Idaeae de organizanda Regni Diaeta
Idaea quattuor Regni Statuum diserte determinanda.
§-o 1-o
1 Ut Diaeta rite organizetur, ante omnia determinari debet quot et qui
sint Status Regni? 2 Ac de eo quidem constat quod Hungaria quattuor Status
habeat; verum qui
1798. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
Idaeae de organizanda Regni Diaeta
Idaea quattuor Regni Statuum diserte determinanda.
§-o 1-o
1 Ut Diaeta rite organizetur, ante omnia determinari debet quot et qui
sint Status Regni? 2 Ac de eo quidem constat quod Hungaria quattuor Status
habeat; verum qui illi sint, in eo discrepat ipse stylus curialis.
3 Ingressus articulorum Diaetalium omnesque publicae comitatuum expositiones
hunc titulum gerunt: Nos
1799. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
9 Ut primum caput fundate determinari possit, praemittenda sunt illa
principia e quibus emergentes hac in re quaestiones tuto decidi possint; haec autem in
sequentibus concentrantur.
10 Constat diplomatice comitia Regni inde ab exordio usque ad Mariam
Primam viritim fuisse convocata, sub hac primum vestigium exstat quod 1385. de singulis
Comitatibus (verba sunt diplomatis) quattuor potiores nobiles fuerint
convocati, postea usque Ludovicum Secundum usus
1800. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
possit; ubi tamen diserta lex praexstitit, hanc non nisi e subversante reali aliqua causa
mutari expedit; usum, si temporis iniuria aut partium studio irrepsit, abrogare, si proficuus
censeatur, in disertam legem referre interest. 12 Certum enim est publicam
Regni administrationem propter usus eiusmodi qui, quia diserta lege non sunt definiti, loco
et tempore variare solent, fluctuare; his praemissis
Quibus ius suffragii in Diaeta porro etiam relinqui expediat? — Statui
1801. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
per repraesentantes tantum evocari, vel paucis illis praelatorum
repraesentantibus votum curiatum, id est tale quod voto totius
magnatum Status aequipolleat, attribui deberet; neutrum autem expedit.
5 Quomodo enim Barones Regni, quomodo Supremi Comites per
repraesentantes evocari possent, quando ipsorum saepe comitatuum interesse ad
invicem adversatur? 6 Quale rationabile criterium pro eo definiendo assummi
posset, quot repraesentantes Baronibus, quot
1802. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
hunc inde a prima regum periodo pro legali magnate habitum fuisse constat.
4 Itaque praepositus Mikulich in comitiis 1625. sibi qua Priorem
Auranae repraesentanti sessionem assignari petiit, et petito eius Status, forte ad
sustentandum Regni Hungariae in bona prioratus ius detulerunt; nulla itaque ratio videtur
quare hic elargito sibi forte e ratione Status favore privetur.
5 Sicut enim noxias abolere, ita innoxias leges conservare ipsa legislationis
natura suadet.
1803. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
agatur.
Titulares comites et barones porro ad comitia non evocandi.
§-o 7-o
1 Relate ad Statum magnatum. In prima et secunda regum epocha pro
magnatibus non nisi Barones Regni et Comites Parochianos, id est Supremos Comites, habitos
fuisse palam est.
2 Constat quidem diplomatice quod iam in prima regum epocha, qui minimae
alicuius rei regiae curam habuit, iam titulum comitis talis rei gesserit, veluti comes
1804. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
v.g. Horreorum Regiorum Praefectus. 3 Exstant enim
litterae Ladislai Chuni de 1275. quibus Petrum Betten, iam comitem udvornicorum
, primo ad Statum nobilium elevat; constat etiam quod perpetui liberi comites,
qui nec Barones Regni, nec Supremi Comites fuerunt, iam sub Bella Quarto et Stephano Quinto
viguerint; verum horum etiam praerogativa non in titulari magnatis charactere sed in eo
consistebat quod populus talis dominii, in quo ipsis titulus perpetui liberi comitis
concedebatur, a
1805. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
in partis 1-mae titulo 93. dicitur quod si vero magnas vel solo nomine baro
fuerit; verum non constat an titularis eiusmodi baronatus ius suffragii inter
magnates tribuerit, et si tribuit, apparet quod titulus realis alicuius officii, quales
fuerunt Baronatus Regni, non vero nudum magnatis nomen ius hoc tribuerit.
