Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: regni

Your search found 2519 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 257-261:


257. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

genere praestantissimus omniumque, quae desyderari queunt, locuples lege decreuit ita unumquenque ciuium suorum bonis honoreque afficere, si illis dignum inuenisset, sin contra, in exilium perenne relegare. Itaque quosdam ex praestantioribus in ciuitate retinuit, ut una secum regni bonis fruerentur feliciterque uiuerent. Reliquos in proxima insula considere iussit atque ibi agros colere operibusque fructuosis se exercere, ut eo labore transferri ad ciuitatem mererentur. Si qui autem ignauiae dediti uoluptatem corporis quam laborem sequi maluissent, ad


258. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in fine futuros esse cupimus. Quotidie quippe uigilandum nobis est, quibus praecipitur: Vigilate, quia nescitis diem neque horam! DE DOCTORIS ECCLESIASTICI MERITO Parabola XLII Rex uidens regni sui populos absque lege non satis ciuiliter degere, legationem in omnes misit, uiuendi formulas praebuit, eas obseruantibus proposuit praemium, non obseruantibus poenam. Hinc quidam mores correxere politicamque uitam uiuere coepere. Quidam uero hoc ipsum contempserunt, quia ueteris licentiae


259. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

caeteris praestantissimus. Huic serui prope innumerabiles et quidem egregii summa cum ueneratione atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne


260. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

immensus. Hanc ipsam sibi uehementer affectauit rex Dauid, cum diceret: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Et alibi: Quam dilecta tabernacula tua, Domine Deus uirtutum! Concupiscit et deficit anima mea in atrio Domini. Merito magnificentiae regni sui obliuiscitur, dum paradisi pulchritudinem miratur. Merito terrena omnia contemnit, dum caelestia animo metitur. Si enim illic domus Dei est et habitatio gloriae eius et tabernacula atriumque Domini Dei uirtutum, nonne, sicuti Deo maius nihil est, ita paradisi loco nullus


261. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

mali fluctuat nostra mortalitas, et magis cure nobis est cauere, nequid aduersi in hac uitae breuitate patiamur quam ne poenam aeternam sustineamus. Plus etiam operae impendimus in quaerendis diuitiis cito perituris, quam ut perennem illam et inaestimabilem regni caelestis gloriam assequamur. Annus parabolae huius septuagesimus tunc agitur, cum ad finem uitae peruentum est. Dies enim annorum nostrorum, ut psalmista ait, in ipsis septuaginta anni. Sed uitae nostrae finis hodie esse potest aut cras aut postridie. Ideo dictum est:


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.