Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: exercitum Your search found 309 occurrences
1 2 3 4
Occurrences 201-202:201. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 250 | Paragraph | Section] Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt: sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae victoriam reportarunt, quae amplam civitati attulit gloriandi materiam, multo profecto illis et numero et virtute superiores erant. quod igitur venit in mentem Thucydidi, ut cum paucis istis equitibus, qui neque
202. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 271 | Paragraph | Section] ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum terrestri itinere vellet abducere; ac siquae sunt aliae eius generis conciones, purae ac dilucidae, et ad veras contentiones accommodatae. Illam profecto Plataeensium responsionem supra omnes, quae septem libris continentur, admiratus sum;
Bibliographia locorum inventorumDudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
1 2 3 4
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.