Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solum

Your search found 2038 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1657-1672:


1657. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

semper mage pronus. Ante omnia autem id nos minime debet praeterire, de suo potissimum sermo nobis futurus sit, ne incerta hinc inde vagetur oratio et de hoc orsi mox ad aliud nihil conexum incongrua levitate transeamus. Tres mortalium non in Croatia solum, sed per omnem, qua late patet, Christianum orbem sunt condiciones: ut omnis aut religiosus sit aut ecclesiasticus aut saecularis. Primi, quod relictis his negotiorum turbis vitam sectati sunt solitariam, haud nobis curae futuri sunt ad suas illos regulas relegantibus,


1658. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

dictorum cuique ratio constet. Nihil agendum dicendumve est quod vulgatum principis invidiam mereatur. Quod expertus moneo, eo felix quod alieno exemplo id impune mihi licuerit didicisse. Vetus gentilium nostrorum simplicitas et priscus candor dudum iam exolevit, nunc non quid solum, sed et coram quibus dicas faciasve circumspiciendum est. Itaque id quidem omni, qua fieri potest, ratione cavendum est ne a subditi in quodam officio desciscamus; at vero id non minus opinione mea vitandum est ne, dum obligationi subditi non deesse plus nimio contendimus,


1659. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

atque id repetieris, te superbi scioli contemptorisque omnium famam assecuturum. Itaque id prorsus fugiendum est illi cui populariter vivere sit constitutum, quippe quod non in placido vultu blandisque verbis, sed in factis popularibus est constitutum. Non aliorum igitur solum opinionem non impugnabit, sed ne suam quidem vel interrogatus, si a vulgi sententia abhorreat, promet is qui me audierit, nec unquam instar magistri et quasi alios docere velit de humanioribus praesertim litteris sermonem faciet; quin se quoque iis vacare, quoad fieri


1660. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

dissereremus, elici; non commemorabo serviendum esse gentis praeiudiciis, fugiendaque ea omnia quae, etsi in re aliter se habeant, in illius sententia censentur esse perversa; non commonebo praecipuam modestiae, praesertim ab adolescentibus, rationem habendam esse; de comitiis solum quin aliquid afferam, non possum praeterire. Haec malignis turbari adversationibus supra diximus; restat videre quis a singulis nostrum hoc in genere modus tenendus sit. Id ante omnia in animo constituendum est ne quid inconsultum aut patriae nocivum


1661. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

reponeret, universitatemque ad obfirmandam Regni Hungariae constitutionem cohortaretur. Die 15ta Aprilis 1790. Quod e longa peregrinatione ad natale solum, ad proprios Lares, ad amicorum propinquorumque consortium redeunti evenire solet, ut quo acerbius diuturnam a tam caris obiectis separationem toleravit, eo maius deinde ex iis sibi redditis solacium persentiscat, id mihi hodierna die usu venire debeo ingenue profiteri;


1662. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

est humani animi indoles ut, qui executivam, id est supremam, obtinet potestatem, limitibus potestatis legislativae se constringi illibenter patiatur; ut comitia differre, et nomine provisionalium ordinationum ipse leges ferre gestiat; denique ut potestatem legislativam ad ea solum, quae ex arbitrio suo pro fundamentalibus statuit, restringere conetur. Neque tamen haec semper potestati executivae, verum plerumque iis, quibus illa qua primis instrumentis nititur, adscribi possunt: quo enim magis absolutam princeps nanciscitur potestatem, eo


1663. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

usum faciunt, in omni scientia deligatis. Satis jam inanibus subtilitatibus majores nostri litarunt. Nobis non sufficiat scientias ad naturam rerum revocasse, nisi ex his etiam ipsis ea secernere sciamus, quae alicui vitae usui pro conditione cujusque studii inserviunt. Nec eo solum fine studia constituta sunt, nec ea est Suae Majestatis Sacratissimae mens et voluntas, ut, qui illis operam navant, eruditionis doctrinaeque gloriam debeant reportare. Ea est praecipua studiorum scientiarumque utilitas, ut per illas probi utilesque, pro modulo suo,


1664. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

mihi fata indulgere genio permisissent, illustri Coetui vestro adscribi ipse quoque sollicitus collaborassem. Nunc quoniam Sors et Augusta secus disposuere, ego me ipsum non tam praepositum vobis, quam socium explendae Clementissimae Dominae intentionis considero meque ea solum parte vobis ducem profiteor, qua propiori gradu ad accipienda Altissima iussa sum collocatus. Nolite quaeso vos in me alium quam vestrum litterarumque amicum reputare. Ita enim tuto velim existimetis, quidquid mihi virium, quidquid


