Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magis

Your search found 4808 occurrences

More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1421-1628:


1421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

iamdiu una cum imperio amissam quaerant, sed ad res, quae narrantur, animum intendant, nec mirentur, quod susceptum negotium atque historiae numeros parum absoluerim. Nam ne in patriam, quae et Graecis et Latinis literis ac si alia Christiani orbis ciuitas exculta est, in seculumue hoc, quaestui magis quam eruditioni aut eloquentiae deditum, uitium meum coniciam, simplici stylo ac inelaborata oratione, quo nos res ipse duxerunt, consulto secuti sumus. Neque enim his lucubrationibus humanam gloriam, quam electione contempsimus, quaesiui, sed ocium ac desidiam euitaui.


1422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior, magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est,


1423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te dissensio imbecillem reddit


1424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | Section]

quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano documento id uisum est, ex quo appareret regna non magis armis parari atque augeri quam ciuili concordia conseruari, ac omni magno imperio multo magis domesticas seditiones quam externa arma timendas esse. Nam quantum propriis uiribus aduersus externam uim tutus esse uideris, tantum te dissensio imbecillem reddit atque hostili exponit iniuriae, quandoquidem et per se, ubi discordia immigrauit, regna


1425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

supra ueri fidem illustratam, caeterum iamdiu uetustate obsoletam, militiaeque extinctam fere desuetudine. Qui posteaquam rex creatus est, ante omnia ad diadema recuperandum, utpote quod Hungari inter sacra religione haud postremum habent, animum adiecit, eo magis quia illum, dum diademate careret, legitimum regem ferme haud arbitrabantur. Tanta inest ignorantiae uitio humanis mentibus superstitionis, rei ad impellendos uulgi animos efficacissimae, auctoritas, quum certum sit regna non


1426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

reddidit, acceptis sexaginta millibus nummum aureorum, eo sane precio, homo auro deditus, animi dolorem, quem ex regni Hungarici repulsa conceperat, solatus. Aegre enim tulerat Matthiam Coruinum, nouum hominem, in regem ab Hungaris cooptatum, se magis ui deiecto quam liberis praeterito suffragiis. Etenim conuentus Hungarorum principum audita Ladislaui Posthumi morte Fridericum Caesarem, sanguine illi coniunctum, regem, ut quidam affirmant, designarat. Caeterum postea quam Matthias regnum sibi stabilitum esse intellexit, existimans diadema


1427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane opinionem etiam summi aetatis nostrae sacerdotes admiratione presentis fortunae declinant, eo magis quia scelestissimis quoque ad magna queque sacerdotia per ambitum aditus iam pateat, quasi id potius astrorum ui quam Dei eueniat arbitratu, quum populo moribus suis consentaneus princeps contigerit. Matthiae regis uirtutes et uitia;


1428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

in eius finibus princeps extiterit, quin ab eo amicitiam ac pacem precario postulauerit. Atque cum ei nouitas generis non modo ab externis, sed etiam a ciuibus obiceretur, saepiusque ob hanc maxime causam magna mercede insidiis esset petitus, semper tamen sollertia magis quam ui aperta periculum euasit. Nam quum esset natura incruentus (mallebat enim delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo


1429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

famae huius principis multum conferebat, quod Italis, genti et lingua promptae, et suapte natura adulatrici ac quęstui deditae, largiri solebat, quo externos in suas laudes et scriptis et sermone celebrandas excitaret. Hanc enim uocem crebro etiam inter pocula usurpabat, principem nihil magis decere quam famam et gloriam. Haec satis de eo dicta sint, ne institutum opus a cursu suo nimium declinet, quum praesertim hic princeps longe etiam supra ueri fidem, cum uulgo, tum clarorum scriptorum monimentis, sit celebratus. Extincto Matthia proceres Hungarorum, qui tunc Viannae


1430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

iusto susceptis matrimonio decedit, atque interim curam ad iusta regi facienda conuertunt. Matthiae in Alba Regali magnifice parentatur. Admonet me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare,


1431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

coniurationem in Paulum Secundum, Romanum pontificem, initam. Atque iccirco, cum supplicii metu Roma profugisset, ad Mehmetem primo Turcarum regem sese contulit, a quo ubi causa exilii innotuit, breui pulsus in Poloniam ad Andream Casimirum, illius gentis regem accessit, nulla magis alia re fretus quam si causa peregrinationis eius esset ignota Polonis. Vbi cum regi, qui quidem uir simplicis admodum erat ingenii, sese eruditionis commendatione in familiarem insinuasset usum, ab eo, utpote causae exilii ignaro, liberorum


1432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

conuenisse campum, nemine exterorum ullam studiis uestris moram afferente, statim ille in animum induxit regnum Hungariae a uobis petere, memor non tam eius iuris, quod in hoc regnum habet, quippe qui Hungarorum regum stirpe ortus est, quam uestrae libertatis. Itaque precibus magis quam propinquitate ad id niti censuit, propterea quod quum omnium Christianorum more, tum antiquo Hungarorum instituto, ubi rex sine liberis iusto matrimonio susceptis decessit, ad senatum, seu eos, qui nobilitate excellunt, regis spectat electio. Atque iccirco uos optimo


1433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum. Nemo enim est uicinorum regum, qui id frustra per se adipisci non speret, quod uidelicet pro magnitudine imperii uestri non nisi suffragiis uestris et acquiri potest, et dari debet. Nempe hae sunt Hungarici regni uires, ut circumiectae nationes magis cogitent quemadmodum Hungaros offitio demereantur, quam ut quicquam noui consilii in eos audeant inire. Quum igitur nulla externa ui ius regis cooptandi uobis imminui possit, nemo est qui Boemorum regi Vuladislauo a uobis debeat anteponi, propterea quod in rege creando


1434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

ut in extincti regis locum proximus quis sanguine, licet id fortunae omnino sit munus, sufficiatur (loquor autem de eo decessore, qui aut iure successionis regnauit, aut deficiente uero herede senatus ac nobilitatis arbitrio ad regnum accessit, et ita imperium administrauit, ut eum sui ciues magis regem quam tyrannum senserint); alterum, ut quam optimus, quae quidem laus tota eorum est, qui regem creant, cooptetur. Nam ut discedamus a Matthia, Iani Chugniadis filio, qui, ut probe nostis, nec ulla cognatione stirpi regiae annexus fuit, et regnum Hungariae, praeterquam quod


1435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

constat neque Alberto Sigismundi genero, neque Vuladislauo Casimiri germano, neque Ladislauo Posthumo Alberthi filio, ultimis legitimis regibus uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc cognationis ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum


1436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthi filio, ultimis legitimis regibus uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc cognationis ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos


1437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

talem animo cupiditatem unquam admisisset. Verum haec res auertendę suspitionis causa pro tempore silentio pressa est, ne uulgata eiusmodi officeret consilio: nam omnia munitiora Hungariae loca regis Matthiae filius praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum gratiam apud optimates iniuerat, propterea quod licet oratores eius ad praeces uersi nobilitatis conuentum humillime ambirent, attamen, ut paulo post apparuit, exercitum ad uim inferendam, si preces parum processissent, nequiquam sane


1438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

praesulatu nondum omnino recuperato nullam ferme inter proceres auctoritatem erat consecutus. Quum uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia quam mens insana furere aliquando coegisset. Quod sane malum plerisque nouis inest hominibus, qui scilicet obscuro loco nati, dum fortuna, non autem uirtute, insperatum dignitatis gradum consecuntur, obliti domesticae


1439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

faciunt, quorum se amicitiae dediderunt, ut ne consanguineis quidem, si iussi sunt, parcant ― merum circumferri largius more patrio iubet, quo furiosa iam incensos oratione uino etiam, cui gentes in septemtrionem uersae deditissimae sunt, magis efferaret. Itaque monachus, ad quem maxime liberalitas, patientiae uirtus, atque iniuriarum spectabat obliuio, ab epulis, inter quas de hac re consultauerat, consurgens arma capit, sacerdotiique immemor ad certamen, non minus uictori quam uicto


1440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter opinionem suam cursu in se ac strictis gladiis ferri, impedimentis priuatae simul et publicę fortunae partim direptis, partim desertis, ne ab hoste tergo instaturo, cui et iustior causa et aduersariorum consternatio animos addebat, morantes opprimerentur, fugam capiunt, nulla magis alia re perterriti quam terribili specie Pauli Cinisii in prima acie magno animo uersantis, atque ad pugnam suos adhortantis. Facile enim sua ille dux praesentia (utpote multis uictoriis clarus) et suis animum addere, et aduersariis formidinem incutere poterat,


1441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

patrem Beatricis, aut supposititium, aut ex incesto natum fuisse) indigna Vuladislaui coniugio censebatur. Itaque non deerant, qui propalam dicerent eo matrimonio pollutum iri familiam Casimirorum, ut illa subticeam, quae et quorundam malignitas in uulgus spargebat, et uxorem ducturo magis cauenda sunt quam uerecundo scriptori memoranda. Budensis et Visegradiensis arces oppugnantur, quibus deditis pax certis conditionibus cum Coruino stabilitur; regina Vuladislauum ad thronum et thalamum inuitat;


1442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote apud quos neque maiorum splendore, neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum, nisi adsit uirtutis explicandae facultas, qua sane et tibi commissos tueri possis, et aduersarios ab inferenda coercere iniuria. Hucusque plane magis amici quam publici oratoris munus executus sum: deinceps et amici simul et oratoris fungar officio. Est in regno Hungariae Matthiae Coruini uxor, filia Ferdinandi regis Neapolitani, puto tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab ea misso, quem in regia tua uideo nunc obuersari.


1443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

Quippe qui re ipsa dissuades, quod uerbis suasisti faciendum. Quin etiam, ni tua in me beneuolentia mihi esset satis explorata, fraudem quoque tuo subesse sermoni uererer. Etenim nemo est, qui non uideat me apud Hungaros, utpote quorum neque linguam neque mores nouimus, hospitem magis quam regem, tali amico absente, non sine periculo futurum. Atque iccirco quoad maiestatem suam hoc pręcarium consequatur imperium, non minus ab his regendus quam eos recturus sum: nam uel qui armis uincuntur, eos si domare prorsus uolueris, interuallo opus est. Velim igitur te


1444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

praescribere uideamur, hoc pro comperto habendum est omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus


1445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

nec factio aduersa, quę regnum ad Alberthum deferri cupiebat, interea quiescere, aut studium suum parum tutari, sed in sententia perseuerans eum propere accersit. Qui quidem et recenti nuntio et prius Stephani Batheris literis temere quidem missis adhortatus, quippe qui sua ipsius magis auctoritate quam optimatum decreto id egerat, cum haud mediocri armatorum manu e domo proficiscitur, atque intra paucos dies ad Danubium, qua is Pestum praeterfluit, accessit, castraque e regione fere Budae posuit, rege Vuladislauo ex arce Budensi, quam ab Alberthi


1446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

collega, quod hic cum Albertho eiusdem linguae esset ― nam Polonis et Boëmis idem sermo est ― uerba huiuscemodi locutum ferunt: Nisi animi tui magnitudo, rex Alberthe, atque humanitas, peculiare familiae uestrae decus, mihi perspecta forent, ad te, Hungaris tuo magis dolore quam ulla eorum in te iniuria iratum, nunquam accessissem: non equidem quod uerear te ulla animi perturbatione ita posse accendi, uti iure gentium sublato legationis nomen sanctum semper non habeas, sed ne postea quam oratione, licet utili tibi, frustra tamen, utpote


1447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi Boëmus uidit, non minus audaci quam neccessario consilio, quo Casouiensium animos erigeret metumque his hostilem demeret, confestim leuem armaturam, cuius generis equites circiter trecentos apud se habebat equos sternere oppidoque erumpere iubet, ut hostem armis grauem, et ob id magis statarium quam concursatorem, procursationibus lacesserent. Hungari celeriter equos conscendunt, ex oppido prouolant, in Polonosque nil tale timentes impetum faciunt. Itaque, et equorum fraeti uelocitate, et hostium abusi ignauia, modo procurrentes, modo refugientes, atque non a tergo


1448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

esset imposita. Neque enim arma in Hungaros mouissem, ni ab eis iniuria, et ea insigni, et saepius fuissem lacessitus. Verum me tunc in Morinis agente, maximisque, ut scitis, negotiis implicito, ubi scilicet bellum cum rege Francorum gerebam, pater meus aetate iam confectus, dum magis religionem ac ocium quam arma sectatur, literisque potius quam collatis signis cum hoste pugnat, regis Matthiae Chugniadis auxit uires, animumque ad bellum erexit, et tandem Austriae


