Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: exercitum

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 111-181:


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

rex quum paterno genere Geta esset, quam gentem ab eorum asperiore cultu commodiore ad componenda uerba Graeca uoce Moroulachos nostrates nuncupant, sese Coruinum, ut dictum est, appellauit, seu quia pater eius Ianus Chugniades, uir bello clarissimus, dum exercitum ducit uexillo usus est, in quo coruus annulum aureum rostro portans depictus erat, seu forsan consueto regum uitio assentatoribus facile crediderit se a Romanorum ciuium ueteribus colonis, qui Geticum agrum nunc quoque magna ex parte incolunt, progenitum esse, non immerito sane


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

praesidiis obtinebat. Qui quidem se regem fore haudquaquam desperabat, sed ui magis quam causa fretus paruam admodum gratiam apud optimates iniuerat, propterea quod licet oratores eius ad praeces uersi nobilitatis conuentum humillime ambirent, attamen, ut paulo post apparuit, exercitum ad uim inferendam, si preces parum processissent, nequiquam sane comparabat, rege iam designato. Qui si, ante quam comitia regi creando haberi cępta essent, exercitu fuisset instructus, nulla ferme res eius uotum morari potuisset, nondum ullo pręsertim publico praesidio optimatibus


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 19 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae non est accitus, uerum etiam multo ante ab Hungaris rex designatus quam ulla huiusce matrimonii fieret mentio. Quamquam non negauerim spem nuptiarum Beatrici ab Hungaris dolose iniectam, quo illa pecunias, quarum copiam ingentem congessisse credebatur, in exercitum, qui aduersus hostes id temporis scribebatur, impenderet. Qua propter ego quoque eorum opinioni facile accedo, qui credunt Ianum nullius delicti conscientia, sed ex uoto monasterium petiisse. In quam sane sententiam


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

quae Matthias partim emerat, partim successionis iure, ut mos est, ubi reges publicis rebus praesunt, obtinuerat, extinctis omnibus possessionum legitimis haeredibus. Nam caducae hereditates regibus acquiruntur. Quibus ille spretis exercitum parat; palatinus eum sequentes proscribit. Caeterum regulus paternae haud immemor dignitatis, uidens iam regnum ad Vuladislauum procul dubio deferri, relicto in regia satis firmo praesidio magnam uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat, ad


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

Seuichouio Bohemo repellitur; ad aliorum tandem oppidorum et uillarum incendia, Blasio Magyaro duce, conuersi Poloni ab Hungaris passim funduntur. Dimissis itaque fratris oratoribus in agrum Agriensem admodum fertilem, unde commeatus suppetere commodius possent, exercitum inducit, omnia hostiliter agere incipit, agrum populari, pecora abigere, uicos atque uillas incendere, castella oppidaque expugnare. Mentio enim maxime Alemanici motus a Iano illata, quae Albertum fratri placare atque ad opem


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae instabat, pace cum fratre facta domum repeteret. Maximiliani ad suos milites oratio. Comparatis igitur rebus omnibus ad mouendum bellum necessariis, priusquam exercitum in Austriam induceret, quo miles in hostem, qui non paruo omnibus accolis terrori paulo ante fuerat, alacrior proficisceretur, hoc modo suos allocutus esse dicitur: Vereor, uiri Alemani, ne cuiquam uestrum haec expeditio, utpote aduersum paulo ante


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

factus, id fortuna agente, ut praesto esset, qui hosteis metu cunctantes, nec dum expeditionis satis certos, ad bellum contra Hungaros gerendum impelleret, atque ad oppugnandam patriam duceret, ubi accępit hanc Maximiliani erga Hungaros comitatem, eumque iam Austria recuperata talem habere exercitum, cui ob seditiones domesticas Hungari resistere haud quaquam possent, tuto accessu impetrato cum manu sua, quae non exigua fuit, ad Maximilianum ultro quidem ob instantem expeditionem accersendus transfugit, ultionis magis quam pietatis, quam


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 53 | Paragraph | SubSect | Section]

uiri eritis, excutere. Nec putetis me secus quam haec oratio indicat esse animatum: nam re ipsa mox comprobabo me uerbis, ut quibusdam forsan uidetur, magnificis spem nequaquam simulasse. Posonio enim (quippe eo iam conquisitores a me missi exercitum e Boëmia euocatum contraxerunt) opportune reuertar, adducens mecum fortissimos uiros, quorum Alemani ne conspectum quidem, nedum arma poterunt sustinere. Atque ita ueniam copiis instructus, ut non modo hostium spes ac


