Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magis

Your search found 4808 occurrences

More search results (batches of 100)
First 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3213-3265:


3213. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

quo rebus proposito suo prorsus repugnantibus ingerere se facilius possint. De ecclesiasticis etsi dicere ipse quoque nonnihil omnino possem, quod ut in aliis ita hoc quoque in genere non pauca mente seposui, tamen et ne argumenti magnitudine obruerer, et quod id Amado magis congruat, ego nihil afferam; ipse si velit adicere, ultro poterit. De tertio igitur hominum genere sermo mihi in praesens futurus est vestro hortatu nec minus, ut spero, benevolentia, ut illud pro posse persequar, quae illorum in actionibus suis regendis esse debeat


3214. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

adversandi studio ut plurimum fluctuant, praesertim si eius, qui princeps considet, lenitas audaciae furorique isti locum concedat. Peream si unquam subtile nec minus proficuum egregii cuiuspiam civis consilium comitiorum suffragia tulit! Gens est praeterea, ut magis in septentrionem prona, ita Italis minus ingeniosa, et quae crebro post factum sapiat. Vino plus nimio, veneri minus indulgetur, nisi id externis e vitiis peregrinus quis adferat. Multus superstitioni locus vel apud optimates: ex externis aestimare omnia consueverunt.


3215. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

in re multa difficultas, in modo vix ullum discrimen adhibeas. Illud tamen hic pro se quisque naviter advertere debet, ne quid invita (quod aiunt) Minerva faciat. Et sua et eius, cum quo agitur, spectanda est indoles: multos prae blando vultu severitas decet, quosdam hac ipsa magis quam omni humanitate devincias. Haec itaque attendenda sunt praeterquam quod foris gravitas, domestica inter affabilitas, et suis cuncta temporibus sint adhibenda; nam "laetitia (ut ait Seneca) iuvenem, frons decet tristis senem."


3216. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

oportet. In iis ipsis, qui media ingressi via neque duram illam prorsus, quia nimium invidiosam, nec laxam rursus alteram, quia ut plurimum erroneam, tenere in animis induxerunt, in iis, inquam, ipsis multa diversitas est; ut enim quisque natura severior aut liberalis magis, sic diversam vivendi normam assumunt. Hos ego omnes afferre nec constitui et, si constituerim, praestare nequaquam possim. Satis itaque fuerit si id efficiam quo vel unam recte in Croatia vivendi ostendam viam. Ac quoniam ad posita superius capita recurrendum est,


3217. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

indignus. Litteris se ut occuparet, optandum id quidem foret; at vereor ne amplius quidquam. Ubi enim eiusmodi feminam reperias quae id non respuat aut prava contra litteras opinione aut, quod frequentius est, desidia muliebri; ut taceam quod nihil uspiam sit quod popularem magis illi viroque suo infamiam possit procurare. Itaque in totum ne ego quidem id suaserim; in parte non est quod impediat, nempe ubi per nimium otium licet librorum aliquid ipsam revolvere, quod tum praesertim facile potest evenire si, ut sunt apud nos nonnullae, Italicas


3218. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aes quodpiam in patriam influat, quum tantum illinc quotidie per mille vias efferatur, qui vel aliquid in ea aeris poterit reperiri? Haec iis inculcanda sunt, qui id infra dignitatem suam esse arbitrantur. Lenienda verbis invidia est neque id passim, sed apud eos quos magis ratio regit. Hi primum in sententiam, si fieri potest, nostram traducendi sunt, ut sensim in plures exemplum transeat. Sic populari, quantum fieri potest, invidiae est occurrendum. Atque id quidem non in hoc tantummodo casu, sed universim omnibus in rebus suaserim velut


3219. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

id ego ante omnia consuluerim ut, quoniam mediam inter rigorem nimium et extremam comitatem viam eligere est constitutum, eam vivendi rationem ineamus ut nuspiam nimii, erga inferiores nos populares potius, erga superiores autem nec non aequalium ambitiosiores abstractos magis, erga neminem vero, quod aiunt, confidentes nos praestemus. Hunc ego unicum modum puto quo popularium benevolentiae reverentiam in parte aliqua iungere possimus; quod tamen, ut et alia omnia, secundum temporis condicionem est regulandum; nam in civilibus cum nihil (ut


