Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magis

Your search found 4808 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 788-795:


788. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Section]

uir sua laude (quantum in me est) fraudetur; non quod illi quicquam nostra addere possit laudatio (quem nemo satis digne laudauit), sed ut eius acta quomodo possumus recensendo, tum ad amandum tum ad imitandum magis accendamur. Nemo me, quod de illo scribere audeam, temeritatis accuset. Debet enim non tantum disertissimi cuiusque, uerum et omnium ore prędicari, in quo nihil quod omnibus optandum sit desyderatur. Sed


789. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

respondi. Et ille qui pręsidebat, 'Mentiris', ait, 'Ciceronianus es, non Christianus. Vbi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum.' Illico obmutui, et inter uerbera (nam cędi me iusserat) conscientię magis igne torquebar, illum mecum uersiculum replicans, 'In inferno autem quis confitebitur tibi?' Clamare tamen coepi et eiulans dicere: 'Miserere mei, Domine, miserere mei.' Hęc uox cum inter


790. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

cum iam funis solueretur a littore et nautę crebrius inclamarent, propero sermone dictaui quę memoria tenere poteram, et quę diuturna rationali pectoris mei lectione concesseram, satis intelligens magis me loquendi impetu quam iudicio scribentis fluere et more torrentis turbidum proferre sermonem. Idem ad Dardanum exponens terram promissionis iuxta anagogen, sic in


791. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

se ultionem propediem expectarent. Admonitę irrident, contemnunt, ludibrio habent nunciantem. Iterum atque iterum per uisum illius, cuius animus a crimine aberat, frustra redargutę corrigere se omnino noluerunt magis pecuniam diligentes quam Deum timentes. Ea una, sicuti monita erat, foras exeunte monasterium protinus collapsum cęteras omnes oppressit ruina. Atque hunc finem habuit pertinax illiciti quęstus cupiditas.


792. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

qui autem utraque re sic pręstaret, fuisse neminem. Sanctitatis uero uel meritorum comparationem facere non nostri iudicij est sed diuini. Nouit ille, qui solus omnium sanctorum certissima beatitudo est, quem magis et quem minus sui faciat participem. Ipsi laus et gloria in sempiternum. Amen. Summa: libri, tractatus, homilię, sermones, epistolę plus minus CCCCXL.


793. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Section]

fuisse putauit quod nunc Sdrigna dicitur. Et tamen hoc saltem secum animaduertere debuerat: si Sdrigna Stridon est, quomodo Hieronymus dixit oppidum hoc inter Pannoniam et Delmatiam esse, et non potius inter Pannoniam et Istriam? Quęnam igitur ista nouitij autoris audacia, ut putauerit sibi magis quam Hieronymo de se loquenti homines credituros? Sibi, inquam, in Italia, et quidem post mille et ducentos annos genito, plus fidei habituros quam illi ipsi, qui patrię suę fines multo plenius exactiusque et uerius nosse potuit, tum a parentibus tum ab indigenis edoctus, quam quisquam


794. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

repręhendere quam ridere reor, quippe qui iam non aliam patriam agnoscit nisi in qua tam feliciter ciuis perpetuus, atque perennis ascribi meruit, hoc est cęlestem illam Hierusalem, quę est mater nostra. Inde ipsum dicentem audire mihi uideor: Ille meus est, et ego suus, qui ea quę docui magis nauiter exequi contendit; ille meus est, et ego suus, qui sanctorum uitam quantum potest imitari non desistit; ille denique meus est et ego suus, qui Christi Domini mei est, et Dei mei, cui soli cum Patre et Spiritu Sancto laus et gloria in sempiternum Amen.


795. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Section]


Te duce, prostratis erroribus, alma triumphat
Ecclesia, et laudes concinit usque tuas.
Tu nobis consulta, modos monitusque dedisti,
Per quos alta poli scandere ad astra datur. (20)
Nec tamen ista magis uerbis, calamoque docebas,
Quam uita et factis, uir memorande, tuis.
Nam Latium linquens Syrię deserta petisti,
Sacco membra tegens esurieque domans.
Illa angusta specus muscoque uirentia saxa, (25)


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.