Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: apparatu

Your search found 68 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 10-19:


10. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Nicolaus exposuerat, obtruncatis duobus praefectis triremium, in fugam uersae; aliquot etiam naues tormentis, quas bombardas appellamus, fractae atque perforatae erant, quae uix ne submergerentur se sustinebant. Itaque, amissa spe potiundae urbis, cuiuscunque generis naues, subitario apparatu excitas, omnes dimisit. Et quoniam, iam transacta aestate, hibernum tempus appetebat, cum reliqua classe nauium longarum ad Peloponnesi urbes se recepit. Ibi enim statuit futurum expectare annum, habens in animo adueniente aestate aliquod praeclarum facinus facere, quo posset


11. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Solent enim rebus bene gestis etiam ignaui gloriari. Interim principes congregati, quid potissimum agendum sit, consultant. Tum ex communi sententia Attaliam, Pamphiliae urbem, quae ab Attalo Philadelpho condita est, subitario apparatu oppugnare statuunt, sperantes, si de repente improuisam aggrederentur, absque bombardis et murorum deiectione urbe potiri. Attalia urbs est litoralis, omnium maritimarum Asiae prouinciae maxima, habens portum multis turribus ab utroque


12. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

instaret, ille obseruet, ne quis maritimo aditu cibaria oppidanis afferat: nam a continenti Caramani milites Coricum obsidebant. Deinde imperator cum reliqua classe ad Sichinum se recepit, copias omnes exponit, ac magistro classis mandat, uti tumultuario apparatu oppidum aggrediatur, experiaturque an absque bombardarum usu oppidum capere posset. Itaque magister cum omnibus classiariis ad oppidum tendit, muros corona circundat, scalis, cratibus et aliis ad oppugnationem necessariis muros subeunt. Praefecti nauium, unusquisque cum militibus suae


13. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

neque pinnis neque tabulatis tecti pugnabant, ad omnes ictus erant expositi. Itaque a nostris sagittis et aliis missilibus tormentis excussis multi uulnerati occiduntur. Tunc magister, cum neque scalis neque alio apparatu absque murorum deiectione oppidum capere posse aduertisset, receptui signo dato ab oppugnatione destitit. Nam et muri praealti et aditus ad muros, per praerupta saxa ac decliuas semitas, oppugnationem difficilem praebebant. Oppidani, tametsi multi ex eis


14. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad extrahendas bombardas et ad reliqua ad earum opus necessaria toto studio incumbit. Opus est enim bombardas ualido opere munire, ut operi instantes machinasque regentes tuti ac ab hostium tormentis tecti opus suum exercere possint. Igitur in trahendis atque aptandis machinis caeteroque apparatu faciendo aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli ex nostris, multi ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam


15. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

copiis ad insulam accedere et hostem opprimere posset), litteras a Soprantio accepit, ex quibus cognoscit tyrannos metu perterritos aufugisse, remque Cypriam iam in uado esse. Regina autem scribebat, etsi principes tyrannidis, auditis copiis atque ingenti imperatoris apparatu, metu perterriti, profugissent, restare tamen multos, qui omnium consiliorum participes tyrannorum fuerant, et qui multa contra ius et fas dixerant et fecerant;


16. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

rogabat obtestabaturque, ne se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique aestimatione omnibus pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret, deinde ut omnibus ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit. Igitur cum omnibus copiis


17. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uenit. Hic imperator, ut armati adsint, omnibus iubet. Deinde media urbe, in campo diui Nicolai, ante regiam, ipsa regina cum omnibus Cypriorum principibus inspectante, exercitum lustrauit, omnesque copias in conspectum dedit. Regina et principes uiso ingenti apparatu obstupuere, admirantes imperatoris nostri studium ac diligentiam, qui media hieme saeuiente mari foedaque tempestate nonnunquam interpellante, tantas copias ex diuersis


18. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

soluit. Dura nauigatione, usus remis, aduerso uento etesiis flantibus (quoniam aestas erat) primum Rhodum, deinde Cretam, post Methonam uenit. Hic accepit hostem Scodram, oppidum multis annis Venetorum dicioni subditum, ingenti apparatu obsidere. Scodra sita est in monte excelso, undique prono ac decliuo, aliquibus etiam in locis


19. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

in suam dicionem esse cessuram. Sperabat enim, redacta in potestate Albania, exemplo Alexandri et Pyrrhi, Epirotarum regum, cum classe Adriaticum sinum traicere, et, quod illi non potuerant propter exiguas uires, se ualidissimo apparatu ingentibusque copiis Italiam occupaturum. Igitur Solimano, Bassae Romaneae, expugnandi oppidi prouinciam demandat. Hic, captus in Pannonia inferiori, quam regionem nunc


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.