3220. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

eo moderatissime utatur nullaque prorsus cuiusdam quasi dominationis signa ostendat; si eo sit destitutus, nihil in eos, qui eum obtinent, dicere facereve praesumat. Sed id praecipuum est ut ea, quae taceri debent, tacere sciat; nihil enim est quod vitae eius tranquillitatem magis possit perturbare, quam si omnia, quae ab uno exceperit, alteri referre velit; haec enim est amplissima inimicitiarum materies quae, cum in omni vita, tum in collegiis potissimum, ubi eidem cum inimico (ut aiunt) foco est assidendum, sunt pergraves. Id quoque in vita


3221. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

gestiat; denique ut potestatem legislativam ad ea solum, quae ex arbitrio suo pro fundamentalibus statuit, restringere conetur. Neque tamen haec semper potestati executivae, verum plerumque iis, quibus illa qua primis instrumentis nititur, adscribi possunt: quo enim magis absolutam princeps nanciscitur potestatem, eo minus ad eam exercendam solus sufficit, sed varias eius partes variis individuis concredere debet. Hi cum particulari, quae ipsis obtingit, provinciae se plene pares esse arbitrentur, oderunt legum vincula, et ut ipsi


3222. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

aut certe eadem de diaeta in diaetam ita indixerint, ut ad illa repraesentantes nationis absque alia convocatione non tantum possint, sed et debeant comparere: si denique ipsum modum et formam leges proponendi et perferendi activitati et dignitati potestatis legislativae magis conformaverint, iam se ad reale legislationis exercitium collocabunt. Quae autem ad status in hoc reali legislationis exercitio futuris etiam temporibus conservandos pertinent, ea nunc eo facilius constitui possunt, quod favore Numinis talis nobis princeps


3223. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

ornateque vos materiam persequi valeatis, verum potius qua ratione materias etiam difficilioris perceptionis ita proponere possitis ut eaedem captum mediocrium etiam discipulorum non excedant. Studium operamque hanc, viri clarissimi, eo impensius a vobis flagito quo magis me miseret scholasticae iuventutis cuius magna pars ob hanc rerum temporumque conversionem libris destituta praelectiones auribus tantum excipere cogitur. 5. Ego ea, quae seu in rei litterariae incrementa, seu in vestra commoda promovenda idonea existimavi, nuper


3224. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [Paragraph | Section]

Academiae, quam cathecheta Gymnasii de prandio antea haberi solitos pietatis coetus exhortationesque deinceps mane hora 8-va habeant, hora vero 9-na academicum sit sacrum, ea cumprimis de causa ut studiosi utpote tunc collecti et simul sacro interesse et ad sacram synaxim magis praeparati accedere possint. In cuius sequellam studiosos deinceps ad audiendas in S. Marci parochiali ecclesia contiones non processuros, cum manifestum sit eos distrahi potius quam aliquem inde fructum referre. Quia vero suas de prandio Croaticas cathecheses audituri


3225. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

ac praesertim fabriles, ad quam illi professionem sponte sua inclinare videntur, admitti debeant. Solius autem musicae exercitium pro fixo alimentationis statu Zingaris non reputetur. Motivum. Primo membro vetus praejudicium magis adhuc quam de Judaeis adversabitur. Verum interest publici ut illud in hac, in qua vivimus, saeculi luce exstirpetur. Alterius membri ratio est, quia plane musicae exercitium plurimam multis Zingaris vagabundam vitam ducendi compluraque hac occasione furta


3226. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

contributioni subjiciantur. Motivum. Abusum hunc in pluribus Regni partibus irrepsisse constat, ut vineae jam etiam in campis, loco ad proficuam earum culturam minime idoneo, plantentur. Praeterquam quod plebs per id a magis utilibus laboribus abstrahatur, si plane ejusmodi vineae generoso alicui promontorio adjaceant, existimationem vinorum ejusmodi diminuunt per id, quod mala, quae in campestribus illis vineis procreantur, vina sub nomine generosi illius promontorii vendi


3227. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1122 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipsis potioribus vinearum Tokayensium possessoribus, Projectum elaboret, qualiter damnosa vinorum horum adulteratio praecaveri possit, illudque in Comitiis referat. Motivum. Damnosam vinorum Tokayensium adulterationem magis magisque invalescere adeoque malo huic remedium adferendum esse nemo dubitat. Ad hoc autem praestandum non tantum concernentem comitatum, sed alios etiam, qui plurimas notitias locales habent, audiendos esse suapte constat. Jam quidem Articulo 118.