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

suis abirent. Austriaci Albam Regiam ab Hungaris desertam occupant et depopulantur. Alemanus praesidio satis firmo Vesprimiensi arci imposito, inde Albam Regiam oppugnaturus flectit iter. Cuius exercitum aduentantem postea quam Stephanus Bather Transiluanus praefectus, et Paulus Cinisius, Thibiscinus satrapes, e loco aedito prospexere ― et erat facilis in subiectam planiciem despectus, sunt enim omnia campi circa


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

clauderentur. Etenim inopinato hostium aduentu Alba Regia neque propugnaculis, neque armis, neque uiris muniri potuit. Nempe Hungari, omnium gentium circa uictores, Austrianorum maxime, et ob id elati spiritus homines, in animum inducere non poterant Maximilianum Albam Regiam exercitum admouere ausurum. Nocte igitur insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt, Budamque, caput regni, petunt, rati ea urbe seque conseruatis caetera facile aut recuperatum iri, aut


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunam, uariosque mortalium casus, siue gaudio redditae hostibus uicis, ipsiusque fortunae regressus. Stephanus Bather ubi accepit Albam amissam esse, periculo simul regni, simul gloriae motus ingemuit, lachrymisque non temperauit, ueritusque, ne hostis uictorem exercitum Budam duceret, compulsis ad operam agricultoribus fossas urbis propere purgat, aggerem e terra moenibus circumducit, propugnacula, ubi necesse uisum est, erigit, tormentisque instruit, armatisque totam urbem complet, nulli denique prouidi ducis deest negocio. Et quia plęrunque


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum animos intellexit, urbemque iam militibus atque operibus satis munitam, et ob id oppugnanti haud promptam, spe regni potiundi lapsus modum quoque secundis statuit rebus, ac sese uehementer accusauit, quod Alba Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

Vuladislauus interim cum Boëmorum copiis, cuius iam aduentus appropinquare putabatur, a reditu eum in Alemaniam intercluderet, gloriamque ex insperato ac magis aduersariorum discordia quam sua uirtute partam uel omnino euerteret, uel sese in magnum coniceret discrimen. Itaque exercitum, cui iam ne stipendium quidem unde numeraret habebat, per speciem hibernandi suam quemque in domum (niues enim terram oppleuerant) dimittit. Quo facto Maximilianus neque bello gerendo posthac, neque paci seruandae satis


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 64 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitus non procul ab Alberthi hibernis hyemare, ut si quid moueret praesto essent, qui resisterent ― non enim pacati animi esse uidebatur, quandoquidem non uoluntate, sed neccessitate coactus ad pacem uenisset reliquum exercitum Budam secum reduxit, atque per proximos uicos hibernatum distribuit. Austriaci tractum Albensem incursionibus et rapinis uexant; Pacs oppidum et Sogoram diripiunt. Interea Alemani, qui Albam Regiam


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

arma Austriae inferenda et dandam operam. Caeteri, presertim sacerdotes, non tam belli metu ac periculorum quam laboris atque impendii tedio, otiique quam famae studiosiores, negabant e republica Hungarorum esse extra regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse. Igitur Vuladislauus Albam Regiam cum exercitu profectus castra ad teli iactum ab urbe ponit. Priusque quam


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

submouere, nec quemquam propius accedere pati. Adeo enim certis ictibus hostes petebant, ut in proximo consistere non nisi aggere e terra obiecto tuto liceret. Hungari igitur adiunctis sibi Boëmis, gente oppugnandarum urbium peritissima, neccessario ductis circum urbem crebris fossis, exercitum omnem longo agmine circundant Albae muris, atque ipso effossae terrae aggere sese ab Alemanorum tormentis tutabantur. Ac sicut ipsi in urbem aqua interfluente, quae


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

satis gnarus quum extremae famis eorum, qui obsidebantur, tum consilii, uiriumque Maximiliani, qui quidem, Albertho haud parum retuso ac perterrito, ut supra docuimus, per se nihil iam audebat in Vuladislauum moliri, quum praesertim a suis certior esset factus regem Hungarorum exercitum habere in Boëmia conscriptum, numero, uirtute ac fide praestantem, et cui salus regia ac regni fortunae recte committi possent. Porro Boemi omnes Transistranas nationes uirtute praecedere existimantur.


