Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: hęc

Your search found 1224 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 969-983:


969. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

strangulauit. (Eriginus rex) Cum autem adoleuisset, patriam suam Thebas ab Erigini, Myniorum regis, tyrannide liberauit et ipsum pręlio uictum interfecit. Hinc Creon, Thebanorum rex, uirtutem eius atque audaciam demiratus Megaram filiam ei uxorem dedit. Post hęc cum a diis responsum accepisset, si se Euristei, Argiuorum regis, imperio subiicere uellet, quod post multos labores consecuturus esset immortalitatem, tantę pollicitationis perficiendę desyderio flagrans, facturum se recępit, quicquid rex Euristeus sibi faciundum imperasset. Igitur


970. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ob insignem formam adamatum, a Creta ad Peloponessum aduexit Euristeoque obtulit. Sed inter uehendum plurima immensi cuiusdam roboris animique inuicti ędidit argumenta, de quibus postea dicemus, si te iuuabit etiam illa audire. THEOLOGVS: Tametsi cuncta hęc quidem fabulosa et a priscis uatibus conficta esse rear, patienter tamen te et attente audiam. PQETA: Sicut scripta reperi, ita narro. Si ficta sunt, illis, quęso, uitio uertas, qui scripsere, non mihi. THEOLOGVS: Immo etiam tibi, si uera


971. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

abduxit, cum iam illum inuadens interemisset proiecissetque iisdem equis laniandum. Aequum est enim, ut, qui aliis mala iniuste inferunt, eadem et ipsi patiantur. Eos autem equos Euristeus, cum sibi pręsentati essent, Iunoni consecrauit. (Baltheus Hippolites IX) Post hęc iubente rege, ut baltheum, quo Hippolite, Amazonum regina, pręcingebatur, afferret, in Thraciam profectus petiit illum. Et cum negaretur, parua stipatorum manu comitatus ingentem Amazonum exercitum ad Thermodontem fudit plurimisque earum cęsis baltheo est potitus.


972. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aditum horti seruante. At iste Iouis filius nullius unquam monstri feritate conterritus, interempto dracone mala inde aurea de tam felici silua decerpta secum asportauit et ad Argiuos usque delata donauit Euristeo. Laudis enim, non auri cupidum esse oportet, qui ad immortalitatem aspirat. Hęc sunt, quę gessisse fertur Hercules, heroum pręcipuus, Euristei mandatis parens. Quę autem nemine iubente uir ad ęternitatem genitus peregerit, his etiam plura sunt neque fama minus celebrata. Ea sane, nisi te audire piget, me non pigebit referre. Cum enim poetam me profitear, mea


973. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

uindicauit. Si pro amore illorum, qui iniuste oppressi sunt, id agitur, pietatis uirtus est, qua Deum promeremur. Sin uero laudis humanę gratia hoc fit, hominum, non Dei recipimus mercedem, reprehendendi magis quam commendandi, qui terrenę glorię cęlestem postponere non dubitamus. Ad hęc longe satius est animas de manu diaboli erruere, quod nostri faciunt prędicatores, quam corpora iugo humanę seruitutis oppressa liberare, quod Herculem autumant egisse. Si quidem illis ipsis, quos sibi comites elegerat Christus, Dominus noster, ut uiam ueritatis gentes docerent, iniunxit,


974. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

negas, et Sanson noster Sansoneque minus robustus Dauid. Neque tamen corporis uires a nobis exigit Dominus, sed animi in capessendis uirtutibus stabilitatem atque constantiam. Cole iustitiam, pietatem serua, Deum obsequio promerere, indigenti succurre, miserum subleua, hęc ut agamus, lex diuina iubet, non ut cum leonibus aut aliis feris belluis colluctemur. Lucta nobis assidua est cum diabolo. Ipse etiam tanquam leo rugiens circuit quęrens, quem deuoret. Cui resistite, inquit apostolus, fortes in fide! Non dixit: fortes in corpore, quia corporeę


975. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

feris belluis colluctemur. Lucta nobis assidua est cum diabolo. Ipse etiam tanquam leo rugiens circuit quęrens, quem deuoret. Cui resistite, inquit apostolus, fortes in fide! Non dixit: fortes in corpore, quia corporeę fortitudinis ui non uincitur diabolus, sed fidei uirtute superatur. Hęc est enim uictoria, quę uincit mundum, fides nostra. Fatere igitur plus esse summi Dei iussis legibusque parendo fidem seruare quam Euristeo imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate


976. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

seque ab immunditia carnis continent, hi lutulentam bestiam, turpem uoluptatem in se penitus interimunt, et seruando pudiciciam Hercule ipso fortiores sunt. Fortior est enim, qui carnis lasciuientis uiolentiam continentię uirtute calcat quam qui uirium magnitudine aprum superat. Post hęc, ut non robustum modo uerum etiam prudentis admodum ingenii eum fuisse monstrares, (Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua pręferentem ab eo laqueis captam memoras. Perinde ac si alii uenatores nesciant omnino uel laqueis captare feras uel fallere uisco.


977. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

agmina fugauit. Nostri psalmorum cantu precumque susurris malarum cupidinum irritamenta propellunt. Ille aquis pungauit stabuli coenum. Nostri animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a


978. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quorum labore fruges comedimus, Hercules largitus est Euristeo, nostri hoc imitari mihi uidentur, quando bonarum actionum laudem non sibi, sed Deo tribuunt, cum psalmista dicentes: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam! (Cerberus) Pręter hęc, ad inferos descendere et Cerberum tricipitem superne eductum hominibus ostendere, totum hoc fabulosum est et melius atque uerius a nostris quam ab Hercule obseruatum. Quid est enim ad inferos descendere nisi damnatorum supplicia nunquam finienda consyderare? Quid est trifaucem Cerberum de


979. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

discutere et enucleare pergas. THEOLOGVS: Quando ita persuasum habes, ęquum est me obsequi tibi, eadem breuitate uel magis perstricta in his exponendis utens. Igitur, Herculem ipsum alia quidem iussum, alia sua sponte fecisse ais; illa necessario, hęc uolens ac lubens peregit, quo magis immontalitate se dignum pręstaret. Hoc idem certe Christianis nostris, sed felicius ac beatius contingere scias uolo. Ille Euristei imperata fecit. Nostri autem Dei iussis parent atque obediunt. Ille in his, quę sponte egit,


980. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis. Hęc sunt igitur Christianonum arma armis Herculis longe potentiora atque solidiora: ueritas, iustitia, pax, fides, spes, charitas, deprecatio. His uincitur diabolus, his tenebrarum principes expugnantur, cum his ad cęlum ascendimus et felicitatis ęternę bona lucramur. His tu utere et poetam


981. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

diabolus, his tenebrarum principes expugnantur, cum his ad cęlum ascendimus et felicitatis ęternę bona lucramur. His tu utere et poetam te Christianum, ut es, exhibe. Quod cum feceris, Herculis arma illa non modo non miraberis, uerum etiam ridebis. (Gygantes) Post hęc abs te dictum memini illum ad Palenen cum Gygantibus decertasse. Certauit et Dauid noster cum Golia Gygante atque inermis armatum superauit. Sed magis commendatur, quod Saulis persecutionem patienti ac sedato animo pertulerit, quod Ionatham, filium eius, fratris loco habuerit, quod Semei


982. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ad pietatem iustitiamque colendam instruendo. Et hoc ideo, quia sciunt eos ignem habere de cęlo allatum, hoc est, animam a Deo infusam, quam a uinculis delictorum liberare magis egregium est quam Prometheum nexibus solutum abire sinere. (Antheus) Antheum post hęc, Terrę filium, palestra superauit et a terra elatum, ne matre opitulante ualentior atque robustior exurgeret, medium stringendo uita priuauit. Nonne rem magis insignem magisque a sapientibus commendatam facit Christianus terrena contemnendo et, quę permanere


983. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

credentes. Nessum autem interfecisse nemini profuit nisi Deianirę et Herculi ipsi, huic ne mecham haberet uxorem, illi ne adulterii pollueretur infamia. Porro, hereticos confudisse omnibus prorsus prodesse est. Ita enim et errantes conuertuntur et conuersi in fide perpetuo permanent. Post hęc Nelei Pyliis imperantis regnum euertisse fertur et de duodecim fratribus ipsum solum uiuum reliquisse. (Neleus) Nihil, ut equidem reor, causę opponitur, quare Neleus his erumnis afficiendus foret. Nonne igitur iniquum simul et crudele facinus fuit innocenti


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.