Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solum

Your search found 2038 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1273-1277:


1273. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Haec enim eius sunt verba: "Age nunc veniat, qui super igneam Zonam Magus interiore ab orbe Zoroastres Hermippo, ut assentiamur authori. Bactrianus, et ille conveniat, cuius Ctesias res gestas historiarum exponit in primo. Armenius Hosthanis nepos, et familiaris Pamphylius Cyri. " Nec solum, magum Zoroastrem a Bactriano Zoroastre seiungit his verbis Arnobius, verum eos etiam, quos Clemens uti vidimus, coniunxerat. Nam si Pamphylius Zoroaster familiaris Cyri fuit, et Armenius Hosthanis nepos. Hosthanes autem cum Xerxe in Graeciam venit, manifestum sit, duos hos diversos fuisse:


1274. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Persas, quod apud Latinos sapiens, et apud Graecos philosophus. Et Pico anteriores Philo, et Hermias Magos in hunc describunt modum. Prior ille. "Veram quidem illam Magiam, hoc est contemplativam scientiam per quam clarius naturae opera cernuntur, ut honestam atque expetendam, non vulgus solum sectantur: sed maximi etiam regum reges, praecipue Persae tam sunt harum artium studiosi ut regnare nemo possit nisi sit inter Magos iudicatus. Hic vero ita. Magi sunt, qui de singulis philosophantur. Consuetudo autem communis magos pro maleficis accipit; qui aliter habentur apud gentem suam.


1275. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

esse, idest a Deo in se profectam fassi sunt. De qua ad Deum prece, tam magna ea sunt, quae Proclus Chaldaeorum dogmatibus subnectit, ut maiora, et excellentiora, vix crediderim a quoque Christiano, scripta reperiri posse. Est in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos devenire in cognitionem misterii Trinitatis.) Factorem rerum omnium, mundi creatorem eum celebrant.


1276. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

motuum atque virium exacta. Per quam, et influctus coelorum in haec inferiora percipiuntur et ad humanae usum vitae, in seminationibus, plantationibus et in universum in omni agricolendi ratione fructus capiuntur. Quod in Cassio Uticense maxime apparet. Recta itaque ratione, non solum Zoroaster, sed etiam Abramus itidem Chaldaeus Astronomiae habiti sunt periti. Quem Abramum, Philo Iudeus probat, per Astronomiae scientiam in veri Dei notitiam pervenisse, eique ob id sacrificia instituisse. Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos vero


1277. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Ideo, et manere semper impigrae vertigini, omnibus per gratiam largitur, in eodem vaticinio. Alio iterum loco, ita scribit Epei … "Quandoquidem et Iynges non tres solum sunt, sed plures. Inquit enim vaticinator Deus" Sed haec vaticinia, non videntur esse de rebus futuris ullis. Sed revelationes quaedam divinarum rerum et divinorum ordinum, et quo modo Deus, et intelligibilia entia, et animas, et mundum produxerit. Neque aliter videntur haec


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.