5 Quod tales, qui super nudo comitis aut baronis titulo gerendo litteras a
rege impetrant, constitutio Hungarica pro magnatibus non agnoverit, vel inde patet quod
primus ex Hungaris *** Palffy
1806. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
adhuc eotum apud Hungaros ita fuerit
peregrina ut condito eatenus articulo LII vulgo groff addiderint.
6 Totum titularium comitum et baronum institutum constitutioni Hungaricae
peregrinum esse vel inde apparet quod iuxta hanc Baronum Regni eminentior sit
character quam Comitum Parochianorum, ubi e contra inter titulares character
comitis potior reputetur quam baronis.
7 An ab eo statim tempore quo etiam Hungari titulum magnatis praevia
1807. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
Magnatum concessum fuerit, ne quidem e condito post octo a Palffy pro
comitis titulo facta recommendatione annos articulo 1-o ante coronationem 1608. satis
apparet; nam et ibi magnatum universim tantum mentio sit, quin appareat an per
hos lex tantum Barones Regni et Supremos Comites, vel vero omnes etiam titulares comites et
barones intelligat.
8 Utcunque sit, hi iure hoc longo iam tempore gaudent, neque interest hoc
eos privare, nisi realis quaepiam causa subversetur.
9 Iam vero dum
1808. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
aequalitas.
13 Accedit quod, cum in Superiori Tabula vota viritim emittantur, ratio
ipsa admittere non videatur ut unius titularis, quandoque vix maiorennis comitis aut baronis
personale votum tanti habeatur quanti Iudicis Curiae, Bani, aliorumque primorum Regni
Magistratuum.
14 Itaque ut circa titulares comites et barones, praesertim postquam
numerus eorum adeo auctus est, aliqua mutatio fiat, non tantum ratio aequilibrii inter
Status, sed et ipse spiritus constitutionis exigit; ac huic quidem maxime
1809. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
et praepositi, sensim
superiores etiam possessionatorum religiosorum ordinum, denique
ipsi absentum magnatum nuntii ius suffragii obtinuerunt, ita ut iuxta stylum
modernum Inferior Tabula omnes quattuor Regni Status complecti censeatur. 4
Verum id quidem ipsi constitutionis Hungaricae naturae repugnat; haec enim, ut illam, quae
Statibus competit, legislationis partem debite aequilibret, e primis duobus Statibus unum, e
posteriori alterum corpus efformavit.
1810. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
debite aequilibret, e primis duobus Statibus unum, e
posteriori alterum corpus efformavit. 5 Non possunt itaque primi duo Status
ita dividi ut singuli pars una in Superiori, pars alia in Inferiori Tabula suffragium habeat.
6 Et si Inferior Tabula omnes Regni Status complectatur, tum Superior ipso
facto supervacanea efficeretur; donec naevus iste, qui certe temporum iniuria irrepsit,
emendetur, impossibile erit, ut mox videbimus, iustam votizationis normam stabilire.
7 Interesse proinde videtur ipsius
1811. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
Ablegati absentum Magnatum cessent.
§-o 12-o
1 Nihil tamen magis irregulare est quam Ablegati absentum
magnatum in Tabula Inferiori; an ante 1608-vum vel legales magnates, id est Barones
Regni et Supremi Comites, ius habuerint in casu absentiae repraesentantem suum ad comitia
mittendi, non constat; nullum enim hactenus eius rei vestigium erutum est. 2
Hoc anno legis articulus quippe 1-mus ipsis ius hoc attribuit et sessionem ipsis in Tabula
1812. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
paginis hanc in rem disputata sunt, et tamen sententia haec nec cum principiis
constitutionis Hungaricae nec cum natura legislationis cohaerere videtur.
