Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suum

Your search found 3230 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1070-1082:


1070. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Quando homines magis se amantes fuisse credimus? Omnes enim, quę sua sunt, curant, non quę Iesu Christi. Quando auaritia, et superbia, magis dominata est? Nemo commune bonum prouidet: unusquisque priuatis inhiat lucris, marsupium suum implere festinat publico damno. Nemo egeno porrigit manum, omnes rapinis prędęque student, ita ut exclamare liceat: Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames? Nemo alteri subiici patitur, unusquisque supereminere


1071. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

his proponens illicitum lucrum, illis pręlationis honorem, aliis lasciuientis uitę mortiferam oblectationem. Hic igitur, qui tales sufflat prunas, ut cuncta in nobis bona suscitato uastet incendio, protulit, inquit, uas in opus suum . Vas istud Antichristus est, per Sathanę operationem genitus, ut opera diabolica perficiat, omnes, si possit, a ueritate auertens et mendacio fallens, ut pereant. Propterea sequitur: et ego creaui interfectorem ad


1072. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

obdurati poenitenam agere neglexerint. Hi in terram trahentur et ad inferos usque descendent. Tunc autem stellę cęli erant, quando credentes baptizabantur et Spiritu Sancto illuminati in Ecclesia fulgebant. Sed fulgorem suum in tenebras conuerterunt terrenis negociis dediti, contempto cęlesti bono, fidelibus duntaxat poenitentibusque promisso. Antichristus pręterea ante interitum suum, cum uiderit


1073. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesia fulgebant. Sed fulgorem suum in tenebras conuerterunt terrenis negociis dediti, contempto cęlesti bono, fidelibus duntaxat poenitentibusque promisso. Antichristus pręterea ante interitum suum, cum uiderit plurimos adhuc extare, qui Euangelicę ueritatis prędicationibus commoti Christum confitentur, iracundię Furiis agitatus in aciem descendet, pugnabit et uincet, ut et iustorum probetur patientia et iniustorum manifesta


1074. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

prędicationem Enoch et Helię et sequacium eorum, post miracula ad probandam religionis ueritatem facta sic de iisdem infertur : Cum finierint , inquit, testimonium suum, bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos, et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum


1075. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

deficient, ut iustos iniuste interemptos testentur. Sic enim in Mattheo est scriptum: Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellę cadent de cęlo, et uirtutes cęlorum mouebuntur, et tunc apparebit signum Filii hominis in cęlo, et tunc plangent omnes tribus terrę . Quemadmodum, cum sol oritur, stellarum lux tabescit, ita Christi cruce


1076. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

radiis euicti. Hoc futurum prophetauit Iohel dicens: A facie eius contremuit terra, moti sunt cęli, sol et luna obtenebrati sunt et stellę retraxerunt splendorem suum . Stellę quidem cadere uidebuntur, quia igneę coruscationes percurrent aera solito crebrius. Stellę autem, sicut sol et luna, luce sua orbatę erunt. Virtutes cęlorum, angelici spiritus mouebuntur, totque terribilia diei illius


1077. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

eius, et disperget habitatores eius . Et alibi rursum: Ecce , inquit, Dominus in igne ueniet, et quasi turbo quadrigę eius, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis . Quadrigas eius uocat angelos, quibus comitantibus uenturum in Euangelio quoque legimus. De hoc igne et in Osee propheta est


1078. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

fluminis cursum, donec homines per siccum alueum se transferant, staturum? Hoc tamen diuinitus contigisse populo Israhelitico credimus. Quis crederet ad tubę sonitum muros ciuitatis casuros, ad preces hominis in cęlo solem cursum suum, quo irrequietus labitur, inhibiturum? hoc tamen Iosuę Hebreorum duci, contigisse Scriptura diuina testatur. Quis, inquam, crederet, ut mortui reuiuiscant, ut cęcus natus uisum recipiat, ut leprosi statim mundentur, ut homo super


1079. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

loci, qui iudicandi erunt, turmatim confluent, ubi Iudicis thronus positus erit. Et si is locus uallis Iosaphat erit, quę in Iudęa est, quomodo locus tam angustus tantam capiet multitudinem? Sed quemadmodum ingens exercitus ad ducem suum congregari dicitur, ita ad uallem illam omnes congregabuntur, sed alii in ualle, alii circa uallem. Et licet extremi inde procul consistent, quia tamen primis contigui erunt, omnes in ualle congregandos dixit. Angelorum autem


1080. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quoque caminus ignis, secundum illud Euangelii : Mittent eos in caminum ignis . Idem nominatur tenebrę exteriores, in quas mitti iubetur seruus in conseruum suum inexorabilis et immisericors. Nuncupatur et puteus interitus, iuxta psalmistam dicentem : Tu uero, Deus, deduces illos in puteum interitus . Et, ut alia omittam, gehennam


1081. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

nostrę subsidium ferente contemnemus Antichristi minas, tormenta despiciemus et aduersus omnem eius uim imperterriti stabimus, occidi ab illo quam tibi peccare magis eligemus. Tunc quoque, cum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellę cadent de cęlo, tu Creator et Dominus omnium, cor nostrum illumina, ne in tenebris offendamus, manum tuam suppone, ne forte timore perculsi cadamus. Cumque illa crux tua mirabili luce corruscans in cęlo apparuerit, da, ut


1082. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

hypostasi regnantem semper laudemus, tuo conspectu beatificati, tuę bonitatis tuęque glorię participes facti. Tunc delectet nos nouitas illa cęli et terrę et elementorum omnium, delectet luna sicut sol lucens et sol septempliciter suum pristinum superans fulgorem. Sed super omnia delectet nos tuam intueri faciem, tua frui pręsentia, tecum esse, tecum uiuere, tecum qui es autor et rector omnium, gaudere in sempiternum. Amen.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.