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

recte committi possent. Porro Boemi omnes Transistranas nationes uirtute praecedere existimantur. Turcae a finibus arcentur; Alba Hungaris deditur; Austriaci pleraque loca relinquunt; Alberthus Polonus rursus in Hungariam exercitum ducit; Vuladislauus, desperatis rebus, legatos pro pace in Austriam mittit. Caeterum ne Turcae fines Hungarorum exercitu uacuas nacti popularentur, Paulum Cinisium ad prouinciam suam


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

circa positas tutandas dimittit. Nemo autem fuit aetate illa Hungarorum ducum, qui ita Turcarum contunderet ferociam, atque ab incursionibus eos deterreret. Alemani, postea quam cognouerunt neque stipendium, neque ullum aliud auxilii genus a Maximiliano mitti obsessis, ingentemque hostium exercitum Albae circumfusum animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent, ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

domum discedunt. Alberthus, ut dictum est, indutiis dolo impetratis, quo moram ac dilationem ad colligendas uires haberet, supplemento iam militum e Polonia accersito, iterum exercitum, nil tamen hostiliter agens, in Hungariam induxit, forte credens, quod quidam arbitrati sunt, Vuladislauum fratrem morbo, quem Albae contraxerat, interiturum. Rex posteaquam bellum redintegrare Alberthum audiuit, pręterquam quod cura est ei iniecta, ne rursus Maximilianus,


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Agrianus quadringentos. Parem fere numerum Transiluanus, Vaciensis circiter centum. Sigismundus Chanzares, Quinque Ecclesiarum praesul, paucissimos dedit, tametsi eo tempore, quo haec gerebantur, praeter maximas praesulatus sui opes, adeo pecunia abundauerit, ut iustum exercitum suo sumptu alere potuerit. Verum quum esset genere Alemanus, specie quidem reipublicae Hungaricae studebat, caeterum animo Alemanis erat deditus. Quare pacato mox regno ingenti summa pecuniae inimicorum instinctu a rege mulctatus est. Satis enim constat ei erepta tunc


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

trecentisque leuis armaturae affuit. Solocii ducentos dedere, totidem Prinnii, Polocii cum Rhosgoniis quingentos. Paulus Cinisius cum centum galeatis equitibus leuisque armaturae ducentis uenit. Neque enim nunc Thibisuarensis prouinciae, cui praeerat, uires, quae quidem ad iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

pugnandum sit, multitudo hostium magna ex parte ex agricultoribus militiae ignaris confecta, terrorem uobis incutere non debet. Nam saepe parua manus, cui, ut nobis, aut uincendum, aut moriendum fuit, ingentem exercitum necessitate animum suggerente fudit. Neque enim satis honeste, neque tuto etiam hinc abire licet non tentata pugnae fortuna, propterea quod metu cogat Hungaros necesse est, qui cum eis equo iure rem transigere uelit. Eo enim ingenio praediti sunt, uti aut humillime uictoribus


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

futurum, perpetuoque in amicitia permansurum, atque si forte aliquando inter Polonos Hungarosque orta esset de qualibet re controuersia, non armis, sed iure ac disceptatione ea dirimeretur. Postea quam in has iurauit conditiones, confestim in Poloniam proficiscitur, omnemque exercitum inuiolatum, haud consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria deportauit. Hungarorum conuentus Budensis; pax perpetua cum Maximiliano Austriaco sancitur; biennii gesta post Matthiae regis mortem hic


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 111 | Paragraph | SubSect | Section]

absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret, propterea quod graue Moldouiae, ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam molestius tolerauerat, morbo absumpta erat. Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e montibus, ad quos cum familiis


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

auspicaretur, patri regio more iusta magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit, ingressus erat, Prusaeque urbis suburbia diripiebat, exercitum misit, cum insigni duce Achimate Hiëdio, qui Hydruntem oppidum in Salentinis paucis ante mensibus Mechmethis Magni auspiciis expugnarat, atroxque regi Neapolitano Ferdinando bellum conflauerat. Bis itaque comisso praelio Gemius tandem profligatur, fugaque in Cariam, mox


137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

cum his traiecto Istro in Moldouiam perrexit. Ibi ad sex millia Valachorum, quorum ira in Polonos nondum deferbuerat, cum eo sese coniungunt. His ducibus ad Tyram amnem, qui Dacos et Thataros disterminat, accessit. His in locis aliquot dies moratus, dum et exercitum ex itinere defatigatum reficeret, et Thatari, qui nunc terras mari adiacentes inter Tyram et Tanaim incolunt, in partem praedae uocati sese Turcis aggregarent ― nam et ipsi Turcaico ritu Christianorum regiones incursant, praedaeque et latrociniis maxime