8 Relate ad 1-mum, in Hungaria unam legislativae potestatis partem
Princeps, aliam omnes quattuor Regni Status in comitiis congregati habent. 9
Dudum iam in constitutionale principium abivit illud quod Statum nobilium relate ad comitia
non efficiant omnia nobilium individua, sed illa tantum, quae singuli comitatus nobiles pro
repraesentantibus suis delegerunt.
1813. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
conferunt regiam
potestatem, ipsi tamen illam non possunt exercere, ita in comitatibus nobilitas confert
quidem Ablegatis suis ius partem potestatis legislativae in comitiis exercendi, ipsa tamen
illam non potest exercere; licet enim etiam in comitatibus omnes quattuor Regni Status
partialiter concurrant, certum tamen est quod comitatibus nulla pars legislativae potestatis
competat, quia secus etiam in comitatibus nihil sine auspiciis Principem decerni posset, et
tunc Hungaria non esset monarchia cuius caput est Princeps, membra vero
1814. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
Status
partialiter concurrant, certum tamen est quod comitatibus nulla pars legislativae potestatis
competat, quia secus etiam in comitatibus nihil sine auspiciis Principem decerni posset, et
tunc Hungaria non esset monarchia cuius caput est Princeps, membra vero quattuor Regni Status
praescripta legibus forma in comitiis congregati, sed efficeret corpus e pluribus eadem
gubernii forma gaudentibus provinciis conflatum, quale exempli causa in Hollandia septem
foederatae provinciae constituunt.
12 Quod exercitium
1815. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
perinde sunt membra S. Coronae, et pro natione
non nisi omnes simul sumpti Status considerantur. 7 Iam vero si
Superiori Tabulae tantum ius intercedendi decisis inferioris
Tabulae tribuatur, ipso facto privarentur duo Regni Status, praelatorum nempe et
magnatum, iure proponendi, quo tamen semper gavisi
sunt. 8 Obtinuit quidem etiam in Hungaria mos ille ut ius propositionis
maxima in parte apud Tabulam Inferiorem
1816. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
id est Tabulae Optimatum,
quae perinde pro distincto a natione corpore consideratur, deferre. 12 A
contrario ergo in Hungaria, ubi rex iure propositionis gaudet, ubi nationem omnes simul
sumpti Status repraesentant, inconsequens foret ius hoc duobus Regni Statibus
denegare.
13 Quoad
19.13 Quoad] Quo ad
alteram modalitatem: ubi Status inaequali numero constituti et tamen iisdem
praerogativis donati sunt, quaestio inducendi inter eos aequilibrii facile
1817. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
secus
possent tres Status adversus quartum coalescere eundemque omnibus iuribus exuere, dein iterum
duo contra tertium, et sic constitutio, quae mutuo consensu coaluit, per partiales tantum
eiusmodi dissensus everteretur. 46 Hac in re Princeps cum quattuor regni
Statibus eandem iterum subit considerationem ac si unum individuum cum societate e quattuor
hominibus conflata contraheret, quae peculiares pro singulo suo individuo favores stipulata
fuisset; sicut enim tota haec societas nihil de favoribus alteri contrahenti
1818. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
19 Pro iis, qui in externa manipulatione aetatem cum laude
consumpserunt, alia et quidem in linea utili praemia constituenda putarem.
20 Selectum consiliariorum fortasse mercedis etiam exilitas impedit,
praesertim cum consilium in limite Regni constituatur. 21 Inde fit ut
periphaeria selectus ferme ad aliquot adsitos comitatus restringatur, nimirum cum solum
advicinantium bonorum subsidium penes moderna stipendia consiliarios indemnes reddere possit.
22 Maxima tamen pars agendorum
1819. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
vernali et autumnali.
(5tae) 55-o Tabellae pretii rerum victualium.