3228. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

limitabant. Verum lex haec rationi posteriorum temporum adeo non conveniebat, ut in plerisque comitatibus jam obsoleverit. Nunc cum opificiorum promotio quaeritur, eam renovare prorsus non expedit. Cum tamen in toto caeharum instituto nihil sit, quod publicum magis flagellare possit, quam magistrorum de pretio artefactorum suorum condictum, malum autem hoc nec per praecedentium duorum §-rum dispositionem satis praecaveri possit, censebat Deputatio in casu ejusmodi limitationem in forma poenae constituendam esse. Cur autem


3229. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

collisiones, Deputatio disertam hanc legem demisse proponendam esse arbitrabatur. § 62. Subsistentem modo tabellarum tricesimalium formulam Consilium revideat, et aliam, modernis circumstantiis magis conformem, Suae Majestati pro benigna ratificatione proponat. Motiva. Modernam formulam erroneam esse primo obtutu apparet; adhuc enim stant in ea rubricae Banatus et Transilvaniae, quae exmitti debent.


3230. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1146 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

erigi possunt. Porro, cum id Camerae optime constare possit, in quibus finitimis locis tricesimas erigi expediat, ad hoc, ut praevaricationes efficaciter impediantur, omnem erigendarum limitanearum stationum curam huic deferendam esse Deputatio eo magis arbitratur, quod opinionem hanc etiam Articulus 89. 1647. secundare videatur. Mediterraneae e contra, nisi commoditati mercatorum, adeoque promovendo per id commercio deserviant, Aerarium Regium inutiliter gravant, promptum mercium


3231. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

aequilibrium conservandum dirigi debeat, nemo inficiari potest. Verum id vicissim ipsa aequilibrii significatio ostendit quod illud non in totali commercii subordinatione, sed in reciprocis quoad certos uni aut alteri membro magis proficuos articulos vectigalis favoribus consistere debeat; aequilibrium enim, et totalis commercii subordinatio sibi ad invicem repugnant; ubi illud viget, hoc locum habere non potest, et vicissim. Ut itaque modernum vectigalis systema


3232. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

et circulantis pecuniae quantitas et circulationis celeritas; contendamus jam illarum pagos, municipia, villas, et civitates cum Hungaricis; conferamus singulam hominum conditionem, et videbimus quod omnia illa in Germanicis Provinciis magis floreant, quam in Hungaria; omnes vero incolae, rustici ipsi, qui tamen graviori prae Hungarico urbario subjacent, commodius habitent, nitidius vestiantur, melioribus vescantur alimentis. Neque opponere juvat quod omnia haec non major circulantis pecuniae


3233. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

dum unum populum alio industriosiorem dicimus, per id ipsum jam exprimimus quod apud illum major sit circulantis pecuniae quantitas et celeritas circulationis. Apparet itaque vel a posteriori quod Germanicae licet majores impositiones magis tamen admensae sint circulanti in illis pecuniae massae et circulationis celeritati, idest viribus incolarum, quam Hungaricae, adeoque quod Hungaria majora a proportione publica onera ferat; apparet quod nec onera Germanicarum Provinciarum tanta


3234. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercium prohibeatur; nam quod privati non obstantibus superius defixis aggraviis invehent, id adeo exiguam summam efficiet, ut haec attentionem legislationis non mereatur. Principium autem hoc in legem publicam referendum esse Deputatio haec eo magis existimavit, quod in Hungaria facultas rebus suis libere utendi fundamentalem Nobilium Regni praerogativam constituat. § 70. Portoria consumtionalia exoticorum non prohibitorum articulorum eadem


