Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dicendi

Your search found 282 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 240-266:


240. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

solemnes quasdam disciplinae formulas respuant; quis enim ferat, ut in carminibus duplicatas rationes, ac triplicatas, areas temporibus proportionales, atque alia hujusmodi usurpemus? Verum quae suis enunciare nominibus ob minus elegantem dicendi modum minime audemus, an eadem ut aliter efferamus, omnis interclusus est locus? Nullane alia erit ratio, qua haec verborum asperitas leniri, ac moderari possit? Quaeque ob inamoeniorem quandam speciem conjungi eum numerorum


241. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

possit, eadem in graviore adhibeatur; sic in carminum artificiis suus est rebus quibusque cultus, nec qui levioribus studiis aptus esse possit lepos, atque urbanitas, idem etiam severioribus doctrinis rite adjungatur. Atque idcirco varia dicendi genera sunt a Poetis instituta, ut de majoribus rebus locupletior sit oratio, atque ornatior, de tenuioribus autem pressior, ac subtilior. Hinc res publice gestas, bellique varios casus epico versu illustrare illos, ac distinguere


242. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | SubSect | Section]

unum tantummodo reliquum est, idem tamen locupletissimum specimen, Lucretii Poema, quem mihi quidem non tam ipse potissimum imitari velle, atque exprimere videris, quam ab ipsa rerum similitudine deferri, ac pene rapi ad imitationem dicendi. Quid enim convenientius est, atque aptius, quam ut sermo rebus consentiat, aut quid magis alienum, quam, cum obscuriores sententias tractamus, orationem adhibere inaniter ita exultantem, ut legentium animi ab intelligendi


243. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

interprete indigebunt? Nam si ob suavitatem carminis adhibendas censes, qui caelo lepor, quae jucunditas ex obscuritate ac tenebris exoriri unquam potest? Perspicuitatem enim praesertim cum de abditis rerum causis erit agendum, primam dicendi virtutem esse judico, utque egregiae picturae, sic omnem scribendi laudem intercipi, si luce careat. Atque hanc unam ob causam opinor fuisse fabulas a veterum sapientium carminibus paulatim rejectas,


244. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

ob singularem illius ingenii magnitudinem mihi satis persuadeo. Sed id ipsum locupletissimo Laertii testimonio nobis etiam est proditum. Ait enim Aristotelem in eo, quem de poetis scripsit libro, luculenter fateri, optimis quibusque dicendi modis, ac poeticis figuris Empedoclis versus esse egregie instructos, ut proinde Empedoclem homericum omnino esse affirmet. Verum hanc Aristotelis in judicio de Empedocle ferendo varietatem inde profectam esse existimo, quod in


245. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

versus esse egregie instructos, ut proinde Empedoclem homericum omnino esse affirmet. Verum hanc Aristotelis in judicio de Empedocle ferendo varietatem inde profectam esse existimo, quod in suis de poetis libris universum de omnibus rebus dicendi poetarum artificium exquireret; in eo autem, qui unus e multis reliquus est illius poetices liber, ut Socrates philosophiam, sic ille poeticam a mundo ac caelo ad mores transferens sola humanarum actionum, quam Epici ac Tragici


246. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

animo exemisti; aegre enim adduci poteram, ut Virgilii Georgica ob eam imitationis inopiam non divini poetae opus existimarem, aut ipsum Lucretium tametsi sedulo, ac naviter philosophantem, ob sublimem ac singularem illam dicendi rationem, non item homericum, ac summum poetam crederem. Quid multa? ipsos epicos, et grandiores poetas non ad solam illam imitandi normam putabam exigendos: aliud quiddam majus atque amplius esse oportere arbitrabar, unde suos


247. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

leges et ad Iliadis exemplar accuratissime compositum in bibliothecis pene delitescere; Areosti vero Orlandum veterum vestigiis non tam sollicite insidentem, ac nonnunquam ab ipsa veritate naturae ultro aberrantem, tamen ob mirum istud dicendi genus videbam in manibus omnium esse, ac meipsum illis deliciis, ac pene praestigiis rapi, atque allici sentiebam. Tum A. quare sublatis atque exsolutis his tanquam nodis, quid dubitabimus jam illud statuere in


248. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

solum ac fundamentum sit, non in illa una tamen esse omnia, sed ab alio fonte derivandam singularem illam vim ac praestantiam. Ac si dicendum est, quod sentio, hanc praesertim locandam arbitror in illo poetarum proprio cogitandi ac dicendi genere, quo ita jucunde omnia admirabiliterque exprimunt, nihil ut esse possit nec ad res cognoscendas pulchrius, nec ad legentium delectationem praeclarius. Qui istiusmodi ornatu compti instructique sunt, hi sane in quascumque


249. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

nullo imitationis, nullo fabularum subsidio, hujus pulchritudinis inopiam compensaturos opinor. Tum B. ista mihi, inquit, mirifice probas: sed quanam in re potissimum hoc ipsum singulare dicendi genus collocas? Unde hunc tantum ornatum exoriri putas? Quibus tandem artibus utendum, ut hanc excellentium hanc praepotentem ac dominam animorum vim quipiam possit assequi? Arduam, inquit A., ac difficilem omnino rem


250. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

voluptatis ac pulchritudinis fontes perveniunt. Quam vim cum animo semel hauserunt, cultusque atque ornatus universos contemplati sunt, postquam ad scribendum accesserunt, ad illius praeclaram speciem omnem dicendi rationem dirigunt, illius colore ac lineamentis omnia convestiunt. Perinde enim ut ipsi affecti sunt, ita nos movent, et quos in rebus cogitandis ipsi percipiunt impulsus, eosdem in explicandis ad nos transferunt, nobisque


251. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

detractum? Aut cur non aequo animo fictis illis commentis careamus, cum haec eadem nec minus ubere ornamento compensent, nec ipsi fabulis fere dissimili? Hoc loco A. bene, inquit, narras, cum has poetarum formas, ac dicendi figuras fabulis similes affirmas. Ex iis enim, quae paulo ante commemorata sunt, tam inter se finitimae atque affines videntur, ut haud sciam, an eandem, sed certe parem utroque in genere vim inesse opinantur. Nam quid aliud sunt


252. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

omnino exclusas esse fabulas, quarum obscuritatem ac latebras illis tantum ademptas, jucunditatem pene restitutam esse video. Sed venit in mentem id a vobis exquirere, quomodo putetis oriri potuisse hanc ipsam inter fabulas, et has formas dicendi affinitatem? Nam neque casu hanc tantam similitudinem extitisse arbitror, neque invenio, cujus studio in hominum sermonem, et in scribendi elegantiam influxerit. Tum ego, quoniam, inquam, in sermonis principiis investigandis


253. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

detracta etiam necessitate propter voluptatem retinuerunt. Sed cum ad rerum obscuritatem, ac longiores sermonis ambages vitandas amoveri fabulas oportuit, tunc circumcisis ambagibus, earum vim atque elegantiam in hos concinniores dicendi modos traduxerunt. Unde quod in scripturae inveniendis elementis accidit, ut ipsae rerum picturae, quae initio ad res designandas adhibebantur, paulatim contractae in litterarum notas transierint, illud idem etiam in hominum


254. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

paulatim contractae in litterarum notas transierint, illud idem etiam in hominum sermone videtur contigisse: nimirum ut fabulae quasi cogitationum imagines ad rudiorum intelligentiam primo adhibitae, deinde contraherentur in hos breviores dicendi comptus, quasi figuras, quibus et communis sermo, et poetarum oratio praesertim esset elegantior. Nonne in paucis saepe verbis, et singulis fere vocabulis hujus originis vestigia, ac similitudinem deprehendimus? Verum ego vos ab


255. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

ad intimam formarum atque imaginum vim penitus inspiciendam, atque ad ipsas radices ac stirpes ejus, de qua dicimus, poetarum pulchritudinis nos revocas, dum illius originem a verbis etiam ac vocibus repetis. Nam quae demum alia hujus dicendi laudis elementa sunt, quam isthaec ipsa vocabula atque nomina? Aut quo pacto conceptae illae atque inclusae animis formae erumperent, nisi cogitationibus nostris hae vocum tanquam imagines


256. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

vocum orationi splendor adveniet? Ejusdem sententiae species alio verborum sive delectu, sive ordine, quam erit praeclarior? Sed his omnibus cum sese adjunget numerorum concentus, atque harmoniae vis, et omnes has et cogitandi et dicendi virtutes colligabit, ac vinciet, tum vero orietur illa concinnitas et suavitas carminis, quae poetarum laudes perficit una maxime, atque absolvit. Haec est, quae inusitato ardore commovet animos, et quocumque incubuerit, facile


257. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

cum eandem a rebus distrahunt. Siquidem non citharoedum aut auloedum aliquem instituimus, quorum inanes etiam vocum soni per se possunt consistere, neque de modorum quopiam artifice, sed de praecellente rerum pulcherrimarum effectore, ac dicendi moderatore inquirimus. Cujus illa demum erit germana concinnitas, quae ex hac numerorum cum rebus ac sententiis consensione coalescet. Tum B. hac etiam ex parte, inquit, quanta Didascalicorum virtutibus fiet accessio!


258. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

ex parte, inquit, quanta Didascalicorum virtutibus fiet accessio! Res enim ex philosophiae ac doctrinarum fontibus haustae sane et numerorum copiam et uberiores sonos per se ipsae parient. Sententiarum vero illa vis quantum elegantia dicendi, et carminis concentu augebitur! Sed haec ipsa etiam suavitatis novitas, atque insolentia quantam pulchritudinem, quantam jucunditatem rebus adjiciet! Inusitata haec doctrinis inducta species cum inde accidet, unde minus


259. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

multa nobis communia sunt jura, discimus. Quae quidem omnia et ipsa rerum magnitudine nostros sublimium atque admirabilium appetentes animos valde capiunt, et nostra magnopere intersunt, nosque propius attingunt. Temperatior autem dicendi modus, veritatis nimirum docendae, didascalicis poetis erit adhibendus. Verum, si Epicorum vires eisdem minus conveniunt, non idcirco sui etiam illis comptus venustatesque desunt. Menander Homeri similis esse noluit, neque vitio


260. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

scribendi genere versantur, idcirco ab omni sublimium rerum magnitudine arcebimus? An solis Epicis ingentium hujusmodi argumentorum omnem apparatum tribuemus? At ne illi quidem ipsi in eadem semper magnificentia versantur. Iliadem dicendi vi ac magnitudine Odissea uberiorem ipsa rerum magnitudo ac dignitas faciebat: nec iis assentior, qui Homeri magniloquentiam cum aetate consenuisse existimant; sed πολίτειας


261. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

ab iis fere solis, qui locorum descriptiones rite teneant, et militari scientia instructi sint, intelligi probe possunt, neque tamen praeclare conscriptae historiae laude carent. Nemo Aristotelem, nemo Platonem non inter summos egregie dicendi magistros collocat, tametsi a doctissimis tantummodo legantur. Ipse latinae eloquentiae parens Cicero non minorem opinor propterea sibi laudem comparavit in iis, quae de philosophia eximie scripsit, quia a paucioribus cognoscuntur.


262. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

eloquentiae parens Cicero non minorem opinor propterea sibi laudem comparavit in iis, quae de philosophia eximie scripsit, quia a paucioribus cognoscuntur. Sed discedamus a philosophis, ad poetas veniamus. Ipsum illud insolens eorum dicendi genus, et aliena pene, qua loquuntur, lingua, quid magis declarat, quam fugiendae multitudinis consilium? Nonne aperte istud etiam indicat, cum identidem profanum atque imperitum vulgus a usis versibus arcendum denunciant? Quod eo


263. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

quidem ipsius, ac vitae necessitatis, quae caeteroquin tanquam finis artibus est propositus, rationem habeamus? Quis enim signa ac picturas egregie laboratas, ob eam utilitatis inopiam minus magnifaciet? Aut poetarum labores ob solam dicendi excellentiam, non philosophorum, ac mathematicorum etiam inventis conferat, cum utraque parem animi solertiam in dissimili genere praeseferant. Si ad hanc igitur legem Didascalicorum conatus exigemus, qui in hac ingenii


264. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

in dissimili genere praeseferant. Si ad hanc igitur legem Didascalicorum conatus exigemus, qui in hac ingenii contentione duas habent excellendi partes, duplicemque commendationis causam, alteram a dicendi laude, alteram a rerum praestantia deductam. Ac de dicendi quidem laude satis esse arbitror, quae hactenus sunt commemorata. Quod ad res ipsas attinet, certe non minorem ingenii vim declarant. Nam quaecumque in promovendis


265. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

Didascalicorum conatus exigemus, qui in hac ingenii contentione duas habent excellendi partes, duplicemque commendationis causam, alteram a dicendi laude, alteram a rerum praestantia deductam. Ac de dicendi quidem laude satis esse arbitror, quae hactenus sunt commemorata. Quod ad res ipsas attinet, certe non minorem ingenii vim declarant. Nam quaecumque in promovendis doctrinis excogitata ab aliis, atque inventa divinitus fuerunt, dum


266. Stay, Benedikt. Philosophiae recentioris versibus... [Paragraph | Section]

inventa divinitus fuerunt, dum illi in bono lumine collocant, atque eo Musarum speciem afferunt, ut parem iisdem rerum auctoribus ingenii sibi gloriam vindicent. Quidni enim inveniendi pene laudem promereri ii possint, quorum egregio dicendi artificio quaecumque exposita sint, continuo eadem nova omnino, et nunquam antea aut lecta, aut audita videantur? Quare quae tam praeclara erit Epicorum et Tragicorum opera in fabula rite constituenda, atque in rebus, quas quis


Bibliographia locorum inventorum

Stay, Benedikt (1714-1801) [1755], Philosophiae recentioris versibus traditae, versio electronica (, Rim), 24209 versus (24170 epici), verborum 184044, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - epica; poesis - epigramma; prosa oratio - dialogus] [word count] [staybphilrec].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.