1449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

saluis publicis priuata perditum iri non posse? Nisi forte, ne uideamur iniqui esse censores, honestius putauit, aut certe minus turpe, priuata quoquo modo posset retinere, quam pro publicis incerta pugnare uictoria. Et sunt fere plerique mortalium, ex his maxime, qui sub regibus uiuunt, magis proprii quam communis boni studiosi. Alemanus, Noua Vrbe ciuium uoluntate recepta, relictisque qui arcem obsiderent, ne parua res magnas corrumperet opportunitates, Viannam sexdecim millibus passuum inde distantem petit. Atque ubi non procul a portis fuit, tota ferme


1450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam patriae debebat, memor. Caeterum ne transitio, sicut parum honesta, ita et uilis, sine probabili causa emolumentoque eius, ad quem transfugerat, uideretur, quasi ac non partium studio, sed iniusta damnatione ad publicum parricidium esset impulsus, data


1451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

animis ac uiribus consilium pugnandi inirent, comissoque praelio res Alemanica in dubium deuocaretur, aut Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant)


1452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi subdola largitione esset circumuentus. Et profecto si rex alienum patrimonium in scalptorem, cui ingentem pecuniam debebat, sciens contulit, non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de regio, non autem de alieno, et suę fortunae congruens scalptori merces erat soluenda, eo magis, quia praedium castello et colonis instructum non opifici, sed equiti conuenit, qui scilicet antiquo regum instituto militare cogitur, et regnum ab hostibus armis tutari. Quo circa maxime accusandi uidentur horum temporum quidam


1453. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, aduersos concitant equos. Cuspidis ictum artifici corporis declinatione patriaque disciplina uterque euitat: Sarmatae enim, et his finitimi Gotae, Thracesque atque Illyrici, quoniam corpora munimento ferreo tegere non solent, paucique admodum loricis ex annulis ferreis utuntur, magis agilitate quam ui aperta pugnant in equis, nec corpore erecto, uti cataphractis mos est equitibus, aduersam cuspidem excipiunt, uerum subducunt sese occurrenti spiculo, aut umbone equestris scuti illud reppellunt.


1454. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

depulsus, tamen se fraternis uiribus imparem animaduertens, perinde ac de coetero quieturus, Agriano agro excessit, atque in finibus paterni regni consedit, nulli occasioni redintegrandi belli defuturus. At Vuladislauus, finibus Hungariae Polonico regno adiacentibus magis praesentibus incursionibus quam belli metu liberatis, et ob id iussa parte exercitus non procul ab Alberthi hibernis hyemare, ut si quid moueret praesto essent, qui resisterent ― non enim pacati animi esse uidebatur, quandoquidem


1455. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare. Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc


1456. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

fieri putabat, urbem oppugnet. Neque enim , inquit, sedendo, sed milites muris admouendo, certandoque, eam posse expugnari . Atqui rex, malens citra cruorem et caedem hominum urbe potiri, obsidebat moenia magis quam oppugnabat, satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus


1457. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus ineundam, ut ante dictum est, promptioribus, utpote statariis, atque in congressu ea praeditis audacia, ut nihil magis ignominiosum apud ipsos sit quam aut locum relinquere, aut tergo uulnus accipere. Vuladislauus, Albensibus ob male defensam urbem iusta ignominia notatis, atque omnibus antiquorum regum in eos honorificis consultis ac decretis, quibus prae caeteris Hungariae urbibus erant


1458. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis ― casu an fraude humana, incertum ― combusta erat, ne unum quidem militem miserunt, praesule


1459. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnare decet, ac iusti doloris ira erumpere, totisque uiribus adniti, quo Alberthus regni Hungariae ceruicibus expellatur, qui inde fratrem magno cum dedecore uestro ac omnium nostrum conatur deturbare: uestri muneris est in hoc praelio praecipuam operam alumno magis quam regi nauare. Nempe uobis potissimum custodia curaque gloriae ac salutis regiae incumbit. Vos illum puerum olim in Boëmiam repulso rege Matthia Coruino accersitum in regnum collocastis, uos educastis, uos felicibus auspiciis in Hungariam misistis. Atque iccirco non


1460. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

quam regi nauare. Nempe uobis potissimum custodia curaque gloriae ac salutis regiae incumbit. Vos illum puerum olim in Boëmiam repulso rege Matthia Coruino accersitum in regnum collocastis, uos educastis, uos felicibus auspiciis in Hungariam misistis. Atque iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas. Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione,


1461. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

qui quidem cum esset eximie fabrefactus, nec tereti forma, sed ex tribus concauis lateribus angulis paulo prominentibus in longum mucronem desinens, constaret, et mole conspicua Alberthi uiribus ac proceritati responderet, non parum terroris (nempe inanibus saepe miles magis quam iustis formidinis causis moueri solet) Hungaris inferebatur. Inter omnes enim Polonos rex eminebat, non corporis modo ac armorum specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine. Itaque


1462. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

promptissimo quoque equitum comitatus primam hostium aciem perrumpere. Quod cum Hungaris obstantibus nequicquam tentasset, seque hostium iam includi circumfusa multitudine cerneret, paulatim retro cedere, pugnam tamen non omittendo, coepit, atque aliquot strenui militis magis quam periti ducis operibus aeditis, eruptione egregie facta, qua nondum Hungarorum cornua prorsus coïerant, in proximum castellum, quod praesidio tenebat, cum paucis euadit, quingentis fere militibus in proelio amissis, caeteris uero in effusam compulsis fugam.


1463. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

contentione reclamatum est. Negabant enim se eo foedere teneri, quod sine auctoritate senatus esset factum, in Stephanumque Botherem atque Thomam antistitem, ueluti huius rei authores, conuicia iacta publicique boni eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant non praestare. Apparebatque eos promissis non staturos, nec sane stetissent, ni rex Vuladislauus, siue id regno magis expedire putaret, siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam


1464. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

eis obiecta proditio. Idem per multos dies factitatum, quando Hungaros magis pudebat conditiones ab Alemano dictas subire quam quae a rege suo promissa erant non praestare. Apparebatque eos promissis non staturos, nec sane stetissent, ni rex Vuladislauus, siue id regno magis expedire putaret, siue honesti potius quam utilitatis memor iussisset Thomam praesulem asperos uulgi animos, tanquam procellam quandam, oratione sedare. Qui ut sibi etiam multitudinem placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in


1465. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

atque iuratus, ut ad certam diem rediret, non mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico


1466. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam


1467. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest. Postea quam Thomas assedit, maior pars principum iurisiurandi magis religione quam honesti studio eius sententiam collaudant, quibusdam tamen ex conditionibus Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes decernunt. Igitur in hunc tandem modum Vuladislauo pax perpetua cum Maximiliano conuenit, non profecto quae


1468. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

quibusdam tamen ex conditionibus Alemano demptis, quo caetera facilius admitterentur ab Hungaris, pacem omnes decernunt. Igitur in hunc tandem modum Vuladislauo pax perpetua cum Maximiliano conuenit, non profecto quae Hungaros, omnium circa gentium uictores, deceret, sed quę magis fidei regis, temere obstrictae, eiusque quieti, cui usque ad reprehensionem deditus erat, consulere uideretur. Nam fugatis Polonis atque Alba Regia recoepta, nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non


1469. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in gratiam Maximiliani factum est, tametsi id pro non adiecto foederi Hungari haberent, propterea quod iusiurandum pactioque praesentis senatus Hungarici insequentium quoque optimatum fidem in creando rege ― ut plerique Hungarorum,


1470. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

in singula capita unius aurei nummi in stipendium militum tributum, maiorem profecto laudem ex gratuito laturus officio, quippe externis, nedum ciuibus debita auxilia turpiter uenduntur. Est enim proprium principum uirorum magis dare quam accipere beneficia. Quod ubi omnium consensu statim impetrauit, contracto subitario milite, euocataque ingenti agrestium multitudine, sed magna ex parte inermi ― nam pauci gladiis, plerique messoriis ac


1471. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

Per Vuladislaui regis ignauiam excitati Turci ab agrestibus Hungarorum copiis profligantur; proceres noua lege ab aulicis officiis sacerdotes excludunt. Quod ubi Vuladislauus rex audiuit, uehementer ea re permotus est animoque turbatus, magis ob contemptam ab Hungaris maiestatem suam (nullas enim ad se detulerant querelas) quam clade Boemorum, quippe qua digni uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum


1472. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

huius rei culpam in Boëmos, prudenti quidem consilio, sed parum prospero euentu, transfert, quandoquidem Hungaris tutius alias esset uel peruicaciter obluctari quam eorum cedere contumaciae, quoniam natura, ut plaerique Scytharum, magis ferocis quam fortis animi sunt. Nam qui praesertim dubia erant in regem fide, uidentes illum exarmatum, et ob id regiam inter Hungaros fere amisisse authoritatem, non modo eum ueluti ignauum hominem contemnere, sed etiam noua in illum consilia inire coeperunt, principis uel lenitate


1473. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

hominibus audaciam incitante. Nam non solum Hungari Vuladislauum nefario consilio sibi obnoxium facere conati sunt, sed etiam Turcae, hostes Christiano nomini acerrimi, eodem tempore multa in hunc regem, plane magis dormientem quam strenui principis munus obeuntem, moliti sunt. Etenim Halis, inter Turcaicae gentis satrapas id temporis omnium bellicosissimus, atque immanitate in Christianos ualde notus, perspiciens regem ab Hungaris in ordinem coactum, regnique limites nullis copiis tutos omnibusque


1474. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

promiscue ordinis sacerdotes ab administratione reipublicae prohiberentur, nec nisi uocati et priuatae rei duntaxat causa ad regiam accedere permitterentur, quo scilicet submotis a regia sacerdotibus soli profani principes regi moderarentur. Probanda sane lex foret, ni magis morbo animi quam iudicio fuisset excogitata, propterea quod salubrius est ac multo tutius sacerdotibus sacra curare quam negociis animum aulicis occupare. Quod tamen consilium Thomas cardinalis suis artibus egregie retundit.


1475. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

deposita praefectura ubi tandem resciuit Thomae fraudem, unius, ut fit, culpa omnibus sacerdotibus coepit succensere, iniuriam ferre aegerrime, atque de lege in sacerdotes, quo dictum est modo, ferenda consilia uolutare. Vuladislauus, quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet ea


1476. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

atque affirmans regem in rempublicam optime animatum, nec ulli rei, quae eis e publica utilitate uisa fuerit, aduersaturum, perpulit eos, ut quae seorsum in sacerdotes maxime deliberare constituissent, Budae praesente rege de his consultarent. Caeterum rex, satis intelligens nihil magis quam ocium noua humanis mentibus consilia subicere, paucis interiectis diebus edixit, uti omnes principes profani, pariterque religione sacri, Budam conuenirent. Atque ne haec concilii indictio


1477. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

Roma in Dalmatiam uenisse demonstrauimus, sciscitatur, in mediterraneisne locis, an maritimis malint sedes habere. Vbi intellexit eos maxime, qui tenuiores genere ac fortunis erant, praeoptare maritima loca, utpote emporio magis idonea, seque malle mercatura ac nauigatione quam cultura sterilis ac asperi circa soli uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo


1478. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat, grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu


1479. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre) pacti sunt cum Venetis ut, exturbato illorum ope tyranno, praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati fideique inexpertae sese committunt, ut magis alium dominum quaesisse quam tyrannidem effugisse et ipsi paulo post satis perspicerent, dum pro continuo ciuis sui imperio quotannis alium atque alium dominum, et hunc externum sortirentur. Et quia ui aperta pelli


1480. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

indita, nauesque sublatis anchoris altum petiere. Tyrannus animaduertens se non modo dominatione, sed et libertate priuatum, accusata Venetorum fraude ac generi parricidio puppi caput illisit. Itaque interiit amissi imperii magis quam Christiani officii memor. Sublato tyranno de medio, bonisque eius in publicum redactis, Rhacusani praetorem a Venetis ex pacto missum in urbem accępere, qui quidem princeps duntaxat in senatu Rhacusano esset,


1481. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

custodire iussis, diuturna obsidio, bellumque sustinendum esse uidebatur. Amplificata moenibus ac tectis urbe, ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla capti. Eorum quidam in patritios


1482. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 95 | Paragraph | SubSect | Section]