3235. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

articulis respectu quorum a generali concernentis portorii quotta propter subversantes particulares considerationes recedi debet. Si Hungaria proprium sibi tantum Principem haberet, sat foret constituere ut prout aliqui exotici articuli seu pro consumtione domestica magis aut minus necessarii sunt, seu vero domesticam industriam promovere aut impedire possunt, ita eorum inductio majori aut minori portorio subjiciatur. Nunc, cum Germanicae Provinciae et Hungaria eidem Principi subsint, adeoque Germanicum et Hungaricum


3236. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1174 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Germanicas Provincias prohibeatur, aequipollentis tali articulo Germanici artefacti invectio in Hungariam vicissim interdicatur. Motivum. Rationibus quidem totius in concreto Monarchiae magis conduceret, si nulli ad invicem prohibitioni locus daretur; cum tamen legislatio Hungarica in ea, quae in Germanicis Provinciis disponuntur, influere non possit, ut hanc adminus cautelam statuat, necessarium videtur.


3237. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quando merces ex una exotica regione in aliam per Hungariam transferuntur et vicissim; si enim de illo transitu agatur, quando merces exoticae per Hungariam in Germanicas Provincias vel vicissim pro consumtione transponuntur, rationibus Monarchiae magis conducere videtur, si nullum inter haec duo ejus membra portorium transituale constituatur. Interea nisi principium hoc in vectigali Germanico adoptetur, Hungaricae legislationi nihil reliquum est quam ut eadem transportualia portoria constituat mercibus, quae


3238. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | SubSect | Section]

usus invaluit, laboratoribus perficiantur. Ne tamen id in sensibile plebis aggravium vergat, una domus non plures quam 24 manuales, aut 12 jugales operas ita praestare teneatur, ut in quantum opus hoc minus populosis domibus onerosum foret, comitatus partem ejus aliis magis populosis adjicere, resultaturam tamen per hanc quottam clavim nunquam transgredi possit. Labor etiam viarum tempore messis, falcaturae, et vindemiae nonnisi in extrema forte necessitate suscipiatur.


3239. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1220 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

diversimode imponebatur. Proposita clavis pro domibus populosis sat moderata esse videbatur; si enim duos manuales mittat spatio duarum, si duos jugales spatio unius hebdomadae totum laborem absolvet. Verum domus minus populosae onus hoc magis jam resentirent. Et ideo comitatus auctorisandi censebantur ut obventuram sibi quottam a ratione populositatis repartiri possint. Minor quotta vix stabiliri posse videtur, cum Deputatio quottae huic illos etiam laboratores imputandos esse infra propositura sit,


3240. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

capacitate singuli individui notitiam habebit, adeoque in casibus promotionum eo tutiores depromere poterit opiniones. Si generale aliquod planum elaborandum fuit, hactenus promiscue tantum ad Departamentum Hydraulicum relegabatur. Ut tamen et res ipsa magis enucleetur, et Consilium de ipsorum etiam adjunctorum capacitate existimare possit, interest, ut illud semper per adjunctum aliquem elaboretur, per directorem vero tantum revideatur. Verum quidem est, quod hac ratione generalia plana, licet


3241. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adhiberi debeant, res ipsa ostendit. Id autem proposita ratione opportune praestari posse censetur. Caeterum debet Consilium post primam statim revisionem effectuationem operis ordinare, quia raro indubie eveniet, ut quis secundam velut magis adhuc sumtuosam revisonem postulet. Quodsi tamen eadem postuletur, exmissioni ipsius directoris non obstabit id, quod ille jam bis in depromendam quoad hoc objectum opinionem, influxerit. Aliud enim est erga aliorum, qui


3242. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem opinionem depromere, aliud objectum propriis oculis examinare. § 122. Pro necessariis ad ejusmodi labores instumentis, adhibendis nefors aliquot extragremialibus laboris hujusmodi magis peritis individuis, directuro opus geometra, et, si opus fuerit, ejus practicante, sumtus e Fundo Salis suppeditabuntur; necessarias vero tam currules et manuales operas, quam necessaria fortasse aliqua cruda materialia locales magistratus in sortem jam defixae


