam notantibus vocibus per Synecdochen utitur, veluti per colorem, corticem, folia ac flores, intimam vim, ingenium ac naturam arboris denotare ac indicare volens, ut praecipiunt Methodici, et solent omnes boni Doctores per res notiores ignotiora docere ac exponere. De quo genere


1162. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1068 | Paragraph | SubSect | Section]

postremi seculi, prioris mundi et Sodomitarum impoenitentia ac securitas Luc. 17 indicatur per Edere, bibere, emere, vendere, nubere, uxores ducere, plantare, aedificare. Sic contra per id genus synecdoches, persaepe Scriptura etiam poenitentiam et totam vitam Deo placentem notat. Veluti si non solum per bonos fructus aut malos, bonam malamve arborem cognoscere doceat, sed etiam per corticem et folia: ignotiora nimirum, uti bonum artificem decet, per notiora docendo, ut Levit. 17 et 23 iubet Deus Israelitas in festo Expiationum affligere animas suas seu ieiunare. Significat autem


1163. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1069 | Paragraph | SubSect | Section]

mandatorum, quae passim in sacris literis leguntur: quorum nimium studium indicat inscitiam et neglectionem verae pietatis, dum pravo intellectu proram ac puppim religiositatis in illis externis rebus collocant. Ac posses hanc Regulam ampliare, quod non tantum res mediae interdum ideo solum vel laudantur vel vituperantur, quod rerum bonarum aut malarum signa sunt: sed etiam, quod bonae res, a Deo mandatae, interdum vituperentur, et contra res prohibitae laudentur, non per sese, aut propter suam naturam: sed quia sunt indicia, notae aut effectus rerum bonarum aut malarum: sicut


1164. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Iud. 20, et 2. Sam. 1 liquet. Nec ieiunandi quidem tempus erat praefinitum. Ieiunabant enim alias una die, ut Israelitae Iudic. 20. alias 7 diebus, ut 1. Sam. ultimo cives Iabes, alias incerto tempore, ut 2. Sam. 12, tam diu ieiunat David, donec infans morbo cruciatur. Non solum autem Iudaeis is ieiunandi modus fuit, sed et aliis Asiaticis populis, ut apud Homerum in tribus ultimis libris Iliad. Priamus mortem Hectoris tali ieiunio, talibusque cruciatibus luget, abstinet a cibo, sordide se induit, iacet in pulvere. Solatur autem eum Achilles ac hortatur, ut tandem


1165. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

temperans ac sobria. Sed haec de forma ieiunii sufficiant, quae tamen aliis causis explicatis erit notior. DE CAUSA EFFICIENTE IEIUNII. Iam de causa efficiente ieiunii dicemus. Natura omnibus animalibus insitum est, ut sint cupida, non solum vivendi, sed etiam suaviter vivendi, eaque omnia solicite procurent, quae ad eiusmodi vitam conferunt, ut homines bonum ac suave alimentum, vestes commodas, somnum, lotiones, unctiones, Musicen, aliaque similia, quae vel reficiunt, vel delectant corpus, et contraria fugant. Verum,


1166. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1070 | Paragraph | SubSect | Section]

incurvamus nos in terram, aut etiam plane humi prosternimus, ut Horatius inquit, Moerore gravi deducit ad humum. Naturale igitur est, ut, cum laeticia exultamus, vitam hanc amemus, commodaque eius ac voluptates studiose consectemur: et vicissim in tristicia, vitam odio habeamus, ac non solum commoda et voluptates negligamus, sed et incommoda ac acerba aliqua ultro nobis adsciscamus. Habet tamen et a consuetudine multum haec res. Aliae enim gentes aliter suam laeticiam et tristiciam testantur, et qualitate et quantitate: quod exemplis declararem, nisi et notum esset, et ego in


1167. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1077 | Paragraph | SubSect | Section]

valde crebro usurpatur: Quid reddam Domino pro omnibus retributionibus eius? id est, pro eius gratuitis beneficiis. Sic parabola Samaritani et viatoris saucii prima facie mera legis et operum concio esse videtur, cum sit revera Evangelica, ac a lege, bonis operibus, et sacrificiis peccatorum ad solum Christum deducat. Oritur enim ex quaestione de bonis operibus, et quis sit noster proximus, cui nos benefacere oporteat. Sed Christus mirabili artificio eo rem deducit, ut ostendat omnes homines horribiliter a latrone satana consauciatos ac spoliatos esse, nec vel a sacerdote, vel Levita


1168. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1079 | Paragraph | SubSect | Section]

in sacris Literis, nempe legem et Evangelion, et hanc esse interpretem, moderatricem et correctricem illius, nunquam perveniet ad veritatis agnitionem. Legens enim passim in scriptura duplicia et quasi contradictoria dicta, quorum altera totam iustitiam ac salutem ad sola opera, altera vero ad solum Christum et misericordiam Dei trahunt: iudicabit illa esse quoquo modo ac quasi violenter in unum sensum cogenda et redigenda, ut sit summa Christianae doctrinae, quod partim per opera, partim per gratiam aut Christum salvemur. quae est Papistarum sententia, et fermae omnium haereticorum. Sed


1169. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1080 | Paragraph | SubSect | Section]

quin potius diceret, cavendum illi omni studio esse, ne in pristinam sortem recidat, et summa gratitudine suum liberatorem colendum: quanto magis id nos erga illum omnipotentem Deum ac patrem nostrum praestare convenit? Quin potius sola Evangelii doctrina vera bona opera generat, non solum quia excitat ad gratitudinem, ut nolit amplius peccare, quodque tantum vere contritis ac credentibus salutem pollicetur, quae non possunt esse in eo, qui sciens et volens peccatis indulget: sed etiam quia per eam acquiritur Spiritus sanctus, novum mundumque cor, renovatio et perpetuum regimen


1170. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

doctores, sal, lux, fundamenta oeconomi et pastores nominantur. Alii scriptores plerunque plenius similitudines evolvunt, aut res quas attingunt, tractant. Mira quoque est earundem rerum varietas in diversis regionibus: exemplo sit quod in Germania et pluribus aliis locis, quanto est solum lapidosius, tanto natura sua sterilius: at in mea patria contra est tanto foecundius ac pinguius. Proinde videndum est lectori sacrarum Literarum, ut variarum prorsus reum, praesertim incommuni vita versantium aut exstientium, noticiam aliquam habeat. Quarum aliae sunt omnibus


1171. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

et Rhetorica, reliquaque Philosophia, aliquam cognitionem naturae sermonis, rationis disserendi et rerum communium percipere debuissent, ut aliquid adiumenti ad intelligendum sermonem et cogitandum in hac professione haberent, ipsam vero rei aut materiae principalis totius Theologiae institutionem solum ex sacris Literis haurire: illi contra inversoque ordine, non ancillares aut adminiculares quasquam noticias facultatesque sed ipsam principalem rerum Theologicarum scientiam ex illis suis paedagogicis, humanisque scientiis hauserunt. Qua idea Theologiae, in suo cerebro iam praeformata,


1172. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

ac iam constructi templi fuit. Proculdubio enim diversissimi ordines illorum fuêre: quorum alii potissimum multiplici institutioni intenti fuêre, alii iudiciis, cuiusmodi fuerunt 70 seniores aut Sanedrim: alii cantionibus, alii musicis instrumentis, alii sacrificiis: quorum nonnulli obtulerunt solum, nonnulli postea excoriarunt victimas, et serviliora opera peregerunt: alii denique infimi tum mulieres tum viri lotionibus ac expurgationibus sordidorum vacarunt. Nec defuerunt etiam custodes aut satellites templi, sicut et proprium ducem habuisse, ex Act. 4 constat. Horum


1173. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1100 | Paragraph | SubSect | Section]

narrantur. Nam falcatos adeo ob magnitudinem sumptuum habere nequivissent, nea etiam usus illorum, praesertim in tam confragosa regione, fuisset. Habuerunt peditatum levis et gravis armaturae, equitatum solum levis. Gravis armaturae miles habuit ferrea membrorum munimenta, ut thoraces, galeas, et similia. Locis munitis tum opere, tum praesertim locorum natura usi sunt multum, cuiusmodi fuerunt potissimum arces et castella in editis ac praeruptis locis sita. Hinc toties in Psalmis et


1174. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1100 | Paragraph | SubSect | Section]

usi sunt, nominat. In magnis bellorum calamitatibus, solent saepe integrae civitates, atque adeo gentes, vel trucidari, vel in extremam servitutem redigi, paucis aliquibus superstitibus. Inde toties de spirituali calamitate dicitur, quod si populus esset tanquam arena maris, tamen solum aliquae reliquiae sint servandae: ac plane creberrima est reliquiarum mentio. Varios etiam mores eorum in minoribus rebus nosse utile esset, ut quod osculo soliti sint se invicem salutare, unde apud Paulum talis osculimentio fit: et in veteri Ecclesia fuit mos osculandi sese