Amplificata moenibus ac tectis urbe, ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus, Illyrico, Macedonia, Epiro, Graecia, Italia eo habitatum conuenere, ciuitatis magis institutis ac moribus quam soli felicitate ulla capti. Eorum quidam in patritios allecti, opibus ac familiae amplitudine clari, ad hanc durant diem. Caeterum quum ciuitas soli asperitate frumento anguste uteretur,


1483. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

Vulatcouii nobilis adolescentis e Narisio agro oriundi interitu, captiuitate ipsius praefecti. E quibus Ioannes Fregepanis, animaduertens equos suos (quod sane roboris fuit in nostro exercitu) pene omnes cecidisse, paucosque labore ac uulneribus fessos, adhuc in acie locum suum magis tenere quam pugnare, malleque mori quam hosti terga dare, ne tantae cladi superesset, quum fuga periculum uitare posset, pugnans interficitur. Georgius uero primam tunc fere iuuentam attingens, dum obtruncat quendam, qui se ei in agmen hostium iuuenili ardore inuecto obiecerat, tria


1484. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

inest uis, ut plaerunque multo maiora quam quaeuis potentissima arma efficiat. Nec longe huius rei exempla petam, quum et recentia, et tuae propriae laudis presto sint. Sextum decimum te annum agente, Vuladislaue, non magis /124/ fortuna quam domesticae et paternae continentiae fama, ad Boemorum regnum, quod quidem Matthiae Chugniadi magnopere id petenti, ut probe nosti, destinatum erat, prouexit, tuae potissimum humanitatis gloria te regem Hungarorum creauit. Huius tantae uirtutis laudem non


1485. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur regnum ei comprobes, non solum mater et fratres tui abs te contendunt, uerum etiam omnes Poloni proceres, concordiae maxime ac publici boni studiosi, summis precibus petunt. Dices forsan Alberthum tuam gratiam factis suis nondum promeruisse. At hoc profecto tuam gloriam multo magis celebrem reddet: nam quanto maius officium in ipsum ultro contuleris, tanto magis tuam commendabis humanitatem. Etenim praeterquam quod non eadem sunt propinquorum et caeterorum hominum in dandis accipiendisque beneficiis iura


1486. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

uerum etiam omnes Poloni proceres, concordiae maxime ac publici boni studiosi, summis precibus petunt. Dices forsan Alberthum tuam gratiam factis suis nondum promeruisse. At hoc profecto tuam gloriam multo magis celebrem reddet: nam quanto maius officium in ipsum ultro contuleris, tanto magis tuam commendabis humanitatem. Etenim praeterquam quod non eadem sunt propinquorum et caeterorum hominum in dandis accipiendisque beneficiis iura - est enim de proprio iure in gratiam suorum aliquando remittendum, atque


1487. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficus ac liberalis merito ab omnibus appellatur. Haec enim uirtus diuinae imitatrix naturae nihil sua causa agit, sed eius gratia, in quem suo duntaxat delectata officio utitur beneficentia. Atqui haud ab re tua futurum est, Vuladislaue, si Alberthus cognouerit non magis senatus sui studio quam tua uoluntate regnum paternum obtinuisse. Nam et te secum syncere in gratiam rediisse iam hoc potissimum erit argumento, et si quid forte ueteris offensae apud eius animum resederit, huius meriti delebitur magnitudine, atque extinctis omnibus


1488. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

esses declaratus, quin Hungari uicissim et Poloni aegerrime sint laturi suum regem alterutro regno diutius abesse, quum utrunque regnum ob immensam terrarum latitudinem assidua regis indigeat praesentia? Si igitur, Vuladislaue, quod petimus, in fratrem contuleris, et apud Hungaros, qui magis praesentes uereri consueuerunt reges quam his ipsis, dum absunt, parere, tuto semper regnabis, et Poloniam tuo prope imperio obtinebis. Nempe Alberthum hoc maximo omnium beneficio deuinctum obseruantia atque cultura praefectum, ut paulo ante dixi, habebis, uiribus potentissimum regem,


1489. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ortum solis aestiuum spectans Moldouia dicitur (antiquis Dacia appellabatur), a Transistrana Hungaria montibus tantum ac syluis seiuncta est, qui quidem montes a Carpatho in austrum excurrentes usque ad Istrum fere amnem protenduntur. Huius incolae regionis in parte magis quam sub imperio Hungarorum degunt, ab Hungaris lingua et institutis differunt: Romana enim lingua, licet non incorrupta, utuntur. Cum Turcis, a quibus Istro flumine diuiduntur, multis annis uaria fortuna bellum gessere,


1490. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum degunt, ab Hungaris lingua et institutis differunt: Romana enim lingua, licet non incorrupta, utuntur. Cum Turcis, a quibus Istro flumine diuiduntur, multis annis uaria fortuna bellum gessere, tandem magis populationibus quam praeliis fessi tributi pensione finem incursionibus imposuere. Nolebant autem Hungari hanc regionem, utpote ab antiquis regibus in societatem assumptam, a Polonis occupari. Itaque non mediocris militum manus eo confestim missa, quae Valachis subsidio


1491. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiani, quibus sane Polonos bello impares esse constat, etiam oppugnare audebunt. Atqui uelim te non fugiat Christianis, Europae accolis, longe difficilius esse bellum aduersus te incipere quam gerere. Putant enim sibi ad huiusce expeditionem auctorem ac coitionem magis quam uires deesse, quippe siue mari, siue terra res gerendae sint, omnia illis affatim suppetunt, arma, equi, uarii generis tormenta, naues, rei nauticae peritia, pecuniae, pedites, equites, militaris artis scientia, ducum uirtus, et animi magnitudo. Quare non minus e re


1492. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

confugerant, descendunt. His enim mos patrius est hostem in patentibus campis nequaquam operiri, uerum exustis uicis et pabulo corrupto iuga montium petere, atque inde ex occasione praeliis hostem lacessere. Itaque coniuncti cum Turcis haud procul a Polonis consedere, aduersa hostium ualetudine magis quam uiribus confisi. At Poloni simul suorum ac regis aegritudine, quae quidem eorum incoepta uel maxime irrita fecit, simul noua Valachorum audacia, Turcaicisque auxiliis, quae ab ipsis Valachis de industria iactata multo maiora uero putabant esse, perterriti,


1493. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

emensi, Polonorum impedimenta partim ex aduerso his oblati, partim a latere inuadunt et, ne quid terrori deesset, quidam e iugis montium decurrentes missilibus hostem metu simul et ualetudine ad repugnandum segnem urgebant. Itaque Poloni multiplici malo circumuenti, dum magis saluti quam sarcinis consulunt, magna ex parte impedimenta cum aliquot militibus, qui hostilem impetum strenue pugnando sustinuerant, amissere, atque in patriam regressi sunt, precium inconsultae expeditionis dedecus non sine detrimento reportantes. Cui autem dubium est


1494. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

Cellias Moncastrumque, quae quidem in Carabogdanis, ut dictum est, fuerunt ditione, magisque ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius uiri fortunam, quo res paulo ante perstricta magis in aperto sit, paucis attingam. Quod ut facerem, ea uel potissimum causa adductus sum, ne uidear quempiam tanti sceleris falso insimulare. Gemii Othomani fata; qui ab equitibus Rhodiis captus et in Galliam missus. Quum


1495. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum illi paternam mortem, inciderat in quendam eundem nuntium Gemio ferentem. A quo quum percepisset, quo


1496. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

praeter choreas puellarum ac iuuenum, cibo potuque madentium, per urbeis et pagos spectare licet. Per totam uero hyemem ueluti insecta animalia, quae hiberno tempore subterranea petunt loca, in cellis caldariis abditi, perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare magis nobis timendum est, ne ob illius tam desidis gentis ignauiam haud satis egregiam potius reportemus uictoriam, quam ut ullum illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu


1497. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam dono dare, nihil denique praetermittere, quo animi suae sectae hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu


1498. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

cognatione attingens, Minorem Asiam iure cognationis uendicare uidebatur, nulla sane Molii Huncharii ultimi, ut dictum est, priscorum Turcarum regis sobole extante, nec pati poterat Othomani, pastoris quondam, progeniem regnum Hunchariae familiae debitum obtinere, eo magis, quia non desunt, qui affirment Molium fraude praefectorum, et imprimis Othomani, ueneno necatum esse. Bazethes eo nuntio exterritus, confestim cum exercitu Iconium proficiscitur, manumque cum Thataro infelici euentu conseruit. Nam captus in eo praelio turpissime uitam in seruitute


1499. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

conatus est primo Dardanos ad pugnam reuocare, sed ubi uidit se adhortatione nihil proficere omnium auribus metu obstructis, et ipse fugae sese mandat, fortunam (quae ut alio loco diximus, nihil aliud est quam Dei constitutio praeter opinionem hominum eueniens) maxime incusans. Magis enim diuinae irae quam hostili uirtuti suorum pauorem adscribebat. Quam quidem opinionem, uel potius omen, ipsius regis exitus statim comprobauit. Nam dum paulum uia militari declinat uictores effugere cupiens, in foueam


1500. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

quod uxorem eius in publicis balneis constuprasset, ueneno clam necauit, quandoquidem rex in filium pro tali admisso facinore animaduertere noluisset, quum maior poena apud Turcas adulteris constituta sit, quam qua pater filium in regni maxime spem genitum possit afficere, et quod libido magis Mechmethis Angeli quam matrimonium uiolatum esse uidebatur, quia cum singuli Turcarum plures habeant uxores, nullam fere pro iusta ac legitima obtinent. Vbi haec res ad regem ab his delata est, qui Mechmethi Angelo gloriam ac tantam fortunam, ut


1501. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

Angelum haud latebat, lachrymantes subinde orare, suadere, ut imminentem pestem fuga euitaret, seseque uiae comites, quacunque pergeret, libenti animo offerre, periculum suum consilio adicientes. Ad haec satrapes, Immortales , inquit, uobis gratias habeo amici, quod mei magis quam uestri memores fortunam meam ruentem, non secus ac stantem incredibili fide prosequimini. Sed meum non est turpem transfugae una uobiscum subire notam, et amicorum charissimis tanti dedecoris, simul et periculi esse causa, atque alienum scelus meum ipsius,


1502. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

solitudine campis peragratis, regnum Alberthi prope confecti itinere commeatusque inopia attigimus. Quid uero ibi tuis auspiciis gesserimus, quantumue tibi gloriae fructusque haec expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter iactare uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum


1503. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

rex constituerit, exequendum sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi optio tua benignitate daretur, malim nutu tuo uitam mihi eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa gens extimescat. Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum


1504. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti accusabant, quod in regiones perpetuo pene frigore damnatas alieno rebus gerendis tempore copias induxisset. Nec deerant, ex Christianis maxime, qui hanc Turcarum cladem in Bazethis


1505. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

humanum genus deinceps teneri oportere. Quemadmodum enim priores Testamenti tabulae conditis posterioribus irritae fiunt, ita etiam mos superior, ubi noua successerit lex, tollatur necesse est. Nam si regibus antiquas leges recentioribus inductis abrogare licitum esse arbitramur, multo magis id Deo licere credendum est, utpote in cuius potestate ipsos reges esse constat. Atque iccirco impietate tua eam nobis neccessitatem imposuisti, ut te iam senem uirum, nec fortunis, nec dignitate quidem contemnendum, aut ad nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris


1506. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus fides merito habenda est, precor ne mihi alia res, quam cuius reus sum apud uos inuidiae sit. Nemo enim nisi eius sceleris, quod commisit, cuiusue conuictus est damnari debet. Et profecto caeteri mortales externa bona magni faciunt. Nos Christiani, quae humana bona dicuntur, magis neccessaria hominibus quam magna esse ducimus. Vnde felicitatis humanae non adeo ignarus sum, ut proposito uitae periculo malim fortunae bona quam propriam amplecti salutem. Si fortunae meae magnitudine forte sua uobis suspectae petuntur, auferte eas, libens his cedo, sit in tuto religio, et


1507. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

ita singulos uehementer contemnere. Quum igitur aegre ferret Venetos, cum quibus sane pacis tempus iam exierat, quasdam urbes maritimas in Graecia atque Illyrico possidere ipso mediterraneis regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat Gallorum in regnum Neapolitanum duce Carolo Octauo aduentus,


1508. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi ad rem maritimam solito maiorem curam conuertunt. Nihil tamen aperte factum est, priusquam Turcae animus ac consilia satis cognita sunt. Itaque misso ad Turcam ueluti ad amicum cum donis regiae Venetaeque item fortunae congruentibus legato Andraea Zancano, uiro magis stolida facundia quam literis insigni, placuit Turcaico ritu ab eo querere, utrum in pace a parente eius facta, deinde ab ipso renouata permaneret, et quid tanti maritimi apparatus sibi peterent, quandoquidem esset foederi adscriptum inter


1509. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare inducite tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino ephippium! Caeterum neque Zancano animus ad respondendum defuit ― his enim uerbis eum tunc usum ferunt: etsi senatus Venetus nihil magis optet, quam ut rex pacem et amicitiam a parente eius institutam, deinde ab ipso renouatam, atque tot annos a Venetis integra fide cultam, conseruet, tamen si pergat lacessere, Venetis quoque nec opes, nec animum unquam defuturum, non modo ad sese ab hostibus tutandum, uerum etiam ad fines


1510. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt.