C.
Publico-Politica.
1 I. Publica, quae augustam Aulam, totum Regni statum, aut nexum cum
exteris provinciis concernunt.
(4tae) 1-o Circa itinera Suarum Maiestatum vel ablegatorum exterarum provinciarum.
(6tae) 2-o De diversis honorum, characterum, et dignitatum gradibus variis collatis.
(3tiae) 3-o De
1820. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
minuere interest, determinare iterum ad
executivam refertur potestatem. 2 Ac leges quidem nostrae non tantum numerum
consiliariorum in viginti duobus defixerunt, sed illud etiam provide sane constituerunt, ut hi
ex omnibus regni partibus deligantur. 3 Verum id quod aliis generaliter tantum
conceptis ordinationibus evenire solet, ut raro in realem effectum perducantur, id quoque huic
legi evenisse experimur. 4 Interest itaque ut lex haec iam ad specificum
reducatur, et
1821. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
datoque pro iis, qui praeterea recurrere vellent,
competenti tempore candidatos proponere debeat.
§-o 4-o. Uti et officiorum subalternorum.
1 Et licet anteriores leges id de consiliariis tantum disponant ut ex
omnibus regni partibus deligi debeant, cum tamen eadem prorsus ratio etiam pro subalternis
officiis pugnet, cumve tanto plura pro consiliarii munere capacia individua singulus
districtus habiturus sit si iuventus sua etiam in subalternis officiis formata fuerit,
censemus totam prioris
1822. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
aut quispiam alter mortalium de corona sine
regno potuisset disponere, aut hereditarium iam tum fuisset Ungariae regnum.
6 Sed ut ulterius procedamus: postquam se regem eligi vi fecisset
Ferdinandus, eodem exercitu ulterius progressus, cum Turca Dravanas regni partes popularetur,
ipse egregius Turcicae feritatis aemulator Danubianas regni partes sic praeceps devastavit ut
brevissimo tempore Zapolium, cui exiguum virium superfuerat caeso ad Mohachium
3,6 Mohachium] Mohachichium
1823. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
iam tum fuisset Ungariae regnum.
6 Sed ut ulterius procedamus: postquam se regem eligi vi fecisset
Ferdinandus, eodem exercitu ulterius progressus, cum Turca Dravanas regni partes popularetur,
ipse egregius Turcicae feritatis aemulator Danubianas regni partes sic praeceps devastavit ut
brevissimo tempore Zapolium, cui exiguum virium superfuerat caeso ad Mohachium
3,6 Mohachium] Mohachichium
nobilitatis flore regno penitus eiceret. 7 Quid faciat regno per
1824. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
aut malitiose impellere contra ius iurandum contra humana divinaeque iura non
dubitarunt.
§ 4.
1 Sed ut regrediamur; mortuo Zapolio existimavit Ferdinandus se vigore
illius nescio cuius foederis in alia quoque regni parte successurum, ast Ungari
utentes iure, quod ipsis Zapolii conventio auferre haud valebat, filium eius Sigismundum in
cunis adhuc vagientem in regem elegere. 2 Cuncta ilico Ferdinandus commovit
perduellionemque rursus
1825. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
furor; cum nullum iam in vivos crudelitatis genus superesset, in mortuos
saevitum fuisse indubitata tradunt monumenta; nempe subiugata iam Transylvania Ungariam,
Austriam inter et illam mediam, nullum respuere posse servitutis iugum existimabant.
3 Protrita omnia regni iura, violatae militari licentia nobilitatis
libertates (3:1598), inducta rursus externorum dominatio, clausae gentilibus dignitates,
palatini munus rursus suppressum, ut iam cuique liceat existimare an non in tanta legum ruina
lex Andreae periuro principi resistendi
1826. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
armis
Austriacorum tyrannidi obvium itum est? 20 Commota ilico universa Europa est,
indictum religioni bellum, pro fide catholica pugnari clamitabatur; quasi vero omnium, quae
unquam gessit Ungaria, bellorum civilium non fuerit causa principalis libertatum regni
violatio, quibus quod Lutherani quoque pars non exigua Ungarorum interfuerint,
illorum in regno stabilimentum ex accidenti interveniebat. 21 Atque his
artibus Austriacorum stabilita in regno pestis illa praeclarum suas intentiones aulae
1827. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
exsequendi semper modum dedit.