1175. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1101 | Paragraph | SubSect | Section]

sumpserit: quia scilicet et multum illac homines commeare sunt soliti, ob utriusque civitatis celebritatem, ob palmetum Iericho et transitum Iordanis: et quia illa intermedia regio mire confragosa fuit, ac latrociniis idonea, et simul infesta: patres allegoricam causam attulerunt. Nec solum historias deberent tales Topographi accommodare ad suas descriptiones, sed etiam loca Scripturae obscura imperitis ob locorum inscitiam inde illustrare, ac denique etiam voces ac phrases, locorum situm respicientes, dilucidiores efficere: ut cur dicantur adeuntes Ierosolymam aut templum


1176. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

est, et fruticosa, cytiso et termintho persimilis: eius corticem scindentes, succum in vasis incipiunt, tenaci lacti persimilem, susceptus autem in conchis coagulatur is capitis dolores et suffusiones oculorum incipientes, et hebetudinem mirifice salvit: quare preciosus est eo praesertim, quod hic solum nascitur. Palmetum quod palmam cariotam fert, hic solum est, excepto Babylonio, et ulterius Orientem versus. Maximus quidem ex eis proventus est, quin etiam xylobalsamo ut aromate utuntur. Serbonis lacus permagnus est, cuius ambitum nonnulli mille stadiorum tradiderunt: is secus


1177. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1103 | Paragraph | SubSect | Section]

corticem scindentes, succum in vasis incipiunt, tenaci lacti persimilem, susceptus autem in conchis coagulatur is capitis dolores et suffusiones oculorum incipientes, et hebetudinem mirifice salvit: quare preciosus est eo praesertim, quod hic solum nascitur. Palmetum quod palmam cariotam fert, hic solum est, excepto Babylonio, et ulterius Orientem versus. Maximus quidem ex eis proventus est, quin etiam xylobalsamo ut aromate utuntur. Serbonis lacus permagnus est, cuius ambitum nonnulli mille stadiorum tradiderunt: is secus maritimam oram extenditur, longitudine paulo plurium


1178. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1104 | Paragraph | SubSect | Section]

hominis depingit, ut quod audiat, agnoscat, et sequatur suum pastorem: sit multipliciter utilis, et nulli molesta: sit simplex, habeat hostem crudelissimum, ac per sese sinepastore nihil possit, sed cito pereat. Haec non explicandi gratia istas res aut phrases propono, sed ut solum subindicem, quam prolixum ac utile opus confieri posset, si quis varias res, quarum brevissima mentio in sacris Literis fit, aut ad quas alluditur, seu a quibus similitudines petuntur, erudite ex Physica et bonis authoribus declararet, et locis Scripturae eas proprietates applicaret. Vult


1179. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

vocat novum foedus, et quod sanguinem foederalem irritum fieri a non observantibus illud dicit: Isaiae capite quarto. Sicut ad Hebraeos cap. 10 dicitur, Sanguinem foederis, nempe sacrae Coenae, profanum ducere is, qui quae in hoc foedere promisit, non servat, nempe fiduciam in solum Christum, et piam vitam. Perutile etiam foret demonstrari, in quibus controversiis propter haereticorum insidias, aut propter extricanda nova dubia, aut studio accommodandi se ad intellectum rudium suive temporis hominum; quibus Biblicae loquutiones nimium peregrinae obscuraeque


1180. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

esset, quibus modis loquendi discrepantibus a Sacra scriptura haeretici turbarint Ecclesiam, et errores suos venditarint. Sola fides quidem non obscure in sacris Literis monstrari potest, ut cum dicit Paulus Gal. 2, Non nisi per fidem homines iustificari ac salvari: cum Christus dicit, Solum crede: cum toties Paulus ponit fidem, et excludit alia omnia opera. Non nisi per fidem aliquid fieri, idem plane est, quod per solam eam: ponere unum, et negare alia omnia, est idem prorsus ac exclusiva. Si dicas, Cocles sine ullis auxiliis repulit in ponte Samnitas: idem plane est, quod


1181. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

prorsus ac exclusiva. Si dicas, Cocles sine ullis auxiliis repulit in ponte Samnitas: idem plane est, quod solus Cocles. Denique illa perpetua affirmatio, per fidem, omnino idem valet ac per solam fidem: cum toties per Christum placari pater affirmatur, omnino idem valet, quood per solum. Christum. Regula fiat etiam universalior, quod saepe sacrae Literae multum vehementerque urgendo indefinitas, volunt exprimere universales: et ponendo ac inculcando vehementer unum aliquid, caetera omnia ex eo loco ac gradu excludunt. Haec et huiusmodi innumera possent hîc


1182. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1106 | Paragraph | SubSect | Section]

quod bona aliorum venia dixerim, quenquam aliquid integri ac explicati de hac re hactenus conscripsisse. Velamen Mosis, est quaedam obscuritas legis, ut eius primarius, verus ac genuinus sensus aut scopus non plene aut perspicue perspici possit. Id vero duplex est, teste Paulo. Nam non solum ipse Moses sibi imponebat velamen, agens cum populo Exod. 34, sed etiam erat, et est adhuc velamem supra omnia non renatorum corda, quae nullo modo illum verum ac nativum fulgorem legis ac voluntatis Dei percipere, aut saltem ferre possunt: sed potius ut rem stultam contemnunt, aut etiam ut


1183. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1107 | Paragraph | SubSect | Section]

eo omnes invitabat ac alliciebat, pollicens magna bona facientibus: quin et ipsam peccatorum expiationem, et Dei placationem. Nusquam dicebat illas ceremonias esse tantum typos et umbras futurorum bonorum: esse tantum carnis sanctificationes ac purificationes, easque externas solum: esse tantum commonefactiones de peccato, non autem ipsam veram abolitionem peccati, et reconciliationem cum Deo: sicut Epistola ad Hebr. eas exponit ac declarat perspicue et luculenter. Tum porro natura est prona ac praeceps in externos lusus aut gesticulationes ac ceremonias,


1184. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1108 | Paragraph | SubSect | Section]

actualia excurrat ad hanc radicem, coniungendo fructus cum radice, Quod negligentior auditor non cogitans, putat tantum de illis actualibus criminibus agi, sicut in communi vita plerunque tantum externa opera considerantur ac exiguntur. Tertio, saepe ita taxatur haec lues, tanquam si solum unius hominis aut gentis malitia taxaretur: cum eandem rationem esse omnium hominum, alibi Scriptura indicet. Quarto, saepe vetus Testamentum de inhaerenti corruptione ita loqui videtur, tanquam si homines eam sibi prava consuetudine, ut habitum quendam, institutione, et


1185. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1109 | Paragraph | SubSect | Section]

perfectam obedientiam eos sunt retrahere conati. Deinde, dum porro etiam ipsius cordis malitiam clarius et acriûs sunt insectati: dum item ab omni operum iustitia ad gratuitam Dei misericordiam retrahere populum studuerunt. Dum etiam omnia summa, spiritualia ac aeterna bona potissimum, vel potius solum petenda esse docuerunt: et denique dum illas inanes fiducias ceremoniarum, sacrificiorum, loci, et omnium operum acriter taxarunt. Verûm ista tota detractio velaminis in novo Testamento clarius ac facilius peracta est a Christo, et eius dilectissimis Apostolis. Detraxit igitur in


1186. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

totum hominem, eiusque hanc terrenam nativitatem ac vires: neminem esse acceptum ob nativitatem ex carne ac sanguine cuiusquam viri, sive sit Adamus, sive Abrahamus aut Israel, oportere omnes ex Deo renasci: omnes iam ob originalem corruptionem esse ex diabolo, esse eius et peccati mancipia: se solum esse veram lucem et finem solidamque impletionem legis: ex sua solius plenitudine omnes oportere accipere gratiam, non a lege, quae eam non afferat: se solum esse verum agnum Dei peccata totius mundi tollentem, non illos Leviticos, qui quotidie in templo mactabantur, et Deo offerebantur: dum


1187. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

Abrahamus aut Israel, oportere omnes ex Deo renasci: omnes iam ob originalem corruptionem esse ex diabolo, esse eius et peccati mancipia: se solum esse veram lucem et finem solidamque impletionem legis: ex sua solius plenitudine omnes oportere accipere gratiam, non a lege, quae eam non afferat: se solum esse verum agnum Dei peccata totius mundi tollentem, non illos Leviticos, qui quotidie in templo mactabantur, et Deo offerebantur: dum etiam ostendit esse veram unicamque portam et viam ad patrem, seque solum ex sinu patris veritatem attulisse. Eodem facit, quod docet Abrahamum et


