Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: solum Your search found 2038 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 3-14:3. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] publice rebellare ulterius posset. Peracta ergo uictoria Pollio cum
quo exercitu reuersus est Romam, ubi cum magna gloria et laudis
triumpho a senatu populoque Romano susceptus est, de quo in odis
concinens Oratius dicit: Cui eternos honores Dalmatico peperit
triumpho. Fuit iste Pollio non solum armis strenuus, sed etiam poetica
facundia insignis librosque nonullos liricis metris composuit.
4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] propter aquarum penuriam ingenti etiam desiderio cupiebant ad patriam reuerti. Sed licet Salona deserta iaceret nullique hostes auderent in ea manere, Salonitanis tamen uidebatur non satis tuta statio ibi fieri posse. Hostile quippe incendium consumpserat omnia, turres et menia prostrata iacebant. Solum teatri edificium, quod in occidentali parte constructum fuerat, adhuc integrum remanebat. Sic ergo miseri ciues hinc rerum urgebantur inopia, illinc metus adhuc deterrebat hostilis. Et quia pars magna eorum per orbem erat dispersa et ipsi pauci et inopes remanserant, de reedificanda ciuitate
5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] comittere cum gentibus Chroatie. Sed cum alter alteri non ferret auxilium essentque diuisi ab inuicem, facilem uictoriam rex potuit optinere. Nec tamen usque ad maritimas regiones peruenit, sed audiens, quod quedam gens sui regni fines intrauerat, in Hungariam repedauit. Fuit autem rex iste non solum armis strenuus, sed relligione et sanctitate insignis.
6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]
7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] a pueritia Iaderenses ciues effecti. Conuersabantur uero ex maiori parte aput Bosnam, quia erant pictores optimi et in aurifabrili arte satis exercitati. Competenter etiam Latine et Sclauonice litterature habebant peritiam. Sed ita erant fallente diabolo in baratrum heretice pestis immersi, ut non solum impiam heresim obcecato corde crederent, sed etiam scelestis labiis predicarent. Hos inuenit Bernardus Spalati comorantes multosque iam pestiferi dogmatis tabe ab eis infectos. Cepit ergo paulatim eos ad catholicam normam miti sermone allicere frequenter eos conuocans, frequenter exhortans.
8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] ei tutelam filii sui cum administratione totius regni, donec pupillus ad legitimam peruenisset etatem. Et sic Henricus rex mortis debitum soluit modicoque post hec transcurso dierum spatio etiam ille unicus eius paruulus morte extinctus est.
9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Ad hanc uocem omnes irrumpunt castrumque per uiolentiam capiunt. Mox uero uniuersos hostes cum uxoribus et filiis apprehendentes uinctis post tergum manibus pertraxerunt ad suos. Tunc inito consilio cuncta, que eorum fuerant, diripientes, ecclesiam quoque, cuius se fundatores fore iactabant, ad solum diruentes, effoderunt sepulcra, extumulantes ossa progenitorum eorum, sparsim ea proiecerunt in campum, quatenus ius nullum eiusdem uille aliquando uendicarent. Tragurienses autem auxilium nostratibus impenderunt, sed modicum et exile. Tunc uinctis a tergo manibus ad ciuitatem duxere
10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Et facta conspiratione, ad nihil aliud nisi ad ipsius perpetuam deiectionem laborare ceperunt. Ut autem in eum popularem concitarent tumultum, fecerunt omnes ecclesias claudi et ab omnibus cessare diuinis. In tantum enim scandali huius excreuerat malum, ut intra ecclesiam et extra ecclesiam non solum clamosis uocibus decertarent, sed etiam temerarias in se manus inicerent populique furentis insania modo hanc modo illam insequens partem, acerrimam seditionem in totam concitauerat ciuitatem. Canonici pene omnes contra archidiaconum erant. De nobilibus uero ciuitatis hi maxime, qui meliores
11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis.
12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] que per potestatum regimina gubernantur. Cum enim nihil pecunie in fisco publico reperisset, per sue discretionis industriam cito ipsum abundare fecit absque grauamine alicuius. Siquidem tantam ei gratiam concessit Deus, ut ab omnibus timeretur et audiretur, quasi quidam sanctus a Deo missus. Nec solum ciuibus uenerationi erat sed de tota pene prouintia ueniebant audire ipsius sententias, quasi diuinas. Erat enim quam maxime intentus cum omnibus pacem facere factamque fideliter obseruare, superbis resistere, pacificos quasi filios confouere. Sicque breui tempore tota ciuitas ueluti de
13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] quando suam malitiam malis cernebat obesse. Multi namque ex habilitate sue nature fierent boni, sed ex impunitate criminum efficiuntur mali. E contrario uero quidam ex quodam temeritatis impulsu fierent mali, qui timore penali discunt fieri boni.
14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section] lues inedie gentem Vngaricam deuastasse, quam pestilens immanitas Tatarorum. Post hec uero rabidorum luporum multitudo, quasi de diaboli cauerna emersit, qui nonnisi humanum sanguinem sitientes, non iam occultis insidiis, sed palam irrumpebant in domos et de matrum gremiis paruulos rapiebant; nec solum paruulos, sed ipsos etiam armatos uiros facto agmine inuadentes seuis dentibus lacerabant. Tribus ergo cladibus antedictis, uidelicet ferro, fame, fera totum regnum Hungarie continuato triennio flagellatum ex diuino iudicio penam suorum expendit non mediocriter peccatorum.
Bibliographia locorum inventorumToma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.