§ 9.
1 Quod vel his, de quibus loqui coeperamus, comitiis palam factum est; nam
ut primum intuitu religionis in diversa abire Ungaros aula conspexit ne, quas memoravimus,
regni querelis indulgeri cogeretur, specioso, ne dissensiones in amplius gliscant, praetextu,
insigni ludibrio, comitia dissolvit. 2 Quid faciat sic ludificatum infelix
regnum dum non modo premi se omni calamitatum genere, sed et desperandum esse de remedio
videt?
1828. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
vel id indignatus quod Ungari mala sua
quaeri ausi fuissent, quoniam de universis se non poterat vindicare, in Lutheranos, partem
utpote infirmiorem, detonavit, quasi publicas ipsi consultationes
turbassent, ultusque privatorum supplicio regni totius querelas est. 4 Tum
vero alienatis Lutheranorum quoque animis vix Bocskaius, quem privatae iniuriae caesari
infestum reddiderant, hostilem in eum animum ostendit, cum ilico ab eo adversus caesarem
universum regnum stetit coegereque armis, cum
1829. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
caesari Transylvaniae vacare integrum
fuit. 12 Verum enimvero vix rebus contra Gallos Suevosque prospere compositis
ilico in oppressionem tantum
Ungaricae libertatis intendit. 13 Ita regis felicitas funesta semper regni
libertati fuit. 14 Ad Rakoczium Ungari ilico confugere, qui rem melioribus
tentans proposuit primum aulae regni querelas remediumque postulavit. 15 At
illa distracto in alia Turca nihil sibi metuens a Transylvano surda aure cuncta accepit; cum
1830. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
ilico in oppressionem tantum
Ungaricae libertatis intendit. 13 Ita regis felicitas funesta semper regni
libertati fuit. 14 Ad Rakoczium Ungari ilico confugere, qui rem melioribus
tentans proposuit primum aulae regni querelas remediumque postulavit. 15 At
illa distracto in alia Turca nihil sibi metuens a Transylvano surda aure cuncta accepit; cum
Rakoczius ab Ungaris etiam adiutus insignibus aliquot proeliis ad pacem reddendasque Ungaris
libertates feliciter compulit.
1831. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
Hungaria,
11,3 in Hungaria] in margine addita
in qua supremis viribus tyrannidem occupare constituerat, se posse stabilire.
5 Atque id ipsum etiam exteris ducibus et extraneo milite, cum contra regni
leges, tum adversus votum Ungarorum, qui pro intercedente foedere succurri potius Rakoczio
contra Polonum voluerunt, perfecit, ac in palatini authoritatem iam tum involavit.
6 Ad occupandam deinde Transylvaniam animum adiecit quod alienatis ob
1832. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
Gothardum profligavit deditque ingentem toti Christianitati spem futurum ut Turcae
maxima quaeque acciperent detrimenta, cum caesar utilitatis tantum suae studiosus pacem ilico
adversus omnium opinionem fecit. 15 Nullam in eo foedere Ungari partem,
contra omnia regni iura, contra praestitum a caesare in coronatione sua iuramentum, habuere,
intellexere post pauculum adversus se, non pro se pacem illam factam esse; nam Turca per
universam ilico Ungariam tributum exigere coepit, cumque ad caesarem Ungari recurrissent,
dare tantum
1833. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
mortuo sub obsidione patre fuit.
§ 13.