1188. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

solius plenitudine omnes oportere accipere gratiam, non a lege, quae eam non afferat: se solum esse verum agnum Dei peccata totius mundi tollentem, non illos Leviticos, qui quotidie in templo mactabantur, et Deo offerebantur: dum etiam ostendit esse veram unicamque portam et viam ad patrem, seque solum ex sinu patris veritatem attulisse. Eodem facit, quod docet Abrahamum et patres esse mortuos, quantumvis comederint Manna: hoc est, et legis tum doctores tum auditores ac observatores fuerint: sed suam demum carnem et sanguinem, nempe per passionem, suppeditaturam esse vitam


1189. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

ac gavisi sunt: ut taceam, quod tali errore omnem harmoniam veteris ac novi Testamenti sustulerint. Prophetis quoque ingenti sudore constitit certamen cum sacerdotibus et reliqua multitudine, quod non per sacrificia, ceremonias, aut circumcisionem, vel opera aut merita legis, sed solum per Christum omnes oporteat salvari. Denique multi nunc quoque mirantur, quod non expressius in Pentateucho sit proposita vera salutis doctrina per Christum: contra autem sacrificiis et expiationibus Mosaicis plurimum ubique tribuatur. Ideo volumus quaedam testimonia aut indicia recensere,


1190. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1114 | Paragraph | SubSect | Section]

Erit, et illa nominis divini tam celebris indicatio, quasi quaedam clavis totius legis, ostendens omnia sacrificia, ceremonias ac ritus in ducentem eos filium (qui semet Iehova Erit, ingenti mysterio nominaverat) respicere: illum Dei agnum digito monstrare, ac in omnibus illis cultuum involucris solum illud benedictum semen quaerendum esse. 7 Perpetua repetitio ac expiatio indicavit, nihil ibi vere ac perfecte peragi: alioque perfecto opere destitissent. Sic et varietas sacrificiorum et expiationum monstravit, nihil ibi esse firmum. Multa enim, perpetuaque medicamina, arguunt


1191. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1115 | Paragraph | SubSect | Section]

sub nominibus ac typis temporalium bonorum, beneficiorum et liberationum, aeterna ac spiritualia offert. Eodem modo proculdubio multi intellexerunt etiam sub descriptionibus et promissionibus illarum aeternarum expiationum, sacrificiorum et sacerdotum, veram expiationem benedicti seminis (quod solum posset caput serpentis conterere, et eius opera destruere) quaerendam et intelligendam esse. Haec igitur et similia monuerunt Israelitas, ut sub specie, typis ac picturis externorum bonorum ac beneficiorum, ceremoniarum, sacerdotii ac expiationum, verum sacerdotem, veram expiationem, et vera


1192. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, qui fide eum repraesentarent aut imitarentur, trahebant. Christus porro etiam altius rem tractans, et clarius pronuncians de hac quaestione Ioan. 8 dicit, non tantum (ut ita dicam) de filialitate Abrahae, sed etiam de paternitate litem esse: id est, considerandum esse non solum, quis sit germanus Abrahae filius: sed etiam, unde ipsemet Abrahamus hanc spiritualem paternitatem, iustitiam et vitam hauserit, seu quis sit eius in hoc genere pater, et cuius merito ille pater gentium sit constitutus. Nan illum ipsum patrem primarium (quem illi tantopere iactitent, quasi


1193. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1117 | Paragraph | SubSect | Section]

3 Quod Deus beneficentiam, iudicium et iustitiam velit, non sacrificia aut ullos externos ritus: Isaiae primo, et 58. 4 Quod Deus non acquiescat in externa disciplina morali, quantumvis a Deo mandata, et summo studio praestita: nec satis sit illi, ore et externo gestu solum coli: sed ipsum quoque cor requirat et flagitet. Inde vocantur tales cultores sepulchra dealbata, et vera circum cisio cordis passim ab eis flagitatur. 5 Quod ipsum cor totaque hominis natura sit mala, ac prorsus perversa, nec possit praestare veram obedientiam: quare homini de se


1194. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1123 | Paragraph | SubSect | Section]

Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, qui eduxit populum Israel ex Aegypto. Primum ponitur nomen proprium Dei, de quo disserit Scriptura, postea affirmatur, quod Iehova sit ille ipse Deus, qui dedit promissionem Abrahamo, Isaaco et Iacobo et qui populum Israeliticum ex Aegypto eduxit. Saepe tamen etiam solum Iehova scriptum invenitur. Observandum ergo est, illud Iehova non esse nomen appellativum, nec temere quemvis Deum significare, sed esse proprium nomen Israelitici Dei, ut intelligamus in sacris Literis non temere quemvis Deum invocari, sed tantum illum unicum, qui se hoc nomine


1195. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1125 | Paragraph | SubSect | Section]

Graecos traducta, nulla propria litera sit expressa. Deinde quod in terminationibus nominum peregrinorum mutandis, linguae in primis sint liberrimae. Eadem etiam terminationis causa est, cur cum Iehosua sit quadrisyllabum, Graecum ἰησοῦς sit trisyllabum solum. Ultima: Duo potissimum viri virtute, pietate et officio seu functione praestantes hoc nomine Iehosua vel Iesus appellati fuisse leguntur, Iehosua filius Nun, et alius post reditum ex captivitate summus Sacerdos: quorum uterque fuit velutitypus quidam et praefigurator Christi.


1196. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam et id iam Osiander tetra corruptela contaminat et corrumpit. Verum disputatum de hac re et a nobis est in alio scripto contra Osiandrum, et ab aliis. Quare iam eam partem praeteribo, solum de sententia dicam in hoc ipso textu, hactenus tractato, existente. Dicit Angelus, ideo Iesum hoc nomine vocari, quia salvum faciet populum suum a peccatis. Quibus ille verbis clare indicat, salutem nostram in eo consistere ut a peccatis liberemur. Nec mirum: nam sublato peccato


1197. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

ἄνδρας δεῖν ἐπὶ σωτηρίᾳ τῆς ἀληθείας καὶ τὰ οἰκεῖα ἀναιρεῖν, et ὅσιον εἶναι προτιμᾷν τῇ ϕιλίᾳ τὴν ἀλήθειαν: nos autem Christianos homines non solum τὰ οἰκεῖα ἀναιρεῖν, sed et fortunarum omnium, vitae, famaeque discrimen ἐπὶ ἀληθείας σωτηρίᾳ adire conveniat: volui et ego, cum viderem rem non parvi momenti, ut postea


1198. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

in hac quaestione verti, de eo negotio, quod in rem fore putabam, commonere. Mea est igitur sententia, Vocales, seu (ut vocant) puncta una cum consonantibus iam olim (fortasse adhuc ab ipsomet Adamo) inventa, omnesque sacrarum Literarum scriptores integre dilucideque scripsisse, non solum consonantibus, sed et vocalibus, eosque, qui contraria sentiunt, non solum falsa sentire, sed et conscientiis, Ecclesiaeque, quae tantum certitudine verbi Dei aedificatur, perniciosa. Nam (ut τὰ ἱδρογλυφικὰ omittam, quae magis


1199. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

Mea est igitur sententia, Vocales, seu (ut vocant) puncta una cum consonantibus iam olim (fortasse adhuc ab ipsomet Adamo) inventa, omnesque sacrarum Literarum scriptores integre dilucideque scripsisse, non solum consonantibus, sed et vocalibus, eosque, qui contraria sentiunt, non solum falsa sentire, sed et conscientiis, Ecclesiaeque, quae tantum certitudine verbi Dei aedificatur, perniciosa. Nam (ut τὰ ἱδρογλυφικὰ omittam, quae magis picturae quaedam naturae rerum, quam literae sonum significantes fuerunt) aut


1200. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

postremo τὰ ἄϕωνα. Illustrissima enim quaeque quorumque usus est longe maximus, in omnibus artibus primo observantur. Quod si etiam frequentissimum usum necessitatemque spectavit, facile animadvertit, non solum dictionem, sed ne unam quidem sonituum coniunctionem, seu, ut clarius dicamus, syllabam sine vocalibus constare posse. Maxime igitur necessaria quaeque, quae nimirum ipsae sunt vocales, primum excogitata sunt, minus autem necessaria postea. In omnibus enim artibus primum utilitas


1201. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

τρόπον, ἕως αὐτῶν ἀριθμὸν λαβὼν ἐνί τε ἑκάστῳ καὶ ξύμπασι, στοιχεῖον ἐπωνόμασε. Atque haec quidem Plato, cui tantum Cicero tribuit, ut τὸ φαῦαι αὐτὸν solum sine ullis rationibus sibi satis esse putet. Quod si et statim a principio vocales cum consonantibus inventae non essent: tamen ipse quotidianus usus, parvulorumque instructio eo docentes deduceret, ut velut adiumenti causa notulas aliquot excogitarent, quibus pueros monerent,


1202. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

possit, nisi de notis, quibus vocales, distinctiones, accentusque in Hebraico sermone notantur. Non enim est dubium, quin de Hebraica scriptura, non Graeca, dixerit, cum et Lex scripta esset Hebraice, et ipse Hebraice, vel Chaldaice, quod idem ferme est; sit locutus. Voluit autem significare non solum legem totam eiusve partem aliquam non fore irritam, sed ne minimum quidem delege (alludens ad notulas, quibus Lex et Prophetae scripti sunt) interiturum esse. Neque hoc etiam dici potest, quod in eam quidem sententiam Christus disserverit: caeterum Evangelistae verbis, quibus ipsi


1203. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

Lex et Prophetae scripti sunt) interiturum esse. Neque hoc etiam dici potest, quod in eam quidem sententiam Christus disserverit: caeterum Evangelistae verbis, quibus ipsi voluerint, eadem extulissent. Videmus enim Evangelistas, praesertim in istiusmodi gravioribus sententiis, non solum sensum verborum Christi, sed et ipsa verba expressisse. Huc accedit, quod Matthaeus et Lucas eadem omnino verba recitant, ut illa ipsa concordia testetur, eos etiam ipsa verba a Christo prolata recitasse. Ex hoc igitur Christi dicto certo sequitur, Legem ac Prophetas, non solum literis, sed


1204. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiis, non solum sensum verborum Christi, sed et ipsa verba expressisse. Huc accedit, quod Matthaeus et Lucas eadem omnino verba recitant, ut illa ipsa concordia testetur, eos etiam ipsa verba a Christo prolata recitasse. Ex hoc igitur Christi dicto certo sequitur, Legem ac Prophetas, non solum literis, sed et apicibus iam inde a principio scriptos, qui tam firmi ratique esse debeant. Aut, si quis rixosior hoc concedere nolit, illud tamen cogetur concedere, tempore Christi iam legem apicibus notatam fuisse. Alludit enim ad usitatam scriptionem legis, ut dictum est. Deut.


1205. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

non valde multum Ecclesia damni pati possit, etiamsi quis vetus Testamentum aliter, atque convenit, legere velit. Quorum alterum quam falsum sit, alterum vero etiam impium, suo ordine ostendemus. Nam qui dicunt retentam esse lectionem, quae inde usque a Mose per manus tradita sit: non solum non confirmant quicquam, sed et valde inconsiderate loquuntur. Utenim concederemus assidue in eruditorum manibus Biblia versata esse: tamen nulla est tanta memoria, quae in tot myriadibus syllabarum, quae in singulis vocales subintelligendae essent, observare possit. Quid quod cum multae


1206. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

caute oppugnant. Sed iam ad alteram veniamus, quod scilicet quidam dicunt novum Testamentum tam clarum scriptum esse, tantumque ei authoritatis tribuendum, ut etiamsi vetus pro obscuro incertoque habeatur, tamen Ecclesia piaeque mentes omnes novo satis confirmari possint. Equidem non solum id fateor, sed et summopere Ecclesiae nobisque omnibus felicitatem hanc gratulor, proptereaque Deo gratias ago, quod tantum certitudinis, addo etiam doctrinae, in quavis sacrarum Literarum vel minima parte sit, ut pia mens (si ita res postulet) ea sola contenta esse possit et debeat. Sed


1207. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1129 | Paragraph | SubSect | Section]

et suam doctrinam veram esse confirmavit, et nos scrutari idem praecepit. Huc etiam accedit, quod novo nos tantum confirmare, falsosque fratres oppugnare possumus: Iudaeos autem, Mahometistasque eo, utpote cuius apud eos nulla est authoritas, confutare non possumus. Vetus autem non solum consolationi nobis est maximae, quod ea videmus multis seculis anteque fierent, a Prophetis praedicta, quae novum facta esse commemorat: sed etiam validum contra omnes omnium sectarum, sive Iudaei, sive Turcae sint, praesidium. Quare et vetus, et novum, cum propter nostram salutem utrunque


1208. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1130 | Paragraph | SubSect | Section]

attinet ad vocabulorum quorundam versionem ineptam, mihi sane non tam punctorum inopia, quam aut eorum inscitia, aut etiam postea sciolorum scriptorumque depravatio in causa fuisse videtur. Nam adeo sunt quaedam depravate versa, ut si liceret inde argumentari, facile probare possemus, eos non solum vocales, sed nec consonantes, imo vero ferme nec textum quidem habuisse, cum ea perverterent, sed aegrorum tantum somnia scripsisse. Quod si etiam concederem, neque Hieronymum, neque Graecos interpretes Biblia cum vocalibus scripta habuisse: num propterea sequeretur, nulla fuisse?


1209. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

definit, cum sit dubium quid'nam sit iustitia debita inesse: et dimidium tantum mali complectitur. Nam originale malum est non tantum amissio originalis iustitiae, aut imaginis Dei: sed etiam acquisitio aut accessio contrarii mali aut virium, ut effectus et experientia testatur. nempe enim non solum non amamus Deum, sed etiam odio habemus: ac contra eum perpetuo concupiscimus, et hostiliter militamus promptissime satanae servientens. Hîc si quis obiiciat: Atqui Paulus ipse eodem modo videtur describere peccatum originale, cum scribit, Peccaverunt omnes, et destituuntur


1210. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

complecti, ac denique ipsum esse rei liquido exprimere debet: ac sententia satis habet, ut modo verum pronunciet, sive totum sive dimidium rei complectatur, aut tantum aliquam eius proprietatem circumstantiamve monstret. Quare Paulus ibi non accurate definiens, sed tantum pronuncians, de dimidia solum parte mali loquitur. Alii porro Theologi varias definitiones peccati originalis proponunt, quod sit amissio cognitionis Dei, et aversio voluntatis, aut inobedientia, aut corruptio, aut pravitas, aut caligo, aut imbecillitas, aut morbus, etc. Quae omnia sunt ferme


1211. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1132 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ornatum, veluti accidentario quodam ornatu, acre ab hominis substantia separabili: ut Manichaei olim senserunt, et nunc Sophistae. Quare ideo etiam Heva ipsa iam experientia in se ac liberis edocta, hominem vocat Abelum: id est, vanitatem. Vanitas autem in Scriptura non rem solum nullius precii significat, sed simul etiam malam, iniustam ac perversam, ut et apud Latinos interdum. Quare Psaltes secutus illam primam matrem, in ea appellatione aliquoties dicit hominem esse factum vanitatem, et hominem esse simul universam vanitatem. Dicit etiam Scriptura,


1212. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1134 | Paragraph | SubSect | Section]

est primarium, et praecipue a sacra Scriptura accusatur. Obiiciet aliquis, me novas sententias in Ecclesiam inducere, dum affirmo, aliquod originale peccatum, aut potius aliquam partem originalis peccati esse substantiam. Respondeo: Nequaquam nova haec sententia est, cum tantopere non solum in Lutheri et aliorum scriptis inculcetur, ut postea ostendam: sed etiam in ipsa sacra Scriptura saepissime, nempe quoties essentialibus verbis hoc peccatum describitur. Haec enim substantialia genera originalis peccati passim in Scriptura reperiuntur, et nusquam aliqua


1213. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1135 | Paragraph | SubSect | Section]

res, fuit quaedam essentialis res, nempe vetus Adam. In argumento Latino Epistolae ad Rom. affirmat Luth. peccatum originale esse ipsum cor ac rationem cum omnibus suis viribus. Verba eius haec sunt: Restat ut quid vocabulo Peccati accipiendum sit, videamus. Peccatum in Scripturis non solum significat opus externum, sed totam illam vim et nativam energiam, incredulitatem seu cognatam pravitatem, qua ex veteri Adamo impellimur et rapimur ad peccandum: nempe cor ipsum pravum, et totam rationem cum omnibus etiam optimis et summis viribus suis, quibus nihil aliud possumus quam


1214. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1137 | Paragraph | SubSect | Section]

accidentarium quiddam illius medicaminis, sed ipsamet iam corrupta medicina esset. Vicissim etiam sequitur: Si peccatum originale, seu illa corruptio est tantum accidens, non ipsam substantiam hominis corruptam, et Deo inimicam esse factam, sed tantum accidentia quaedam in homine: vel solum debilitatum aliquantulum esse hominem, aut etiam illi tantum quoddam pravum accidens affusum esse, remanente pristina bona essentia. Si substantia ipsa per se mala vitiataque est, et in trucem quandam bestiam et indomitam feram (ut Luth. et Bucerus loquuntur) mutata est: sequitur,