1511. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

si res posceret, supplemento forent, et Peloponesi litoribus obequitando maritimas Venetorum urbes territarent, hostilesque naues, si possent, aliqua ex parte distinerent. Iubet classem Corinthiacum sinum, quem Rhion scriptores uocant, petere Achimathemque ducem ita sequi, ut imperium magis communicatum cum illo quam Thaudi ademptum uideretur, ne is collegam sibi adiunctum in contumeliam uerteret, et ob id inter eos dissensio, regiis rebus cladem allatura, oriretur, tametsi rex ex eo nuntio Thaudem et rei nauticae parum idoneum esse deprehenderat, nec per se satis animi, si


1512. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

erat, quum quidam Turcarum ― etenim hostibus admoti rem lanceis ac gladiis comminus gerebant ― in Venetam transiliunt nauim. Quod ubi nauis gubernator animaduertit, qui quidem Illyricis parentibus Venetiis ortus erat, haudquaquam animum demisit. Itaque praefecti magis quam gubernatoris munus obiens (praefectus enim genere Venetus ordineque patritius, atque ideo belli prorsus insuetus metu imminentis periculi in inferiorem partem nauis sese abdiderat) cohortatur suos, ut praesenti animo pugnarent, atque hostes temere insilientes repellerent,


1513. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

barbari, cedentibus ferociter instant ― conglobati sese hosti maximo impetu inferenti opponunt, atque praesenti animo pugnantes partim uiui, sed grauiter saucii in potestatem hostium uenere, partim una cum Buccario, qui quidem uiuus capi haud sustinuit, non inulti procubuere, non magis hostili uirtute quam suorum fuga ac metu superati. Fuga autem a maritimis Dalmatis coepit, qui quidem, quod fere omnes mercaturae Venetorum ritu student, cultumque et humanitatem Venetam


1514. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

sumus in Bossinam. Si quid autem incommodi in hanc expeditione accaepimus, neque uirtuti neque etiam felicitati suae adscribere hostis potest, quippe cuius armati ignauiam, dum agrum Venetum populamur, omnino contempsimus, eum partim impune lacessendo, partim non sine risu spectando oneratum magis quam munitum armis. Ibi enim obuiam habuimus uim Venetorum equitum haud quidem primo aspectu spernendam, nisi maluissent sese ferrea simulacra quam uiros ostendere. Sed forte iccirco gloriari atque efferri Veneti


1515. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

per sese fere administraret (rex enim ingrauescente aetate haud inuitus filio mox in regnum successuro publica munera demandabat) tantis saepe cogitationibus animum fatigasse dicitur, quonam modo sibi ac posteris regnum stabiliret, atque contra molem Venetae fortunae in dies magis, magisque crescentem sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum puero, atque iccirco sub tutela Lodouici Sforciae patrui constituto, filiam despondet,


1516. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem fore, Ioanni Galeacio, Mediolanensium duci, admodum puero, atque iccirco sub tutela Lodouici Sforciae patrui constituto, filiam despondet, Ferrando patre id magis improbante quam abnuente. Augurabatur enim, ut erat satis circumspectus, eam, ut euenit, affinitatem ob satis sibi cognitam Lodouici Sfortiae ambitionem rebus Italicis magnae futuram perturbationi. Itaque Lodouicus, dum tutelam fratris filii gerit, animaduertitque illum ad


1517. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

ut fertur, miseratione, siue dolorem absconderit, ne populares, quibus pater odio fuerat, offenderet, siue quia omnes humanos affectus imperandi cupiditas uincat. Quamquam Alfonsus eo temporis spatio, quo regnum obtinuit, a morte autem parentis circiter nouem mensibus regnauit, magis metum iniuriarum suis incutere potuit quam ullam inferre iniuriam, propterea quod per id tempus siue hostili metu, siue moribus in melius, quod quidem licentia regni principibus raro usu uenit, mutatis, non tam iniurius quam non beneficus extitit, quorum alterum in


1518. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

arguit, quorum sane ignauia Veneti fraeti tam improbam spem concępisse feruntur. Comisso igitur praelio Itali, utpote magna ex parte collectitii milites, primo hostium impetu pulsi fugantur, amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris extiterit,


1519. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant, unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant, ingenti eorum, quibus res cognita erat, risu, dissipant se uidelicet aduersus Gallos uictores


1520. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum nobilitas, oblata externi auxilii occasione iugum excutiat, et in communem hostem arma rapiat.


1521. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

insulam Turcaicae ditionis, in potestatem redigendam animum adiecit, quum ut, si forte res ad euentum respondisset, maiorem apud suos Crimano inuidiam moueret, quocum sane non sine publico detrimento priuatam habebat simultatem, tum ne inbellem inglorius gereret magistratum, atque eo magis ut hostibus, apud quos Veneti contemptui erant, ostenderet se quoque armatos esse atque ad uim inferendam haud imparatos. Iacet haec insula in Ionio mari, fauces Rhii uno latere prospectans, hinc ab Acarnania, inde a Peloponeso pari fere spatio submota: trecenta enim circiter et


1522. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

sopitos esse sensissent, horribili sonitu ac clamore sublato in Istricam transcedunt triremem, alios torpidos somno pauentesque ad necopinatum tumultum, alios in intima nauis metu refugientes, alios praesenti animo arma sumentes opprimunt, caedeque miserabili omnia eo magis replent, quod praefectus nauis Ister (et est ea gens, ut plaerique Dalmatae ferocioris animi) Norica bipenni, quam forte inter tumultum somno excitus arripuerat, puppim aliquamdiu, dum incolumis stetit, non sine hostium caede defenderat. Exortu aurorae, Turcae, ne a Venetis


1523. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

totis regni uiribus cum Turcis gereretur, sed potius ut umbra Hungarici auxilii Veneti tegerentur. Tanta nimirum erat et apud Turcas Hungaricae uirtutis opinio, et Venetis in ea gente spes reposita, tametsi Veneti, dum a Turcis bello urgentur, saepius conquesti sint Hungaros magis spem auxilii ostendere quam re socios iuuare. Qua quidem in re Venetos imprudenter conquestos esse arbitror: neque enim Veneti suo duntaxat aerario totas Hungarorum uires, quas id bellum postulabat, conducere poterant, nec rursus Hungari centum millium aureorum precio


1524. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

prospicientes Christianas naueis uento satis acri impulsas Methonem uersus petere, ocyus cum aduersis nauibus hosti occurunt. Vndecim Venetorum triremes, conspectis hostibus obuiam uenientibus iter prosequi non ausae, extemplo qua quamque metus impulit dissipantur, non suo magis quam publico emolumento. Quatuor reliquae classicorum simul audacia, simul rei nauticae peritia, infausto tamen incoepto in Methonensem elabuntur portum. Fit enim saepe, nescio quo fato, ut quemadmodum potio medicata, ad uim morbi leuandam data,


1525. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

operam praestatis? Neque enim ipse more Veneti principis domi in urbanis deliciis procul ab hoste agit, uerum nobiscum militiae una graues sustinet labores, nobiscum imbres, pariter et aestus patitur feruorem, atque ad ipsos prope hostilium telorum ictus exponitur, haud plane alia magis causa quam ut illi largior suppetat uestrae uirtutis remunerandae facultas. Eia agite, commilitones, irrumpite in urbem, quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat oppidanis adiunctus miles: is enim non ex eo genere est, quos Christiani


1526. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

nobiscum imbres, pariter et aestus patitur feruorem, atque ad ipsos prope hostilium telorum ictus exponitur, haud plane alia magis causa quam ut illi largior suppetat uestrae uirtutis remunerandae facultas. Eia agite, commilitones, irrumpite in urbem, quam quidem Graeci, nobis multo magis quam Venetis dediti, incolunt! Nil uos terreat oppidanis adiunctus miles: is enim non ex eo genere est, quos Christiani aerarios appellant eosdemque militiae peritos putant, sed magna ex parte e lupanari atque meretricum contubernio


1527. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 173 | Paragraph | SubSect | Section]

nec ualde miror Bazethem, patriis sacris deditissimum, consuetudini ac religioni, quibus sane reges etiam parent, cessisse, quandoquidem ad studia subiectorum concitanda principes eadem cum popularibus suis superstitione tangi prope necesse sit. Nihil enim homines magis disiungit quam diuersitas religionis. Vnde Christianos praeter caeteras gentes fortunatos haberi decet, qui soli coelitus edocti atque diuinae sapientiae lumine illustrati cognoscunt non in sanguine humano, quam quidem atrocem et sceleratam uictimam esse nemo mentis compos dubitat, seu


1528. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

ne, si incoepta minus successissent, notae aliquid praesenti inureretur uictoriae, tum ne nimia Venetos oppugnandi auiditate reliquos in se Christianos concitaret, cogeretque hostes inuidia inter se dissidentes metu communis periculi una coire. Porro Turcae haud alia magis re quam Christianorum regum fraeti discordia nos oppugnant, quod plane quum ex multis aliis rebus, tum ex illorum precationibus, queis ter interdiu utuntur, facile apparet. Etenim dum diuinam rem agunt, ut ex gnaris Turcaicae linguae accaepi, hoc maxime Christianis,


1529. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

Iaüros, hoc est Allucinantes nuncupant, imprecantur, ut hi uidelicet nulla unquam societate ac amicitia una iungantur, sed semper bellum gerant, mutuisque inter se odiis continenter digladientur. Quas equidem praeces uereor ne Deus nostris sceleribus irritatus eo magis exaudiat, quia nemo iam Christianorum principum, ne ipse quidem Romanus pontifex, quicquam salutare in medium consulit. Quisque regum deserto publico bono suis rationibus seruit: inde cauendis atque struendis inuicem


1530. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

peninsula expugnant. Venetis, qui quidem uulgi ritu sicut uel paruo compendio immodice efferri, ita minimo e contrario detrimento uehementer angi solent, amissa Methone ingens moeror incessit; simul his cura iniecta, ne hostis eo magis se contemneret, quod a caeteris Christianis nullis omnino auxiliis subleuarentur. Itaque Venetus ad classem imperator, quo Turcis ostenderet Venetos neque aduersis rebus infringi, et per sese absque ullo etiam externo auxilio posse hosteis bello urgere, cum decem longis


1531. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

nequicquam plane traductum. Nam Scodra a Turcis de Venetis capta Lyssum quoque barbarorum iugum haudquaquam effugit, quanquam ante bellum, quod nunc Turcae cum Venetis gerunt, tributarium magis barbaris quam in eorum erat ditione. Hoc autem bello exorto eius oppidi ciues Turcarum auersati tyrannidem sese Venetis tradiderunt, quum Christianorum classe ac maritimis auxiliis fraeti, tum insita Albanesiis temeritate


1532. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

Illyricae sint regionis, tamen magna ex parte ab his, quos uulgo Albanesios uocant, incoluntur. Veneti permunito Lysso praesidioque firmato statuunt a Cathareno atque Antibarensi agro, honoratioribus sociis magis consulentes, praedones Turcas eo auertere. His enim maxime ciuitatibus Turcae Scodra excurrentes agrosque uastantes permolesti erant. Itaque quum haec cura intentos Venetorum animos haberet, Albanesios, qui eum tractum


1533. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 178 | Paragraph | SubSect | Section]

assumpsit, quia satis constabat illum de Venetis ualde conqueri atque ferre aegerrime, quod se ob sua in eos merita proque opera abs se proximo praelio nauata nullis decorassent donis. Et profecto Christianae nobilitati satis persuasum est Venetos opera nobilium in bello necessitate magis quam uoluntate uti, uirtutem uero eorum, quia mercaturae dediti arma per se non exercent, semper suspectam habere. Disquisitio auctoris an Drinon fluuius idem sit cum Drilone, cuius Plinius meminit. Caeterum quoniam de