1 In tantis calamitatibus Ungari, ne quid relinquerent intentati, cum
caesar comitia pervicaciter denegasset, diaetam ipsi creando palatino Cassoviam indixere,
quod regni lex (3:1608.) id ipsis indulgeret. 2 At caesar pro novo laesae
maiestatis crimine id accepit. 3 Missis itaque parte una legatis quo
13,3 quo] quae
suam diaetae illi significaret indignationem, iusso
1834. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
§ 15.
1 Quo loco, quoniam factum illud tot sceleribus, periurio, crudelitate,
avaritia, dominandi libidine perpetratum per illam nescio quam rebellionem excusare solent
Austriaci, quaero ego ab iis an eam aliquorum tantum, an totius regni fuise rebellionem
putent? 2 Si aliquorum, non potuit ergo totum regnum contra datum iusiurandum
ita omni prorsus libertate spoliari, et alioquin illegitimum fuit illud contra leges regni
extra Ungariam celebratum iudicium, nec mirum quod viso eo exemplo nemo
1835. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
solent
Austriaci, quaero ego ab iis an eam aliquorum tantum, an totius regni fuise rebellionem
putent? 2 Si aliquorum, non potuit ergo totum regnum contra datum iusiurandum
ita omni prorsus libertate spoliari, et alioquin illegitimum fuit illud contra leges regni
extra Ungariam celebratum iudicium, nec mirum quod viso eo exemplo nemo amplius aulae fidere
ausus sit Ungarorum. 3 Si vero regni totius eam fuisse rebellionem dicunt,
primum dici peto quo fundamento id asserere possunt; nam quod secreta illa rempublicam
1836. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
ergo totum regnum contra datum iusiurandum
ita omni prorsus libertate spoliari, et alioquin illegitimum fuit illud contra leges regni
extra Ungariam celebratum iudicium, nec mirum quod viso eo exemplo nemo amplius aulae fidere
ausus sit Ungarorum. 3 Si vero regni totius eam fuisse rebellionem dicunt,
primum dici peto quo fundamento id asserere possunt; nam quod secreta illa rempublicam post
mortem caesaris constituendi consilia attinet, id primum rebellio dici non potest quod de
tempore, quo nullum amplius sive caesari, sive
1837. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
5 Novum itaque rursus rebellionis
titulum comminiscitur eamque a protestantibus initam fuisse conspirationem praetendit
quamquam pars longe maxima eorum, qui condemnati sunt, insignes catholici fuere.
6 Delegat itaque Eperiesiense contra iura regni, contra ius iurandum ex meris
extraneis iisque flagitosissimis perditissimisque mortalium compositum iudicium sacrilegus
imperator. 7 Erigitur media in urbe obductum lugubri panno theatrum,
dilatantur carceres, triginta amplius adducuntur carnifices, miles
1838. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
7 Erigitur media in urbe obductum lugubri panno theatrum,
dilatantur carceres, triginta amplius adducuntur carnifices, miles toto regno veluti
venaturus eos, qui inducendae hereditati obsistere potuissent, emittitur discuritque, omnis
urbis carceres primoribus regni complentur. 8 Dici non
potest quantam illic caedem patraverit Austriaca crudelitas; id sufficiat nosse nulla die,
usque dum voti damnaretur Leopoldus, vacatum esse, saepe autem etiam quadraginta uno die ab
imperitis legum
1839. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
opibus magis conspicuus, ita facilius
avaritiae crudelitatique Austriacae immolabatur. 13 Dii boni! quantis solum
VIVAT PETRUS capite stetit, quod initiales posterioris vocis litteras sic
aliqui interpretabantur: princeps, Emericus, Tököli, Regni Ungariae, salus;
cuius significationis se conscios fuisse multi caesorum ad extremum vitae spiritum constanter
pernegarunt. 14 At viden Austriacam perfidiam: si quis minus (ut ipsi
dicebant) reus, re ipsa autem omnis culpae expers condemnabatur,
1840. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
se debuerit recipere posessionem, perfecturus
tandem, quod tam diu Austriaca ambiverat superbia, comitia Posonium convocat Leopoldus, non
tanquam esset id petiturus sed aperte iubens: "In procurando" (inquiens) verba diplomatis
sunt, "pristinae felicitatis aviti sui Regni Ungariae, fatu illud etiam salutare sibi
occurisse remedium ut Iosephum in futurum eorum hereditarium regem coronari faceret."
