Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solum

Your search found 2038 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 370-379:


370. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

dignitate prędito, parabolę nostrę placuerint, satis me ab omni aliorum iniuria tutum putabo. Cum ergo rudi plebeculę, id est mei similibus, in his loquar, Tua mihi autoritate opus est, ut ab illis, quibus scriptę sunt, minus grauate suscipiantur. Quanti enim non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi


371. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iterum congredi, ne, dum ab eodem euidentioribus adhuc repercutitur argumentis, coram multis confusus cogatur erubescere. Porro oues, quae illius preda fuere, simplices erant, prudentes non erant. Ille autem huiusmodi luporum mortiferos morsus non timet, qui non solum simplicitatem columbarum habet, sed etiam serpentis prudentiam. Vis ergo esse a periculo tutus, simplex esto in credendo, prudens in cauendo, dicente Domino: Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. A


372. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus. Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur, cauemus? Et tamen ille pientissimus Dominus non continuo delinquentes punit, sed, ut corrigantur, expectat. Si poenitentiam agimus, ueniam indulget et aeternae beatitudinis efficit


373. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iniuriae uindictae? DE INIVRIA QVAE NEMINI MAGIS NOCET QVAM SVO AVTORI Parabola XXXVII Fuit quidam tam irae impatiens, ut, cum in alios commotus fuisset, seipsum diuerberaret, neque uerbera solum, sed etiam uulnera quandoque infligere sibimet uisus. Etenim indignationis Furiis uelut rabidus canis agitatus, quoties aduersus quempiam furere coepisset, stricto repente gladio corpus suum sauciabat. Talis est quilibet malignae mentis improbique ingenii uir. Quoties alium


374. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

autem in anima offendunt, qua nihil est in homine praestantius, nihil insignius. Si enim nihil prodest totius mundi lucrum cum animae detrimento, nonne anima preciosior est mundo? Nolite ergo contemnere animam (ut Apostolus inquit) pro qua Christus mortuus est. Nam suam contemnit, non solum qui proximum odit, sed etiam ille qui non diligit. DE BONO OPERE PERMANENTIS IN PECCATO Parabola XXXVIII Arborem frugiferam agricola fouere uolens, multo labore et fimum ei apponebat et aquam


375. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

INCERTA, VT SEMPER PARATI SIMVS Parabola XLI Imperator confecto bello, cum uictor in patriam remeasset, donatiuum militibus erogaturus edixit, quod, qua die in forum ipse descendisset, uenienti sibi omnes cum armis occurrerent: quod si quos inermes occurrere tunc contigisset, non solum nihil relaturos esse praemii, uerum etiam inertiae poenas daturos. Illi incerti, quando imperator hoc esset acturus, quotidie cum armis parati aderant. Quidam autem expectationis tedio uicti, paulatim arma deponere et iam inermes in publicum procedere, existimantes non ita repente affuturum,


376. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

copias repente incidisset, castra quidem muniit et nihilominus alios in aciem descendere et manum conserere iussit, sed ipse in tuto residens, postquam uidit clamore utrinque sublato acies concurrere, arma misceri et iam digladiantium cruore solum passim spargi, non expectato belli euentu primus tergum uertit. Deinde milites quoque duce destitutos fudit hostis. Qui periculum elapsi fuerant, adito rege ducis ignauiam multis accusantes postremo in lingua illi fortitudinem fuisse dixerunt, in pedibus metum; ideo uictoriam aduersariis


377. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

excusationis locum. Qualem enim ipse corporis fatigationem ultro subit ac sustinet, talem etiam omnes reliquos ferre posse certissime testatur. Haud aliter conuenit ei, qui in ecclesia ad populum declamat. Talem ergo se exibeat, quales uult reliquos esse, quos docet; nec solum uerbis instruat, sed etiam exemplo. Ille denique arguat alios, qui ipse redargui non possit. Coepit nempe Iesus facere et docere; sic apostoli, sic euangelistae, sic omnes nuncii Christi fideles. Qui autem fecerit et docuerit sic, hic magnus uocabitur in regno caelorum, ait Dominus.


378. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

constat: De puteo, inquit, ascendit fumus sicut fumus fornacis magnae. Et iterum: Fumus tormentorum eorum ascendet in secula seculorum. Quod praeterea poenas intollerabilis grauet foetor, eorum libro legitur: Pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure. Non solum autem ignis, uerum etiam frigoris tormenta ibidem esse credimus, quia in Iob scriptum est: Ad calorem nimium transibunt ab aquis niuis. Et in Euangelio: Ibi erit fletus et stridor dentium. Fletum fumus excitat, stridorem dentium frigus. Ventos uero et ignitam


379. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

suauius gustent, nihil melius desyderent, nihil appetant beatius, nihil perennius incommutabiliusque cupiant. Nam nulla esse potest ultra uotorum progressio, cum is habetur, in quo uno sunt omnia, et a quo omnia, et per quem omnia. Ipsum solum possidere, ipsius ineffabili conspectu perfrui plena beatitudo est et perfecta. Cuius beatitudinis gaudium atque gloriam siquis uel uerbis eloqui uel cogitatione complecti posse confidit, hic idem et stellas caeli, et guttas maris, et terreni pulueris minutias numerare simul ualebit. At cum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.