138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

finem, corporibus ita afflictis, praedicabant esse. Quanquam non captiuorum fortunae ea crudelitate consultum uolebant, sed saeuitiam suam eorum morte exsaciare, quos in seruitutem abducere non poterant. Caeterum Marconius, quum post quartum tandem a profectione mensem commissum sibi exercitum ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret, regique quintum quodque mancipiorum caput de more acciperet, a Constantinopoli accessit. Is dum inter recensendum quemque praestantiorem forma captiuum, regi eum attributurus,


139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

bonae parti Europae pernitiem erat allaturum, cum Orchano foedus iungit. Rogat mox eum sub stipendii pactione, ut in Europam cum copiis suis traiciat, Thracumque, ac Macedonum agros incurset. Turca primum per dolum haud se transiturum Hellespontum dicere, fingens se non audere exercitum in Europam transmittere, nisi prius in potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris, cum Callipoli traderetur. Quod ubi haud difficulter Orchanus


140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

coniecerat) interfectus est, una cum Iuliano Caesarino, cardinali sacerdote, magna Veneti populi infamia. Porro Veneti, ne Hungaris Grecorum urbs Constantinopolitana uoluntate traderetur - tunc enim denuntiabant Graeci se eam urbem aduersus Turcam defendere non posse dicuntur Turcaicum exercitum clam Christianis in Europam ex Asia suis nauibus traiecisse, quo Homurathes maioribus copiis Hungaris occureret. Iam enim Hungari Graecis opem allaturi in Inferiorem Moesiam ad Mesembriam (Varnum incolae dicunt) castra posuerant. Malebant autem Veneti sibi


141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum quoniam pro uicorum cultorumque frequentia haud quaquam occurebat praeda, regionum incolis in loca tuta dilapsis ― neque enim eo Turcae improuise accesserant ― in pagos ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte


142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

ac uillas saeuitum est, nullo Christianorum prohibente, tametsi Veneti his in locis, ut paulo ante dictum est, exercitum tunc haberent numero Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium


143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

uitae curriculum uidetur potius esse naturae quam iudicii. Itaque dum ab se pestem auertere conatur, Galliarum prius pariter et Germaniae principibus nequicquam in nouum Francorum regem solicitatis, aduersus Gallicas copias iam Alpes transgredientes atque in se aduentantes parat exercitum, propriis uiribus tandem sese postea quam externa deerant auxilia defensurus. Coacta igitur magna militum ui castra in Ligustico agro ad urbem Alexandriam ducem exercitus sui locari iussit, ratus et eo Gallos, ut euenit, primum irrupturos, et tutius se ibi quam in agro Mediolanensi


144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

ab aequo abhorret, duces et laudari et uituperari solent, propterea quod ipsi Veneti mercatorum ritu solo lucro, ut alio loco diximus, omnia metiuntur, nec animaduertunt, rei bellicae prorsus ignari, etiam peritissimis militiae ducibus, nedum e mercaturae officina ad regendum exercitum assumptis, haud semper in bello euentus respondere. Praeter haec nihil ferme dignum memoratu a Turcis Venetisque per hyemem actum, nisi quod Turcae ad Sasonem insulam, quae ab Orico octo fere millia passuum abest, non minore astu quam audacia Istricam triremem expugnatam, tribus


145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | SubSect | Section]

usui essent instructa, Methonem petere iubet, satis gnarus se terreri tantum suisque artibus ab Hungaro peti. Non enim illum fugiebat eam mercedem, qua Veneti, ut Turcas bello Hungarico aliqua ex parte occuparent, cum Hungaris pacti erant, ad equos eorum calciandos, nedum ad iustum exercitum conducendum uix sufficere. Ferunt autem hanc classem trecentarum nauium numerum explesse, praeter illas naues, quae ad Aulonem constructae in Aoum flumen, quod quidam Aeantem dicunt, deductae erant nec emitti in salum poterant,


146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

inflatus rebus, tibi qui ritu solis obscura illustras, lucidis uero ac per se fulgentibus splendorem adimis, omnia accepta referat. Methonem Turcae terra marique acriter oppugnant. Secundum has praeces ad exercitum, qui iam Methonensem agrum ingressus erat, magna potiundae urbis spe se contulit. Quumque cognouisset classem quoque ad Thriasterides, insulas Messenio litori, ut ante dictum est, obiectas, accessisse atque portum ingressam, quem recentiores Graeci Sophiam uocant, confestim urbis


147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Hispani moliti sunt, cuniculo puluere accensibili repleto atque incenso dirutis. Gallorum reliquias solum uertere coegerunt. Quod ubi Francorum rex Lodouicus Aureliensis accepit, accusata Hispanorum fraude, suorum ignauia, exercitum in Circumpadana Italia reparare constituit, quo celeriter confecto, regnum Neapolitanum repeti iubet, creato exercitus duce Francisco Gonzaga, principe Mantuano. Iam Francorum copiae fines regni Neapolitani ingressae ad Lyrim peruenerant, ponteque amnem Franci


