Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: essent

Your search found 822 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 56-61:


56. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in Naturali Historia, qui de hoc animali multa maiora tradidit. Quapropter imperator, ut oppidanis ad necessaria exire atque euagari longius facultas daretur, circumiacentes uicos oppido depopulari statuit. Ergo tota nocte nauigans, dum adhuc tenebrae essent, ad litora oppido proxima uenit. Sed, cum aduertisset uel minimam partem nauium secum esse, nihil agendo diem opperiri statuit. Silentio enim lunae nox obscura erat; impedientibus etiam cursum nonnullis scopulis, rectores nauium per errorem alia ex parte cuiusdam promontorii naues


57. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Hinc Victorem Soprantium legatum cum decem nauibus, ut portum oppidi capiat, mittit; Stephano Malipetro, altero legato, cum reliquis naualibus copiis a parte continentis urbem oppugnare iubet. Equitibus mandat ut proximum collem urbi praesidii causa capiant. Omnes monet essent memores pristinae uirtutis, pugnaturi contra barbarum hostem imbellem atque imparatum pro religione christiana ac maiestate Veneti imperii, ostendens urbem opulentissimam auro, argento, pretiosaque supellectili refertam. Quam si caperent, diuites domum esse redituros affirmat.


58. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

manu e proximis locis equitum ac peditum, instructa acie ad urbem subsidii ferendi gratia tendit. Tunc nostrae classis magister, qui cum equitibus et classariorum non paruo numero extra urbem ad resistendum, si qua uis ingrueret, paratus stabat, uiso hoste obuiam progreditur. Et cum iam prope essent, hinc inde edito magno clamore laxatis habenis atque aduersis hastis concurrunt. Subsequuntur pedites, cruenta pugna committitur. Nostri uero milites, qui equitibus mixti erant, a duce edocti praelongis lanceis


59. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad praesidium oppidi missum, sed ex praetoriana cohorte praefectum cum Ianizaris, uiris strenuis, ab adolescentia in puluere, uulneribus et sanguine uersatis, qui omnia extrema pati pro fide parati essent. Imperator accepto Hismaelis responso oppidum circumambulat, locum idoneum bombardis captans. Itaque omnibus perspectis, duas bombardas magnas et ad prosternendos muros idoneas a parte occidentis, tertiam ad insulam oppido ab austro oppositam ponere ac aptare statuit. Magister


60. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

polliceri. Tunc imperator respondit: Ego et superiori anno et praesenti multa bene et prospere gessi, quae, etsi, pro magnitudine animi eius, legato forsitan parua uidentur, hosti tamen grauia et christianis principibus magnifica atque egregia uisa sunt. Et nisi omnibus nota essent, possem referre quae ab Hellesponto ad Syriam mari adiacentia nostris armis nostraque uirtute prostrata ac deuicta sunt; nunc quoque non ad minora toto animo incumbimus. Legati autem aduentus in manu ipsius est; tamen, si uenerit, et ob reuerentiam


61. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uagetur. Tum Laoredanus respondit non esse se ex illa colluuione Othomani ad praesidium oppidi electum, sed ex patricia Venetorum gente, cuius maiores non oppida sibi credita hosti tradere, sed urbes expugnare et hostem in deditionem accipere soliti essent; se uero fidei integritatem patriaeque amorem omni gazae atque opibus Othomani longe praeponere. Ille uero, si uir et non mulier, ut fertur, est, oppidum muris nudatum capere festinet.


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.