3243. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

locales magistratus in sortem jam defixae gratuitorum laborum quottae praestabunt. Motiva. Si locales comitatus necessarias operas in sortem jam defixae gratuitorum laboratorum quottae praestiterint, per hoc plebs eorum nihilo magis prae aliis aggravabitur. Si vero requisitos etiam sumtus e Cassa sua Domestica suppeditare deberent, cum operae ejusmodi non in omnibus comitatibus occurrant, et pro emolumento totius publici suscipiantur, jam unus pro aliis onus portare deberet. Et ideo sumtus


3244. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

debent. Censebat autem Deputatio omnes ejusmodi sumtus ad Fundum Salis ideo relegandos esse, quia hic e primaeva sui institutione ad hydraulicos ejusmodi labores destinatus est. Caeterum possunt casus evenire, ubi aliqua laboris alicujus magis perita extragremialia individua accersiri expediet, veluti si rupes infra aquam disrumpere opus sit. Haec utique parata solvi debebunt. Intererit etiam aliquando ut pro accelerando labore directuro opus geometrae


3245. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1268 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse exstimaverit sic!, uti possit. Motiva. Opus hoc et tanti in publicum momenti, et adeo sumtuosum erit, ut si Legislatio ejus temporis perfectioni ejus per evocandum exterum aliquem famigeratum hydraulam magis consultum iri existimaverit, id eidem liberum relinqui debeat. Erunt fortasse aliqui, qui individuum ejusmodi ad ipsam jam mappationem dirigendam evocandum, deputatosque regnicolares nunc statim nominandos esse existiment. Verum jam elargita pro systematica


3246. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1296 | Paragraph | SubSect | Section]

navigationis Hungaricae capitalia ejus flumina, Danubius, Tibiscus, Savus et Colapis constituant, ante omnia determinari debet qualiter horum regulatio perficienda sit; ad hoc, ut navigatio per eos et brevior et magis expedita reddatur; idest determinari debet ubi transsectiones faciendae? qui superflui rami occludendi? an obstantia alicubi saxa disrumpere? vel vero per ducendum oblique novum canalem illa evitare expediat? quam procul singulum hoc flumen adversam navigationem


3247. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | SubSect | Section]

opifices Hungari necessariis sodalibus destituerentur. Ratio haec quoad mercatores non subversatur, adeoque horum caehas impedire ratio publici exigit; possent enim hi quoque per occasionem caehalis instituti de pretio mercium condicere, id quod publicum magis adhuc gravaret, quam opificum condictum. Caeterum formalis quidem mercatorum caeha vix alicubi extat. Hi enim infra dignitatem suam esse reputant ea in re opificibus exaequari. Alicubi tamen mercatores sub nomine Status Mercantilis


3248. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

stabilita est, inter habitantes in capitalibus et depositorialibus stationibus, campestres item mercatores differentiam abolendam jam supra §-pho projecti hujus 89. proposuit. Quare classificationem mercatorum tanto magis adhuc lege publica abrogandam esse Deputatio demisse arbitratur. § 137. Exhinc vero suapte consequitur quod abusus etiam jus mercaturae aut opificii emendi aut vendendi pro abrogato habeatur,


3249. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1298 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

circumstantiae sublationem nundinarum necdum admittant, interest ut adminus Legislatio eas quam maxime liberas efficiat, et quidem non annuas tantum, sed etiam hebdomadales. Publici enim nihil interest, an annuae vel hebdomadales nundinae magis floreant; interest autem vel maxime ut quo promptior sit mercium, et quod consequens est, pecuniae circulatio. Jam vero Legislatio, ut ad scopum hunc tendat, eandem hebdomadalibus quam annuis admittere debet libertatem. Hoc enim


