Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suum

Your search found 3230 occurrences

More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1207-1222:


1207. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 10 | Paragraph | Section]

et Iudaeorum in Aegyptum traductionem factam. Nam quod commodi contigit ex auxilio militum regionis, hoc satis magnum fuit: quia vero homines etiam ipsi sunt captivi abducti, hoc est omnino iniquum. cum ergo constitutum habeamus reddere omnibus hominibus ius suum, et multo magis illis qui sine ratione sunt sub imperio alieno: cumque ubique et in omni negocio eligamus quod rectum sit ratione et iusticiae et pietatis: ideo mandavimus, ut quotquot cuique Iudaeorum corpora sint obnoxia servituti, aut quocunque alio modo


1208. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 21 | Paragraph | Section]

erat ingenio solerti ad rerum formas et imagines concipiendas, omnia ipse accurate perpendendo, ad speciem venerandam excogitabat. Et quidem quae coelata debebant esse, illa iubebat facere quam speciosissime: quae vero plana et nullo coelo exornata, illis modum suum convenientem praecipiebat adhibere. hinc longitudine duorum cubitorum, altitudine autem unius et semis, eam extruebat, undique ex auro probato solidam, non foliaceo extrinsecus circumvoluto obductam. Coronam autem palmarem circumdederunt. Plegmata


1209. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 28 | Paragraph | Section]

absolvere ad excellentiam gloriae Regis. Nam prorsus neque in aerario regio, neque ullo alio extabant tanti sumptus et tam artificiosa opera. Rex enim, ut erat ambitiosus circa decus et splendorem, non parum adhibebat curae et solicitudinis ad hoc suum institutum. Nam saepe omissis publicis occupationibus, studiose assidebat artificibus, ut illi perficerent omnia ut conveniret loco in quem illa opera missurus erat. unde quidem evenit, ut omnia essent absoluta honorifice, et pro dignitate tum regis


1210. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 32 | Paragraph | Section]

cum aspexissemus Eleazarum sacra tractantem, et ornatum illum eius, et dignitatis reverentiam, emergentem ex tunica induta, et lapidibus in ea preciosis. nam aurea tintinabula ad pedes usque ornatus eius dependent, quae singula harmoniae edunt sonum suum: inter quae singula sunt punica mala, et floribus variis et colore miro decorata. Zona autem cinctus erat valde decente, et variis ac pulcherrimis coloribus pertexta. Rationale Supra pectus gestabat quod Rationale vocant: in


1211. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 41 | Paragraph | Section]

et munimentum: eo quod illi libere et intrepide consulant, ad communem utilitatem illorum quibus ipse bene velit. Talesque dicebat se animadvertere, esse illos ab ipso missos. Praeterea iureiurando affirmabat, se istos viros non dimissurum, si quod aliud suum negocium instaret. Nunc vero dimittere illos, ad emendationem rei communiter omnibus civibus utilis. Nam ut quis bene vivat, hoc situm esse in observantia et diligenti custodia legum: hoc vero acquiri et absolvi multo magis ex auditione, quam lectione. Ex


1212. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 46 | Paragraph | Section]

puritate, nutriunturque tritico et leguminibus: ut sunt columbae, turtures, attagenę, perdices, anseres, et id genus alia volatilia. quae autem nobis sunt prohibitae volucres, illas invenies esse agrestes, carnivoras, in alias violentas, et illas mansuetas ad suum nutrimentum diripientes: nec vero illas solum, sed et agnos, et hoedos, ipsosque homines et mortuos et vivos, violenta sua rapacitate petunt. Ideo eas insigni apposita nota, vocavit immundas: hinc docens, eos quibus tolerat leges, debere etiam in animis suis


1213. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 51 | Paragraph | Section]

quę invadunt, illa omnino corrumpunt, et reddunt homini inutilia. Et mustelę natura est peculiaris, quia hoc animal praeter iam commemoratam nocendi inclinationem et facultatem, hoc etiam proprium habet, ut auribus concipiat, ore vero pariat foetum suum. Quo significatur, hanc naturam et consuetudinem hominum esse impuram, qua quae auribus percipiant, verbis exaggerata, efferant ad alios malis involvendos, inquinantes in hoc se immundicia non levi, dum plane impietatis foeditate contaminantur. Ex quo


1214. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 56 | Paragraph | Section]

illis praeerat: qui curavit omnia sibi commissa, et ad huiuscemodi exceptiones destinata, expandi et substerni, et iuxta Regis voluntatem sessionem etiam in duas partes divisit. Nam rex voluit mediam partem illorum virorum ante se discumbere, reliquos post suum solium: nihilque nihilque intermittendum putavit, quod faceret ad honorandos illos viros. Primi diei convivium Postquam autem discubuissent, iussit Dorotheum omnia peragere pro more illorum qui ex Iudaea advenire