1534. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

Friderico, Alfonsi Secundi fratre. Quos sane reges uel per se graues accolas, nedum immixtos Italiae rebus intolerandos fore existimabant. Sed nec Turcae, maxime qui honestioris fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari


1535. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

milites, quos haec aetas Suizaros appellat, rati Venetae reipublicae haud expedire Gallos ad Mediolanense imperium Neapolitanum regnum sibi adiungere. Consaluus hoc auxilio a Venetis adiutus, abiecto fugae consilio, coepit crebris ex oppido eruptionibus Gallos in dies magis magisque uexare, nec tamen ad aleam totius pugnae descendere, uerum ubi paulum procurrisset, statim in oppidum refugere, et quo magis hostium negligentia cresceret, metum ac diffidentiam simulare. At Galli,


1536. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

Neapolitanum regnum sibi adiungere. Consaluus hoc auxilio a Venetis adiutus, abiecto fugae consilio, coepit crebris ex oppido eruptionibus Gallos in dies magis magisque uexare, nec tamen ad aleam totius pugnae descendere, uerum ubi paulum procurrisset, statim in oppidum refugere, et quo magis hostium negligentia cresceret, metum ac diffidentiam simulare. At Galli, insitam eorum socordiam prospera fortuna fouente, in dies negligentiores atque ab secundis rebus, ut fit, magis


1537. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

quo magis hostium negligentia cresceret, metum ac diffidentiam simulare. At Galli, insitam eorum socordiam prospera fortuna fouente, in dies negligentiores atque ab secundis rebus, ut fit, magis solito incautiores esse, ac ueluti ipsi obsessi fame macerarentur, non autem hostes clausos obsiderent, labores detrectare, moram ac dilationem certaminis aegre ferre, in casum uniuersae pugnae obsidionis taedio Hispanos prouocare. Hostium enim noua auxilia a Venetis, ut dictum est,


1538. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 185 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipsi alicuius Christiani regis amicitia sese munirent, omnibus tentarunt artibus Maximilianum Caesarem, Friderici filium, hominem satis notae leuitatis, in societatem pellicere, aut saltem a caeteris Christianis regibus auertere. Nihil enim Veneti et Romani etiam pontifices magis sibi timendum censent quam Christianorum regum coitionem. Metus autem utrisque hinc oritur, quia neutros sane Christiani reges imperio dignos existimant, alteros, quia mercaturae dediti sunt, alteros, quia non profanis, sed sacris ac diuinis duntaxat rebus uacare


1539. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

percutit uesteque exanimati induitur, credens eo habitu custodes decaeptum iri. Iam primam custodiam euaserat, quum carceri prępositus, caeteris solertior, conspecto homine sacerdotali ueste induto, cuius cucullus ― ita capitis tegumentum monachi appellant ― magis solito in oculos demissus esset, suspicatus, ut erat, Caesarem dolum aliquem commentum esse, iniectis manibus hominem comprehendit, agnitumque recipi in carcerem coëgit. Rex Hispaniae, percepta sceleris atrocitate, Caesarem ultimo supplicio afficiendum censuit, uerum praecibus


1540. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

praesenti inflati fortuna haud fere reputare secundas res in aduersas facile conuerti. Itaque pontificis postulata paruifacere, interdum ei etiam minari, inuidiam nequaquam uereri, immo sermonibus propalam ferre sacerdoti rerum imperium haud conuenire, quasi illud mercatori magis quam sacerdoti conueniret. Pontifex animaduersa Venetorum pertinacia profundaque imperii ac diuitiarum cupidine, uerbis nihil profecturis desistendum ratus, armis ius suum tandem prosequi statuit. Sed quia suis duntaxat armis ac per se Venetos, ueritus eorum potentiam,


1541. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

Decreuerat autem Iulius pontifex, quo Venetis aliena calamitate metum incuteret, ostenderetque se iam coepisse res ecclesiasticas repetere, capto aut pulso Ioanne Bentiuola importuni tyranni dominatu Bononiam liberare, atque iuri Romanae Ecclesiae urbem omnino restituere, magis irae suae in ipsum Ioannem, incertum quam ob causam concoeptae, indulgens quam ciuitati consulens. Nam Italiae ciuitatum ob factiones ac discordias omnem potestatem ad unum conferri interest. Acceptis a rege Gallo, quos postulauerat,


1542. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

admiratus Venetorum temeritatem inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis indicaturum. Rex cognitis Venetorum non modo quaerelis, sed etiam minis, iram in tempus magis opportunum differens, seu forte ea re non admodum motus, mandat Laschari, Venetos perhumano exciperet sermone, diceretque his se, quod pontificem auxilio iuuisset, nihil aduersus socialis fidei religionem fecisse ― neque enim foederi adscriptum esse, ne sibi maiorum


1543. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

Cęsaris filio, genero ipsius regis, ab Hispanis principibus in Ulteriorem Hispaniam accito, praetextu regni Neapolitani uisendi cum quadraginta circiter nauium classe Neapolim uenit. Non enim sese in Tarraconensem Hispaniam, patrium regnum, tunc contulit, quo et sponte sua magis quam Hispanorum principum coactu Ulteriori Hispania genero cessisse uideretur, et Consaluum Adigarium, tot uictoriarum successu inflatum, regiumque, ut fama erat, affectantem fastigium ab administratione regni Neapolitani


1544. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

quippe Venetos tanti tunc faciebant Hispani (nondum enim imbecillitatem uirium eorum in rebus bellicis detexerat fortuna) ut eos non nisi fractis prius a rege Gallo opibus eorum aggredi ausi sint. Nam Veneti, antequam Galli et Hispani, hi regnum Neapolitanum, illi Mediolanense, non magis armis quam cognationis iure obtinuissent, toti fere Italiae moderabantur: tantum sane ualebat Venetorum consilium aduersus reliquos Italos ignauia simul ac discordia eneruatos. Itaque Philippo Morino intra paucos dies febri extincto, quem diximus ab Hispanis


1545. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

deditione ciuium recaeperat. Non enim senatus Genuensis, sed plebs, in cuius manu res Genuensis est, ab officio decesserat. Caeterum Maximiliano, qui et ipse Venetis sese acerrimum hostem prae se ferebat, ingenti uulnere filii morte icto, bellum Venetum, quoad is elugeret, dilatum est, eo magis quia Maximilianus uano spiritu inflatus primas aduersus Venetos partes sibi deposcens tam in regem Francorum quam in Iulium pontificem mobili esse animo habebatur, propterea quod ita Venetis, quas in Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure


1546. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallus, qui id temporis Mediolanensibus Francorum regis nomine praeerat, satis urbane in Maximilianum iocatus affirmauit illum ingentia infirmis manibus semper amplecti, atque ob id et pacis et belli iura confundere, nec pacta ulla seruare religione, aliisque, ne quid rei gerant, magis impedimento esse quam ipsum quicquam rege dignum gerere. Itaque Maximilianus contractis circiter decem millibus peditum equitumque in agro Tridentino consedit primo tempore Italiam ingressurus. Non enim deerant quidam Patauinorum, Vicentinorum, Veronensium, Taurisanorum,


1547. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 194 | Paragraph | Section]

insuper foederi Alfonso Ferrariensium duce, Franciscoque Gonzaga, marchione Mantuano, huiusmodi orationem apud Francorum regem pontificis legatus habuisse dicitur: Etsi, Lodouice, rex Christianissime, pontificem Romanum, qui plane Christi locum in terris obtinet, nihil magis decet quam non modo paci studere, uerum etiam Christianos dissidentes in gratiam reducere, ac praescriptis quemque finibus continere, tamen quum non liceat pace frui, nisi eam armis quaesieris, non solum bellum honestum est, sed etiam neccessarium, modo id ita geratur, ut omnibus testatum sit


1548. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

maxime illustres atque apud omnes gentes celeberrimos reddidit, Christianissimos cognominari fecit. Dices forsan, Lodouice regum religiosissime, non esse muneris pontificii res ecclesiasticas a Christianis bello repetere, sed potius iure disceptare. Id ita se habere non inficiamur, sed Veneti magis simulant se Christianos esse quam re ipsa ostendunt, quippe qui iustitiam, pietatem, innocentiam nihili ducunt; rursus modo utilitas affulgeat, fraude niti, fidem uiolare, foedus frangere pro summo bono semper habuere. His artibus tot urbes in Circumpadana Italia imperio suo adiunxerunt,


1549. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

praecluserunt: quicquid nauibus ex uariis regionibus conuehitur, in suis portoriis esse uolunt. Atqui horum scelerum ultio ad pontificem spectat, cui quia tantis coeptis pares uires desunt, tibi, Ecclesiae Romanae filio natu maximo, hanc ultionem pontifex delegat. Diffiteri nequeo nihil magis celsi animi esse, nihil quod Christianum ita deceat, quam iniuriae obliuisci. Quare tuas, rex Lodouice, iniurias, quibus te nulla socialis fidei ratione habita Veneti toties affecere, haud inhoneste etiam condonare potes, modo absit ignauiae suspicio, et id clementia potius sit atque


1550. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

ferebatur opinio: si cum uictore exercitu Mestrim progressus esset, respublica Veneta ultimum fuisset passura, propterea quod illius ciuitatis plebs, quae magna ex parte ex conuenis et externis hominibus constat, Slauenis, Albanesiis, Graecis et Circumpadanis Italis, nihil magis tunc optabat quam dari sibi opportunitatem opes Venetorum, publicas simul et priuatas, diripiendi. Quod quidem senatoribus eorumque liberis, qui et per se imbelles sunt, improuiso malo consternatis factu facillimum futurum fuisset, si rex castris ad Mestrim in litore Venetiis proximo


1551. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 199 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisset, si rex castris ad Mestrim in litore Venetiis proximo positis pronunciasset eorum, qui diripuissent, praedam futuram. At ego crediderim Deum maluisse Venetos illa clade admonere iustitiae, cuius alioquin eos ingens obliuio coeperat, quam funditus perdere, quandoquidem non magis Francorum regis modestia quam Maximiliani mora, deinde inter ipsos reges dissidium rem Venetam subleuarit. Vnde Venetos tot regum coniuratione non obrutos fuisse diuinae claementiae potius quam ipsorum regum errori procul dubio tribuendum. Nihil


1552. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

ualidiores, audacia etiam se ab impetu plebis facile tutati sunt. Nam quum conspexissent plebem una coire, sumptis armis eam inuadunt atque e foro in domos citra caedem et sanguinem compellunt, quo facto res Catharena subita seditione turbata composita est. Caeteris Dalmatiae ciuitatibus magis metus, ne quid noui consilii aduersus Venetos inirent, intentatus est, quam ulla insignis calamitas ad hanc diem per plebem illata, seu id Veneto de industria agente, ne fraude sua plebem concitatam fuisse appareret, seu ipsi Veneti ad Dalmatiae optimates in officio continendos eo terrore


1553. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

Maximilianus, contracto simul peditum, simul equitum iusto exercitu, fines Italiae ingressurus erat, quum Venetorum oratores ad eum accesserunt, infimis praecibus petentes, ut sibi ad se adeundi dicendique potestatem faceret. Qui magis ueteris Romani imperii maiestatis quam suae fortunae memor, et ob id elatior, aditum Venetis negauit. Permisit tamen mandata, quae praetulerant, scriptis edere. Quae huiuscemodi fuisse dicuntur: Venetos amicitiam ac societatem uelle cum Maximiliano iungere, eique omnibus


1554. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

Veneti gloriam penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus pontificiam maiestatem magis opibus ac Christianorum regum stultitia quam religione aut uitae sanctimonia stare, caepit animo uolutare, quemadmodum a Gallorum seruitute eam tutam liberamque redderet, quasi (ut plaerique falsa opinione ducti arbitrantur) omnes


1555. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste ferebat principem Mirandulanum ciuitate sua pelli: is enim Triuultii filiam in matrimonium duxerat. Hac clade animo haudquaquam demisso, immo magis ad bellum gerendum accenso, quum Romam sese pontifex recaepisset, uocat ad se Hispani regis oratorem, et uoce ita sublata, ut a circumstantibus exaudiretur, Scribe , inquit, confestim regi tuo, ut, si ille regnum Neapolitanum retinere uelit, totis regni uiribus