148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam quantum equites Galli hosticis praestabant equitibus, tantum pedites Hispani Gallis peditibus superiores erant. Quum hic rerum status ad Lyrim esset, Franciscus Gonzaga, marchio Mantuanus, iussu Galli regis ad exercitum uenit. Quem quum inuenisset soluto imperio inertem, imbecillem, commeatus ac omnium rerum necessariarum inopia laborantem, licentia ac lasciuia corruptum, ad haec graui ualetudine tentatum, eo quod castra sicut nulla munitione tuta erant, ita nec in loco salubri inscitia ac


149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil iuris reliquerant. Itaque ne sua culpa clades accaepta cuiquam uideretur, excusata ualetudine, quam, ut ferunt, simulauerat, Mantuam sese recępit, atque ad regem literas conscripsit, quibus et Gallos solutae militaris disciplinae accusauit, et sibi exercitum non paruisse conquestus est. Per idem tempus Veneti, semel felicem perfidiam Barletano praelio aduersus Gallos experti, simulque occasione utendum rati, cum Bartholomeo Liuiano duce exercitus sui consilium ineunt, ut is simulata defectione cum trecentis equitibus conferat se ad


150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

est, intererat pontemque superiniectum Galli tenebant, inuitis ipsis Gallis manus conseri nequibat. Itaque accitum ad se Petrum cognomento Nauarram, spectatae uirtutis uirum, qui in Hispano exercitu ordinem ducebat, hortatur, ut cum sua cohorte praesidium ponti impositum aggrediatur. Exercitum Gallorum sine duce esse, inquit, sine imperio, nec minus seditione quam aegritudine inualidum, atque iccirco Hispanos occupato ponte facile amnem transituros, manusque cum hoste uiribus multo inferiore conserturos, locumque aut uictoriae inuenturos, aut


151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

ad unum conferri interest. Acceptis a rege Gallo, quos postulauerat, equitibus Bononiam cum exercitu proficiscitur. Et quia nunquam prius auditum erat quenquam Romanum pontificem, utpote qui antehac epistolis potius quam armis depugnarunt, per sese aduersus Christianos exercitum duxisse, ita aduerso rumore coepit esse, ut omnium sermonibus passim laceraretur. Ille uero, ut erat peruicacis ingenii, opinionem de se hominum simul et conscientiam spernens, magisque profani principis quam sacerdotis munus obiens, intra


152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

suis elapso. Ferunt Bentiuolam patriam relinquentem dixisse: Quantum mutauerint mores suos Romani pontifices uel hoc exilium argumento erit. Diuus Gregorius, ne arma in Longobardos moueret passus est eos Italiam uexare, asserens se Dei timore ab armis arceri; Iulium uero pontificem exercitum per sese ad oppugnandam Bononiam, quod nemo unquam pontificum fecisset, duxisse. Quod ubi Venetis nuntiatum est, qui quidem malebant Bononiam a Bentiuola quam a Romano pontifice teneri, uocato in senatum Ioanne Laschare, Graeco homine ac Francorum regis oratore, multis


153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

quam illud aperte indicere, seu uiribus suis, seu fidei illorum, qui eum in Italiam uocabant, diffisus misit ad Venetos nuntium se iter Romam habere, quo ibi a Romano pontifice imperii insignia de more acciperet; uelle sibi Venetorum permissu liceret per agrum Venetae ditionis exercitum ducere. Veneti, ut qui in deliberando ad tutiora semper inclinant, uel forte alicuius Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam,


154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemani ipsorum pecunia corrupti enuntiatione consilio Maximiliani perspecto, respondent imperatorem multis militum copiis, quibuscum Romam iret, haud indigere, se paratos esse in eius gratiam, cum suo exercitu illum, quo uellet, deducere. Hoc nuntio ad Maximilianum remisso exercitum suum eo proficisci iubent, unde Germanos in Italiam irrupturos putabant. Maximilianus satis intelligens se suis artibus a Venetis peti, cum paucis equitibus e Tridento in Ulteriorem Alemaniam, relictis ibi castris, proficiscitur, quo maioribus copiis coactis rediret, Venetosque


155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | SubSect | Section]