17 Vix crederes in tanto discrimine dubitare adhuc Ungaros ausos fuisse;
occupata caesareo milite
1841. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
pro masculo solum, in hereditatem Ungaria consensit, ea expressa lege ut, quamquam
hereditario regno, libertates tamen cunctae iis permanerent. 23 Consensit in
id pro more Austriaco fallax Leopoldus, solennem solum Andreae legem, qua dabatur, si in
libertates regni princeps involasset, armis etiam sine infidelitatis nota ei resistendi
Ungaris potestas, excepit. 24 Nimirum relicta questus libertate obediendi
necessitatem Regno imposuit et, cum omnia large aula promitteret, cuncta violandi sibi
reservavit facultatem.
1842. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
quam ut tandem, quod peiuscule nuper illi successerat, inducta despotica
regiminis forma pro libidine posset dominari, ilico
hereditariam regiminis formam cum despotica confudit. 2 Turbata effreni
militum licentia cuncta regni iura, habita contemptui nobilitas, palatinus pro mediatore
aulae servus effectus, impositum auctumque absque comitiis tributum (quod quantum nos
vocitamus). 3 Ingens nobilitatis numerus fisci potentia fortunis exutus est.
4 Cuius rei id solum
1843. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
del. auctor artem | eius postea
additum | post causa del. auctor suspendit
4 Adhibita deinde eundem in finem magis speciosa remedia, impleta
specie securitatis procurandae externo milite omnia regni praesidia, quibus copiis velut
compedibus
22,4 in postea additum | compedibus pro uno aut duobus verbis deletis
scriptum
universa Ungaria tenebatur. 5 Auctus in immensum
1844. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
copiis velut
compedibus
22,4 in postea additum | compedibus pro uno aut duobus verbis deletis
scriptum
universa Ungaria tenebatur. 5 Auctus in immensum specie impopulandi
regni coloniarum numerus quo exaequantibus nativos exteris habitatoribus dimidiam semper suis
obnoxiam consiliis regni partem Austria haberet. 6 Erecta innumera Ungarorum
lecto ferocissimo quoque regimina specie aperiendae Ungaris ad bellicos honores viae, re ipsa
1845. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
uno aut duobus verbis deletis
scriptum
universa Ungaria tenebatur. 5 Auctus in immensum specie impopulandi
regni coloniarum numerus quo exaequantibus nativos exteris habitatoribus dimidiam semper suis
obnoxiam consiliis regni partem Austria haberet. 6 Erecta innumera Ungarorum
lecto ferocissimo quoque regimina specie aperiendae Ungaris ad bellicos honores viae, re ipsa
ut quoties externum bellum opportunam Ungaris sese vindicandi praeberet occasionem, semper eo
praetextu,
1846. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
infelix princeps, Eperiestinum primum, inde Viennam, mox
Neostadium, fatalem Ungaris proceribus locum, raptatur. 4 Post durum sex
hebdomadarum carceris squalorem venit ad eum examinandum Buccelinus aulae cancellarius; negat
ille se ullius quam comitiorum Regni Ungariae iudicio subesse. 5 Altero die
producitur unicus testis simul et accusator Longevalius, impallescit horrore perfidiae ad
primum conspectum principis, perstat tamen in scelesta confessione, Szirmaiumque Vagum et
Okolicsanium, quos nunquam viderat,
1847. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
Vagum et
Okolicsanium, quos nunquam viderat, certo die, quo longissime alter ab altero distabant,
scelerata agitasse consilia confitetur. 6 Nulla hic patriae legum, nulla
iuris iurandi ratio a caesare habita. 7 Institutum rursus contra iura regni
delegatum ex extraneis conflatum iudicium illique iudicandus traditur Rakoczius, certissima
(ni sors secus tulisset) Austriaci odii victima. 8 Allata a Neostadiensi
consule accusationis capita, datumque triginta solum dierum ad respondendum spatium.
