Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suum

Your search found 3230 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 477-483:


477. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 1r | Paragraph | Section]

ardor magnam apud deum hominesque consequitur gloriam. Quod quidem, Beatissime Pater, cum aliis plerisque, tum maxime illi, cui primo Christus claues et sedem istam tuam commisit, accidisse legimus. Petrus siquidem (ut euangelica tradit historia), cum ex naui quondam preceptorem suum in medio mari conspexisset, non periculi, non suiipsius memor statim sese in undas proiecit quo celerius ad illum, cuius incredibili amore tenebatur, perueniret. Reputans igitur ipse mecum penas Redemptoris nostri et crucem illam sanctissimam tota mentis


478. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

uirtutis uia, cum difficillimum habeat aditum, et deus ea, que facere homines uolebat, fecit prius ipse ut eo magis illos ad bene beateque uiuendum excitaret. Quis enim seruus tam impudens, tam barbarus, tam ingratus, tam impius sit, qui si dominum suum uideat omnibus tormentis, doloribus, penis expositum pro se, non item ipse pro domino et corpus et uitam omnibus periculis exponat? At uero multo id quidem magis nos facere oportet, qui ut omnes molestias, omnes penas subeamus pro Christo, nobis


479. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

ille est tenete eum. Quid postea? persoluit infelix qod promiserat: manibus impurissimis Jesum amplectitur: faciem illam deo et hominibus iratam uultui sanctissimo admouet: pallido: trementique ore Christum osculatur: neque enim ille qua erat mansuetudine proditorem suum reiicere uoluit. Perge porro: sed quid tandem hic restat nisi ut uoce tota in clamorem prorumpam? O scelerate Juda: O impurissime latro: O imanissima bellua: osculo tu quod ad humane societatis coniunctionem et uinculum pertinet: quod sacrosanctum charitatis et beniuolentie


480. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro latratu acerbissimisque uocibus partim irridere. partim maledicere. quosdam capillum et barbam (o intollerandum dedecus) impurissimis manibus expilare. nonnullos in eum quasi in


481. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

rote collocatur: quam manifeste abyssus abyssum inuocat, idest prisca illa hebreorum lex noue huius nostre sacra declarat: et quodammodo inuocat mysteria: in uoce catharactarum tuarum: hoc est ipsorum prophetarum uoce. Atque de hoc ipso alibi etiam legimus: Posuit tenebras latibulum suum uetus scilicet testamentum: quod ipsis erat obscurum figuris. In circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris. Sed addit postea: Pre fulgore eius nubes transierunt . Quia aqua illa que in nubibus latebat uidelicet Christiane legis mysteria que in


482. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7r | Paragraph | Section]

me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui: ipsi autem spreuerunt me: Cognouit bos possessorem suum: et asinus presepe domini: Israel autem me non cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit: Auditionem audietis et non intelligetis: et cernetis uidebitis et non scietis: incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel dum captiuus prophetaret in Caldea sic ait:


483. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

tanto curamur impendio. Venite adoremus et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest Christum Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas? quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quid tibi cum auaritia? quid cum luxuria: si Johannem uis euangelistam imitari et Christo esse dilectus? matrem eius flentem


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.