1556. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

urbem ingredi conarentur, multis suorum amissis primo a muris repulsi, mox etiam in castra redacti sunt. Veneti duorum Christiani orbis potentissimorum regum insania abutendum rati, et terra et mari rem pro uiribus gerere constituunt. Itaque decem et septem triremes nautis ac remigibus magis quam militibus instructae ostium Padi, qua is haud procul Atria, nobili olim Tuscorum colonia, mare influit, petunt, atque aduerso flumine subeuntes


1557. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiam; sciscitatur, quemnam ex liberis suis potiorem regno administrando censerent. Purpuratorum opulentiores, quique ocio et quieti dediti erant, Achimatem maxime probabant, utpote mitis hominem ingenii, nec ulla notum in suos asperitate. Armorum uero ac belli cupidiores Selynem imperio magis idoneum putabant: etenim uir ardentis animi et bellis gerendis natus esse uidebatur. Maximum natu regulorum regno indignum omnino censebant, eo quod ceruicosior esset, nec suorum consiliis obtemperans, paternae etiam admonitionis impatiens, licet et amplissimam satrapaeam in Asia


1558. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

habiturum, sed etiam salutem suam in tuto locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam charitate regibus suis paret, ita et reges magis terrore quam beneficentia subiectos in officio continere solent. Satis autem constat timorem haud fidum esse regni custodem: subditi enim quem timent aut perire cupiunt, aut alio


1559. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

locatum iri, quamquam nullo officio frater fratris in regno Turcaico constituti gratiam redimere potest amore securitati cedente. Nam ferox gens Turcarum ex multis nationibus contracta, sicut metu magis quam charitate regibus suis paret, ita et reges magis terrore quam beneficentia subiectos in officio continere solent. Satis autem constat timorem haud fidum esse regni custodem: subditi enim quem timent aut perire cupiunt, aut alio saltim rectore mutare. Nec flagitiosum apud Turcas


1560. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

cum his contracta, iungit: nam filiam Thatari regis filio suo in uxorem accaepit. Itaque ex illis gentibus ipsius regis uoluntate ad tria millia armatorum facile confecit, licet haec natio, ferox illa quidem, sed ad pugnam cominus ineundam nullius fere usus sit, utpote sagittis emissis magis terga uertere quam gladio rem gerere assueta. Quibus suis copiis adiunctis nauibusque impositis contendit, qua Ister in Pontum influit. Inde Istri ostia


1561. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

ad uim nefaria descenderet audacia, qua sane mente et ualidissimam imperii nostri partem sibi comitti optat, quo uel me inuito imperio potiatur. Quare ex quo Achimathi regnum destinauimus, Selynis petulantiam armis reprimere in animo est, nisi quid forte aliud uobis, quod magis e republica uideatur, in mentem uenit. Ibi dum quisque subterfugit princeps sententiam promere, ne forte aut studium suum alienum a regia uoluntate detegeret, aut uitae periculo eius consilii auctor fieret, quod postea euentus minime probaret, Ionas Dalmata, praetorianorum militum,


1562. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

saepe ex sententia cedunt, quia Deus res mortalium suo potius arbitratu quam ex hominum uoto agitat, tamen quum et meus in regem animus satis sit perspectus, nec imprudentia quicquam detrahat fidei, sententiam meam primus dicere non dubitaui, utcunque res casura est, eo magis quia, quod honestissimum simul et tutissimum uisum est, sequendum putem. Nulli nostrum, qui huic consultationi intersumus, dubium est, quin Selynes aut armis sit reprimendus, aut si hoc periculosum nefasque, ut est, uidetur, arte aliqua procul hinc


1563. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

quam speraueras ceciderit, uerendum est, ne uictor malit esse memor fortunae beneficii quam necessitudinis ac paternae charitatis. Quare citra ullum certamen ac rerum perturbationem censeo Selynem per speciem honoris hinc ablegandum, atque ita illi, quod petit, concedendum, ut magis nomen quam rem ipsam habeat, quo et tu minore negocio, quae destinasti, facias consiliumque tuum exequi possis, et ille aliqua ex parte uoti compos hinc abeat. Nam quemadmodum regnum pluribus eadem auctoritate praeditis committere haud puto reipublicae expedire, ita caeteros liberos


1564. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

Selyni attribues, ut omnia castella, et quicquid ibi munitioris loci est, tui iuris sit tuoque nomine teneatur, uicinarumque praefectos prouinciarum admonebis ac etiam nouo sacramento astringes, ne illi te inconsulto ulla in re, quae maioris momenti sit, morem gerant. Quo facto et ille praefectum magis quam regem aget, et citra tui sanguinis effusionem, quem uolueris, regem facies. Nam cuicunque legiones tuas una cum thesauro tradideris, is non modo uolentibus pariter et inuitis procul dubio imperabit, sed etiam totas regni uires ad se trahet,


1565. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

totas regni uires ad se trahet, adempta uiuo quoque tibi regia auctoritate. Nempe regium per se nomen uiribus ablatis uanum euadere, atque in ordinem facile cogi nulli dubium est. Hac sententia a rege, simplicis ingenii homine, et qui ex suo animo amicos aestimabat, comprobata, eo magis, quia nihil minus utile id temporis esse quam ciuilis discordia uidebatur, attributisque Selyni regionibus Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci.


1566. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

paternae fortunae successor habetur ― ita eius consilium, praeter quosdam affinitate sibi iunctos, pauci ciuium, qui aliquo numero erant, probarunt. Etenim illum eo consilio magnum scelus suscepisse etiam quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam


1567. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

et gloriam spectat, non quod patri libet faciundum, sed publicum emolumentum et salus quaerenda, quamquam pater, si uere regno consulendum cupit, uoluntatem iudicio dissonam habere non debet, sed animi libidinem saluti publicae subicere. Putat enim regno sibi esse abeundum, quo magis idoneus in imperium sufficiatur. Sed quid refert, dimoto sene aegroto, iuueni in umbra et ocio educato, atque ob id ignauo, imperium, et ipsum tot annorum pace languidum, incumbat? Certe praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est,


1568. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 217 | Paragraph | SubSect | Section]

praeterquam quod a uiuo rege, quod nefas est, regnum aufertur, in maius discrimen recidimus, quandoquidem regna, quae late patent, desidia contineri nequeant. Quum igitur patri certum sit imperii abdicatione regno prospicere, successoremque uiuo sibi constituere, uos milites magis decet iudicium patris mei quam improuidam eius animi affectionem sequi. Altero enim salus imperio paratur, altera clades certissima: nam sicut Turcarum imperium armis conditum est et in hanc fortunam auctum, ita iisdem


1569. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

suasurum; sin uero pater obiecto exercitu uenienti obsisteret, occasione pugnandi oblata uteretur, satis credens proposito certamine bonam paterni exercitus partem ad se transituram. Nempe, Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis adpropinquante, credibile erat multos Turcarum ingruentis imperii gratiam paratum ire nouamque spem transitione foturos. Iam Bazethes Selymbrianos campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter spaciosam planitiem et


1570. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

speque direptionum ab his agebatur, quae apud Turcas per interregni spatium quandoque militari fiunt licentia. Caeterum Selynes ne profligatus quidem spem regni abiciendam putauit: tantum fiduciae seu animi magnitudo ei addebat, seu quia exploratum haberet paternum exercitum in se magis quam in Achimathem inclinare. Quam quidem spem uel maxime confirmauit, posteaquam intellexit praetorianos neque orationis lenocinio, neque ulla largitione posse induci, uti Achimathem uiuo parente regnum inire paterentur. Et ne occasioni suae deesset, treis rarę magnitudinis naues frumento


1571. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

necessaria suppeditaret. Qua profecto benignitate adeo praetorianorum uoluntatem promeritus est, ut eum omnes fere imperio dignissimum propalam praedicare non dubitarent. Cui quidem, praeterquam quod aduersa praelii fortuna potius miserationem quam ullum attulerat contemptum, multo magis exinde altitudo animi decori esse coepit quam fuerat paulo ante sceleri data regnandi cupiditas aduersus parentis uoluntatem concoepta, militari turba, quae liberalitate illecta ac conciliata erat, interpretante Selynis consilium non tam impium quam necessarium


1572. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 221 | Paragraph | SubSect | Section]

fuisse dicunt, quum alias satis esset modestus, eiuscemodi fere necessario caepere consilium auctore, ut fama est, Mustapha Macedone, amicorum regis praecipuo. Sane Mustapha, ut plaerunque fit, metu praetorianorum fidem, qua regi adstrictus erat, mutauerat, saluti ac fortunis suis magis quam regiae consulens amicitiae, quum regem, uirum, ut inter Machomethanos, iustitia atque humanitate insignem, uel periculo uitae tueri oporteret. Bazethes, quamquam praetorianorum sermoni quantum sceleris subesset, eum non lateret, re tamen subita attonitus nihil salubris


1573. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

priuatur. Dum haec cum praetorianis Selynes agit, Corcuthes ratus, quum odium praetorianorum in Achimathem, tum Selynis hostilem in communem parentem animum gradum sibi ad imperium fecisse materiamque crescendi praebuisse, una solum biremi, quo inuidia euitata commiserationem magis moueret, simul ut ostenderet tenui cultu, quod uulgo gratissimum est, se esse contentum, ex Lydia Constantinopolim aduectus patrem adit, eum ut ad se regnum deferret uaria fatigat oratione, ostendit demum regnum auitum nulli magis quam sibi conuenire, quippe quod, ut ante demonstrauimus, ipse


1574. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

praebuisse, una solum biremi, quo inuidia euitata commiserationem magis moueret, simul ut ostenderet tenui cultu, quod uulgo gratissimum est, se esse contentum, ex Lydia Constantinopolim aduectus patrem adit, eum ut ad se regnum deferret uaria fatigat oratione, ostendit demum regnum auitum nulli magis quam sibi conuenire, quippe quod, ut ante demonstrauimus, ipse patri dedisset. Sane supra docuimus Corguthem, si quid iuris ea res in regni successione acquirenda sibi comparare potuit, ab auo Mechmethe in Asiam proficiscente Constantinopoli


1575. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

clam dato, sustulit, aurumque Bizantio exportatum ad se referri extemplo iubet, eo laetior, quia neminem sibi patris mortem sceleri daturum, sed eius aetati ac aegritudini adscripturum credebat: sic scilicet humanae menti immensa regnandi cupiditas illudit. Funus regium tegendo parricidio magis quam filii charitate Constantinopoli (ibi enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit celebre. Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua iustissimus, et si uirtus ac religio extra Christianam Ecclesiam inueniri potest, cultu erga


1576. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse per se nihil peccabat, ita ad uindicanda suorum peccata haud satis animi habebat. Et licet omnes ante se Othomanos reges ciuilitate ac pacis artibus facile superarit, eorum tamen bellandi studium haud magnopere imitatus est. Nam contentus gloria ac opibus a maioribus suis partis, magis tutandis quam proferendis regni finibus incubuit. Regnauit treis et triginta annos, uixit duos et septuaginta. Selynes in Asiam contra Achmetem fratrem properat; exercitum hoste non inuento Prusam in hyberna reducit; milites in hostico relicti


1577. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

ad satrapaeam suam in Lydiam dimisit, addita illi Lesbo insula, quo munificentia delinitum, incautum et nihil de se timentem facilius opprimeret, non ausus tunc occidere, ne nondum in regno stabilitus tot parricidiis sese nimis inuisum redderet, quamquam apud Turcas magis necessarium quam crudele ducitur eos tolli, qui regnum occupanti spem dubiam ac sollicitam eodem successionis iure possent facere. Dimisso Corghute bellum cum Achimate gesturus omnes Europaeos praefectos, qui Turcaico imperio parebant, in Asiam contendere imperat. A quo


1578. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

oblata est. Nam non solum humanitate tua ac iustitia, quae te dignum imperio facit, sed etiam odio aduersarii, quod illum de regno deicit, tibi parentis fortuna restituitur, cuius mite imperium, religio, ac innocentia, dum uixit, aeque ac res incognitae Turcis parum probabantur, eo magis quia bellicosae genti hae uirtutes ignauiae proximę uidebantur esse. Amissi Bazethis mores nunc uehementer desiderantur. Iam didicerunt Turcae ex collatione utriusque regis, quantum inter crudelitatem et clementiam distaret. Haec immanis bellua, fratris, amicorum ac propinquorum


