Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: exercitum

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 280-308:


280. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

misit generum suum Phylippum Pulcrum, archiducem Austriae, maritum Iohannae, filiae Ferdinandi; hic Phillippus fuit genitor Caroli 5‑i et Ferdinandi imperatoris. 7 Galli volebant libenter pacem inire, sed Ferdinandus astutus auxit tempore induciarum exercitum suum in Neapolitano regno et hinc non expectantes inducias adorti sunt Gallos eosque retruserunt; Phillipus quamquam se obsidem obtulerit Gallis, non tamen est acceptatus, sed sequenti anno cum exercitu venit in Hispanias; nihil tamen profecit Ludovicus, sed potius cedere


281. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

idolo Viczli puczli dedicato. 14 Motezuma ergo homagium praestare debuit, et tributum ad 600,000 marcarum auri deposuit; cum haec contingerent, commendans Cubae Delasquaesius invidens famae Cortezii eum qua commendans eius revocavit [eum]; cum non veniret, exercitum ei opposuit in insula Mexico, sed Cortesius vicit Delasquaesium; donec exterius pugnatum esset, in urbe contra 80 Hispanos, quos Cortezius in urbe reliquit, exarsit seditio, sed etiam ob iniquitatem Hispanorum, qui plus semper et plus auri et gemmarum extorquere voluerunt


282. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

belli annos in Europa in America felices occupationes et detectiones factae sunt; Carolo nempe regnum Chilense, Peruviense, et Quittense, capto et occiso Attapavita imperatore Peruviensi, per Franciscum Pisarum, qui cum 300 suis peditibus et aliquot equitibus, 12que tormentis 40,000 exercitum Attapavitae dispersit et destruxit. 2 Lis dein exorta est inter ipsos Hispanos, inter quos unus alium jugulari curavit, donec advenientibus pluribus Hispanis subjiceretur Carolo totum regnum. 3 Cuique equiti 240 marcae auri, pediti


283. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

optatos effectus habuit, in specie anno 1571. ad Lepanto, non procul Corintho 24.1 non... Corintho additum in MS-to , eximiam victoriam retulerunt de Turcis, ubi capto duce Turcarum eoque contra jura gentium decapitato totam classem eorum destruxerunt et exercitum sparserunt; cum tamen hic successus eorum non pari fervore continuaretur, Turca recuperatis viribus sub Zelim duce repressit iterum Hispanos fere ex tota Africa excepto Oran, et Massalquitam.


284. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Dyonisius anno 1325. decessit; ei successit Alfonsus 4‑tus Audax dictus, ob res bello praeclare gestis; nempe Mauri cum Granatensibus Saracenis bellum parabant regi Hispaniae Alfonso 11‑o, ubi 200,000 equitum et 400,000 peditum adducta sunt contra Hispanos; Alfonsus ergo eduxit exercitum suum, cui praefixit Alfonsum 4‑tum, regem Portugalliae; ad Tariffam anno '340. ad limites Hispaniae congressum est; Alfonsus ergo ea fortuna et dexteritate egit ut stratis 200,000 Maurorum profligaverit ceteros captis multis milibus; hinc ergo nomen Audacis accepit, quia


285. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ad subjiciendam Terceram, ubi clade navali victus Antonius etiam hinc profligatus est; caeterae ditiones omnes Africae, Americae ultro se subjecerunt potestati Phylippi. 3 Antonius se recepit ad Gallias, ubi aliquo tempore latuit, postquam vero Phylippus 2. exercitum contra Elisabetham reginam Angliae, anno '589. duxit, Antonius subjutus ab Anglis appulit ad insulam Terceram, ut eam sibi subjiceret, sed jam adfuit classis Hispanorum, proin parum effecerunt Angli; recepit se ergo iterum in Franciam, ubi


286. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ceterorum juribus annihilatis. 17.1 Bello liberatus Iohannes curas suas convertit ad negotia domestica, agriculturam, commercium; multi tamen ipsum arguunt, quod recte ea non egerit, quae politica eorum temporum poposcisset ab eo; debuisset enim exercitum et classem restaurare ut authoritatem sibi procuraret apud exteros; desolata enim erat facies harum rerum sub ipsius regimine. 2 Fuit Iohannes hic summus Pietista, omnem operam convertit ad promovendam religionem, multos milliones, quos ex fodinis


287. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et palam contra eos debacchatus est, princeps ergo Aransionensis fuga se salvavit ad Germaniae principes protestantes, a quibus magnis animatus suffultusque viribus et pecuniis; in limitibus ergo Germaniae Vilhelmus princeps Aransionensis collectis profugis eum secutis coepit exercitum colligere; gubernatrix cum aliis fidelibus Philippum invitarunt ad Belgium, ut ipse clementia componat has turbas, sed rex ducis Albani consiliis corruptus nihil de his audire voluit; putabat enim infra dignitatem suam esse ad leniora descendere cum hac misera gente; imo


288. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

curavit; Albanus ergo fregit comitem Nassoviensem ob praevalescentem copiam hominum die 21-a Iulii; medio tempore dux Aransionensis cum parte copiarum suarum ingressus est in Flandriam, in qua tamen partim ex defectu pecuniarum, partim causae suae diffidens ob fractum totaliter exercitum fratris sui dimmisso toto exercitu suo fuga se salvavit ad Germaniae principes; Albanus ergo sufflatus hac fortuna solemnem statuam erigi curavit in memoriam pugnae suae felicis Antverpiae; post haec partim ut rebelles magis supprimat, partim cum ipse pecuniis laboraret,


289. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Ludovicus comes Nassoviae cum fratre suo Henrico Nassoviae occubuit totusque exercitus eorum stratus et dissipatus est; post hanc victoriam rursus Hispani in petulantiam abierunt obque defectum stipendiorum rapiebant praedabanturque ubique. 2 Pacata hac urbe exercitum suum ad Lugdunum Batavorum expugnandam admovit, incolae se ex desperatione vehementer defendebant, pressit tamen fame, jam jam se dedere coacti fuissent, nisi alii Belgae effossis aggeribus fluvii Mosae inundassent exercitum Hispanorum, sicque coegissent solvere obsidionem;


290. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ubique. 2 Pacata hac urbe exercitum suum ad Lugdunum Batavorum expugnandam admovit, incolae se ex desperatione vehementer defendebant, pressit tamen fame, jam jam se dedere coacti fuissent, nisi alii Belgae effossis aggeribus fluvii Mosae inundassent exercitum Hispanorum, sicque coegissent solvere obsidionem; anno 1576. imperator Maximilianus 2-us se obtulit mediatorem, hortatus est regem Hispaniae et etiam status Belgii, ut condescendant ad pacem; misit ergo ad urbem Bredam legatos suos; non alienus erat Philippus, sed a suo


291. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

contra Hispanos ductu Mauritii, sic anno 1600. statuit urbem Neoportum expugnare; Hispanis interfuit impedire ne id fiat; Lebertus ergo copias adduxit contra Mauritium, et fessis adhuc suis copiis aggressus est Mauritium, sed luit etiam; fractis enim eius legionibus dispersit totum exercitum Alberti; post hoc infelix coeptum animos adjecit Albertus ad urbem Ostendam expugnandam, obsessi omni pertinacia se defenderunt, coacti tamen sunt deditionem facere, cum ultra triennium virtutem obpugnantium pertinacia propugnantes


292. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ibi cum pax fieri non potuerit, ad minimum ad 12 annos confectae sunt indutiae tamquam cum populo quasi libero; ipsi Belgae habebant magnam causam indutias acceptandi; attritae enim erant vires eorum tantis bellis, dein coeperunt metuere auctoritatem Mauritii principis, qui totum exercitum a nutu suo habebat populoque gratissimus fuit; hinc ut exercitus imminui possit, proin Mauritius quasi auctoritate sua exui, studuerunt pactionem pacis cum Philippo iniri; in urbe ergo Antverpiensi 9-a Aprilis suscriptae sunt 1569, cetera vero permanserunt in statu quo,


293. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

specifice, et urbes decidant num velint reservationem exercitus vel non, interim urbes decreverunt deprecari eius adventum et eum non admittere; offensus per hoc Vilhelmus decrevit vi cogere hos civitates et satisfactionem petere coram statibus et ordinibus provinciarum; jussit ergo exercitum clam nocturnoque tempore versus Amsterodamum proficisci, sed detecta hac eius intentione, apertis cataractis excluserunt eius copias, interim status generales, ut ipsius animum expleant, Biccerum consulem Amsterodamensem dignitate sua removerunt, una cum ceteris 6


294. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

reliquit filium suum Robertum, qui nomine patris sui negotiis praefuit; hic vel ambitione, vel instigatus a Philippo rege Galliae, petiit ut pater ei Normanniam cedat, et cum hoc negaret Vilhelmus, filius perfidus in patrem evasit eique obedientiam negavit; admovit ergo Vilhelmus exercitum contra filium suum; huius belli occasione filius Robertus patrem prostravit ex equo tuncque ejectis aliquot verbis agnito patre ad pedes eius provolutus est veniamque patris obtinuit, et Vilhelmus ei cessit jure pleno Normanniam; interim domi enatae sunt turbae; Scotae,


295. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

adversus potentem Eduardum, irritarunt Hibernos etiam et Valenses, his omnibus constitutis Iohannes rex publice declaravit homagium a se et statibus suis praestitum esse irritum, esse nullum, cum sine jure praestitum sit, metuque tantum extortum; Eduardus vindictam sumens validum exercitum induxit in Scotiam eosque coercuit repetitis cladibus; regem Ioannem captum in Angliam secum abstulit, universum ergo regnum noviter juramentum ei deposuerunt, et quidem non ut domino directo, sed ut absoluto domino Scotiae; reversus in Angliam Eduardus, rursus turbae in


296. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

in Galliam una cum principe Valliae Eduardo ad Vilhelmum comitem Hannoniae, quem ut captaret filium suum Eduardum desponsavit Philippinae filiae Vilhelmi comitis, sicque partim ex Flandria partim ex Hannonia attractis ad se malecontentis Anglis exercitum sat validum contrexerunt, cumque eo digressi sunt in Anglia ductu Mortimerii; rex irrito conatu restitit, fracto enim exercitu suo ipse rex captus est, convocatis ergo ordinibus judicatum est, quid cum rege faciendum sit, productis gravaminibus suis, conclamatum ergo est ut


297. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Galli ergo ardentes cupidine Anglos delendi dispersi eos hinc inde persecuti sunt, praecipue equitatus Gallorum; Angli ergo sagittarum jaculatu equos eorum petierunt, divisosque reppulerunt, qui dein equites in fugam acti maxima damna in peditatu Gallico fecerunt, sic turbatum exercitum Angli adorti sunt junctis viribus, internecinamque cladem ipsis intulerunt; ipse rex Galliae Ioannes et eius filius junior captus est ab Anglis, tres vero seniores eius filii fuga se salvarunt; eodem hoc anno David Scotiae regno restitutus est, praestito litro 100,000


298. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ex his fuit comes Lancastrensis, qui accitis aliquibus proceribus in eius vitam conspiravit; supressa tamen est haec conjuratio multique ex proceribus, ipse comes Lancastrensis ultimo supplicio affectus est; Henricus tamen comes Lancastrensis se fuga salvavit in Galliam ibique clam exercitum conquisivit; ubi Richardus nil mali suspicans genio suo indulgens in Hiberniam discessit, interim ergo Henricus comes cum exercitu comparuit in Anglia; Richardo vero nuncius adferri non potuit, referunt enim scriptores quod per septimanas contrarius ventus flaret, qui


299. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Richardo vero nuncius adferri non potuit, referunt enim scriptores quod per septimanas contrarius ventus flaret, qui impediret communicationem cum Hibernia, et cum ei etiam nunciatum fuisset, moram nexuit in Hibernia, aliis committens negotia sua; qui cum mediis destituti fuissent, exercitum colligere non potuerunt; advenientem ergo Richardum Henricus comes exercitu validissimo stipatus eum ! cepit et ad abdicationem regni in carceribus coactus est; post eius detronisationem Henricus, qui negotia ubique optime gessit, rex nomine 4-i electus est per


300. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

interim diversis circumstantiis emergentibus se rursus erexit, non parum contulit ad eius fortunam Puella sic dicta Aurelianensis; comparuit nempe puella quaedam, vilis originis, quae dicebat se divinitus missam fuisse, promisitque consilia optima et eventus felicissimos, si exercitum ei committeret; promisit urbem Aurelianensem ab obsidione Anglorum , dein promisit coronationem regis Caroli Remis; haec puella indubie ab ipso Carolo instigata fuit, ut superstitiosorum et desperantium militum animos erigeret; successit stratagema hoc, milites Galli,


301. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

'640. anno cassavit parlamentum. 25.1 Ad haec tempora Carolus legatum Scoticum, qui occulte delituit in Anglia concitavitque status, incarcerari curavit; hoc factum Scotos rursus ad arma adegit; Carolus ergo suffultus per Chatolicos ipse in persona exercitum deduxit in Scotiam, sed praeter clades nihil retulit fugatusque est; lenioribus ergo mediis uti coactus proposuit Scotis ut tandem litibus finis imponeretur; Scotae ergo Angliae status mediatores proposuerunt in his turbis indutiasque fecerunt cum Carolo; rex ergo 5-tum


302. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

his non contenti voluerunt ut conventionem Anglorum cum Scotis rebellibus ratam habeat; haec omnia Carolus inermis ratihabere debuit, una cum sententia capitis in Staffordiae comitem lata; post haec vectigalia alia regi ademerunt sibique appropriarunt, imperium circa classem et exercitum cum caeteris juribus maiestaticis ei ademerunt. 2 Anno '41. conjuratio Chatolicorum contra protestantes in flammam apertam erupit multaque milia utraque ex parte caesa sunt, recidit ergo suspicio in regem, quod haec eo consentiente facta sint; videns


303. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

spatium fregit Hibernos eosque subjecit parlamento suo. 29.1 Vix haec agebantur, Scotici proceres statuerunt evocare Carolum 2, quem Edimburgae regem proclamarunt; comparuit ergo Carolus stipatus exercitu Gallicano; Cromvellus ergo redux in Anglia exercitum suum restauravit sicque in Scotiam irrupit, quam jam Carolus tunc tenebat, sed hic pariter Cronvellus Scotos ad internecionem vicit, fortissimum praesidium Trocheliam expugnavit; Carolus tamen in urbe Sion inauguratus est; restaurato exercitu Carolus decrevit irruptionem


304. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

inferior esset Carolo; ipse Carolus ab omnibus destitutus erravit aliquot diebus absque auxilio ita, ut in cavam quercum coactus sit se recipere, in qua 6 diebus latitabat, donec tandem navi oneraria elapsus est in Franciam. 2 Scoti interim sub imperio Moncii exercitum suum restaurabant, sed Cronvellus eum illico subpressit sententiaeque suae obnoxios reddidit, et sic decretum est Scotiam incorporare Angliae sub nomine unius reipublicae. 30.1 Post haec cum Belgis foederatis in belli contentiones venit, ex eo


305. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

maritima. 2 Exercitus campestris exiguus est respectu aliorum, immo prioribus temporibus nullus fuit exercitus stativus, sed sub Vilhelmo 7000 concessa regi per parlamentum, in Hybernia vero 12 000; tardius per bella coacti sunt ad 16 374 capita augere exercitum; successive vero ad 18 857 capita excrevit exercitus campestris; anno 1772. status exercitus Anglici campestris fuit: duae cohortes equites per 320 capita; duae cohortes pyrobolariorum equestrium, per 270 capita; una legio turmae regiae equestris per 290 capita; una


306. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

militari vicarius est summus bellidux copiarum Belgicarum; hinc copiae ipsi aeque fidelitatis juramentum praestant; ille nominat usque ad colonellum omnes officiales, ceteros status creant; praesidiorum commendantes nominat, ex candidatis tamen statuum; belli tempore, dum exercitum ipse ducit, etiam generales nominat vicarius. 2 Toti potentiae marinae praeest ipse; confert complures dignitates navales, et titulum admiralis gerit; si ipse non proficiscatur, vice--admiralis eius vices subit; praesidium gerit in collegio


307. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad 208; ingeneurs ad 97; tota militia ergo 32 825 capita. 3 Praeter hanc militiam in Hollandia sola 10 000 provincialis militia anno '760. inducta est. 4 Tempore belli a Germanicis principibus erga annua subsidia conducunt sibi exercitum. 2.1 Respublica Belgica copiosis praesidiis munita est; in Geldria est Neomagum, Arenacum et Zutfania. In Transisalana Daventria et Zvolla. In Trencia est Trencia, Conardia. In Groninga ipsa urbs Groninga. Provinciae Generalitatis plenae


308. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est praecipuus omnium, dein Cartagensis, Feroll, cum aliis minoribus. 2.1 Militia campestris ex propriis subditis copiosa non est, sed ex peregrinis colligi debet; hinc ex Italis, Helvetis, Hibernis, et Volonibus ! conscriptum habent exercitum; totus exercitus Hispaniae hic erat anno '778. 9900 capita garde, 46 legiones pedestres in quibus 61 421 complectebatur, 3350 capita tormentariorum, ingeneurs 150; totum corpus equitum ad 13,200 capita; 29,700 capita provincialis militiae. 2


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.