Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: solum

Your search found 2038 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 508-542:


508. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 431 | Paragraph | SubSect | Section]

suis. Et hoc quidem non timore insidiantium sibi Iudeorum. Poterat enim et inter illos uersari illęsus, si uellet, sed ut suo exemplo nos doceret fas esse nobis fugere persecutores, pręsertim si ex fuga nostra nullum imminet credentibus fidei periculum; sicuti modo, cum solum Iesum quęsierunt et in eum credentes nondum infestarent. Alioquin contemnenda est uita, dum defenditur ueritas, quoties proximus tuus Christum, qui ueritas est, negare compellitur. Post talia, ut Ioannes testatur, ante sex dies Paschę Iesus uenit Bethaniam.


509. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

memorat, quando dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum; iterum, quod Ioannes tradit ante sex dies Paschę; tertio, de quo Mattheus et Marcus pariter scribunt. Et hi quidem unguenti dispendium quosdam ex discipulis indigne tulisse aiunt. Ioannes autem in solum Iudam id reiecit. Et fortasse alii discipuli a Iuda persuasi bono erga pauperes animo hoc egerunt, sed ipse Iudas malo, ut rei docuit euentus. Maria ergo, cum se peccatricem agnosceret, tunc lachrymis lauit pedes Domini et capillis extersit et unguento perunxit et ore


510. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 435 | Paragraph | SubSect | Section]

suę diuinitatis ostendit, ut et discipuli inuenirent, quod ille uellet, et ille, cuius iumenta erant, soluentibus ea non refragaretur, sed abduci permitteret. Hoc autem factum est, ut sciretur, a quanta celsitudine ad quantam descenderat humilitatem, ut nos exaltaret, non solum formam serui accipiens, sed etiam dorso uilissimi iumenti insidere non dedignatus. Hinc arguitur ambitio ac fastus eorum, qui discipulorum uicem in terra gerunt et equos eximios sibi comparant eosque phaleris exornant et auro, sericis operimentis seque ipsosque tegunt atque


511. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

uisitationis suę. Quia uidelicet ipsum, qui tot ante seculis eis promissus fuerat, missum non susceperunt, cum pręsertim tot signa, tot miracula ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę prędixerat futura, ueraciter contigisse non ignorarent. Porro Dominus non solum uaticinio se esse maius aliquid, quam quod uidebatur, monstrauit, uerum etiam uim quandam* proprię potestatis atque uirtutis. Templum enim ingressus (ut omnes Euangelistę tradunt) flagello de funiculis facto hos illosque feriendo eiiciebat foras, illos utique, qui


512. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

Ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat. Discite, pontifices, dignitate accepta non intumescere, sed Domini uestri exemplo gregi uobis credito ministrare: doctrinam ignaris, panem pauperibus, consolationem miseris. Alioquin non eritis eius discipuli, qui non solum his, quibus pręerat, talia ministrauit, sed etiam, cum esset omnium Dominus, pedes seruorum suorum lauit. Qui maiores estis in ecclesia Christi, estote sicut minores, non ut delinquentes castigare negligatis, sed ut ope uestra indigentes adiuuetis. Tanquam pręsides


513. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 465 | Paragraph | SubSect | Section]

principes istos, si sanguinis precium usque adeo execrabile est, ut non liceat illud mittere in gazophilatium, quod Hebraice corbona dicitur, qua ratione precio illo sanguinem emere licuit? Quo fit, ut suo ore proprium damnent facinus; quia, dum precium abhominantur, non solum Iudam, qui illud accepit, accusant, sed etiam seipsos, qui dederunt. Consilio autem inito — inquit — emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Propter hoc uocatus est ager ille Acheldemach, hoc est, ager sanguinis usque in hodiernum


514. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

mira quędam audierat. Ideo sententiam suspendebat, donec de crimine certior fieret. Responderunt illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Arrogans responsum istud primum falsę delationis fuit inidicium . Ob hoc enim solum, quia ab ipsis traditus est iudici, malefactorem intelligi uolunt. Quęnam, quęso, erant ista maleficia? Nunquid malum erat obsessos a demonio liberare, cęcis uisum restituere, leprosos curare, mortuos ad uitam reuocare? Nunquid malum erat sanctioris uitę pręcepta


515. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 473 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nullius rei indiges, sed nos tecum coniungit, dum pro inęstimabili** tuo beneficio, non quantum debemus, sed quantum possumus, persoluere nitimur. At quoniam ne id quidem, quod possumus, efficere satis curamus, quid aliud restat nisi fateri nos esse ingratos, et non solum ingratos bonum pro bono non reddendo, sed etiam iniurios, tibi, a quo bona omnia accepimus, peccando, te offendendo, tuis pręceptis ad nostram constitutis perennem *corr. ex querunt **corr. ex inestimabili


516. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 474 | Paragraph | SubSect | Section]

stupidiores ac feris omnibus crudeliores Iesum debere mori exclamant, quia Filium Dei se facit, cum ob hoc ipsum magis debuit honorari. Vnde etiam Pilatus, qui gentilis erat, cum audisset hunc sermonem, magis timuit. Timuit quippe, ne autor fieret eius necis, qui non solum culpa careret, sed etiam Filius Dei diceretur. Et ingressus — inquit — prętorium iterum, dicit ad Iesum: Vnde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis, quia potestatem habeo


517. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

tradunt) qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, dimisit liberum. Hunc Iudei absolui petierunt, ut eo etiam damnabiliorem ostenderent esse Iesum. Quicquid ergo ubique (aliquid)** odii et indignationis erat, totum aduersus Christum congesserunt, ob hoc solum, quod plebs ipsa magis ei quam ipsis honorem deferret. Pati enim non poterant sibi pręferri*** quenquam aut haberi magis ueneratione dignum. Quod ergo tunc inique petendo obtinuerunt, adhuc in perfidia obstinati possident. *corr. ex Caym


518. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 487 | Paragraph | SubSect | Section]

consortium. Da nunc, ut cum moriente moriar. Da, ut te de terra decedentem sequar, quem secuta sum in terra manentem. Dimisisti mihi omnia peccata mea. Optimam partem, quę non auferetur, me elegisse dixisti. Tu illa optima pars es, te super omnia elegi, te solum contemptis omnibus colui. Cur te mihi auferri pateris? Cur a me seiungi sustines? A tuis sanctissimis pedibus nesciebam recedere, dum loquebare. Tuis saltem suauissimis sermonibus consolare miseram. Ecce nunc a tua cruce diuelli nescio, in illa te pendentem aspiciens, in


519. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

corroboret atque affirmet. Et quoniam ad fideles tantum spectat ista simplex et nuda sacrę passionis rememoratio, proximo uolumine singula retexenda sunt et ostendendum cuncta hęc multo ante et in Lege fuisse significata e t a prophetis prędicta*, ut Iudeorum non solum prisca ista malicia, sed etiam pręsens** confundatur incredulitas, cum iam manifesto intelligent ea omnia, quę in Scripturis de Messia uenturo figurata prędictaque fuerant, euenisse in Christo, non tantum illa, quę passus est, uerum etiam, quę citra passionem ab


520. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

benedicentur in semine tuo omnes gentes terrę, quia obedisti uoci meę. Iureiurando firmatur promissio, ut diuini consilii immobilitatem designet. Multiplicatum est autem semen Abrahę, ut dicimus, in multiplicatione in Christo credentium, in quo benedici debuerant non solum Iudei, sed etiam omnes gentes, quibus prędicatum est Christi Euangelium, ut omnes in Christo, qui secundum carnem semen Abrahę* fuit, benedicantur atque saluentur. Pręterea si nosse uis, quomodo isti possederunt portas inimicorum suorum, uideas oportet, quod principes


521. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 512 | Paragraph | SubSect | Section]

os parentis Christi aduentum coepit prędicare. Adultus uero secessit in solitudinem, ut, quo longius abesset ab hominibus, eo propior Deo fieret. Ipso itaque, cuius pręcursor erat, attestante inter natos mulierum non surrexit maior illo. Atque ideo non solum fuit propheta, sed plus quam propheta. Prophetę enim uenturum Messiam multis ante seculis nunciarunt, hic *corr. ex dens p ręsentem ostendit, hic uolentem baptizauit, hic Agnum Dei, qui tollit peccata mundi, palam professus est. Fuit


522. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 514 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis Iudei aiunt: In Esaia habetur: Ecce halma concipiet. Halmam autem non uirginem dici, sed puellam siue iuuenculam, uirginem uero betulam appellari. Quibus respondendum est betulam etiam anum nuncupari posse, si modo uirgo sit. Halmam uero non solum iuuenculam significari, sed iuuenculam uiro absconditam. Quare autem uiro dicatur abscondita, quę et puella est et uirgo, ostendit usurpatus apud illos mos. Nam sponsas uirgines uelata facie ducebant appellabaturque halma, id est abscondita uiro. Deinde de talamo uiri


523. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

tribu Iuda. Quomodo ergo Rachel alienę tribus plorat filios? Respondet Hieronymus noster: quia sepulta est iuxta Bethlem in Effrata et ex corpusculi hospitio matris nomen accepit. Siue — inquit — quod Iuda et Beniamin duę tribus iunctę erant et quia Herodes mandauerat non solum in Bethlem interfici pueros, sed et in mnibus finibus eius; per occisionem Bethlem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse cęsos. Vtcunque sit, pręuidit propheta et prędixit hanc in Christum puerum futuram Herodis persecutionem, ut agnoscamus eum,


524. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

quem Herodes tanto exarsit furore, uerum esse Messiam, uerum Christum, et Iudeos quidem intantum errare, ut nec suis prophetis satis credant. Quoniam uero tam immane facinus futurum cognouit Hieremias, ideo puto eum Rachelem, quę iam sepulta fuerat, nominasse, ut ostenderet non solum uiuis, sed etiam mortuis miserabile fore spectaculum illud puerorum inter prophanas siccariorum manus flentium, dum necarentur, et ipsarum matrum circa illos inconsolabiliter ululantium. Et noluit — inquit — consolari, quia non sunt, hoc est,


525. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil diuinum de illo sentientes. At ipse eorum arguens errorem continuo intulit et ait: Quomodo ergo illum Dauid in spiritu Dominum uocat dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Quibus profecto uerbis aperte probauit Christum, id est seipsum, non solum filium esse Dauid secundum carnem, sed etiam Dominum secundum diuinitatem. Hoc uero ita esse operibus affirmauit. Ex iis enim, quę ab illo fiebant, alia Dei, alia hominis erant. Cęcis uisum dare, leprosos curare, mortuos uitę restituere, demonia de corporibus


526. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 543 | Paragraph | SubSect | Section]

purpurati miserrimam subire sortem, qui sepultus in inferno frustra Lazari mendici in sinu Abrahę feliciter quiescentis implorauit opem. Quanti autem meriti pauperes isti, de quibus locuti sumus, apud Deum, qui eos elegit, fuerint, operęprecium est audire. Non solum in terra potestas data est eis signa et prodigia faciendi, sed etiam in die nouissimo cum Christo simul iudicandi. Iudices eorum erunt, a quibus persecutiones passi fuere: Cęsarum, regum, principum terrę. Iudices erunt Iudeorum Christo non credentium et gentilium deos


527. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 565 | Paragraph | SubSect | Section]

Ex quo sequitur omnes illi, qui Christo non credunt, inobedientię in Deum arguendi sunt, quando quidem, quem ille audiendum omnibus proposuerit, ipsi non audiunt. Quomodo enim audiunt eum, in quem non credunt? Apostoli autem primo Moysen et Heliam cum Iesu uiderunt, deinde solum Iesum, ob hoc fortasse, quia signa et figurę uenturi Messię cessare debebant, cum aduenisset, et ipse solus tanquam Deus adorari. Huius autem transfigurationis suę similitudinem in Moyse figurauit, cum ille de monte Synai descendens faciem pręferret radiantem ac


528. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 582 | Paragraph | SubSect | Section]

p haraonis intantum induratum fuit, ut ne Dei quidem flagellis mollescere posset ad dimittendos Iudeos, ita nunc ipsi Iudei ferro et lapide duriores modis omnibus Christo repugnant et peruersa interpretatione* Scripturas deprauare conantur, ob hoc solum, ne earum autoritate superati nostrę adherere compellantur religioni. De quibus psalmista ait: Alienati sunt peccatores a uulua, errauerunt ab utero, locuti sunt falsa. Alienati sunt a Scripturarum uulua, quę sub uelamento uerborum spiritalis intelligentię


529. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

***corr. ex Coaptabunt ****corr. ex quęrimonia *****corr. ex pretorium et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Ac si dicat: Quare sunt non solum rubra uestimenta tua, sed etiam sanguine ueluti musto madentia? Ex quo credibile est corpore ex uibicibus consautiato fuisse cruentata. Spinis autem coronandum significauit ille Abrahę* aries inter uepres cornibus herens et in holocaustum pro Isaac oblatus. Isaac enim


530. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — ipsi persecuti sunt. Pater ergo miserando percussit, Iudei sęuiendo persecuti sunt: Patrem commouit pietas, Iudeos odia concitarunt. Ideo subiunxit: Et super dolorem uulnerum meorum addiderunt. Non solum igitur in passione sua derelictus est Iesus, sed etiam uolens in mortem pro nobis oblatus, pro nobis traditus, ut per agni immaculati immolationem Deo placato tollerentur peccata mundi, dicente Apostolo: Pascha nostrum immolatus est Christus.


531. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 616 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam clarificabat Deum Dei Verbum, cum dicta factaque ad Patrem referret ac diceret: Quę a Patre audiui, hęc loquor. Et: Pater in me manens, hic facit opera, quia ego in Patre, et Pater in me est. Et: Qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum. Recte itaque post dictum istud et Deus clarificatus est in eo. Sequitur: Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso, et continuo clarificabit eum. Continuo enim diuina factum est uirtute, ut, qui passus et sepultus fuerat,


532. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 622 | Paragraph | SubSect | Section]

et lętatus est, quia, qui perierat, inuentus est, qui mortuus fuerat, reuixit. Occurrit illis Dominus, ut, quę resurrectionis eius nuncię erant, etiam testes fierent. Et quia ait: Auete, salutat illas, ut secum esse, qui mortuus et sepultus fuerat, ostendat, non solum corporis forma, quam sępe uiderant, sed etiam uocis sono, quem audire consueuerant. Auete nunc mulieribus dicitur, ut per benedictionem mulierum primę mulieris maledictio tollatur et sexus ille, qui causa fuerat ruinę in mortem, nuncius esset resurrectionis in uitam.


533. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 629 | Paragraph | SubSect | Section]

Ad istos autem dixit Dominus: Qui uidet me, uidet et Patrem meum. In Sophonia quoque scriptum est: Reliquię Ishrahel non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non inuenietur in ore eorum lingua dolosa. Reliquię autem Israhel sunt non solum illi, qui ex Iudeis in secundo Christi aduentu reliqui erunt, sed, etiam apostoli ipsi et quicunque ex Iudeis crediderunt. Hoc et Paulus ad Romanos scribens testatur et ait: Cęcitas ex parte contigit in Israhel, ex parte, dicit, non ex toto;


534. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 631 | Paragraph | SubSect | Section]

plus sapias quam necesse est, ne obstupescas. Quid autem pręcipue cogitare debeamus, in Ecclesiastico discimus: Altiora te ne quęsieris — inquit — sed quę pręcipit tibi Deus, illla cogita semper. Denique non solum humana imbecillitas, uerum etiam angelica sublimitas nequit ęquari sapientię et scientię Dei. Transcendit igitur omnem intellectum mens diuina, ita ut, qui cuncta comprehendere nititur, ignorare conditionis suę mensuram probatur. Recte itaque iubet Apostolus non plus


535. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

cohortem irrumperes nimii amoris accensa ardore uitęque contempo periculo eum tollere tentares, qui tibi uita charior erat, quem cum lachrymis quęrebas et, nisi illo inuento, conquiescere non poteras. Quod si eum — ut putabas — mortuum tibi alicunde rapere posses, non solum unguento, quod paraueras, unxisses, sed etiam totum lachrymis lauisses et eum amplexans osculari non cessasses atque inde collectum domi tuę collocasses, non ante ab eo discessura, quam aut ille uiuus resurgeret aut ipsa mortem oppeteres, nolens ne a mortuo quidem seiungi,


536. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 640 | Paragraph | SubSect | Section]

a laudibus eius cessant et potentem opere atque sermone dicunt, opere, quia, quę supra uim humanę naturę sunt, faciebat, sermone, quia, quę uera et salutaria sunt, docebat; et id quidem coram Deo et omni populo, opera commendans Deo, sermonem populo. Et quoniam Dominus non solum, quid inter se loquerentur, quęsierat, sed etiam quare essent tristes, damnatum eum respondent a principibus in mortem et crucifixum. Ex eo se etiam magis dolere indicant, quod, cum maius quoddam de illo futurum sperarent, se ea spe destitutos uideant. Nos —


537. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 644 | Paragraph | SubSect | Section]

ex tenaicus dum hospitales uideri uolunt, inuitant quidem peregrinos, sed ita frigide, ut appareat se cupere, ne ueniant, quos inuitant. Coegerunt autem isti discipuli eum, ut et tu illum, quem mensę tuę participem facere intendis, non solum, ut ueniat, roges, sed etiam, si eum uenire puduerit, renitentem atque inuitum cogas, ut ille se non ex ficta, sed ex uera charitate inuitatum intelligat. Isti ergo non modo manu apprehensum* cogunt, uerum etiam causam, quare remanere debeat, proferunt. Iam


538. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

Atque ideo beatitudo ipsa per centenarium significata est, quia numerandi ratio per digitos currens de manu leua transit ad dexteram, cum centum nominat. Porro ducenti cubiti perfectionem in sanctis denotant *corr. ex denotat , qui non solum Decalogi iussa exequi student, sed etiam Euangelii consilia implere contendunt. Ei quippe, qui se Legis pręcepta seruasse dixerat et, quid ad illa sibi deesset, quęsierat, responsum est a Saluatore: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da


539. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

qui de cęlo descendit, Christus est, cuius figura manna fuit datum patribus in deserto. *corr. ex sumum Piscis quoque assus Christi est passio. Panis de grano constat frumenti. Sed nisi granum frumenti mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Prius ergo panis datur de cęlo uiuus, deinde piscis in ara crucis ardore proprię charitatis assatus et mortuus. Huius communione, qui perditi eramus, inuenti sumus, qui mortui fuimus, reuiximus, Hunc Christus


540. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 668 | Paragraph | SubSect | Section]

quisnam aliorum uitę futurus sit exitus? Tu me sequere! Quare ergo soli Petro reuelatur, quali martyrio secuturus esset Dominum? Hoc in causa fuisse puto, ut per id quoque, quod crucifigendus fuerat, se crucifixi Domini uicarium in terra constitutum cognosceret et non solum gregem sibi commissum pasceret, sed etiam pro illo, pro quo Christus mortuus est, ipse, cum oportuerit, necem subire non recusaret. Cęterum, quia dixerat Iesus: Si eum uolo manere, donec ueniam, quid ad te, cucurrit opinio Ioannem usque in aduentum Domini


541. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 670 | Paragraph | SubSect | Section]

et Pater unum sumus, ita et ipsi mecum unum sint. Docete omnes gentes — inquit — ut se non modo ad saluandos Iudeos uenisse significaret, uerum etiam ad omnes gentium nationes. Alioquin, qua ratione diceretur Agnus Dei, qui tollit peccata mundi, si solum Iudeę gentis peccata tolleret et tam modicę partis mundi tantum curam haberet? Homines autem prius docendi sunt, ut Baptismus credant, et cum crediderint, baptizandi. Sed si credentibus confertur baptismi gratia,


542. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 684 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur, secundum quod uerbum caro factum est, exaltauit eum Deus, suscitans a mortuis — ut Apostolus ait — et constituens ad dexteram suam in cęlestibus super omnem principatum et potestatem et uirtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur, non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quę est corpus ipsius, et plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur. Hoc quidem, ut sedeat ad dexteram Patris, tunc factum fuisse


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.