Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solum

Your search found 2038 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1840-1844:


1840. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Vicit enim maximam, quam de se concitaverat, opinionem ac famam. Quod quum dico, vereor sane, ne cui oratio videatur mea magis ad amicissimi hominis gloriam augendam, quam ad veritatem accommodata. Atqui mecum profecto sentiet, quicumque viderit, illum non eo solum mentis acie pervasisse, quo summi in iisdem facultatibus viri progressi sunt, verum etiam longius meditationes suas cogitationesque protendisse, quasi ipsum jam sui puduerit, si aliorum tantum vestigiis insisteret, partisque frueretur commodis, nec novas aperiret


1841. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

hujus viri admiranda ingenii foecunditate fluxerunt, debemus et recordari et amplecti: praesertim quum ducum imperatorumque res gestae non sine bellorum armorumque strepitu, ac multorum clade geri potuerint; haec autem philosophiae atque humanitatis studia summa non solum cum pace, verum etiam omnium securitate atque utilitate exerceantur. Itaque statuo et confidenter affirmo, hunc virum in omnes philosophiae partes aciem mentis intendisse, et quocumque intendisset, novam operis alicujus conscribendi caussam fuisse solitum


1842. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

vocant, quae hic silentur, invenies. et Bononiensis accademiae et Lipsiensis acta; pleni doctissimorum virorum, qui vel in Italia vel in Gallia vel in Britannia vel in Germania hac aetate floruerunt libri innumerabiles. O ingenii foecunditatem non praedicandam solum, sed pene etiam incredibilem! Quid vero dicam de quinque illis voluminibus, quae admodum ampla Bassani edidit, Ludovicoque XVI. Galliarum regi dicavit? Quos doctrinae sapientiaeque thesauros in ipsis non inclusit? Ecquid subtilius excogitari docerique potuit,


1843. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Tum illam, de qua nulla umquam conticescet aetas, curvam lineam circa aliam rectam se volventem plicantemque, ductuque suo velut quibusdam cruribus ad contactum accedentem, quin usquam possit omnino concurrere, proposuit ante oculos; cujus ope non intelligeretur solum, sed videretur totum earum virium certa lege modo trahentium, modo repellentium, modo copulantium artificium. Quae res statim atque fama ac rumore percrebuit, tantos clamores tantosque plausus excitavit, quantos et rei novitas eflagitabat, et ipsa magnitudo;


1844. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

luctus in partem voco. Tu hominem facile omnium celeberrimum quum in eo statu vidisti, in quo ipsi mors, quae et brevi tuum discessum consequuta est, erat minus timenda, quam vita diuturnior exoptanda, in eo mentis errore ac falsa fortunarum desperatione, non solum lacrymis ac dolore tuo putasti dignum, verum et opes ei obtulisti tuas, et preces consolationemque adhibuisti, et communionem bonorum auxiliumque spopondisti, quo tecum in patriam atque in sororis Sororis Annae faeminae eximia morum


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.