1215. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 83 | Paragraph | Section]

alium dixit: 56 OB QUAE sit tristandum? Ille respondit: Ob illa, quae adversa eveniunt amicis, si cernamus ea fore diuturna, et inevitabilia. Nam ob defunctos et liberatos malis, ratio non permittit tristari. Sed ad se et suum commodum respicientes, etiam ob haec omnes homines tristantur. Caeterum ut quis effugiat omne malum, hoc non contingit nisi virtute Dei. Fassus hunc respondisse ut oportebat, ad proximum dixit: 57 PER quae veniat quis in


1216. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 83 | Paragraph | Section]

eam inclinat. Huius etiam sententia pro rata accepta, sequentem interrogabat: 58 QUIBUS debeat se credere? Illis qui versantur tecum ob benevolentiam, non ob metum, neque ob potentiam tuam, referentes inde omnia ad suum commodum. Nam illud, argumentum est amoris: hoc, malevolentiae, et callidae captationis opportunitatis, ad fraudem usurpandam. Nam qui ducitur cupiditate rerum suarum locupletandarum, solet esse proditor: verum tu omnes benevolos habes, Deo


1217. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 90 | Paragraph | Section]

tempus sua benignitate suggerente. Hoc etiam collaudato, postremum interrogabat: 72 QUID esset in Regia gubernatione maximum? Ad quod ille dixit: Ut subditi habeant perpetuam pacem, et celeriter consequantur in iudiciis ius suum. quę quidem tum fiunt, quando qui pręest imperio, est osor improborum, et proborum amator: ac maximi facit hoc, ut animam hominis conservet. Quemadmodum et tu maximum semper iudicasti scelus iniusticiam: iuste vero omnia gubernando, perpetuam tibi


1218. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 93 | Paragraph | Section]

ad curandum corpus, quibus omnia large suppeditabantur quae cupiebant, et praeter haec quotidie de illis quae regi apparabantur et his Dorotheus ex mandato regio subministrabat. Atque etiam quotidie bene mane veniebat in aulam, et salutato Rege redibant ad suum locum: lotisque manibus pro communi omnium Iudaeorum more ex mari, et votis ad Deum peractis pergebant legere, et singula interpretari. Quare Iudaei vota peracturi manus lavent Interrogati autem et de hoc, quare


1219. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 95 | Paragraph | Section]

esset quid vel addendo, vel transferendo, vel auferendo. Quod recte fecerunt, ad hoc ut perpetuo conservarentur illa salva, et cum diuturnitate inviolata. Quae et ipsa cum essent Regi denunciata, valde est gavisus. Nam putabat ita praeclare suum institutum esse ad perpetuitatem confirmatum. Ac quidem cum ipsi omnia essent praelecta, valde admiratus est legislatoris mentem. Et ad ipsum Demetrium dixit: Quare nullus historicorum aut poetarum legis divinae mentionem fecerit Quare


1220. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 96 | Paragraph | Section]

intermisisset, dicitur fuisse liberatus a morbo. Accepi etiam de Theodecte tragico poeta, cum voluisset aliquid quod scriptum esset hoc libro, transferre in quandam suam fabulam, fuisse visum ei ablatum, donec perpendisset hoc sibi evenisse propter hoc suum factum, et per multos dies reconciliasset sibi Deum votis suis. His auditis Rex, et (sicut diximus) accepta a Demetrio legis interpretatione, religiosa veneratione est eam prosecutus: et iussit magnam curam haberi librorum istorum, eosque


1221. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 96 | Paragraph | Section]

votis suis. His auditis Rex, et (sicut diximus) accepta a Demetrio legis interpretatione, religiosa veneratione est eam prosecutus: et iussit magnam curam haberi librorum istorum, eosque religiose observare. ipsos etiam interpretes rogavit, ut post reditum suum in Iudaeam crebrius ad se venire vellent. Iam enim iustum esse ut ipsos dimittat: sed si redirent ad se, ipsos, ut par sit, pro amicis habiturum, et maximis muneribus ornaturum. Hinc iussit adornari quae Dona interpretibus


1222. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

in Somno quomodo quietus esse possis 65 Somoelus 18 sors cuique sua diligenter perpendenda 65 Sosibius Tarentinus 5 status vitae et morum medius, optimus 40 statum suum quomodo conservare quis integrum possit, et posteris etiam tradere 60 sua cuique conservanda, aliena non concupiscenda 68 superbiae comes contemptus 83 in Superbiam ne incidas, quomodo cavendum 81


Bibliographia locorum inventorum

Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].


More search results (batches of 100)
First 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.