Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hęc

Your search found 1224 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 594-601:


594. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

cum a fratre Brisso subsidia impetrassent, ingentes equitum peditumque copias secum trahentes Occidentis regna inuasere. Et primo quidem infestis armis Pannoniam aggressi commisso cum Pannonibus proelio superant, regem eorum interimunt, regnum uictoria potiti occupant. Post hęc inde mouentes in agro qui Tarnouię dicitur castrametati sunt. Huiusce rei rumor Delmatię regem Salonis tunc residentem timore perculit. Ac repente legatos ad regem Istrię mittendos curat, petit uti coniunctis uiribus a communi periculo sese tueantur maturentque obuiam ire


595. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

hosti restitit. Quoties enim legiones inter se concurrerunt, semper proelio superior euasit. Vidensque Attila nequaquam ęquo Marte se confligere posse finibus excessit et plurimis de suo exercitu amissis in Pannoniam cum ignominia redire coactus est. Post hęc Polislauo regi nata est filia, quę iam nubilis uiro tradita duos genuit filios. Atque idem Polislauus anno regni sui septimodecimo uita decessit haud parua rerum gestarum fama post se relicta ut qui pacis bellique artibus plurimum pręstaret. Eo


596. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Cepimerus rex eis obuiam processit. Inito proelio uictoria potitur, plurimos concidit, pauci fuga in tutum elapsi sunt. Posthac Germanorum princeps, ut odia in amiciciam uerteret, Cepimeri filiam filio suo Stauozaro petiit uxorem. Factis connubii sponsalitiis amice post hęc alter altero usus est. Cepimerus regnauit quinque et uiginti annos, menses septem. Cui successit Suetozarus filius, ob insitam sibi animi mansuetudinem omnibus pariter charus. XXII rex Hic Radoslauum filium adeo dilexit ut uiuens adhuc


597. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

enim prę cęteris omnibus uenaticis canibus domino gratam esse nouerat quoniam et narium sagacitate et corporis decore cęteris pręstabat. Hac igitur de causa Tecomilus fugiens transtulit se ad Seislauum regem ab eoque est gratanter susceptus et inter familiares habitus. Post hęc Vdislauus princeps cum Bosnam irrumpens uicos oppidaque popularetur agrosque uastaret, Seislauus rex cum suis aduersum profectus ad flumen Drinum cum illo conflixit. Quo in pręlio egregia prę cęteris Tecomili opera est usus. Is enim inter hostium globos leonis instar


598. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

superbiam uerti coepit, in summum usque scelus erupturam, quod ex sequenti modo patebit narratione uerumque esse constabit. Contigit enim ut ab Roma Cęsaris pontificisque legati ad Zuonimerum regem missi cum binis litteris uenirent; primas tantum regi legendas dederunt, quarum hęc sententia erat: Rogamus obsecramusque te, Zuonimere frater, regum Christianorum piissime, uti coacto procerum tuorum populique concilio alteram epistolam coram resignari coramque legi iubeas et una cum ipsis deliberes his de rebus quas nos Deo bene iuuante aggredi


599. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

Zuonimerus igitur nauiter, sicut rogabatur, accersitis omnibus regni sui pręfectis decurionibusque ciuitatum conuentuque habito ad Quinque ecclesias in campo qui Cossouus nuncupatur litteras aperiri fecit et cunctis cum silentio audientibus publice recitari; quę in hęc fere uerba scriptę erant: Romanus pontifex et Cęsar Augustus Zuonimero regi populoque eius salutem. Rem certe indignam et Christianorum principum ignauię adscribendam existimamus ut Hierosolymę sanctaque loca, in quibus Christus Dominus pro nobis nasci, pro


600. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

ad hanc usque diem isthęc maledictio tam certum euentum habuit ut non ab irato prolatum quod tunc dixit crediderim, sed a uate pręnunciatum, Deo uolente palam fieri quanto grauius luituri erant supplicium criminis autores, si sic posteri quoque eorum essent afficiendi. Post hęc uerba Zuonimerus continuo animam exhalauit et relicto corpore ad cęleste regnum transferri meruit, cum terrenum tam bene rexisset per annos quinque et triginta; tam diu enim cum potestate uixit. Bela autem, Pannonię rex, huius nominis primus, cum fama referente


601. Marulić, Marko. Regum Delmatiae atque Croatiae... [Paragraph | Section]

fama referente hoc quod Zuonimero acciderat didicisset, propere cum expeditorum manu uenit rerumque potitus omnes regni partes possedit: Bosnam, Croatiam, Delmatiam, Naronam. Sed Croatos, ut domino suo rebelles ac parricidas, laboribus seruituteque oppressit. Pręterea cum post hęc regnum in partes secessisset anno a natiuitate Christi MLXXIX, Bosnenses dominum suum sortiti sunt, Naronenses suum, soli Croati alienum, ne quis eos frustra olim uel immerito a Zuonimero deuotos credat. Finis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Regum Delmatiae atque Croatiae gesta, versio electronica (), Verborum 4606, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [marulmarrdcg].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.