1215. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1138 | Paragraph | SubSect | Section]

seu originale peccatum. Ipsi dicunt, tantum accidentia quaedam esse illa originalem malitiam. Igitur substantia non est illud malum, Igitur substantia est perse bona, et bonas actiones producit. Nam substantia et accidentia differunt. Illa satanae operatio, destruentis hominem, aut est solum quaedam alteratio, mutans bona accidentia in mala, ut Synergistae volunt: aut est plena corruptio, ac foedissima inversio substantiae ipsius, et horrenda transformatio filiorum Dei in filios diaboli, ut rectius sentientes volunt. Si est corruptio substantiae ipsius, notissimum est, quod omnis


1216. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1140 | Paragraph | SubSect | Section]

illis viribus pendentem aut provenientem, ad quam fuit divinitus ordinatus aut vocatus, nempe agnitionem et obedientiam Dei, seu veram pietatem ac cultum erga creatorem, illi prorsus deesse: nec tantum deesse haec homini pronunciat Spiritus sanctus, sed etiam plane in contrarium esse versa, ut non solum non vere agnoscat creatorem suum, sed tum Deum ipsum, eiusque religionem, ut rem stultiss. derideat, cum contra ratiocinando in foedissimas idololatrias praeceps aberret: Rom. 1, Gal. 5. Praeterea non solûm non amet aut timeat Deum, sed insuper oderit hostiliter: contra autem ad impietatem


1217. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1142 | Paragraph | SubSect | Section]

si non adhibuerimus, innumera absurda, tum in Philosophia, tum etiam in Theologia sequentur. Observetur diligenter vox vel res potius corruptionis in hoc genere, ut et supra monui. Dicimus hominem esse corruptum a satana in primo lapsu. Quomodo autem corruptum aut quousque, num ita solum, ut in eo sint quaedam accidentia alterata, ipsa autem eius substantia manserit inviolata? Imo Scriptura ipsummet hominem, eiusque substantiam asserit esse corruptam, utitur (inquam) substantialibus verbis: verum quod ipsa hominis substantia sit corrupta, ostendi proprio editoque scripto.


1218. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1142 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo aliter possumus ista distinguere, quam dicendo, hominem ratione primae creationis et praesentis etiam conservationis esse a Deo, sicut et ipsum diabolum: sed ratione istius horrendae metamorphoseos, esse a diabolo, qui nos, vigore efficacis sententiae ac poenae irati Dei, Morte morieris, non solum sibi in vilissima mancipia rapuit: sed etiam ita refudit, recoxit et commutavit, aut (ut ita dicam) metamorphizavit in virum alium (ut Scriptura loquitur) sicut ipsemet inversus est. Non recte ergo in quodam scripto dicitur, oportere omnino separari substantiam hominis, in quantum


1219. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

rei aliqua exempla postea indicabuntur. Nunc tantûm hoc expendamus, cum de liberi arbitrii aut naturae corruptione agitur, adversarii dicunt esse caliginem, esse imbecillitatem, languorem, morbum, aut vulnera saucii peregrinatoris. At Scriptura dicit esse caecitatem, esse mortem ipsam: nec mortem solum illius (ut ita dicam) angelicae vitae viriumque, sed et contrariam priori vitam, aut diabolicas vires, ut Deum eiusque sapientiam stultam iudicet, extreme oderit ac detestetur. Sic Sophistae aut Sorbonistae dicunt tantum accidentia in corruptione et renovatione mutari. At Scriptura dicit,


1220. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

refutant: ut propugnatorem veritatis, confutatoremque errorum hac lingua instructum esse omnino oporteat, nisi semiermis infeliciter cum hoste praeliari, et veritatem prodere meditetur. Tertio, laudatur illud poetae, quod dulcius esse ipso fonte bibantur aquae: sed sacra Theologia non solum maiori suavitate ex ipsis sacris Literis, idque suo nativo sermone loquentibus hauritur: verumetiam certius, explicatius ac tutius. Nam sicut aqua in ipso quidem primario fonte pura, gelida, sapida, recensque ac salubris est, contra autem in progressu vel solis, aeris, ventorum


1221. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1147 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim venenatorum culpa inficitur ac corrumpitur: ita et vera doctrina non perinde remanet pura sinceraque ac salubris, per plures linguas, cogitationes ac homines traducta, sed subinde aliquid vitii corruptionisve contrahit, tanquam si per quosdam non mundissimos canales transfusa esset. Nec solum ad veteris Testamenti salubriorem ac magis genuinum sensum pervestigandum lingua Hebraea conducit, sed etiam novi, quod tum in singulis vocibus, tum et in integris phrasibus, atque adeo sententiis Hebraismis est plenissimum, nec sine hac lingua ullo modo feliciter tractari potest.


1222. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1151 | Paragraph | SubSect | Section]

brevitatem sermonis, deinde admirabilem quoque energiam aut emphasin singularum vocum: quorum utrumque feliciter, perspicue, ac illaeso sensu alia lingua efferre est perdifficile, atque adeo etiam prorsus impossibile, ut Iamblicus de hac ipsa re loquens testatur, cuius dictum antea recitavi. Non solum vero magna est brevitas aut Laconismus huius linguae, sed etiam singulae voces aliquando plenos sensus continent, quin et quasi ad plures quasdam sententias respicere videntur. Quomodo ergo tantam brevitatem simul ac emphasin alieno sermone exprimeres? Huc accedit, quod non est in


1223. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1152 | Paragraph | SubSect | Section]

paribus collata aut opposita: multae denique ac variae bellissimae et suavissimae figurae: de quibus etiam supra non pauca dicta sunt. Ingratissimi profecto sunt mortalium, qui hanc linguam ceu barbaram insectantur, utpote quae omnis rei literariae primarius fons ac mater est, quod non solum Plinius testatur, qui Syris inventum literarum adscribit: et Herodotus ac alii, qui Cadmum (quod Hebraice orientalem significat) affirmant ex Oriente in Graeciam literas attulisse: sed etiam ipsa nomina literarum Graecarum et Hebraearum α, β, γ, δ,


1224. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

Hebraice Hores, aratorem significat, nempe patriarchum Iacobum, qui amisit filium ad inferos in puteum ac carcerem abreptum, et post longum luctum ac inquisitionem veluti ex infernis redivivum reperit: quique etiam author fuit Aegyptiis colligendi frumenti contra famem imminentem: qui etiam postea solum divisit, et sementem quoque Aegyptiis suppeditavit. Roma quoque est Ramma ex celsa, quia in collibus fuit sita. Nero, teste Suetonio, strenuum, fortem, terribilem significat: quia non fuit excitatus bellator ut Romulus: vel quia crebro habuit in ore illud sacrum verbum, Neum dixit D. quem


1225. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1153 | Paragraph | SubSect | Section]

i. tumida et vana verba iactare. Contra porro praecipit Sanctus S. ut habeamus in docendo savam verborum formam: et Esaias dicit de Meschia, quod Deus ei dederit linguam eruditam ad docendum et consolandum imbecillos. Certum igitur est, oportere sincerum doctorem non solum res veras proponere, sed etiam sanam verborum formam habere: quin et in tradendis gravioribus et obscurioribus rebus, ipsius potissimum Spiritus sancti verbis ac formulis uti. Quare necesse est, summa diligentia ipsum nativum sacrarum Literarum sermonem excutere, ac inde summa diligentia,


1226. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

ac volentes, aut negligamus, aut facile corrumpi sinamus, aut denique eam ipsimet tetris errorum tenebris, corruptelis ac depravationibus involvamus: et cum alias liberales artes, tum praesertim linguas, tanquam parum fructuosas aut lucrosas contemnamus, tantum ocium ac voluptates, vel certe solum ea quae pecuniarium commodum praestant, curantes ac respicientes, in iisque elaborantes ac sudantes. Quid vero hinc aliud tandem expectandum est, nisi extrema inscitia ac obscuratio, tum verae religionis, tum et omnium bonarum artium ac rerum, atque adeo pristina, aut etiam aliqua


1227. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

ac respicientes, in iisque elaborantes ac sudantes. Quid vero hinc aliud tandem expectandum est, nisi extrema inscitia ac obscuratio, tum verae religionis, tum et omnium bonarum artium ac rerum, atque adeo pristina, aut etiam aliqua longe tristior barbaries, et tenebrae. Nec tamen hoc solum, licet ingens ac multiplex malum certo inde expectandum est, sed etiam ira Dei et extremae aliquae poenae aut calamitates, ut nempe vel in Turcicam, vel etiam Moscoviticam servitutem tradamur: ubi ultimam ignorantiam Dei ac omnium bonarum artium, contaminationem omnium turpitudinum et


1228. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

ac doctrinam suam commendat: ut cum dicit, illos demum fore beatos, qui audiant et custodiant verbum Dei: cumque se cum talibus una et patrem familiarem et salutarem mansionem facturum benignissime pollicetur. Potissimum autem illis hoc tantum bonum pollicetur, qui eum coram non viderunt, sed solum audientes eius doctrinam credent. Ad quos nimirum potissimum scripto sacrarum Literarum caelestis doctrina sincere erat perferenda. Ipse quoque Dominus Iesus clare omnes ablegat ad Mosen et Prophetas, et iubet eos, tanquam in quibus solis vera salutis via contineatur, summa