Gallorum rex Ludouicus XII Venetis bellum indicit, qui conditiones propositas respuentes manum conserere statuunt; rex Triuilio Ripaltaque ab hostibus recepta Cassianum cum exercitu aduolat. Dimisso pontificis legato conscribit ocyus exercitum, atque quum primum per anni tempus licuit, transmissis Alpibus Mediolanum uenit. Inde misso Venetias uno ex aulicis nobili uiro senatui Veneto suo solius nomine (et ita inter


156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

acerrimum primo concursu accenditur certamen ― et est campus intra urbem arci subiectus, mediocribus explicandis aciebus non admodum incommodus. Porro neutra pars iustum exercitum habebat, propterea quod Venetorum res iam accisae erant, Galli uero copias suas minuerant, milite in multa distributo praesidia. Sed Venetus exercitus per se a Gallo facile uinci assuetus, utpote mercenarius et pro aliena republica dimicans, ubi uidit Brixianos armatum hostem


157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 206 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quia eodem tempore Alfonsus, Ferrariensium dux, cum auxiliis aduenerat, nihil fere terroris Gallis mors ducis intulit, spe metum aequante. Caeterum Hispani non modo ab equite suo, sed etiam a duce militiae imperito ― nunquam enim antehac exercitum duxerat ― destituti languidius pugnabant, nec iam in re trepida spes fere salutis quam in fuga apparebat: attamen pertinax in tenui spe certamen non omnino omittebant. Itaque sine ullius imperio, nempe ueterani, in orbem coeunt, atque interdum procurrendo, quos hostium


158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum alter nepos ex filia regi Hispano erat, alter unam ex filiabus ipsius regis matrimonio sibi coniunxerat. Hac tanta belli mole in Gallum regem concitata facta est repente magna rerum commutatio: nam Gallus, retentis solummodo arcibus urbium Circumpadanae Italiae, exercitum ex Italia in Galliam neccessario reuocauit, atque ita arma, quacunque hostis spem belli gerendi praebebat, circumtulit, ut nullam occasionem illi dederit ullam Gallico regno iniuriam inferendi. Rhaimundus Hispanus dux, cuius culpa paucis ante diebus in agro Rauennate ab Hispanis male


159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 208 | Paragraph | SubSect | Section]

Interea ab Heluetiis, pontificis et Venetorum conductitiis, quum iam dies stipendii accipiendi uenisset, atque forte Veneti et pontifex ambigerent, quis eorum pecuniam militibus numerare deberet, procacius stipendium flagitatur, atque eo seditionis peruentum est, ut Venetos ad exercitum legatos Heluetii uincirent, quos mox accepto stipendio liberos abire permiserunt. Ipsi uero latronum ritu grassantes multis Venetis oppidis ac uicis direptis in suas sedes redierunt, dato documento eos, quibus nihil ciuilis roboris est, imperio potiri, ut alio loco diximus, non posse. Nam


160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

patrem haud tam humanitate coactum quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea pacis uelamenta praeferre, ratusque territis addendum timorem atque perturbatis illis, in fugamque conuersis reliquum quoque patris exercitum, utpote cui nullius usus esset imperator, facile dissipatum iri, Sinonem aggreditur et haud parua caede ab se submouet. Nec fere apud Turcas, barbaram ac feram gentem, hoc Selynis facinus adeo detestabile uisum est, ut illi plaerique non ignoscerent, existimantes caeteros


161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

in Achimathem speque direptionum ab his agebatur, quae apud Turcas per interregni spatium quandoque militari fiunt licentia. Caeterum Selynes ne profligatus quidem spem regni abiciendam putauit: tantum fiduciae seu animi magnitudo ei addebat, seu quia exploratum haberet paternum exercitum in se magis quam in Achimathem inclinare. Quam quidem spem uel maxime confirmauit, posteaquam intellexit praetorianos neque orationis lenocinio, neque ulla largitione posse induci, uti Achimathem uiuo parente regnum inire paterentur. Et ne occasioni suae deesset, treis rarę magnitudinis


162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

imitatus est. Nam contentus gloria ac opibus a maioribus suis partis, magis tutandis quam proferendis regni finibus incubuit. Regnauit treis et triginta annos, uixit duos et septuaginta. Selynes in Asiam contra Achmetem fratrem properat; exercitum hoste non inuento Prusam in hyberna reducit; milites in hostico relicti fratris insidiis caeduntur; Mustapha Macedo perfidiae suae poenas soluit. Iustis regi factis Selynes Corghutem fratrem, fide data, quam


163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac hostilem exercitum inuadere. Itaque fortuna consilium adiuuante


164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac hostilem exercitum inuadere. Itaque fortuna consilium adiuuante hosteis de improuiso aggressus ex his multos interfecit, quosdam etiam una cum duce Mussia uiuos coepit. Quos quum incolumes conseruasset (erat enim uir minime sanguinarius) interrogauit, an apud se uellent permanere; se peruelle