3250. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

armales nobilitari non possunt. Proinde cum publici intersit ut fabricae et exportatio domesticarum mercium per hos quoque promoveantur, interesse putabat Deputatio his eum insuper favorem largiri, ut illi quidem absque indigenatu, qui sumtuosior et altiori conditioni magis analogus est, hi vero ante naturalisationis terminum nobilitatem per armales consequi possint. Ac terminus quidem naturalisationis nulla adhuc lege defixus est, sed nunc primum erga Deputationis politicae


3251. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

provisionem hanc exteris etiam et recentius illocatis mercatoribus favor accedet, si fabricam erigant, aut exportationis commercium all ingrosso suscipiant. Commendationem autem duorum comitatuum aut civitatum,objecto quaestus ideo magis analogam esse Deputatio existimavit, quia de utilitate aut extensione quaestus alicujus aut fabricae publicis jurisdictionibus magis quam duobus individuis constare potest. Superest ut Deputatio rationem reddat, cur omnes hoc


3252. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1332 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commercium all ingrosso suscipiant. Commendationem autem duorum comitatuum aut civitatum,objecto quaestus ideo magis analogam esse Deputatio existimavit, quia de utilitate aut extensione quaestus alicujus aut fabricae publicis jurisdictionibus magis quam duobus individuis constare potest. Superest ut Deputatio rationem reddat, cur omnes hoc favores tantum ad exportationis commercium restringendum esse existimaverit; propositio enim haec complures re ipsa recipit


3253. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

pro principali oeconomicarum curarum suarum scopo sibi non praefixit, lentum fuit populationis incrementum, industria languens, exiguus fabricarum progressus, commercium adeo passivum ut quoad subsidia pecuniaria ab aliis magis pecuniosis potentiis dependentes fuerint. Ut primum Legislatio exportationem praeprimis curare et ad hanc mercatores omnibus utilitatis et honoris stimulis excitare coepit, Provinciae illae ad eum, quem cernimus, florem


3254. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et incertitudinis crediti, et alias, quae in exteris Provinciis mercatori copiosae se objicere solent, difficultates superare, idest commercium exportationis suscipere; justum itaque est ut domesticus etiam quaestor, qui difficilius hoc, et magis arduum commercium exercet, majores etiam legis favores experiatur. Sed nec res ipsa admittit ut propositi pro exportatione favores etiam ad importationem extendantur; si enim illi exteris, qui hanc


3255. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | SubSect | Section]

fundo opus habere. Et ideo Deputatio huic, praeter indigenatus et extraneorum beneficiatorum taxam, quae jam hactenus in eam influebant, tantum inventos thesauros, mulctas pecuniarias, et Testamenta, reliquos vero omnes, tamquam objecto commercii alioquin magis analogos, Commerciali Cassae adscribendos, et in hac hypothesi sequentes Articulos demisse proponendos esse existimavit. Articulus De destinata pro eventualibus Regni


3256. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

seu hac cassam, seu alia pia aut pro publico facta legata paragraphos, Consilio Locumtenentiali continuo submittat. Motiva. Omnium ferme paragraphorum ratio jam quidem superius reddita est. Interest tamen, ut aliqua magis adhuc explanentur. Ad §-phum 1. Proposita quoad exteros beneficiatos lex propter incertitudinem proventuum difficilis fortasse executionis quibusdam videbitur; verum quoad beneficia regiae collationis cum post mortem


3257. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1350 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potest, per consequens in insperatum etiam casum illum, quo Sua Majestas Sacratissima abolitioni hujus non assentiretur, per majorem lotteriam Commerciali Cassae fundus aliquis procurari potest. Ad §-phum 5. Nullus est ingenuae nationi magis accommodus publicum aliquem fundum constituendi modus, quam si moderata in hunc finem omnibus grationalibus taxa constituatur. Qui enim gratias obtinent, novum utique stimulum sentire debent ad aliquid pro bono publico conferendum. Verum cum omnia


3258. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

porro etiam retinendum, sed cassam hanc a generali arharum fundo simpliciter separandam, per Cameram Hungaricam administrandam, et exinde pensiones nonnisi viduis Hungarorum decernendas esse Deputatio existimavit. Ut hoc tanto magis per legem determinari possit, discutienda quidem forent omnia, quae circa institutum hoc vigent normalia, utpote circa tempus, a quo salaria decurrere incipiant, circa detractam carentialem et characterialem, circa mensem emortualem, et his similia, cum in his