1848. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
et pacem cupiebat, nec a despotico recedere regimine volebat.
5 Principio eius congressus post multa inania de plenipotentiis, de titulis
certamina Ungari quasi pro basi tractatus praemissum voluere per declaratam domus Austriacae
succesionem hereditariam regni proprietatem haud intelligi, quasi ex eo, quod hereditarium
dicatur Ungariae regnum, iam instar aliarum hereditariarum provinciarum appropriatum domui
Austriacae foret illaque non tam illi praeesset quam id velut patrimonium suum possideret,
proindeque quod lex Andreae
1849. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
33,9 hereditariarum] hereditarium
provinciarum ratio cum ibi rex ex proprio arbitrio simpliciter ordinare et soleat et
possit, hic vero de vectigalibus (si modo leges datumque ius iurandum observare velit) nihil
nisi ex regni mente constituere possit. 10 Caesar in eam Ungarorum
declarationem vix, aegre, demum tamen concessit, superatae deinde ingenti labore armistitii
condiciones sunt.
§ 34.
1 Ast ubi ad pacis tandem
1850. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
SubSect | Section]
§ 35.
1 Talia caesar Ungaris responsa dedit nec id quidem antea illis manifestans
quam indutiae ad finem decurrere incoepissent, nimirum nec locus iis respondendi et occasio
praeberetur, adiectis minis evertendi regni ni iis prompte assensissent. 2
Itaque oportebat sumptum malo omine bellum vel invitum Rakoczium continuare; cuius non potuit
non infelix exitus esse. 3 Dudum praeclusa Ungaris militarium honorum via
robur eorum
1851. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
collatae mihi gratiae magnitudinem advertam, tanta mihi ex illa
video incumbere gratitudinis argumenta ut iis non dico explicandis, sed ne recensendis quidem
aut tempus, aut oratio sufficiat.
3.1 Quod me Augustissimus munere hoc, quod inter praecipuos sacrae Regni
Hungariae Coronae honores numeratur, exornaverit; quod eum mihi comitatum benigne concrediderit
qui situs et amoenitate, et opportunitate, populationis numero, ipsa nobilitatis frequentia,
defixa in gremio sui sacrorum profanorumque negotiorum sede praecipuum inter patriae
1852. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
communia amodo nobis sunt officia, ita reportandus exinde calculus ad
nos aequo iure pertinebit. 4 Mihi semitam, qua incedas, indicare, Tibi hanc
naviter terere, non laboribus fatigari, non deterreri difficultatibus convenit.
5 Semitam hanc quoniam legibus regni et benignis ordinationibus luculenter
descriptam habes, quoniam eam longiori tempore iam trivisti, nihil reliqui est quam ut in iis,
quae duobus his fontibus necdum forte definita sunt, aut si quae seu in legibus, seu in
benignis ordinationibus ad casus specificos
1853. Škrlec Lomnički,... . Operum omnium tomus II, versio... [Paragraph |
Section]
loco
non egeris. 2 Assertio tamen tua, quod Ludovicea, quam profers, donatio
praebeat primum de aliquo per donationem nobilitato argumentum, falsa est. 3 De
quo ut convincaris adnecto dissertationem de variis nobilitandi formis quae inde ab incunabulis
Regni viguerunt. 4 Quare expressionem adminus illam modificare debes.
5 Si tempus adhuc est, et tu illam dignam existimas, cuperem ut illam non ad
historiam legislationis, ut intendisti (eo enim nullo titulo pertinere potest), relegas, sed
supplementis
Bibliographia locorum inventorum
Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1782], Operum omnium tomus II, versio electronica (), Verborum 46753, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus] [word count] [skrl2].
More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Click here for a KWIC Report
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.