Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suum

Your search found 3230 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 827-954:


827. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

33 Cantilenam Beatę Marię virginis. FINIS M. Maruli Praefatio in Suum Euangelistarium. Quemadmodum inter marmora ophites, inter gemmas adamas, inter metalla aurum | ęstimatione precio-que pręstare putantur, et sicut sol omnium syderum fulgentissimus pulcherrimus-que habetur,


828. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si utile fore censuissent. Vnde alibi etiam Dominus ait: Mar. 9. Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Sed uideamus quę-nam sunt ista omnia quę factu possibilia dicat. Centurionis fides seruum suum paraliticum sanat, dum ipse a Domino audit: Matth. 8. vade et sicut credidisti fiat tibi! Fides mulieris emoroidas patientis ipsam morbo liberauit: fimbriam tetigit


829. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

afficiendo uerberibus ut Micheam, alium uulnerando ac perimendo ut Esaiam , Hieremiam, Zachariam et alios non paucos prophetas, neminem prorsus uitiorum suorum reprehensorem ęquo animo tolerantes. Post prophetas misit filium suum charissimum et unigenitum dicens: Reuerebuntur Filium meum. non quia ignoraret quid facturi essent, sed innuens quid facere deberent. At illi: Hic est hęres, inquiunt | venite occidamus eum. occiderunt et ejecerunt extra uineam id est extra Hierusalem.


830. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iam de plenis hydriis haurimus Christi mysteria, quę diu sub uerborum uelamento latuerant. Luc. 13 Et tunc quidem granum synapis minimum erat, quod postea acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam. In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in ramis eius. Illis quippe in Euangelio iocunda quies est, qui spem suam de terra tollentes


831. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non poterit in eo pectore habitare Christus, in quo domicilium sibi fecit dolus. Nam ipse de eiusmodi homine dixit: Matth8 Vulpes foueas habent et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Non habet Christus ibi requiem, ubi stabulantur uulpinę fraudes et uolucrum instar alte se erigentis hominis elatio. fraudulentię autem comes est simulatio. Semper enim simulationibus


832. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uocans, qui assertor erat ueritatis. Neque enim potuit quod uerum erat intelligere ira prępeditus | aut quod rectum est iudicare. usque adeo excęcari solent, qui supramodum irascuntur. Sed neque ille fortis est habendus, qui uentri seruit | et omne suum studium in cibo potu-que delicatius quam uitę ratio postulat comparando ponit. Vt autem cognoscas quam perniciosa gulę seruitus sit, de manducante et bibente cum ebriosis in Euangelio est scriptum,


833. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne nos odio simus Deo, si uocationes eius atque inuitamenta crebro cordibus nostris infusa neglexerimus. Cum pręsertim ipse Dominus noster dicat: Luc14 Siquis uenit ad me | et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. denique ait: Luc14 Qui non renunciat omnibus quę possidet, non potest meus esse


834. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Os4 Quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. Postremo loco diximus | pręsentium contemptorem esse sacerdotem. Nam si Christi minister fuerit, paruo erit contentus, dum summa sperat. et ut Dominum suum imitetur, paupertate gaudebit, diuitias contemnet. Neque enim potest esse talis magistri discipulus, nisi renunciet omnibus quę possidet, ut caduca respuens dignus euadat, cui tribuantur ęterna. Sed ne in Veteri quidem Lege Leuitis data est possessio in tribubus, ut


835. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

meminerit: Matth10 Nolite possidere aurum neque argentum | neque pecuniam in zonis uestris! Quid tibi cum diuitiis, si illius Domini seruus es, qui non habuit in terra ubi caput reclinaret suum, neque didrachmam, qua pro se et discipulo solueret portorium? Domini inquam in stabulo geniti, in pręsepio positi, in cruce nudi, in sepulchro conditi alieno, nihil denique in hoc seculo quasi suum possidentis. non quia non liceret ei frui omnibus si uellet, cum esset


836. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si illius Domini seruus es, qui non habuit in terra ubi caput reclinaret suum, neque didrachmam, qua pro se et discipulo solueret portorium? Domini inquam in stabulo geniti, in pręsepio positi, in cruce nudi, in sepulchro conditi alieno, nihil denique in hoc seculo quasi suum possidentis. non quia non liceret ei frui omnibus si uellet, cum esset dominus omnium, sed ut doceret non esse ei opus terrenis diuitiis qui ad cęlestes thesauros aspiraret, difficile-que esse duobus dominis seruire Deo et mammonę, difficillimum uero ut quis auri argenti-que


837. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

utpote quibus non cęlestis boni adipiscendi sed terreni abutendi cura semper ac studium fuit. Nihil pensi habuerunt prodesse commissę sibi plebi, delinquentes corripere, bonos fouere, afflictos consolari, dubiis consulere. sed ignauię atque ocio dediti magis uentrem suum quam gregem Dominicum pascere soliciti fuere. Malus item est sacerdos, qui uidet lupum uenientem id est, hereticum aliquem peruersa doctrina fideli gregi insidiantem | et illius dolo alios rapi, alios dispergi, alios mactari | nec tamen it obuiam


838. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

magis erga benefactorem amore accendimur . Primorum parentum pręuaricatio de paradisi deliciis omnem ipsorum expulerat posteritatem | eadem-que damnationis lege simul omnes premebamur. Misertus autem Deus filium suum misit unigenitum. qui ut pro nobis satisfaceret carnem suscepit serui, cum esset omnium dominus, uiam ueritatis monstrauit , cum totus terrarum orbis pręter Iudeam | impię religionis erroribus plenus foret. Morti ęternę obnoxii eramus, ille


839. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deus quem nihil latet, in omnibus uoluntatis affectum pensat. homo uero, quia cordis alieni secreta rimari nequit, commissum tantummodo crimen examinat. nec quęrit prudens an imprudens feceris aliquid mali, sed semper tanquam uoluntarium punit. Denique apud Deum qui odit fratrem suum homicida est, apud homines uero non habetur pro homicida nisi qui conficit hominem. Apud Deum qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. apud homines nisi commissi adulterii conuictus fuerit, pro concupiscentia quę cordis crimen est, plecti


840. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Maledictus, inquiunt, qui facit sculptile, quod est contra primę tabulę mandatum. Contra secundę autem pręcepta delinquentibus dicitur: Deut. 27 Maledictus qui non honorat patrem suum et matrem suam! Maledictus qui transfert terminos proximi sui! Maledictus qui errare facit cęcum in itinere! Maledictus qui peruertit iudicium aduenę, pupilli et uiduę! Maledictus qui dormit cum uxore patris sui et reuelat operimentum loculi eius! Et qui dormit cum iumento uel


841. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

totam noctem dormierint, somnum a se fugisse lamentantur. Tunc remedia quibus reuocetur disquirunt: iam papauer, iam lactucę parantur, iam titillatio circa digitos uolas-que pedum discurrit, seruis ibi pruritum excitantibus, ut dominus qui usque mane soporem suum continuare nequiuit, eo iam non interrupto ad meridiem duret. atque istos tam effoeminato ocio assidue torpentes de improuiso mors occupat. Neque enim diu uiuere queunt, qui multo somno dediti marcent. tument uultus lurido colore infecti


842. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 28 Nam ut obiter aliquid ea de re dicamus, Iacob duodecim tribuum pater cum obdormisset, uidit cęlestem scalam | angelos-que ascendentes et descendentes. Et a Domino audiuit | terrę in qua dormiret, se possessorem fore | semen-que suum per orbem esse propagandum. Gen. 37 Hoc in Genesi legimus | et ibidem de Iosepho eius filio, cuius somnio cognitum est | ipsum patri matri-que ac fratribus honorabilem futurum, manipulorum et stellarum quę uidit, solis quoque et


843. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam immensus sit, quem allocuturus es, quam e diuerso tu uilis atque abiectus, humiliter quantum potes accede | suspirans, ingemiscens, lachrymas etiam si potes fundens. illum-que imitare publicanum, qui stans a longe uultu in terra deiecto pectus percutiebat suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere, non oculos in cęlum subleuare, et ut a se poenam exigeret, a pectoris uerberatione non cessauit. Verum nequis uel dignitate pręditus uel a Deo iam gratiam consecutus minus se submittat, ad Scripturarum testimonia


844. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

soluitur ac liberatur. expedita intrat in domum fortis ipsa iam fortior, et quę ante a diabolo ligata fuerat, nunc diabolum ligat uas-que eius diripit, nihil in se relinquens quod ille suum esse possit dicere. quamdiu autem serua peccati fuit, et domus et uas diaboli erat | postquam peccare desiit | et quod peccauerat poenitendo deleuit, facta est domus orationis et uas iustitię. atque ita pręualuit


845. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

consulat. atque huc tendit, quod pręcipit, quod promittit, quod minatur, quod flagellat, quod delinquentem non statim perimit, quod aliquando etiam beneficiis ad poenitentiam prouocat. Denique ut peccatoribus uitam daret, filium suum unigenitum morti obtulit. Cuius quidem sanguis, quemadmodum tunc omnes Adę filios a peccato lauit, ut qui crediderit et baptizatus fuerit saluus sit, ita nunc singulos emundat, quoties nos Deo peccasse poenitet.


846. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed quamdiu diuisum est, manet in morte. Confessionis autem sacramentum tam ueteribus quam nouis hominibus commune est. Gen. 3 Primi parentes nostri Adam et Eua cum peccassent, peccatum suum confiteri coacti sunt, Deo interrogante quare fecerint, quod facere interdicti erant, et illis respondentibus qualiter in id criminis incidissent. Voluit itaque Deus a primo homine confessionis inchoare mysterium, ut ostenderet | nulli posterorum claudi confugium ad ueniam, quod


847. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lucernis additur, mentis illuminationem signare uidetur. ut qui prius in tenebris ignorantię erant, iam intelligentię donum attingant. Perinde atque illi, quorum oculi tenebantur ne te agnoscerent, et postea quidem cognouerunt, dum te ad suum diuertere hospitium cogunt, dum te aperiente Scripturas discunt | per panis fracti sacramentum in tui agnitionem se uenisse confessi sunt. Huius panis uirtute animam quoque effici pulcherrimam Ezechielis prophetę testimonio discimus


848. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

testetur dicens: Numeri 9 Siquis et mundus est et in itinere non fuit, et non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis. Quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo, peccatum suum ipse portabit. Tam Lege igitur quam Euangelio, ut Christo communices compelleris. id ipsum insuper Ecclesię sancte edictum tibi confirmat: Qui pro sceleribus suis inquit, duobus uel tribus annis non communicant


849. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eductis potati. Deinde postquam manna contempto Aegyptias dapes concupissent, coturnicum uis ingens castra operuit. quarum carnibus ad nauseam usque satiati, malę concupiscentię proteruę-que murmurationis, qua et Deum et Moysen ducem suum offenderant, poenas dedere. Nam ut in psalmo dicitur: Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei descendit super eos, et occidit pingues eorum | et electos Israhel impediuit. Nemo igitur sibi tutum putet | non


850. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Scariotho felicius, cum ad apostolatum fuit electus, cum potestatem accepit morbos curandi, mortuos suscitandi | demoniis imperandi? Quid eodem illo deinde miserius, cum ex fideli coeperit esse infidelis, ex domestico fugitiuus, ex apostolo proditor? Auaritia superatus Dominum suum uendidit, et qui demonia pellebat, demonio subiicitur. eo enim cor eius ingresso tam grande scelus commisit | ueniam-que desperauit | et laqueo sibi mortem consciuit. Patet igitur, quid de illo miscellione sperandum sit, qui cum


851. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed quę morte acerbius cruciet | et mori uetet. Cęterum neque ipsa simplicitas (ut diximus) absque prudentia erit probanda. Stupida enim et fatua est, offendens ad lapidem pedem suum. Hanc habere prohibemur | dicente Propheta: ps. 31 Nolite fieri sicut equus et mulus in quibus non est intellectus. Et Apostolus:


852. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Eccl. I Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ęuum. Ipse omnium conditor Deus, cum hominem in lucem produxisset, sapientię capacem fecit prę cęteris animantibus, ut autorem suum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo perpetuo beatus esset. Quam quidem sapientiam ut concipere et tenere possimus, non solum discendi studio incumbere, sed etiam uotis precationibus-que poscere


853. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

I In maleuolam animam non intrabit sapientia | nec habitabit in corpore subdito peccatis. Cur enim principium sapientię timor Domini dicitur, nisi quia is qui Deum timet, se a delictis continet | et innocenter uiuere studet, ne Creatorem suum offendat? Ab hoc principio proficere incipimus | et addito discendi labore sapientiam in mysterio absconditam | et credulis tantum humilibus-que reuelatam ex diuinis uoluminibus haurimus. Hanc si alibi quęsieris, nusquam


854. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Profecto si sapiens fueris, non sub modio illam pones, sed super candelabrum, et aliorum tenebras tuę scientię luce depelles. Aut enim linguam exercebis in prędicando | aut in scribendo manum. ut etiam de te dici possit: Os suum aperuit sapientię, et lex clementię in lingua eius. Plurimum quidem tibi apud Deum meritorum accedet, quoties uel scripseris | uel dixeris aliquid | uel proprio ostenderis exemplo, unde alii meliores effici queant. Qui enim


855. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam immundo spiritui obsecuti sint, quam bono Domino derelicto. In istos igitur et pro iustis in Esaia exclamat Deus | et ait: Esa. v. Ecce ego creaui fabrum | sufflantem in igne prunas | et proferentem uas in opus suum. et ego creaui interfectorem ad disperdendum omne uas, quod fictum est contra te | et omnem linguam resistentem tibi in quam partem uoluerit, potest conuerti. Sed si carni consenserit, regnum Dei non possidebit. sin uero spiritum suum, id est innatum sibi rationis lumen secuta carnis appetitionibus repugnauerit, uicto aduersario mercedem capiet ęternę beatitatis. Quamobrem: Spiritu, inquit, ambulate, et desyderia carnis non perficietis; hoc est, bonum quod ratio suadet,


859. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nosse, quorum consuetudine uti debeas, quorum non debeas. cum quibus conuiuere, colloqui, conuersari, quos declinare ac fugere oportet. Relinquendi sunt, quorum tibi nota fuerit peruersę mentis pertinacia, id est, qui uel errorem suum deposituri non uidentur | uel a scelere in quo perseuerant recessuri. Nocuit Israhelitico populo habitasse cum Aegyptiis. Inde enim Moyse duce egressi ritu eorum uiuere uolebant,


860. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et cęlestium tantummodo curam habendam, nec fragilibus delectari oportere, sed eternis. Nihil enim in terra habere uoluit Saluator noster. quod ipse fatetur dicens: Matth. 8 Non habet Filius hominis ubi caput suum reclinet. Matth. 17 non habuit unde unius stateris tributum pro se et Petro solueret, et ut penuriam istam non necessitatis esse sed uoluntatis agnosceres, in ore piscis primum capti


861. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ore piscis fecit staterem repente adesse. Et tamen semper alieno usus est hospitio, semper oblata ab aliis stipe sustentatus est. nudus iacuit in pręsepio, nudus pependit in cruce | atque is qui cęli terrę-que erat dominus, nec sindonem suam habuit, qua uelaretur mortuus, nec suum quo conderetur sepulchrum. Quod si omnium Dominus in tanta rerum egestate in hoc seculo uiuere uoluit, pudeant sacerdotes, erubescant episcopi | amplas sibi ędes construere, cumulandis pecuniis operam impendere, uestibus preciosis


862. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

| et quod spe pręstolabatur, hoc in Deo, quem super omnia dilexit atque coluit, iam possideat | et bono incommutabili quod possederit, feliciter perfruatur. Petrus Isto charitatis genere dilexit Christum suum Petrus, quando concupiuit cum illo habitare in monte, quando uiso Iesu super aquas ambulante de naui desiliens ad illum ire contendit solus reliquis in naui residentibus | admirantibus-que hominis audaciam nihil metuentis, nisi cum mergi coepisset, quando etiam


863. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

sed omnis morę impatiens misit se in mare uado-que pręcurrens primus omnium illi se coniunxit. Cęteri enim post eum nauigio applicuisse dicuntur. Et quoniam semper pręcipui erga Dominum suum amoris ardore flagrauit, dignus iudicatus est, cui cura Dominici gregis committeretur. Io. xxi Atque ut charitatis merito id sibi tribui intelligeret, interrogatur a Domino an ipsum amaret, et affirmanti statim dicitur, ut eius quem se


864. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Hunc in amore audacia, Nicodemum commendat liberalitas. Mixturam ad corpus ungendum myrrhę et aloes attulisse fertur, quasi libras centum. Non pepercit impensę, dum suo erga Dominum satisfacere nititur affectui. Hi ergo cum in finem usque Christum suum dilexissent, ostenderunt perseuerantia opus esse in amando. Io. xx. Perseuerauit Maria ad monumentum plorans, et prima resurgentis Domini gloriam uidere meruit | et quia proposuerat, nisi


865. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in te est compellis, uerę dilectionis pręceptum obseruasti, ęque ac teipsum proximos tuos amando. Qui uero luxurię deditus perniciosas mortiferas-que sequitur uoluptates | atque ad eas usurpandas cęteros hortatur, certum est ab illo neque se quidem ipsum diligi | neque proximum suum. Hic nempe seipsum non modo non diligit, sed etiam odit maxime, cum nemo ei capitalior hostis sit | quam ipse sibi, quandiu uitiis malę-que animi libidini seruit. Quid enim magis noxium esse potest homini quam peccatum? per quod et


866. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

lędunt, tu beneficiis contende. Illi ore detrahunt, conuitiantur, maledicunt, tu pro eis ut sese corrigant | et correcti saluentur deprecare. Sequitur enim: Vt sitis filii Patris uestri qui in cęlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos. et pluit super iustos et iniustos. Vide quanta est huiusce dilectionis merces. bonum pro malo reddendo filii Dei efficimur | Deo-que similes reddimur. Ille solis pluuię-que beneficium, hoc est


867. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ICXC Ante istos Dominus noster Iesus Christus eis a quibus ut interimeretur comprehensus fuerat, usque adeo beneficum se pręstitit, ut uni eorum abscissam auriculam statim restituerit sanam-que reddiderit | et discipulum suum, qui eam absciderat increparit. denique pro illis a quibus uincula, colaphos, flagella, uulnera, fel atque acetum passus fuerat, in cruce pendens ignosci petiit | et errorem excusauit | Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt.


868. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eis, quia nesciunt quid faciunt. Talem itaque se inimicis suis exhibuit charitatis magister, quales nos, si perfecti fieri uolumus, esse debere pręcepit. Non meretur dici eius discipulus, quisquis aliter aduersus inimicum suum animatus fuerit. Ac nequid excuses, nequid causeris, non iuberis in homine amare odii crimen, sed Dei opus, hominem ipsum. Quomodo autem Deum diligis, si opus eius perire concupiscis? quam ergo graue peccatum sit hominem odisse |


869. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

alienari? Cum ergo is qui homini male optat, conditori eius aduersetur et diabolum sequatur, restat ut cuius mores sequitur, cum eodem supplicia in inferno patiatur. Falluntur illi qui odium suum excusant dicentes | malos homines Deo quoque inuisos esse, iuxta illud: ps. XXV Odiui ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo, et illud: Ite, maledicti, in ignem ęternum. Et quos Deus odit, inquiunt, cur


870. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non inferre. Odiui ecclesiam malignantium, inquit Dominus. Malignitatem hominum odio se habere his uerbis testatur, non homines ipsos. Iniquos quoque ęterno igni deputandos ait, ut illi pro reatu puniantur, non ut ipse opus suum damnet, quasi poeniteat eum fecisse quod fecerit. Odio ergo habet Deus hominis peccatum non naturam. Ita et tu in uno homine habes alterum quod odisse debeas, alterum quod diligere. Plectere autem delinquentes prępositi officium est.


871. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neque bibente | demonium ei inesse dixerunt. et de Domino edente cum aliis ac bibente: Ecce uorator et potator uini et publicanorum amicus. Qui ergo sic odit proximum suum, non christianus fidelis, sed infidelis phariseus est. Ipsi quippe pharisei cum uidissent Christum ęgrotos in die sabbati curantem, non est inquiunt hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Cum a demonio uexatos eius ope


872. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cuicunque enim ex odio perniciem concupieris, eius interemptor es | dicente Ioanne apostolo | prima 3 Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Nemo itaque odio erit habendus, qui ad imaginem et similitudinem Dei creatus est, qui Christi sanguine redemptus est. Si malus, improbus, scelestus fuerit | cura si potes, si non potes opta | et Deum pro illo


873. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam et Saluator noster cum idola uana colentium concordiam discindere pararet, Matth. X Non ueni inquit, pacem mittere in terram, sed gladium. ueni enim separare hominem aduersus patrem suum, et filiam aduersus matrem suam, et nurum aduersus socrum suam | et inimici hominis domestici eius. Itaque multo magis proderit gladius, qui putrida membra a sano corpore separet, quam pax quę


874. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 132 Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum. Talis pax atque consensio uel in coenobio | uel in solitudine procul a turbis commorantium si fuerit, gaudeant, quia et preces eorum exaudiuntur | et contubernalem suum habent Christum. ipso dicente: Matth. 18 Si duo ex uobis consenserint super terram, de omni re quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo. Vbi enim sunt duo uel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quod


875. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ex his quę diximus satis constat | animę atque corporis pacem laboriosam admodum esse et inquietam | et solicitam | et quę fatigationibus non solum comparetur, sed etiam retineatur. Is tamen eius fructus est, quod possessorem suum ad ęternę pacis bonum feliciter transmittat, si ipse usque in finem ita ut dictum est egerit. XXXII Quo cum peruentum fuerit, tunc demum (ut in


876. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Talis pax Saulis fuit erga Dauidem. cui se pacatum ideo respondebat, ut occasionem nancisceretur ipsum perimendi. quod certe perfecisset | nisi lanceę ictus ab eo, qui petebatur, fuisset euitatus. Ioab Talis pax et Ioabi in Amasam, collegam suum, fuit. erant enim ambo Dauidici exercitus duces. amice ac familiariter ipsum alloquendo pugione transfixit. Ismahel Hiere. XLI Talis pax et Ismahelis extitit, qui amicissimum se ostendens ad Godoliam cum decem


877. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nonne pax istorum omni fuit detestabilior bello? omni aperta simultate deterior? Iudas Superata est tamen (ut ad nostra ueniamus) Iudę Scariothi scelere: Dominum suum, qui est omnium Dominus, omnium credentium Redemptor, omnium Saluator, a quo in apostolatum ascitus fuerat, quem sibi pedes lauisse sciebat, cum quo pascha comederat, cuius corpori et sanguini communicauerat, quem tot miracula fecisse iam uiderat, quem iustum, quem pium,


878. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

II Vę duplici corde et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus uiis | uel illud Abacuch prophetę: II Vę qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius. Si te ista parum terrent | ut paulo perplexius dicta, audi etiam illud in Hieremia scriptum, quo nihil planius apertius-que dici queat: Hier. 9


879. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non enim Deo obediunt, sed prauę mentis libidinem secuti, quod ipse prohibet hoc agunt. Dei omnipotentis lex est: Leuit. XIX Non mentiemini | nec decipiet unusquisque proximum suum. Non facies calumniam proximo tuo | nec ui opprimes eum. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Hi uero contra uetita ire audent, mentiendo,


880. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Christo requiescemus, in Christo exultabimus. Ipse est pax nostra. consortium cum charitate perpetua atque perfecta, ut impleatur quod dictum est: ps. 84 Misericordia et ueritas obuiauerunt sibi | iustitia et pax osculatę sunt.


881. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

affluas, bene agendi cupiditas efficiet amor-que uirtutum. Illas amplecti nihil te impediat. illas deserere nihil te cogat. Mortem minatur tyrannus, sed uirtus pollicetur immortalitatem; opes hostis diripit, sed uirtus thesaurum suum habet in cęlo. quem neque fur surripere | nec tinea potest corrumpere. Quid quęreris de amissione fluxę atque fragilis rei, et de ęterni boni possessione mox capienda non lętaris? Ad illam diu optatam beatitudinem hinc decedens peruenies, tantum ut


882. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Io. VI Perfectionis est igitur contemptis diuitiis Christi imitari paupertatem | spreta-que inanis glorię ambitione humilitate se deiicere. quia et ipse cum eum regem uellent facere, recusauit dicens | non esse regnum suum de hoc mundo. Mar. X Et non ueni inquit ministrari, sed ministrare. et cum dominus esset, seruum se fecit. Pręterea semetipsum


883. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| atque inter beatos etiam diuersitatem esse meritorum. Gradus igitur perfectionis sunt, ut qui in infimo uersantur non desperent de medio, et qui medium attingunt non diffidant de summo | quem si apprehendere nequiuerunt, locum tamen suum non deserant, et eo innocentię statu quem acceperunt contenti Deo gratias agant | multum-que se profecisse arbitrentur, si retrorsum non cesserint. Quandiu erunt arbor bona bonos facient fructus, iustitiam conseruabunt,


884. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iam in corpore non uiuebat, alterum uiuificare meruit. Quid multa? Diuini homines adhuc in terra degentes cęlo imperant. Iosue X Sol et luna ad orationem Iosue ducis cursum suum frenare coacti sunt, donec ille hostem persecutus ulcisceretur. Et si celestia sanctis tuis, Domine, seruiunt, quanto magis terrena? Non immerito igitur tibi seruiendo regnant, tibi famulando dominantur.


885. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esse uoluit. de qua in Prouerbiis dicitur: Proverb. 3 Habitacula iustorum benedicentur . et in psalmo: ps. XIV Sanctificauit tabernaculum suum Altissimus. Cum-que ita sit, illi procul dubio qui illuc transferentur, perpetuo benedicti ac beati erunt, gaudentes in conspectu Dei semper, iam salutem consecuti nulli prorsus iniurię obnoxiam,


886. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

carne | et capillus flauus solito-que subtilior | Lepra inquit capitis et barbę est. Caput et barba gulę contigua sunt. non inepte igitur lepram hanc ad crapulę uitium referemus. Quoties per ingluuiem impotes rationis facti fuerimus et iam nec lingua suum implere officium ualuerit, capitis ac barbę lepra erit. Non capitis et barbę Aaron, in quibus est benedictionis diuine unguentum, sed capitis et barbę eorum quibus manna fastidio est | et Aegyptię carnes uoluptati. Capillus autem flauus, qui meretricibus conuenit,


887. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi filii ac piissimi Iorami pater fuit. et e contrario Ezechias, rex Iuda iustus ac sanctus, Manassen genuit iniquum atque scelestum. Nemo itaque suum peccatum patris prauitate excuset. Pater non portabit iniquitatem filii | nec filius nequitiam patris. anima quę peccauerit ipsa punietur. Qualis cuiusque in anima affectus fuerit, talia edet et opera.


888. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

opificem ac gubernatorem Deum intellige | mirabilium-que operum lauda magis mirandum autorem. Si uenustę mulieris forma occurrerit tibi, tunc cum Propheta Deum deprecare: Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem. quod si illa suum in te figat obtutum, tu retrahe tuum et memento esse scriptum: Eccl. 27 Annuens oculo fabricat iniqua. propterea-que pręcipi in Ezechiele: Ezech. XX


889. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

labiorum, quia non corporis, sed spiritus sunt, faciunt ut ipsam quoque carnis circumcisionem intelligentię demus spiritali. Incircuncisus corde. Qui ergo temperans fuerit, primum cor suum circumcidet, ne cogitet malum, ne prauę appetitioni assensum prębeat | qui enim assenserit | et ad perficiendum scelus quod cogitauit animum inclinauerit, hic incircumcisus corde erit. Incircuncisus auribus. Deinde qui temperans fuerit, suas aures


890. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquit in adiutorium meum, Domine, Deus salutis meę, Illam uero mulierem, ut optauerat ita profecisse credimus, de qua est scriptum: Prouerb. XXXI Accinxit fortitudine lumbos suos | et roborauit brachium suum. In brachio | iustitię opera intelligimus. quę tunc sane robur et firmitatem sui concipiunt, cum lumbis zona castitatis constrictis contemnimus illecebras carnis | et coniugii iugo expediti in illorum concedimus libertatem eunuchorum,


891. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sed pro malo bonum reddere. Magni profecto meriti apud Deum erit | talem se in educandis liberis regenda-que familia exhibuisse, sicut e contrario pręcipuę indignationis atque odii neglexisse | et patris uel matris familias personam gerendo suum non obiuisse officium. Ait enim beatus Apostolus: Ad Timo. prima V Siquis suorum maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior.


892. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et una relinquetur. Virginitas in agro moratur puritatis inter nitentia intacto candore lilia | et Christum Dominum inuocat dicens: Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum. Continentium secundum esse censeo, qui carnem suam terunt mola ieiunii, uigiliarum, precum honesti-que laboris, subdentes eam spiritui, ut panes mundi efficiantur Deo


893. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Marta Imitemur Marthę solicitudinem, quę digna fuit hospitio suscipere Christum. Discipuli. Luc. 14 Imitemur postremo duos illos de Euangelio, qui Christum sub peregrini specie latentem | pertransire-que uolentem ad suum diuertere hospitium coegerunt. Longe quidem illis dissimiles, qui ita submisse lente-que inuitant, ut appareat | optare se ne ueniant quos inuitarint. uelle-que uideri, sed non etiam esse hospitales.


894. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tua impensa efferre ac sepelire | ad eandem pertinet uirtutem. Qua pręditus Tobias, cum in Assyria captiuus teneretur, in eos qui secum capti erant, benignitatem exercuit, uerbis consolando, rebus iuuando | et eos qui diem suum obiissent, mandando sepulturę. Dum-que aliorum angustias miseratur, suas non sentiebat. Hęc de illis quibus adesse debemus opera atque pecunia | nunc quantum erit largiendum inopi | et pro quibus elemosinę faciendę breuiter


895. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non est enim amator Dei, quem non miseret pauperis. dicente Ioanne apostolo: prima epistula 3 Qui habuerit substantiam huius mundi, et uiderit fratrem suum necesse habere, et clauserit uiscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? Inter scelera quibus Sodoma interiit, obiicitur, quod manum egeno et pauperi non porrigebant.


896. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

imputant sed fortunę. Itaque rerum amissione non emendantur, sed magis ad prędandum rapiendum-que accensi reparare amissa festinant, donec ipsi uitam amittant | et ad inferos detrusi crimen suum tandem agnoscant. Siquis tamen aures audiendi habet audiat | et timere discat cum audierit | illud quod in Malachia est scriptum: 3 Et accedam ad uos in iudicio, et ero


897. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui sibi thesaurizat, et non est in Deum diues. De isto in psalmis dicitur: ps. 51 Videbunt iusti et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed sperauit in multitudine diuitiarum suarum, et pręualuit in uanitate sua. Ideo Apostolus ad Timotheum: prima 6 Diuitibus inquit huius seculi pręcipe | non sublime sapere | neque sperare in incerto


898. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

amicissimos dissidia | et citius adeundę hęreditatis gratia ipsorum parentum desyderatę mortes. Laban. gen. 31 Laban Iacob nepotem suum osculatus hospitio susceperat, generum suum fecerat, et ille iam bis septem annos ei seruierat. Fatebatur Laban quod propter ipsum a Domino sibi auctę opes fuissent. At uero, postquam uidit re pecuaria imprimis ditatum, inuidere ei coepit quem tantopere dilexerat | et


899. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

gratia ipsorum parentum desyderatę mortes. Laban. gen. 31 Laban Iacob nepotem suum osculatus hospitio susceperat, generum suum fecerat, et ille iam bis septem annos ei seruierat. Fatebatur Laban quod propter ipsum a Domino sibi auctę opes fuissent. At uero, postquam uidit re pecuaria imprimis ditatum, inuidere ei coepit quem tantopere dilexerat | et discedentem persecutus est. manum innocenti


900. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eorum oriatur ostendens adiecit: Quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiam sequuntur. Per Osee quoque prophetam talibus minatur dicens: 13 Iuxta pascua sua adimpleti sunt | et saturati sunt; et eleuauerunt cor suum, et obliti sunt mei. et ego ero eis quasi leęna. Semen quippe uerbi Dei in spinis cadit et suffocatur, cum diuitum auribus exceptum curis huius seculi mentem occupantibus nequit fructum facere. Tunc enim (ut Ecclesiastes


901. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

filii Ephren , non Deum uerum, sed uitulos aureos adorantes, cum aurum argentum-que pro diis habeant | et de illis quoque dici queat, quod in Osee propheta est scriptum: 8 Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola ut interirent. Ad coloss. 3. Vnde etiam Paulus auaritiam simulachrorum seruitutem appellat. Si enim illorum qui gulę indulgent (iuxta eundem


902. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

, non Deum uerum, sed uitulos aureos adorantes, cum aurum argentum-que pro diis habeant | et de illis quoque dici queat, quod in Osee propheta est scriptum: 8 Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola ut interirent. Ad coloss. 3. Vnde etiam Paulus auaritiam simulachrorum seruitutem appellat. Si enim illorum qui gulę indulgent (iuxta eundem apostolum) Deus


903. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in cęlo, ubi nec ęrugo | nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Apostoli Ipsis quos in suum elegit consortium pręcepit, ne aurum uel argentum possiderent | nec pecuniam in zonis | nec peram in uia | nec duas tunicas | neque calciamenta | neque uirgam. Et quisquam opes opibus cumulando ei se placiturum confidit?


904. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cuncta denique quę uidemus | et quę non uidemus, ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. Cui autem ista seruirent | qui-que istis pręesset atque dominaretur, hominem ipsum formauit. Cuius dignitatem et excellentiam Propheta contemplatus | et ad autorem suum conuersus in uocem prorupit dicens: Ps. 8 Quid est homo, quod memor es eius? aut filius hominis, quoniam uisitas eum? minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum | et constituisti eum super opera manuum


905. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

consequi posset | de terra translatus in cęlum, de corruptione ad incorruptionem, de mortalitate ad immortalitatem. ICXC Atque etiam ut post pręuaricationem, per quam a tanto exciderat bono, pristinę gratię statum eidem repararet, filium suum unigenitum misit, qui humanę mortalitatis carne assumpta pro homine se Deo Patri in sacrificium obtulit | omnes-que per primorum parentum culpam sub maledicto uenundatos suo ipse sanguine redemit, etiam in ingratos beneficus et in delinquentes pius. Primus in se credentibus regnum


906. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| tam petentibus quam non petentibus, tam inimicis quam amicis, tam ingratis quam gratis. Ille Paulum non supplicantem immo repugnantem et inuitum ad se conuertit | et de persecutore apostolum suum fecit. Aliis uero supplicantibus et sanitates restituit | et peccata donauit. Idem amicis bona largitur ęterna. pro inimicis a quibus crucifigebatur, orauit. Et Iudę non ingrato solum, sed etiam malum pro beneficio


907. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et simultatem in beniuolentiam conuertat. Ne ingratis quidem subtrahenda sunt beneficia. quanuis enim illi non referant gratiam quam debent, referet ille qui nullum bonum sua fraudat mercede, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Qvaliter nos gerere debemvs in dandis beneficiis. Caput XXIII In omnes itaque beneficia conferenda sunt,


908. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in holocausto . Ergo inquies, si beneficium non est quod accepi, nihil debeo illi a quo accepi? Nihil plane ei a quo accepisti, sed cui ablatum est ut acciperes. Huic redde suum, et ei nihil debebis, qui largitus est alienum. Ne concupiscere quidem iniuste rem proximi tui iuberis, nedum possidere. Porro nullum maius beneficium homini ab homine pręstari potest | quam siquis pro aliorum salute suam


909. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Porro in referenda gratia tales nos pręstemus, quales esse decuit in beneficio accipiendo. Cui refertur, sentiat quam libenter quam iocunde sibi referatur. ut lętus sit | se quoque prudenter egisse, quod in homine tam grato suum collocarit beneficium. Nihilominus soluta etiam gratia | nos ei debere fateamur, quia dignos nos suo beneficio iudicauit, quia prior ad amiciciam uenit, ut merito redametur, qui coeperit amare. Interim si grati esse uolumus, nunquam


910. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nec gratus est, sed cupiditati seruiens negociator | et terrenis tantum ac perituris inhians bonis, non ad cęlestia animum intendens et ęterna. Virtute autem contentus esse debet | et non suum sed alienum respicere commodum | tam ille qui confert beneficium, quam qui gratiam refert | atque uterque ita se gerere, ut Deo magis placeat quam hominibus. Quos hominibus placere magis delectat, ab hominibus captant gloriam | et a Deo non accipiunt mercedem. debita-que


911. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid inquiet aliquis, si post beneficium acceptum affectus sim iniuria, debeo-ne aliquid pro beneficio? Non uidetur mereri gratię relationem qui beneficium suum consequenti corrupit offensa. Itaque non eris ingratus, si ei beneficium non reddideris, qui quantum intulerat boni, tantum postea mali irrogauit.


912. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cayn Gen. 4 Et quoniam nihil ab homine nequiter agitur, quod ingratitudini in Deum non sit ascribendum, ingratus fuit etiam Cayn Adę filius, qui inuidię furore percitus interimit fratrem suum Abel. Ob hoc illum Dominus execratus est dicens: Maledictus eris super terram, quę aperuit os suum | et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos; uagus et profugus eris super terram omnibus diebus uitę tuę.


913. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et quoniam nihil ab homine nequiter agitur, quod ingratitudini in Deum non sit ascribendum, ingratus fuit etiam Cayn Adę filius, qui inuidię furore percitus interimit fratrem suum Abel. Ob hoc illum Dominus execratus est dicens: Maledictus eris super terram, quę aperuit os suum | et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos; uagus et profugus eris super terram omnibus diebus uitę tuę. Postremo et ipse interfectus fuisse creditur in septima generatione, ut prius annos multos aduersa sustineret


914. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aquę quę illis hinc inde pro muro erant, Aegyptios cum armis hostiliter insequentes operuere. In solitudine manna cęlestis cibus pabulum illis prębuit | et de saxo uirga percusso scaturiens amnis potum. Iordanis ad fontem suum reuersus perstitit donec transirent. terram denique promissionis lacte et melle manantem, perdomitis eius incolis possederunt. