Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: obsidionem

Your search found 47 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12-17:


12. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

appetit, cui se Stephanus Bather opponit; Hungariae regnum et uariae eius nationes describuntur. Celebrato hunc in modum regio funere filius regis Matthiae Alba ocius digreditur, Budensemque arcem, prius alimentis ad longam obsidionem tolerandam clam congestis, occupat nemineque eius consilia animaduertente ualido firmat praesidio. Hungari enim, alioqui satis callidi, eum, quod et puer esset et iustis minime nuptiis genitus, ad patris fortunam


13. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

a Seline maneret. Balis simul periculo eorum, qui Chaualae obsidebantur solicitus, simul sciens se Selynis iram non euitaturum, si locus expugnaretur, omnibus Turcis, pariter et Christianis suae ditionis, qui euocari subito potuerunt, coactis, se sequi ad soluendam Chaualae obsidionem iubet. Sed quia magna pars exercitus eius inermis erat, utpote qui ex Illyricis pastoribus Turcis intermixtis constabat, et sicut numero hominum Hungaricis copiis praestabat, ita genere militum ac robore inferior erat,


14. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Sepusiensem, qui dicerent ingentes Turcarum copias in subsidium Chaualae aduentare, atque ubi primum Hungarorum agmen conspexissent, manum conserturas. Hungari hoc nuntio accępto, conscii paucitatis exercitus sui, usque adeo metu consternati sunt, ut per trepidationem statim omissuri fuerint obsidionem fuga effusa, ni uir animo et fortitudine insignis Michael Paxius tantum flagitium admitti magis distulisset quam mox prohibere potuisset. Itaque adhortatus Hungaros, ut eodem loci manerent, nec hostem formidarent, de quo nihil certi haberent, castra stationibus firmat,


15. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 277 | Paragraph | SubSect | Section]

et ignota Turcis terra pugnandi et rei bene gerendae occasio daretur, caeteris rebus praetermissis oppugnationem Sabactii et Tauruni aggredi, amicis praesertim idem sentientibus, regi placuit, haud quidem desperanti celerem Moesorum, qui urbes eas incolebant, deditionem, quum quia illos diutinam obsidionem, utpote cum familiis et pecoribus inclusos, nequaquam passuros arbitrabatur, tum quia credebat Moesos, eo quod ritu religionis cum Hungaris, qui in praesidio erant, discreparent, malle in Turcaicam concedere


16. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

aut sua sponte metu obsidionis extra oppidum per speciem quarundam rerum, quae in urbem importandae erant, parandarum subsederat in proximae regionis latebris ex tuto euentum rei expectaturus, aut repentino et insperato Turcarum aduentu ab urbe interclusus erat; alter paulo ante coeptam obsidionem mortem obierat. Itaque Blactius administratione omnium rerum sibi, ut dictum est, assumpta per quinquaginta fere dies tot asperrimi belli malis circumuentus arcem egregie tutatus est, quum quadringenti tantummodo milites secum in praesidio essent. Nempe uigies hostem acerrime dimicantem


17. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

haud equidem accusandum censeo (nempe in arce ex totius regni tutela conseruanda magnopere uigilandum fuit, nec ullis sumptibus parci oportuit); praesidii inconstantia ― est enim fama satis constans Hungaris, qui in praesidio fuerant, non adeo cibaria defuisse, fameue eos laborasse, quin obsidionem per mensem adhuc tolerare possent, quo exacto Turcam incoepto abiturum fuisse ferunt; Moesorum proditione, hostili fraude ― quippe Hungaris bellum de more omnium gentium Turca haud quaquam indixerat, quo ante expectatum eos adoriretur. Quamquam plaerique


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.