1229. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1156 | Paragraph | SubSect | Section]

in suas vias errorum ac peccatorum abiisse, dilapsos esse: verumque Deum etiam sapientissimis et eruditissimis illis Atheniensibus prorsus ignotum Deum fuisse. Haec istis male philosophantibus respondisse nunc sufficiat, quando quidem de erroribus Philosophiae in rebus divinis, et quod solum verbum Dei veram eius cognitionem doceat, in oratione initio prioris Epist. ad Corinthios habitae, quae iam sub titulo De metis scientiarum edita est, abunde actum dictumque est. Nam recitare testimonia sacrarum Literarum, quae probant summam caecitatem hominis in rebus Sacris, non opinor


1230. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1156 | Paragraph | SubSect | Section]

summam caecitatem hominis in rebus Sacris, non opinor nunc esse necesse, cum id alibi plene prolixeque contra nostri temporis luem pestemque Synergistarum saepius factum sit. Tantum ergo unum testimonium, non quidem ipsius Dei, quae isti non adeo magnifaciunt, recitabo: sed eius hominis, cuius solum nutum sibi oraculum esse statuunt. Ita ergo is inquit in quadam oratione de laude Hebraeae linguae: Nec iudiciis profanis ab hac sententia mentes pias abduci velim, si non sumus Epicurei, sed vere statuimus, aeternam mentem architectatricem rerum, et hanc in Ecclesia patefactam esse, in


1231. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum fit, sed et olim primitiva Ecclesia longo tempore factitavit, donec tandem praevalente desolatrice Antichristi abominatione aut apro syluestri, (ut eum Psalmista vocat) adeo haec ratio institutionis fuit abolita, ut etiam ipsa significatio vocis Catecheseos aut Catechumeni ignoraretur. Nec solum synceri doctores talem docendi rationem secuti sunt, sed et ipsi sacri scriptores, ut D. Paulus in Epist. ad Rom. et ad Galatas fecit: quod postea clarius dicetur. Istam ergo laudem habent Methodicae scriptiones, quod tanquam chiragogiam aut manuductionem quandam praebent, veluti imbecillo


1232. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

non eam esse certamen quoddam subitum praesentis gloriae, voluptatis aut victoriae gratia compositum: sed esse thesaurum quendam ad omnes consultationes, necessariumque usum occurrentium difficultatum omnibus temporibus propositum. Vere id dici profecto posset, omnia Patrum scripta non solum sterilia, sed etiam adeo ad suae aetatis homines, tempora ac negocia restricta et coarctata, ut non ita valde nobis conveniant, nec adeo ingentem usum inde percipere queamus. At sacrae Literae ita sunt omnibus hominibus, temporibus ac controversiis seu dubiis appositae, et plane divina quadam


1233. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

unam certam sententiam de una re perpetuo affirment aut negent: est summa earum, nae nae, et non non: sicut ipsemet earum Dominus et author veros doctores et doctrinam esse gravissime praecipit. At scriptores etiam illi veteres adeo sibimet parum constant in multis doctrinae capitibus, ut non solum, si diversos eorum libros conferas, reperias eos modo affirmare, modo negare: sed saepe etiam in una eademque pagina, atque adeo paucis versibus. Quare crebro admodum fit, ut quod tibi una manu dederint,


1234. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

Sane illae hoc nomine quoque longissime omnes patres antecellunt, multoque sunt illis utiliores, idque propter plurimas causas: de quarum duabus supra dictum est, quod videlicet et omnis certitudo in eis sita sit, et quod ita apposite ad omnium temporum controversias respondeant. Illud enim iam solum consideretur, quod (ut alia taceam) solae eam authoritatem in Ecclesia Dei obtinuerunt, ut earum testimonium nefas sit reiicere, aut quoquo modo cavillari. At scriptores omnes et licet reiicere, et necessariô saepe, ac in multis reiiciendi sunt, reiiciunturque tum a nobis, tum et ab


1235. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1160 | Paragraph | SubSect | Section]

et pervertunt. Alius vult prius Evangelium quam Legem concionari, alius totam renovationem iustificationi praeponit: alius etiam ipsa bona opera aut praeponit aut immiscet iustificationi: plerique certe bona opera cum ipsa renovatione, aut Spiritus sancti donatione confundunt. Quo modo non solum parum apte docent, sed etiam prorsus impia docent, confundentes praecipua Christianae doctrinae capita, quae summa cura ὀρθοτομεῖν oportuit. Impie ergo prorsus sentiunt, qui somniant, sacras Literas confusum quoddam chaos esse,


1236. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

studiosos et aures scientiarum doctrinaeque cupidas simul et capaces, quibus (ut vulgo dicitur) est facile concionari, agens, omissa omni verborum copia, seposita etiam auditoris captatione, aut affectuum commotione, ieiuno quidem et simplici, sed tamen apto, proprio et perspicuo sermone in id solum incumbit intentaque est, ut res ipsas recte solideque tractet, eoque etiam multo plura breviori tempore et sermone complecti ac exponere potest et solet. Secundo, conciones non subtilissime et exactissime de rebus disserunt, sed tantum crassiori quodam filo et pinguiori, quod


1237. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

id agitur, ut loci aut materiae plenissima methodo per omnes suas quaestiones aut circumstantias explicentur. Neque enim tantam quaestionum multitudinem ac diversitatem imperitus auditor vel percipere, vel memoria retinere posset: multo etiam minus in suum aliquem idoneum usum convertere. Quare id solum prudens fidusque doctor Ecclesiae agit, ut aliquot praecipua, et maxime utilia, aut etiam necessaria praecepta aut sententias in unoquoque capite aut dogmate, articulo aut textu deligat, easque auditori ante oculos proponat, et veluti in manus domum secum auferendas, ac in suum usum


1238. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1166 | Paragraph | Section]

vetustissimum morem Conciliorum, de quo Cusanus scribit: quod veteres concilium celebrantes, soliti sint in medio, in propria quadam ac honestiore sede collocare Evangeliorum librum, quo illi nimirum evidenter testati sunt, Christum, secundum suam promissionem, in medio ipsorum sedere, eumque solum in suo Evangelio aut sacris Literis loquentem in omnibus actionibus ac iudiciis synodi, tanquam unicum praeceptorem, et unicam viam ac veritatem, audiendum esse. Non illi posuerunt in medio Scotos, Thomas, aut Romanos Pontifices, eorumve iura, qui (si credere fas est) errare non possunt. Non


1239. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1166 | Paragraph | Section]

synodi, tanquam unicum praeceptorem, et unicam viam ac veritatem, audiendum esse. Non illi posuerunt in medio Scotos, Thomas, aut Romanos Pontifices, eorumve iura, qui (si credere fas est) errare non possunt. Non etiam ipsos Canones, aut Concilia, vel Patres, aliosve mendaces homunciones: sed solum verbum Dei, aut sacras Literas. Hanc consuetudinem et veritatis cognoscendae viam, omnes hoc quoque tempore se qui deberent. Huc ad de et illud, quod tota antiquitas sacras Literas Biblicum canonem, et canonica scripta nominare solita est, indicans illum esse unicum inquirendae


1240. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1169 | Paragraph | Section]

mandatis omnipotentis Dei, praecipientis nobis, ut ex ipsa Scriptura veritatem quaeramus, quae vel sola totam hanc quaestionem omni iure finire possent ac deberent. Nunc audiamus etiam testimonia eiusdem de laude ac utilitate Scripturae. Spiritus sanctus inquit per Paulum suum electum organon, non solum ad Timotheum, sed etiam ad omnem Christianum hominem, atque adeo totam Ecclesiam: At tu persiste in iis quae didicisti, et quae tibi concredita sunt, sciens a quo didiceris, et quod a puero sacras Literas noveris, quae te possunt eruditum reddere ad salutem quae est in CHRISTO IESU. Omnis


1241. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim prolixiores, ad quascunque demum materias, etiamsi sint prorsus negotio vicinae, modo non sint ad examinandam veritatem propositarum sententiarum extreme necessaria. 13 Ideo non liceat etiam alteri parti ad alterius digressionem prolixius et plenius respondere, sed hoc solum sufficiat, ostendisse perspicue adversarium extra septa digressum esse, et aliena a scopo ac praesenti argumento aut sententia, quae nonc examinanda est, attulisse. 14 Quinetiam non admittantur explicationes aut tractationes earum ipsarum rerum de quibus agitur, nisi ubi prorsus