165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 229 | Paragraph | SubSect | Section]

an pestilentia et quotidianis funeribus absumantur. Scito igitur, si copias tuas Prusam admoueris, Selynem a suis relictum iri, teque omnes in patria sede, prout dignus es, eo fastigio collocaturos. Et quia nos malumus uideri acie superati quam famam subire desertorum, quum conspexeris Selynis exercitum ex aduerso in te ire, audacter praelium committes, terga nos consulto, perinde ac profligati, confestim dabimus: tu ac si uictor aduersariorum maiore gloria regnum inibis. Hac epistola lecta Achimathes uehementer laetus ― et crudelitas Selynis omnibus nota


166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

et noxiis hominibus secernerent, atque in dexteram transirent partem. Magna eorum pars una cum Ambrosio transiere, metu magis pugnae instantis quam coniurationis poenitentia, et quia proprium rusticorum est in dimicatione ferocia magis quam fortitudine uti, et quia putabant iustum exercitum esse cum Ioanne Abstemio Pestensibus inclusum muris. Itaque extemplo in incertos sententiae signa illata, omnesque pariter non sine cęde in fugam coniecti. Eodem quoque astu ac fortuna coniuratio Antonii cognomento Longi in agro Colociensi disiecta est, de quo


167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

ferrariis fabris et id genus opificibus, quorum ars erat tegmina militum e laminis ferreis conficere. Quibus Constantinopolim missis officinas attribuit, iussitque arma fabricare, atque eadem arte alios instituere. Inde in Gallograeciam, Amysum, hybernatum concessit. Iisdem in regionibus exercitum quoque hyemandi causa collocat, uere ineunte ad Euphratem cum copiis suis reuersurus, propterea quod die noctuque animum fatigabat cogitando, quonam modo aut Ismahelem, hostem sibi acerrimum, bello superaret, aut pace cum ipso facta Achimathis fratris filium per pacis


168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

et ibi praesidio imposito, circumque ea loca stationibus militum collocatis, prohiberet Sophenum auxilia Minoris Armeniae regulis portare. Quorum regiones ipse aggredi suoque imperio adiungere animo proposuerat, ne inter suum ac Ismahelis imperium ullus esset, qui hostilem exercitum suis copiis augere posset. Itaque traiecto cum copiis ac tormentis Euphrate breui ad spem eius euentus respondit. Nam quum Ciamachum loco satis tutum esse uideretur, nec iccirco praesidio militum munitum esset, primo fere


169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi uelle. Erat id temporis iisdem in regionibus regulus quidam, Alaudolam populares uocabant, qui sicut caeteros circa regulos opibus, ita et animo superabat. Qui quidem uocatus Selynem adire renuit, confisus tum asperitate locorum, quae incolebat, tum copiis suis ad iustum fere exercitum accedentibus. Ad haec non audebat Turcaicae fidei salutem suam committere, propterea quod, dum Selynes iter ad Euphratem haberet, Turcaicis commeatibus infestus extiterat, seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim


170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

multum campi inter se relinquentes Amadocenas Scythiae regiones percurrunt, ubi ad Olbiam, nunc uicum infrequentem, olim urbem nobilem, peruenere, confluunt, deinde ambo in unum abeuntes nomen Ponticum mare eodem alueo subeunt. Sigismundus de hostium aduentu certior factus confestim exercitum misit, qui hostem Panticapem traicere prohiberet, atque cum illo ex occasione manum consereret. Igitur Poloni ui tormentorum ingenti cis Panticapem disposita hostem ab ulteriore ripa procul summouent, transmissoque amne in


171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 257 | Paragraph | SubSect | Section]

perducit, puluere accensibili quasdam replet, ut quum eo Turcae peruenissent, iniecto igni homines pariter et equi comburerentur; in aliis sudes, stipites acutos defigit, atque hęc leuibus cratibus terraque occultanda fraude contegit. Iam coeperat admouere exercitum ad urbem Selynes copiam pugnae hostibus pro portis facturus, aut Cercassis certamen detrectantibus ui in urbem nulla fossa propugnaculisue munitam irrupturus, hostilis fraudis ignarus, quum quidam Geticae nationis transfuga