1579. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

uixisset. Qui ubi sensit se supremis appropinquare, iamque mortalitatem expleturum, conuocatis cardinalibus, qui id temporis Romae aderant, hortatur eos, ut patrimonium ecclesiasticum curae habeant, de corruptissimis sacerdotum moribus emendandis nullam prorsus faciens mentionem, quasi magis opibus quam sacerdotum sanctimonia res Christiana staret, nec satis constaret sacerdotum nomen, quum ob multa alia scelera, tum maxime ob inexplebilem auaritiam adeo inuisum esse, praesertim apud Boemos, quos a nostris haereticos uocari diximus,


1580. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

diuisa. Vnde recte Plato regem, Homerico more pastorem atque curatorem nominans, totius, si fieri posset, humani generis, quasi unius ouilis, unum esse pastorem debere designat. Nihil enim paci ac priuatae publicaeque utilitati magis aduersatur quam principum multitudo, quippe quam merito belluam multorum capitum eruditi appellant. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber decimus


1581. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallo pacificatore adhibito inducias primo impetrant. Mox numerata Maximiliani praesenti summa ducentorum millium nummum aureorum, pactique item ut quinque et uiginti millia in singulos annos Romano imperatori tributi nomine perpetuo penderent, uoluntate ipsius Veronam ita recęperunt, ut magis appareret se inducias potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret, foederi adscriptum est, ne per inducias ullum


1582. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 234 | Paragraph | SubSect | Section]

esse, rex Matthias arbitrabatur, regium nomen, quos apud omnes gentes tam sanctum quam necessarium est, auersari. Nihil autem ambigitur apud Venetos reges inuisos esse, eo quod eorum cupiditati, qua illi in proferendis finibus feruntur, semper obuiam ierunt, existimantes mercatoribus nauticam magis quam imperium conuenire ― quippe quae conuehendis mercibus ualde commoda est ― quum imperium sine armis ac uiribus, et his quidem, ut supra demonstratum est, non externis, aut mercede conductis, sed, ut ita dixerim, domi


1583. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

Secundi, pontificis Romani, spe fere tota ob ingentes diuitias Iulio in pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus munus obeundum magis idoneus existimetur, quod quidem argumento est Romae integritati ac doctrinae nullum fere locum esse. Et quo Thomas cardinalis pecuniam, quam Romae absumpserat, in Hungaria resarciret nempe dum Romanum pontificatum ambit, atque a splendore


1584. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

quid sibi uellet agrorum cultura relicta, rusticorum coitio, cuiusue iussu coirent. Atque alius existimans alium scire, quod ipse ignorabat, percunctatur, quis dedisset rusticis arma, quo auctore tantum audaciae sibi assumpsissent. Dumque singuli fere nobilium conuentus per se magis admirantur agrestium audaciam quam his obuiam eunt, rustici, ingenti sui corporis hominum multitudine nullo obsistente coacta, referunt ad maiores natu, quonam modo coepta exequerentur. Et quum multa de inferendo Turcis bello inter se disseruissent, tandem animaduertentes se temere arma


1585. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

grauissimae Iudaeorum seruitutis et populum, ex quo ciuitatem suam constituere destinarat, ab Aegyptiaca tyrannide iugoque regio ac ingentibus erumnis ereptum non modo libertate donasse, sed etiam accolarum uictores hostiumque suorum dominos fecisse. Nec immerito: nihil enim magis auersatur Deus, summus rerum omnium parens ac dominus, quam hominum in homines impotentem dominatum. Nam quum non natura, sed fortunae iniuria et humana cupiditate seruitus sit constituta, nulli mortalium maius scelus suscipiunt, quam qui propria auctoritate abutentes suae


1586. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

ascendens, affinitate cum Austriacis iungitur; Budam regressus paucos post menses diem obit. Iisdem temporibus Ioannes Abstemius, Tholnensis ciuis, a rege Vuladislauo titulis ac fortunis admodum auctus, aliquot millia rusticorum in agro Pestensi magis arte et consilio quam uiribus profligauit. Nam quum assumptis secum quingentis equitibus e Buda Danubium traiecisset, atque intra muros Pestensis oppidi sese contineret, perinde ac pacificator, non hostis eo uenisset, misit nuntium ad rusticos, quibus Ambrosius Saleresius,


1587. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

ad arma conuolasse; quare qui regi et nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus secernerent, atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere, metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine uti, et quia putabant iustum exercitum esse cum Ioanne Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo in incertos sententiae signa illata,


1588. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

regi et nomini Hungarico hostes non essent, sese a flagitiosis et noxiis hominibus secernerent, atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere, metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine uti, et quia putabant iustum exercitum esse cum Ioanne Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo in incertos sententiae signa illata, omnesque pariter non sine cęde in fugam coniecti. Eodem quoque astu ac fortuna coniuratio Antonii


1589. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum agmen conspexissent, manum conserturas. Hungari hoc nuntio accępto, conscii paucitatis exercitus sui, usque adeo metu consternati sunt, ut per trepidationem statim omissuri fuerint obsidionem fuga effusa, ni uir animo et fortitudine insignis Michael Paxius tantum flagitium admitti magis distulisset quam mox prohibere potuisset. Itaque adhortatus Hungaros, ut eodem loci manerent, nec hostem formidarent, de quo nihil certi haberent, castra stationibus firmat, exercitumque ad pugnam paratum esse iubet, asserens sermoni transfugarum temere nihil esse


1590. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

curat, ictus pila lapidea e tormento ab arce forte emissa, concidit. Cuius infelici ac miserabili casu tam sua cohors, quam reliquus exercitus relictis tormentis fugae se nullo hostium insequente mandarunt. Turcae enim, utpote apud quos non plus animorum erat, nihil magis cupiebant quam Hungaros omissa Chaualae oppugnatione citra dimicationem abire. Sepusiensis quantum gloriae aliquot ante mensibus, in terra Hungarica ex tumultu agrestium compresso adeptus erat, tantum ignominiae, re


1591. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

dedecorasse, quandoquidem Sepusiensis opes nimium eminere rex noluerit, quippe quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere censeret. Ego autem uix adducor, ut credam Vuladislauum regem tanta suorum clade ac ignominia uoluisse Ioannem Sepusiensem in ordinem cogi, qui sane illi magis suspectus erat quam ullius sceleris compertus, nisi forte tam abiecti animi rex fuerit, ut maluerit securitati suae quam regno et gloriae, famaeque consultum esse. Selynes cum exercitu contra Ismahelem Sophenum proficiscitur; hostis


1592. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Tu uero, inquit, Ismahel, uerbis potius quam re nobilis non modo obuiam hosti prodire non audes, et uera uirtute bellum gerere, sed etiam uicos et urbes tuas diripis atque incendis, in deuiaque refugiendo uincentium praemia uictus corrumpis. Vnde non immerito te omnes sacerdotem magis quam exercitus imperatorem existimant, qui sane conspectum hostium sustinere nequeas. Quare si quid tibi animi generosi atque uirium est, elige locum, in quo cum Selyne congressurus es, quique, ubi aequo campo collatis signis dimicare coeperitis, facile decreturus


1593. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

terra, ac sese legitimo domini sui imperio, a quo Othomanus aeque ac fugitiuus seruus nefarie defecit, subiceret. Hec ubi dixit nuntiumque ad Turcam remisit, retulit ad amicos, an tempus pugnae iam committendae his uideretur. Omnes censuere extemplo pugnandum esse, impetu quodam magis quam consilio: nam exploratum habebant Turcas inopiam rerum necessariarum uix tolerare, multosque hostium una cum iumentis fame enectos esse, et ob id Turcam in hostili terra plures dies haudquaquam mansurum. Ismahel prouocatus suos ad


1594. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 244 | Paragraph | SubSect | Section]

Ismahel prouocatus suos ad pugnam incitat, et manus feliciter conserit. Igitur Ismahel, ne suorum animos, quos uidebat dimicationis moram amplius non passuros, detrectando certamen ab se alienaret, simul insita superbia, ne fame magis quam armis, si uincere contigisset, hostis uictus esse uideretur, Turcaicis castris sua tandem conferens castra octauo Sextilium Calendarum sub solis occasum haud procul a Selyne consedit. Postridieque eius diei,


1595. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

atque tympana pulsari clamoremque tolli, simulque hostem inuadere iubet. Turcarum copiae trifariam erant diuisae: in dextro cornu Asiatici constiterant, laeuum Europaei tenuere. Selynes cum his, quos regio more fere satellitum loco secum habebat, ita mediam aciem tutandam suscepit, ut magis in subsidiis quam in acie esset. Suae autem custodiae causa more Othomanorum regum circum se habere consueuerat praeter sex millia peditum, quos praetorianos uocant, ad decem millia equitum, qui sane nusquam a corpore regis, dum in castris est, discedere solent.


1596. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

inter tumultum elapsus cum paucis in montes Ciliciae pene inaccessos profugit, quamquam a suorum perfidia ac parricidio sese loco tutari nequiuit. Nam nobilitas, quae sub Alaudolae imperio degebat, ubi sensit reguli morte aut deditione Selynis iram mitigari ac expleri posse, magis periculi quam fidei memores, scelerato inter se consilio inito Alaudolam adeunt, monent ut sibi, liberisque suis et regno prospiciat, claementiamque potius uictoris quam uim experiatur. At ubi uident regulum deditionem auersari, ac malle mortem oppetere quam manibus hostium se ultro offerre,


1597. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

Iisdem temporibus inter Sigismundum, Polonum regem, et Iuonem, qui Asiaticis Sarmatis imperabat, Moscouios aetas nostra appellat, atrox praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas, Moschouii aequum censentes, ut sui ritus regiones, quae sub Polonorum imperio


1598. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 249 | Paragraph | SubSect | Section]

praelium exortum est. Moscouiorum autem in terra Asia ultro Tanaim amnem late patent opes. His eadem sacra ac religio, quae et Graecis sunt, ritu magis quibusdamque institutis quam cultu in Deum a caeteris Christianis, qui Romanae sedi parent, differunt. Itaque quia, ut alio loco diximus, nihil magis humanos disiungit animos quam sacrorum ac religionis diuersitas, Moschouii aequum censentes, ut sui ritus regiones, quae sub Polonorum imperio essent, ipsis potius quam Polonis parerent, conati sunt Rhoxanos, quos Rubros uocant, a Polonorum imperio fraude primum ac clandestinis


1599. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

censeret, propterea quod regem Hungarum, utpote ex fratre Sigismundi natum, non modo cum Polono foedere, sed etiam sanguine iunctum haud ignorabat, cum quo sane pacem habere, ut supra demonstratum est, magnopere cupiebat, quoad cum Ismahele Sopheno debellatum foret. Atque eo magis Selynes cum Polono amicitiam facere optabat, quia compertum habebat Lodouicum, Hungarorum regem, qui tunc puer admodum erat, omnia ex praescripto patrui atque eo auctore agere, nec Hungaros sine Sigismundo, aut illius iniussu noui consilii quicquam capturos.


