Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magis

Your search found 4808 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 889-905:


889. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE IIS QVI CHRISTVM SEQVVNTVR ET QVI MVNDVM Parabola IX Pastor optimus, cum uidisset gregem suum macie confectum, scabie morbidum, uagum dispersumque et luporum faucibus expositum, uehementer de salute eius solicitus, ad pascua magis herbida tutioraque oues suas traducere decreuit. Itaque prospiciens ultra collem quendam aditu difficilem uixque peruium amoenissimam patere planiciem, in qua nihil omnino, quod reficiendo pecori necessarium foret, desyderabatur, uiam audacter ingressus collem illum tandem


890. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quo recreentur, et cum interierint, ad inferna delabi, nunquam de ascensu cogitantes, in quo saluari potuissent. Dum ergo breuem modicumque laborem subire nolunt uoluptatibus dediti, poenas pati ingentes atque aeternas coguntur. Talis uitae exitus illos manet, qui mundum magis quam mundi dominum diligunt. DE SECVLI CONTEMPTORIBVS AMATORIBVSQUE Parabola X Quidam dum piscarentur, alii in mari magnos optimosque pisces capiebant, aliis in littore stantibus algam tantum colligere curae


891. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

diuersi. Alter seruos suos die una omnibus affluere faciebat deliciis, ita ut nihil ab eis desyderaretur, quod caro concupisceret. Reliquo uero uitae tempore omni prorsus uoluptate exutos nunquam conquiescere sinebat, semper infestans, semper ab eis poenas exigens, magis quam dici queat atroces. Alter econtrario per diem unum suos multum uexabat, sed deinceps per omnes reliquos bona cuncta illis ad uotum suppeditabat. Quis adeo imprudentis ingenii est, ut nesciat, cui regum istorum seruire magis expediat? Duo reges Deus et demon


892. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

infestans, semper ab eis poenas exigens, magis quam dici queat atroces. Alter econtrario per diem unum suos multum uexabat, sed deinceps per omnes reliquos bona cuncta illis ad uotum suppeditabat. Quis adeo imprudentis ingenii est, ut nesciat, cui regum istorum seruire magis expediat? Duo reges Deus et demon sunt. Regnat hic super peccatores, ille dominatur justis. Malus demon eos, qui sibi seruiunt, quandiu uiuunt, in deliciis habet; cum decesserint, inaeternum cruciat. Deus autem seruos suos uitae huius tempore, quod, quia breuissimum,


893. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE FVGIENDA FEMINARVM CONSVETVDINE PROFESSORIBVS CASTITATIS Parabola XV Quidam in Sicilia montem Aethnam flammas eructantem cum inscenderet, igni propior factus ardorem sentire coepit. Tum, quo proximior flagranti iugo accesserat, eo magis aestuabat. Postremo cupiditate scrutandi naturae secreta tam ultra processit, ut cinere prunisque repentina quadam montis respiratione ueluti uento effusis inuolutus periret. Qui uero procul inde considentes huic spectaculo aderant, ut uiderunt quod contigit, detestati sunt


894. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uicerunt. In his tamen quidam saepe humi effusi rursum resurgendo decertabant, ita ut eosdem, a quibus deiecti fuerant, superarent. Qui uero per ignauiam hostibus cessere, plurimi inuenti sunt. Quorum alii, cum primum acriter obstitissent, postremo pugnandi tedio magis quam ui aliqua superati manum aduersariis dedere. Alii uero ante pugnam transfugae facti iugum subiere inimicorum. De his, qui uicti sunt, regi tandem redditis supplicium sumptum est. Illis autem, qui cum uictoriae laude rediere, triumphus datus et cum rege


895. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod posthac me tibi spondeo praestiturum. Extemplo iste ueniam meruit, amplexu osculoque exceptus a patre, et cum illud, quod pollicitus fuerat, sedulo implesset, haeres factus bonis omnibus affluere coepit. Vsque adeo profuit ei mores uitamque correxisse. At uero alter magis arrogantis animi proteruitate obduratus, nec promissis allici nec minis potuit deterreri. Et quoniam nunquam ab inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non


896. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ab inueteratae maliciae proposito discedere uoluit, patre post diuturnam patientiam in indignationem tandem concitato meritas tanta obstinatione poenas dedit, non modo ab eo exhaeredatus uerum etiam teterrimo carceri uinculisque aeternis traditus. Hanc parabolam magis apertam esse reor, quam ut expositione indigeat. Quis enim ignorat Deum Patrem nobis in filios adoptatis et multa bona contulisse et plura promisisse, nos uero erga eum non solum esse ingratos sed etiam iniurios, dum neque, quae iubentur, facimus, neque, quae prohibentur,


897. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

corporis fatigatio; absque impensa, absque mora peragi potest, quod iubetur. Linguam tantum moue, ut confitearis, cor, ut doleas, animum, ut caueas, et omni prorsus animaduersione liber euades, immo et mercede, quae iustis promittitur, dignus. Caeterum, mirandumne magis an lugendum sit, nescio, cum poenitere et confiteri nemini non in promptu sit, non pauperi, non aegroto, non morboso, non longa aetate iam decrepito seni, esse tamen aliquos, qui ne hoc quidem praestare uolunt poenamque illam, omnibus, quae hic inferri queunt,


898. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

misere uitam sustentauit. Tantum illi mali contulit abiectissimi sibique diuersi artificis commune habitaculum. Haec parabola docet perditorum hominum conuersationem probatae uitae uiris esse perniciosissimam. Nam cum affectus nostri ad malum magis quam ad bonum proni sint, modicum fermentum totam massam corrumpit. Paulatim ad eorum transferimur prauitatem, quorum consortio usi fuerimus. Vnde Apostolus ad Thessalonicenses scribens: Abstinete uos , inquit, ab omni fratre ambulante inordinate!


899. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in caelis! Quis ergo tam insipiens rerum existimator est, ut non anteponat aeternam patientiae mercedem cuicunque iniuriae uindictae? DE INIVRIA QVAE NEMINI MAGIS NOCET QVAM SVO AVTORI Parabola XXXVII Fuit quidam tam irae impatiens, ut, cum in alios commotus fuisset, seipsum diuerberaret, neque uerbera solum, sed etiam uulnera quandoque infligere sibimet uisus. Etenim indignationis Furiis uelut rabidus canis agitatus, quoties aduersus


900. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uerbi pabulo Domini sui ouile bene nutrierint, nihil inde sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui auaritiae uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus exigens Dei gloria indignus erit atque audiet: Recepisti mercedem tuam. Et si elliciendae pecuniae causa praedicauerit, non praedicator fuisse a Domino arguetur, sed praeuaricator, cum praeceptum sit:


901. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Ille uidens tandem, quod uerbis urgendo adhortandoque parum proficeret, sumpto manibus ligone operi sese ardenter accinxit, parem ab reliquis exigens in agro fodiendo alacritatem. Omnes eius exemplo solicitius id, quod debebant, peregere. Et tunc plane apparuit his, qui operam suam locant, facto magis eorum, qui praesunt, quam dicto opus esse, ne pigritentur. Is enim, qui alios ad aliquid agendum hortatur tantum, plus poscere uidetur quam quod praestari possit. Qui autem et hortatur et simul negocii, ad quod hortatur, se facit consortem, nullum cessantibus


902. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

referrent. Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent,


903. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos ciuitate donauit bonorumque consortes fecit, in illos tantum, quos peccati nunquam poenituit, iustus, in alios omnes magis quam dici queat clemens. Nam si peccare non cessantes impunitos dimisisset, non ignoscere peccantibus uideretur, sed fauere, quod ab omni prorsus bonitate alienum foret. Longiusculo ambitu recitata parabola, quoniam ipsa se pandit, a nobis breuiter explicabitur. Rex regum Christus e


904. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

electos inuitabit Saluator dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi! O, prouocet saltem ad bene agendum tam immensae tamque inaestimabilis beatitudinis certa promissio, quos a uitiis terribilium suppliciorum minae non cohercent! Quamque magis uerendum est, ne tanto priuentur bono quam ne pro scelere puniantur! Maiori enim dolore, ut equidem reor, afficiet ipsos amissae caelestis felicitatis recordatio quam illata infernalis ignis poena. Vtroque autem torquebitur, qui praesentis uitae uoluptatibus diffluere quam Deo seruire


905. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non pauca, ob quae perplecti meremur, perpetrauerimus. Vnde igitur tantus mentis stupor, tanta animi stulticia? Friuolis nihilque ad nos pertinentibus periculis terremur, et futurae aeternitatis iudicium non reformidamus! In meditullio infiniti boni et infiniti mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere, nequid aduersi in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.