1242. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1175 | Paragraph | SubSect | Section]

fallunt, ut saepe ibi mala connexio lateat, ubi firmissima in specie esse videbatur. Articuli doctrinae Christianae sunt sententiae divinitus revelatae, contra et supra captum humanae rationis. Ideo illis praecipue ac solis quidem nitendum est: nec contra eas valent ullae argumentationes, non solum ex Philosophia, sed ne quidem ex Scriptura aut certo verbo Dei deductae. Neque enim hîc locum semper habet principium hoc dialecticum, quod ex veris non sequantur nisi vera, etiam in bona consequentia: ut non sequitur: Deus est persona, et homo est persona: Christus est Deus et homo: Ergo


1243. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1176 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus corda simplicium decipiant. Quare videant iterum atque iterum, tum defensores veritatis, tum et iudices, ut in solam rerum veritatem, bonitatem ac soliditatem, et verbi Dei lucernam ipsis in obscuro loco ac rebus fidelissime praelucentem, omni studio curaque intenti sint, non solum neglectis, sed etiam suspectis habitis omnibus illis ornamentis aut etiam nugamentis et imposturis humanae solertiae, industriae, facundiae, gratiae, et authoritatis, aut etiam dignitatis in agendo. 34 D. Georgius Nazianzenus, cum multa alia praeclare dicit contra Sophisticas


1244. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1178 | Paragraph | SubSect | Section]

est θεόπνευστος divinitus inspirata, quomodo potest absque voluntate ac mandato Christi, qui est verus et vivens Deus, esse conscripta? Num ergo Paulus, Evangelistae et Apostoli sine voluntate ac mandato sui unici praeceptoris, quem solum caelitus audiri iussi sunt, novum Testamentum humano arbitrio ac temeritate consarcinarunt? O' nefas supra omne nefas. Itane novum Testamentum filii Dei contemnere et proculcare licet, ut sine Dei mandato, humano arbitrio libituque conscriptum esse publice scribatur et asseratur?


1245. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1185 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus ita docuit, Apostoli praedicaverunt, Patres observaverunt, confirmarunt Martyres. Sufficit dicere: Sic edoctus sum: (sane, si verbo Dei certo ac scripto sic edoctus es.) Et D. Athanasius de consimili re sermonem habens ad Epictetum Corinthiorum episcopum, perhibet: Hoc solum modo respondere ad talia, et dicere sufficit, quod ista non sunt catholicae Ecclesiae, neque ista Patres nostri senserunt, et ante hos sanctissimus Lugdunensis episcopus Irenaeus, qui fuit secundo Christianae religionis seculo, Anno scilicet a Christi natali die centesimo quinquagesimo: Si


1246. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1188 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque praesidens, multo etiam foedius sacras Literas pedibus perculcat. Nam in suo libro contra Brentium, pro monacho Soto, passim multa impia de sacris Literis superbe pronunciat, quorum aliqua breviter quidem, sed tamen ad verbum adscribemus. Inquit enim: Scriptura est obscura, non solum infidelibus, sed etiam fidelibus, fol. 198. maioris editionis. Petrus Soto, simul et Hosius in eodem lib. scribunt: Extra Scripturam credenda pleraque sunt tradita Ecclesiae, fol. 197. Scripturae frustra contra haereticos proferuntur, 89. fol. Etiam impii Scripturas


1247. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1190 | Paragraph | SubSect | Section]

Scriptura clarissime ostendit, sacrosanctum corporis et sanguinis Domini sacramentum, non ad sacrificium Missae a Christo esse Ecclesiae ordinatum ac datum, sed tantum ad communionem. Testatur item, omne sacerdotium esse in Christum translatum, qui sit perpetuus Ecclesiae sacerdos: et denique eum solum plene sacrificasse, perlitasse et Deum placasse. Hîc ergo manifeste synodus Tridentina contra sacras Literas decernit pro suo libitu ac libidine, seque supra hanc divinitus traditam veritatis normam collocat. Sed de Missae abominatione prolixius in nona sessione agemus. In tertia


1248. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

imo immundas, ut pannum menstruatae. Cur item Paulus pronunciat omnia opera sua esse reiectamenta, imo et damna? An'non tribuitur eis in istis dictis, peccatum? Denique ibidem pronunciant, pios vere suis bonis operibus vitam aeternam mereri. Contra Deus in Scriptura sancta pronunciat, solum Christum ea mereri: solum illum torcular calcasse. Non esse aliud nomen sub caelo datum, per quod homines salvari queant, aut debeant. Ipsum solum esse illum unicum agnum Dei, peccata mundi tollentem: ipsum solum esse viam et ostium ad patrem.


1249. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

Cur item Paulus pronunciat omnia opera sua esse reiectamenta, imo et damna? An'non tribuitur eis in istis dictis, peccatum? Denique ibidem pronunciant, pios vere suis bonis operibus vitam aeternam mereri. Contra Deus in Scriptura sancta pronunciat, solum Christum ea mereri: solum illum torcular calcasse. Non esse aliud nomen sub caelo datum, per quod homines salvari queant, aut debeant. Ipsum solum esse illum unicum agnum Dei, peccata mundi tollentem: ipsum solum esse viam et ostium ad patrem.


1250. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum? Denique ibidem pronunciant, pios vere suis bonis operibus vitam aeternam mereri. Contra Deus in Scriptura sancta pronunciat, solum Christum ea mereri: solum illum torcular calcasse. Non esse aliud nomen sub caelo datum, per quod homines salvari queant, aut debeant. Ipsum solum esse illum unicum agnum Dei, peccata mundi tollentem: ipsum solum esse viam et ostium ad patrem. Testatur item Scriptura, quod sicut vita aeterna respectu Christi plane est meriti praemium, ita


1251. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1191 | Paragraph | SubSect | Section]

bonis operibus vitam aeternam mereri. Contra Deus in Scriptura sancta pronunciat, solum Christum ea mereri: solum illum torcular calcasse. Non esse aliud nomen sub caelo datum, per quod homines salvari queant, aut debeant. Ipsum solum esse illum unicum agnum Dei, peccata mundi tollentem: ipsum solum esse viam et ostium ad patrem. Testatur item Scriptura, quod sicut vita aeterna respectu Christi plane est meriti praemium, ita nostri respectu sit merum ac purum Dei donum: Isa. 55. Eph. 2.


1252. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

Denique anathematizant eos, qui negant Sacramenta esse ex opere operato efficacia, et conferre gratiam etiam non credentibus. At contra tota Scriptura contendit, omnia bona, praesertim spiritualia, et ad gratiam Christi pertinentia, per fidem accipi: contra autem, incredulitatem non solum nihil accipere, sed etiam extreme Deum offendere ac irritare, sibique aeternum exitium attrahere. In quinta sessione, sub isto impio IIII habita 16 Iulii, anni 1562 (quae forte in numero octavo est) manifestissime contra expressum Dei verbum de Sacramento corporis et sanguinis


1253. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut qui sic sub utraque specie communicare volent, simul profiteantur ac testentur, illam alteram diversam et huic contrariam communionem tantum sub una specie, etiam piam, probam ac sanctam esse: necesse erit, tales cum Deo, tota rerum natura, et secum quoque pugnare, Nam Deus vult non solum, ut tantum ipsum eiusque dogmata agnoscamus, recipiamus, et observemus: sed etiam ut omnes alios deos, diversasque ab hac sua Religione ac doctrina sententias ac cultus, in omibus eius partibus fugiamus, detestemur ac execremur. sicut luculenter per suum selectum organon clamat: Si quis aliud


1254. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1196 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in omibus eius partibus fugiamus, detestemur ac execremur. sicut luculenter per suum selectum organon clamat: Si quis aliud Evangelion docuerit, anathema sit. Vult, inquam, ille, non tantum affirmativam, sed et negativam fidei nostrae sententiam habere, ut non tantum probemus ac exosculemur solum illa quae ipse affirmat, sed etiam detestemur ac damnemus omnia vel contraria, vel quoquo modo diversa. At isti volunt, ut et affirmativam de utraque specie, et alteram de una, et denique utriusque speciei damnationem, non ita dudum per istos factam, approbemus. Pugnabunt quoque


1255. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut usquam prorsus alio referendum esse. Idem agit et in illis statim adiunctis, quibus quasi paraphrastice verba Domini exponit: Quoties enim panem hunc comederitis, et poculum biberitis, mortem Domini annunciate. Quid quaeso tandem clarius, evidentius ac potentius dici, aut etiam solum excogitari potest, ad refutandam vestram nefariam corruptionem sacrosancti Testamenti? Hinc ergo evidentissime cernis, Christiane frater, istos seductores scientes volentes, consulto ac data opera, non solum sine verbo, sed etiam expresse contra manifestum ac palpabile viventis