1600. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

enim proprium regum non dolo aut insidiis niti, sed iusto bello suscepto uera illud uirtute et in communem gerere uoluptatem. Res admonet, quemadmodum sacerdotali fraude Syriae et Aegipti imperium a legitimis principibus ad seruos translatum fuerit, paucis attingere, eo magis, quo famam deuictis Cercassis apud Turcas uulgatam haud omnino uanam esse demonstrarem, Selynem Aegyptios ac Syros non tam armis subegisse quam sublato seruili dominatu in libertatem uindicasse. Mos erat apud Aegyptios, ex quo illa gens in Machomethanam sectam concessit, e


1601. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

qui nostrae sectae hominibus salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis pugnae simulacris agilitas. Huiusce certamina ab equis magis quam ab equitibus fiunt, et ea multo similiora sunt saltationibus quam dimicationi. Excidet hosti de memoria sua in equitando habilitas, quum Turcaicae robur iuuentutis oculis studio pugnae ardentibus in se inferri conspexerit, quum emissis missilibus res geri comminus gladiis stantibus


1602. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

quum primum uideritis hostes tormentis nostris in fugam coniectos, quorum ne fragorem quidem, nedum lapidum tanto impetu excussorum ictus sustinere poterunt, subdite equis calcaria, et instate tergis fugientium, atque pauore attonitos ac dispersos uelut pecora trucidate. Neque enim uos magis ad dimicationem, quae ferme nulla futura est, quam ad caedem et stragem aedendam uoco. Haec adeo elato animo disseruit, ut omnes Selynem aeque ac procul dubio uictorem alacres intuerentur. Itaque prius quam signum pugnae daret, admonuit turmarum praefectos, ut suos quisque


1603. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

exactae iam aetatis, subito exanimatus sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria, quum praesertim Damascus


1604. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

intulit, ut si uirtus Cercassorum numero militum fuisset adiuta, magnam cladem eo praelio Sinon accępturus fuisset. Igitur Iamberdinus aedito haud incruento certamine, hostium multitudine magis obrutus quam uictus, in solitudinem, quae inter Idumaeam et Aegyptum interiacet, paucis ex suis desyderatis, relicta hostibus urbe Gaza, cum reliquis equitibus refugit. Turca Gaza occupata retulit ad amicos, tentando animos eorum magis quam consilium exquirendo, an nullo


1605. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium multitudine magis obrutus quam uictus, in solitudinem, quae inter Idumaeam et Aegyptum interiacet, paucis ex suis desyderatis, relicta hostibus urbe Gaza, cum reliquis equitibus refugit. Turca Gaza occupata retulit ad amicos, tentando animos eorum magis quam consilium exquirendo, an nullo laxamento hostibus dato Aegyptus, sedes Cercassorum imperii, petenda esset, an modus secundis rebus imponendus, nec solitudo Aegypto adiuncta, ob aquarum maxime penuriam exercitui transitu perdifficilis, intranda. Videbatur amicis omissa


1606. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi regio imposuissent conquisitori, quod puerum, ne abduceretur, matrimonio deuinxissent, Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et cum ea coire. Quod quum rescisset satrapes, ira inflamatus confestim exectis uirilibus Sinonem emasculauit. At Sinon tam atroci iniuria affectus ad regem Bazethem confugit - licet enim Turcaico


1607. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

excultus, breui ad praefecturam prouinciae prouectus est. Mortuo Bazethe non modo ei eadem dignatio retenta, sed etiam aucta. Postridie eius diei, quo Sinon ceciderat, Selynes ratus hesternum praelium magis Sinonis morte quam uirtute hostium ad spem non respondisse, repetit oppugnationem, pugnae cura Ionae Dalmatae demandata. Qui rei militaris haud imperitus, existimans non minus in rem esse suos conseruare quam hostem affligere, cum robore militum cautius ad muros succedit. Nam


1608. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

aboleretur, Thomam cruci affigi Selynes propalam iussit, necatumque populo per aliquot dies conspiciendum praebuit, deinde sepeliri permisit, officio sepulturae testari cupiens se non odio, sed ob publicam quietem Thomam interfectum, tametsi nihil magis animo agitaret quam nomen ipsum Cercassorum estinguere. Vnde quum audisset ad octingentos Cercassos Alexandriae obuersari, eo cum parte copiarum terrestri itinere ante expectatum accurit, omnesque comprehensos occidit. Regressus Caërium, qui ex Aegyptiis opibus eminebant, ne ullam


1609. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

imponeret. Et quia Ionae spem ostenderat Selynes Caërensis satrapeae, Caërenses, ipsos praesertim diuitiis claros, Ionas sibi conciliandos ducens, loco ditium tenuiores ciues ablegauit, retentis his domi, qui eum donis, ut fama est, largiter coluerant, simul quorum amicitiam aucupabatur, magis suis quam regiis rationibus inseruiens. Nempe si opulentioribus sociis praeesset, maius emolumentum sibi inde prouenturum sperabat. Quae res ubi indicio eorum, qui asportabantur, ad Selynem delata est, accitum in castra Ionam indicta causa telis praetorianorum ira furens obiecit,


1610. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam quum Selynis corpus, ut plęrumque euenire solet, a longa aegritudine in malum incidisset habitum, atque illi in ea spinae uertebra, cui pulmo adnectitur, primo pustula quaedam subliuida orta esset, mox liuor in nigrum colorem mutaretur, caroque in dies magis non sine foedo odore exulceraretur, quidam medicorum, dum id ulcus curationem haud recipere putant, submoto omni medicamento morbum naturae curandum permittebant; alii locum


1611. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

amatorios componebat, sed quibus testaretur se cupidine gloriae uehementer flagrare. Fertur in libidinem masculorum paulo propensior fuisse. Alii nulla eum nisi ex permisso uoluptate usum affirmant: negabat enim regem obscenas aut incestas decere libidines, arbitrabaturque nihil magis aduersari res magnas gerenti quam immodicas uoluptates. In iudices parum integros et prouinciarum praefectos, qui repetundarum accusati et conuicti essent, seuerissime animaduertit. Impatientissime etiam suorum dedecora tulit. Nam sororem et fratris filiam, quum comperisset eas parum honeste


1612. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

in praesidium Taurunense incidunt, quod sane ad ipsum defendendum pecus a praefecto Tauruni ultra Istrum inscientibus Turcis missum erat. Nempe praedatores amnem transmittentes a Taurunensibus conspecti fuerant. Itaque ingenti caede ad naues compulsi documentum dederunt se latrones magis esse quam bellatores, nec tam uirtute quam fraude et furto niti. Mos est Turcarum regum, simul ac regnum iniere, contractis in unum imperii uiribus, nouam aliquam expeditionem suscipere, quo et suis uirtutem atque animi magnitudinem probarent, et hostibus accolis, ne quis


1613. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod bellum illis haud denuntiatum inferimus, utpote quod ipsi priores, sacrum inter omnes gentes legati nomen uiolando, nobis pacem ultro petentibus indixere. Itaque quum omnium iniuriarum causa ab insolentia et animi elatione proficiscatur, pro certo habete Deum nihil magis quam superbiam auersari. Quod quidem et casus principis Dęmonis imprimis declarauit, et Christi sententia testatur, quem nos diuino quidem spiritu concoeptum, atque e uirgine natum, sed hominem tantum sapientissimum, Deoque accaeptissimum


1614. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

et Mariso amnibus adiacentes uix casae aliquot ac pastorum tuguria ab solitudine uindicent. Nostrum uero contra regnum ab Othomano coeptum, quia Turcas neque uirtus neque fortuna ad hanc diem destituit, dum semper eodem industriae tenore nouas prouincias ad imperium adiungimus, in dies magis ac magis ingenti accessione augetur. Quascunque enim terras armati adimus, eas confestim ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum bona Maioris Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt,


1615. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

adiacentes uix casae aliquot ac pastorum tuguria ab solitudine uindicent. Nostrum uero contra regnum ab Othomano coeptum, quia Turcas neque uirtus neque fortuna ad hanc diem destituit, dum semper eodem industriae tenore nouas prouincias ad imperium adiungimus, in dies magis ac magis ingenti accessione augetur. Quascunque enim terras armati adimus, eas confestim ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum bona Maioris Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt, Thraciam,


1616. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

Machmet Alys cum exercitu a Hungarorum finibus inglorius reuertitur; Turcae Taurunum et Sabaczium oppugnaturi magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos sibi calliditate sua deuincire credunt. Posteaquam dicendi finem coepit, omnes censuere, magis quia id cordi Salomoni esse animaduertebant, quam quia faciendum putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse


1617. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

regni Hungarici indicaret, et pecuniam ad conducendum militem ab eo peteret. Quamquam plaerique e senatu Hungarico, caeteris prudentiores, hanc legationem ualde improbarunt, utpote quae ex dignitate Hungarici nominis haudquaquam esset. Nam Hungaris insperata re perculsis consilium magis et charitas in communem patriam, regiaque auctoritas, qua rex, quae in rem essent, imperaret, quam aut pecunia, aut miles deerat. Quippe regnum Hungariae uiris, equis, armis, auro, atque argento nulli Christianorum orbis regno secundum, satis per se ad sui defensionem futurum


1618. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi curae esse, statim animo concidet. Non enim illum fugit pontificem Romanum principem esse Christianae reipublicae, eamque Sedi Apostolicae esse apud Christianos auctoritatem, ut iure imperii Christianos reges in communem hostem possit concitare. Porro nulli dubium est Turcam nihil magis timere quam Christianorum principum coitionem: ille enim probe nouit se non tam industria sua quam Christianorum discordia imperium auxisse. Quodsi senserit Turca Hungaros a pontifice Romano neglectos, a coeterisque Christianis destitutos, multo maiorem audaciam


1619. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

parte Illyricae ac Moesicae nationis milites fiunt. Vnde, ut omittam Christianae reipublicae regionum periculosam, religioni maxime, diminutionem, nec Romano pontifici ullo pacto ferendam, ab his uinci et in seruitutem redigi conniuente summo pontifice et Sacro Romanae Ecclesiae Senatu non magis gloriosum Turcis quam Christianę nobilitati turpe esse existimandum est. Pontifex de aerarii sui inopia et Gallorum iniuria conquestus legatum sine solatio dimittit; auctoris opinio, utrum Tauruni, uel


1620. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

dubio prodidit. Turcae enim re per quemdam transfugam Moesum enuntiata intentiorem custodiam adhibentes nauim coeperunt, obtruncatisque uectoribus puluere eo potiti sunt, pertinaciusque in obsidione perstiterunt, conicientes deesse obsessis, quibus muros tuerentur. Et sane nihil magis Hungaris spem Tauruni defendendi abstulit, Turcisque oppugnandi auxit, quam huiusmodi pulueris inopia, utpote sine quo maiora tormenta nulli usui obsessis fuere. Caeterum Salomon contemplatus Tauruni oppidi situm, moeniaque haud quaquam prompta oppugnanti cernens,


1621. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

et militum detrimento urbe potiretur, misit qui Sumonienses ad uoluntariam hortarentur deditionem, admonerentque ne pertinacia sua perditum irent patriam, liberos, coniuges, trucidandosque sese praeberent; unde ipsorum magis quam Salomonis interesse capta an tradita eorum urbs foret; quibus enim uiribus ipsi a rege suo destituti repugnaturi sint tantis hostium copiis; si igitur oppidum et sese tradidissent, liberos eos in libera patria aetatem acturos; sin malint inde migrare, incolumes cum rebus


1622. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

animorum stupentes, comminisci. Itaque priusquam Turcae admouerent copias, qua muros demoliti erant, Moesi igni urbi iniecto sese in arcem recaeperunt, patriamque aut nimis celeri desperatione, aut proditione hostibus ne expectato quidem eorum aggressu concessere, nihilo magis arci, quam oppido fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi sunt, non sine militum


1623. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

quum hostes copiis in multas partes diuisis uicissim praelio succederent, ducibus eorum pro sauciis et fessis abundante multitudine integros ac recentes in pugnam submittentibus. Et quum omnes Turcarum conatus eo magis frustra essent, quia Salomon equites et honestioris fortunae uiros ab oppugnatione arcebat, eo consilio, ut si cum rege Hungaro collatis signis esset decertandum ― credebat enim Hungarum suis auxilio uenturum quod roboris erat in eius exercitu,


1624. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

duces suos bellum gerit, admonendo Turcam et affinitatis inter Hungarorum regem et Caesarem contractae, et docendo nimiam Augusti potentiam e re haudquaquam esse Turcaica, putantes eo consilio suae reipublicae egregie consultum iri. Quam quidem atrocitatem apud Hungaros sermonibus iactatam magis attigi, ne uiderer omisisse, quam quod crederem a Venetis admissam. Quis enim adduci potest, ut credat quenquam Christianum adeo insanae mentis esse, perditumue, morisque Turcaici imperitum, ut aut malit Turcaicum quam


1625. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. Quo scilicet tempore a Boëmis maxime, ut est ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita


1626. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo scilicet tempore a Boëmis maxime, ut est ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium Christianorum oculi coniecti sunt, quam ut infamiam fugiat, et ita uicarium Christi ac principem Ecclesiae agat, ut uitae sanctitate omnibus documento sit. Nam ut alio loco diximus, caeteri ordines sacerdotum ad perfectionem


1627. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

hoc merito culpatus sit, quia dum unus nimium eminere in libera ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam Laurentius rempublicam ita prudenter ac leniter moderabatur, ut tyrannidem, ea non mediocri humanitate condita, uideretur redimere, nec magis ciuibus suis excellere quam patriae principatu suo prodesse ― deinde ut huiusmodi labore edendi appetentiam excitaret. Qui quidem licet plurimi esset cibi, castus tamen, quod raro usu uenit, est habitus. Nempe epulae et lautior mensa Veneri, immodicarum cupiditatum


1628. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

cupiditas tamen alieni agri causam eorum euertit. Nempe Rhacusani non modo imperium insularum quaerebant, sed etiam priuatas possessiones, prauo consilio inito, sibi uendicare conabantur, mercaturae consuetudine, proprium magis, quam publicum emolumentum sequentes. * fere tota Europa Z: fere (exp. tota) Europa M: fere Europa AKg


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.