172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 267 | Paragraph | SubSect | Section]

ut a tergo hostes adorirentur. Itaque Turcae ad unum omnes, uix nuntio cladis relicto, caesi, aut capti. Samandrienses Turcae a praesidiariis Taurunensibus felici strage repulsi; Salomon armis sibi gloriam parare nititur; exercitum contra Colchos in Asiam traiicit; cum Hungaris pacem renouare cupit; quam contemnentibus bellum minatur; deplorandus illius temporis Hungariae status; luxuria, inertia, discordia, aerarii inopia, et regis contemptus; Turca mendaci rumore suos ad hoc bellum


173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

Othomanorum fore iudicarat, ne a maioribus suis degenerasse uideretur, initio regni armis sibi gloriam comparare statuit, ratus id incoeptum non minus regno suo utile, quam sibi ipsi amplum et gloriosum fore. Igitur quum in Asiam exercitum traicere, Colchis, quos Georgistanos aetas nostra appellat, arma illaturus cogitaret ― quippe Colchi, quum sint tam Turcaicis, quam Sophenorum finibus in Asia appositi, multo maiore studio in Sophenos, Turcarum hostes, quam in Turcas inclinant, credentes Othomanos superbe


174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos sibi calliditate sua deuincire credunt. Posteaquam dicendi finem coepit, omnes censuere, magis quia id cordi Salomoni esse animaduertebant, quam quia faciendum putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis


175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

cum copiis profecturum ― Hungarorum animi ita consternati sunt, ut in maximum periculum hostili fraude sese coniectos putent, quandoquidem nulla ferme re, qua uim hostilem arcerent, se instructos esse animaduertunt. Quare, Pater Beatissime, aeque censent Hungari, uti se pecunia, qua exercitum hosti obiciendum parent, iuues, ne quid interim, dum consilia eorum re subita torpent, regnum Christianae reipublicae deditissimum, ualdeque ad contundendam hostium ferociam ob propinquitatem opportunum, detrimenti capiat. Quo facto non modo Hungaros ad sese tutandum excitabis, sed


176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

ubique diffundunt. Posteaquam Hungarus perorauit, pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus


177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 276 | Paragraph | SubSect | Section]

idoneum habuisset, et amor publicae rei curaque concordiae omnibus eadem fuisset. Est autem Baciensis ciuitas ultra Danubium in Iazigum Dacieque confinibus fere sita, Sothinensem agrum, Syrmiensi regioni affinem, spectans, adeo huberis soli, ut omni copia rerum uel ingentem exercitum alere possit. Caeterum, ut fit, ubi imperanti deest auctoritas, ad edictum pauci admodum conuenere. Quidam enim, diutino ocio desides, militiam detrectabant, aliis pecunia ad equos et arma paranda deerat, nonnulli, et hi haud tenuis fortunae uiri, auaritia deprauati, ut


178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

in hostem uersos quum Salomon conspexisset, dicitur et suorum nece ― est enim uir satis mansueti ingenii ― ingemuisse, et hostium congressum adeo exhorruisse, ut omnium sit opinio, si tria millia Hungarorum armata in ulteriore ripa Saui sese tantumodo ostendissent, haudquaquam eo exercitum traiecturum fuisse. Vrbem hanc, quadraginta circiter millia passuum a Tauruno distantem, Mehmethes, Salomonis proauus, in Moesico Turcaici imperii agro Syrmiensibus regionibus commodius incursandis ad ripam Saui construxerat. Septennio post Matthias Chugniades Coruinus


179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum impositam magno suorum militum detrimento de Turcis ui coeperat, tandem sexto et quadragesimo anno Turcae receperunt. Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea


180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

Syrmium transuehendum. Quippe in multorum animis nondum obliterata memoria erat bellorum, quae Hungari tum duce Iano Chugniade, tum Matthia rege, eius filio, cum Turcis gesserant. Sed quum Salomon per exploratores, ut demonstratum est, satis comperisset Hungaros haudquaquam eum exercitum contraxisse, qui suis copiis opponi posset, pontem spreta inani religione extemplo refici imperauit. Tanta sane cupiditas eum Tauruni potiundi tenebat, quo scilicet Turcae et agros Pannonicos tutius incursarent, et fines suos ab Hungaris facilius


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

esset ortus, Turcaeque ex composito sermonem ad contemptum Hungarorum traherent, Blactius fortunae, in qua erat, parum memor arcanaque ac tacenda per uinum male dissimulans, ausus est dicere, si sibi uiginti millia Hungarorum data fuissent, non modo se Turcarum exercitum in fugam coniecturum fuisse, sed etiam ipsum Salomonem uiuum capturum. Nihil enim roboris in exercitu Turcaico fuisse affirmauit, sed tantum eum tentoriorum ac camelorum, et hominum incondita multitudine conspicuum extitisse. Quae uerba ubi ab ipsis purpuratis, qui


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.