3259. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

erigere velint. Cum tamen tuto praevidere liceat, quod commercium, nisi necessarius in ejus promotionem fundus stabiliatur, nunquam ad eum, cujus Hungariam natura capacem fecit, florem provehendum, imo per actualem commercii vicinorum populorum praeponderantiam semper magis et magis labefactandum sit, Deputatio vel dubitare nefas esse existimavit, quod Status Regni eam, quam vel per commissam Deputationi huic fundi publici elaborationem etiam apud exteros excitarunt exspectationem, ultro expleturi sint.


3260. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

velint. Cum tamen tuto praevidere liceat, quod commercium, nisi necessarius in ejus promotionem fundus stabiliatur, nunquam ad eum, cujus Hungariam natura capacem fecit, florem provehendum, imo per actualem commercii vicinorum populorum praeponderantiam semper magis et magis labefactandum sit, Deputatio vel dubitare nefas esse existimavit, quod Status Regni eam, quam vel per commissam Deputationi huic fundi publici elaborationem etiam apud exteros excitarunt exspectationem, ultro expleturi sint. Superest ut


3261. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

sumtibus subjaceret. Vel vero id proprio singuli arbitrio relinqueretur, et ex hoc summa enasceretur improportio, et exigua indubie summa prodiret. In utroque casu projectata proventus, qui mille florenos non excedit, ab oblato hoc exemtio totam adhuc operationem magis implicaret; sed nec sufficiens pro exemtione hac argumentum adferri posse videtur; siquidem in eos, qui minorem hac summa proventum habent, beneficium melioris propter auctum commercium productorum suorum distractionis perinde redundaret, sicut vicissim illis,


3262. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

in ipsis comitatibus instituenda repartitione defigere possint. Quod postremum projecti hujus punctum attinet, Deputatio contrariam jam §-pho 156. depromsit opinionem, et huic post recentissimum oblati pro bello Gallico subsidii exemplum tanto magis adhaeret; nulla enim realis inter hunc subsidii et fundi publici titulum differentia assignari potest. Caeterum agnoscit Deputatio, quod ex omnibus, quae propositae sunt, et quae forte porro etiam proponi possent, modalitatibus,


3263. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

decreti repartitionem jam sublata, sicque gratuitum oblatum practicabile effectum est. 3. Fundus hic non est vagus, eventualis et variis casibus obnoxius, sed certus et determinatus. 4. Fundus hic nec implicitam, nec magis, ac oportet, sumtuosam reddit cassae commercialis administrationem; quia illam nullis interusuriis dependendis, nulla mercantili manipulatione onerat, sed ad planam perceptionis et erogationis operationem reducit. 5. Haec conflandi fundi publici modalitas non


3264. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

patiatur. Vel per funestum aliquod bellum, pestem, aut aliud simile flagellum, circulantis pecuniae massa ita diminuetur, ut quisque paratam tantum pecuniam, velut in arduis ejusmodi circumstantiis praesentaneis necessitatibus magis accommodam anhelet, adeoque omnes omnino schedae hae redimi debeant. Et tunc non poterunt quidem illae parato exsolvi, sed proprietarii per activas cassae obligatorias excontentari debebunt. Verum in communi ejusmodi calamitate eadem sors omnes etiam


3265. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus I, versio... [page 1388 | Paragraph | SubSect | Section]

e legislatore mercatorem non efficit, sed fundatur unice in bancali manipulatione, quae indoli legislationis omnino congruit. Et haec est demissa Deputationis hujus circa modalitatem conflandi fundi publici opinio. Possent aliae etiam, forte magis lucrosae, sed tanto intricatiores, pluribusque fortuitis casibus expositae bancales ejusmodi manipulationes proponi: Deputatio tamen haec, spectata moderna, quae in statu actuali delineata est, politica tam Regni, quam et regnicolarum situatione, hanc unam et


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1749], Operum omnium tomus I, versio electronica (), Verborum 68552, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [skrl1].


More search results (batches of 100)
First 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.