1256. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Quid quaeso tandem clarius, evidentius ac potentius dici, aut etiam solum excogitari potest, ad refutandam vestram nefariam corruptionem sacrosancti Testamenti? Hinc ergo evidentissime cernis, Christiane frater, istos seductores scientes volentes, consulto ac data opera, non solum sine verbo, sed etiam expresse contra manifestum ac palpabile viventis Dei verbum, suum idolum Maosim aut Missam erigere conari, cum quidem negare non possint, se evidentissime a spiritu Dei, per sacras Literas, coram toto mundo redargui ac confundi. Dicunt illi, Christum


1257. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1199 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Deum in suo verbo audire velis, an vero ista coniurata Antichristi Romani mancipia. Utrique mandant ac promittunt, utrique minantur: sed tamen, teste Iesu Christo (si modo quid ei quoque in Religione tribuendum est) magis timendus is est qui potest corpus aeterno gehennae exitio perdere, quam qui solum interficere. VETUS AC PERPETUA NORMA SIMUL ET PRAXIS, QUA ANTICHRISTUS REgnum, verbum, religionem, ac Ecclesiam Christi pessundedit ac conculcavit. Quo autem eo minus dubitare possis, Antichristum eiusque spirituales,


1258. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1200 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quare ei etiam magis esse credendum, ut et supra audivimus. Qua propter plane sepositis Testamentis Domini, Ecclesiam Rom. audivisse praestiterit. 4 Papam posse dispensare contra Apostolum et Evangelistam, et errare non posse, multum Canonistae inculcant. Quare sequitur necessario, solum illum summae potestatis aut autoritatis, et prorsus infallibilis fidei, aut veritatis doctorem esse audiendum, abiectis sacris Evangeliis. 5 Fac quod tibi bonum videtur: id mox erit probum, pium et Deo acceptum. Haec est usitatissima et probatissima regula, et veluti primum


1259. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Literarum extreme necessariae sunt: sed etiam Reuchlino, Erasmo, Budaeo, Vini, et aliis instauratoribus linguarum atrocissime sese opposuerunt. 52 Papae et eius Pseudospiritualium contemptus sacrarum Literarum et syncerae Theologiae, etiam ex eo perspicue deprehenditur, quod non solum alios Christianos ob inscitiam sacrarum Literarum laudarunt, dictaruntque id esse Christianam simplicitatem: sed etiam illos ipsos Ecclesiae gubernatores ac lumina, Franciscum et alios: quem negant literatos monachos pro suis fraterculis aut sectatoribus coram Christo extremo iudicio


1260. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1203 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim huius vitae ingentia damna, iram Dei ac poenas) comparatum, ordinatum ac directum esse. Volunt illi sibi ius ac fas esse, reque ac opere ipso id sibi audacter usurpant, de eodem dogmate ac capite sententiave Religionis, modo sic, modo aliter, pro suo arbitratu statuere. Volunt non solum sine Scriptura, sed etiam supra et contra Scripturam, de longe gravissimis rebus ac controversiis Religionis decernere. Et denique blasphemant, per os sui legati ac praesidentis Cardinalis Hosii, Caligae aut Caligulae, hisce verbis, sacram Scripturam esse creaturam, esse egenum elementum:


1261. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

primis thematibus ostendi potest. Unde probatur hanc religionem et vetustissimam et perpetuam fuisse. 6 Probatur etiam ex propagatione literarum, quae inde ab Orientalibus et Iudaeis per Cadmum ex Phoenicia venisse ab Herodoto scribuntur. Cadmus Hebraeis Orientalem sonat, Tebe bonum solum. Ipsa nomina et ordo literarum Graecarum testantur Hebraeam originem, quae Hebraeis quidem in suo etymo concinnam habent significationem, ut Hieronymus in Epistola ad Paulam Urbicam ostendit: Graecis vero plane barbarae voces esse videntur. 7 Historia Moysis de Creatione convenit


1262. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

diis illum tantopere spretum ac reiectum tum a Graecis, tum a Romanis, Mosaicum Deum et religionem coactus est recipere. Ista igitur perpetua pugna et clades Epicureorum infeliciter contra Mosaicum Deum et religionem pugnantium, indicat, omnipotentem causam a parte Moysis stare. 15 Solum. verbum Dei aliquid certi de animae immortalitate, de spiritibus bonis et malis dicit: Philosophia haec omnia ignorat, quae tamen in rerum natura existere manifestum est. 16 Consensus contrariarum gentium, Turcorum, Iudaeorum, Christianorum, et multarum aliarum sectarum in


1263. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse hanc Religionem inde apparet, quod optimi quique, qui quidem vere ac ex animo sunt optimi, honestissimi ac iustissimi, ei assentiuntur: contra pessimi adversantur. 33 Quinetiam si aliqui pessimi nebulones ac etiam turpissima scorta ad eam convertantur, ita protinus immutantur non solum in externa vita, sed etiam in animo, voluntate ac consiliis, ut eos prorsus ab omnipotente quadam et optima sanctissimaque causa regi et instaurari appareat. Contra qui ei adversantur, etiamsi antea fuerunt tolerabiles, ita postea fiunt tum sanguinarii, tum impuri, ac etiam mendaces, aliisque


1264. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1209 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illis resistere non possint. In quo manifeste potentia et promissiones Christi exhibentur et palpantur. 63 Illud quoque quasi visibiliter tum potentiam filii Dei, tum etiam sacrae Scripturae veritatem testatur ac demonstrat, quod nunc hisce postremis temporibus, ac post tot secula, non solum vera Religio instauratur, et a sordibus Antichristi repurgatur: sed etiam ipsum sacrosanctum volumen ita illustratur, ut post tantas Sophistarum et Monachorum tenebras eique obductas nebulas, nihil nunc sit magis perspicuum ac dilucidum, utque nunc illud longe melius intelligat septennis


1265. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1214 | Paragraph | Section]

Domine hyssopo, et muntlabor 322 Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea 371 Malum coram te feci, ut iustificeris, etc. 216 Tibi peccator solum sum, et maleficus coram te, etc. 250 Ut sis iustus cum loqueris, mundus cum iudicas 234 55. Auribus percipe Deus orationem meam 199 57. Mittet e caelo, et liberabit me 160 59. Deus faciet me videre in hostibus. 184. Insidiantur


1266. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1218 | Paragraph | Section]

opus 187 Scriptura conclusit omnes sub peccato. 235 12. Obsecro autem vos fratres per miserationem Dei, etc. 268 Unicuique ut Deus partitus est 296 13. Magistratus est terrori bono aut malo operi 187 Necesse est subditum esse non solum propter iram 185 Nox praecessit, dies appropinquavit, etc. 297 14. Alius iudicat diem prae die, etc. 195 Id iudicate potius, ne scandalum ponatis 195 Si quis non manducat, manducantem non iudicet 185 15. Ab


1267. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1223 | Paragraph | Section]

probare voluerint 169 inter Christum et Ecclesiam summa coniunctio 28. etc. ultra Christum, et supra, nihil quaerendum 5 Christum nos novis debitis minime onerasse 429. 430. quomodo Papistae summa contumelia afficiant 428. solum Davidis clavem habere 424. 425 de Christo conciones, loca et dicta subdividenda 28 Christiana religio unde plene haberi possit 394. 395 Christianismi discipulorum genera 10. 11 Christianus coetus qui dicendus 403


1268. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1228 | Paragraph | Section]

originalem philosophiam ignorare 377. forma substantialis initio quae fuerit 377. 378. functiones ignobiliores quatenus nihil sint. ibid. natura a Deo inimica 372. nobilissima pars quomodo a Deo formata 381. et substantia corrupta 377 hominis non solum accidentia, sed novi creatio quid patribus 342. obsessi saevitia 280. pii synedochica descriptio 305. regeneratio 370. 371. substantialis forma quomodo deperierit 370. summa caecitas in rebus divinis 393. substantia, originalis peccati pars 369. veteris pictura.


1269. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1228 | Paragraph | Section]

Hosii cardinalis locus. ibid. hospes quomodo tractandus 186 hospitibus advenientibus cur pedes Iudaei laverint 311 hostium dona, venena pestilentissima 435 ὁτι non solum rationalis, sed etiam causalis particula 386 humilitatis vox quid significet 318 hypallage 174. non rara in Sacris 308 hyperbaton 174. in epistola Pauli quatenus non vitiosum 299 hyperbata Pauli quomodo defendenda 299. 300


1270. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1232 | Paragraph | Section]

nullam posse invenire rationem, unde falsas esse convincant 105. potius quam angelis aut mortuis credendum. ibid literas quo ordine Plato inventas esse affirmet 365. sacras cognoscendi regulae 5. 6. 7. in qua veneratione homo pius habere debeat 14. non solum mores, sed et parentes praedicabilium solere laudare 102. quomodo Curtisani Romani tractent 431. sibimet constare 395 in Literis S. ambiguitas et repugnantia quae videtur, unde tollenda 97. cur multis et variis similitudinibus eadem res insinuetur 105. de Deo


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.