1665. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

fertilis, per naturalem generationis progressum sensim majorem semper partem constituet. Nisi proinde extranei arceantur, brevi in magnum numerum eo certius assurget, quod vicina Gallicia et Polonia majorem, quam alere possit, ejus numerum habebat; vel solum Poloniae exemplum ostendit quam noxia sit Reipublicae nimia Judaeorum multitudo. Horum enim copia diversa, quibus Regnum illud premitur, monopolia sub titulo arendarum induxit: horum copia Agricolas, primam Reipublicae basim, ita exsugit ut non possint se


1666. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

negotium duplicem circulum peragere debet. Interest itaque ut res ad naturalem suum cursum reducatur, nempe ut officiales Abaldi negotia sua primis instantiis proponant: ab his res ad Consilium, inde vero, si opus est, ad Suam Majestatem reducatur, sicque per unicam solum graduationem absolvatur. § 36. Si initis jam contractibus contravenerint, aut secus aliqua de illato contribuentibus damno quaestio emergat, non coram judicio delegato aut mixto


1667. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

inferre expediat; necessarium itaque videbatur Deputationi, ut correctio formulae hujus per Consilium Locumtenentiale suscipiatur. Influxum Camerae ne hac quidem parte necessarium esse Deputatio existimavit, quia ad hanc res tricesimalis ea solum parte, qua illa proventum principis respicit, pertinere videtur; hujus autem statum Camera e rationibus tricesimatorum alioquin cognoscere potest. Tabellae istae unice cursum commercii, cujus directio ad Consilium pertinet, remonstrant.


1668. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

Provincias refluxurum sit. Sed concedamus quod stabilito favorabili pro Hungaria vectigali, bilanx ejus commercii notabiliter increscat: propterea tamen Germanicae Provinciae haud exhaurientur. Constat enim quod cursum circulantis pecuniae non solum commercium regat, sed quod ille plures alios canales habeat, per quos non tantum profluens e commercio beneficium absorberi, sed longe major adhuc pecuniae vis effluere potest. Quinam hi relate ad Hungariam canales sint, in toties provocato Elaborato §


1669. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

1775. sub titulo naturalisationis id constituit, ut merces exoticae, quae per Germanicas Provincias in Hungariam pro consumtione inducuntur, portorium consumtionale statim in Germanicis tricesimis deponere debeant, hoc vero praestito penes solum essituale Germanicum in Hungariam induci possint, principiumque hoc in omnibus etiam posterioribus Germanicis vectigalibus retinebatur, quin reciprocum in ullo adhuc Hungarico vectigali adoptatum sit; convenientius quidem


1670. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

procurare, sed eas a Pettoviensi erga moderatam provisionem commodius obtinere possit. In Fluminensi autem via in nulla adhuc intermedia civitate, imo ne in ipso quidem Carlostadio, mercatores ejusmodi exstent. Primum in via Tergestina ea solum ratione effectum est, quod certae permutandarum vecturarum stationes defixae, in his vero coetus vectorum ita regulatus sit, ut et mercator sumtus transportus in antecessum calculare, et factor ejus, ut primum merces adveniunt, advocato tantum coetus


1671. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1244 | Paragraph | SubSect | Section]

aliis nationibus, quae propriis navibus et producta Regni evehent, et necessarias exoticas merces inducent, semper obnoxium et subalternum manebit. Littorale hoc in longitudine quidem vix ultra 14. Hungarica milliaria protenditur; verum regio haec solum sterile, populationem vero copiosam habet, adeoque cum multae illi seu ab agricultura, seu a re pecuaria et vinaria residuae manus supersint, incolae ejus ad amplectendum copiosiori numero


1672. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

naves construi curaverat, et 100 aureorum proemium illi, qui similem exstruxerit, decreverat; quin haec ullum privatum ad suscipiendum hoc opus permoverint. Verum nulla eotum de tentaturo opus hoc privato idoneis etiam nautis providendo dispositio facta fuit, id autem solum omnem suscipiendi periculi hujus animum cuique privato adimere potuit. Deinde multa adhuc eotum commercium Hungaricum impediebant, quae postea primum sublata sunt: et ideo nec commercii, nec navigationis spiritus adhuc ita, ut nunc


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.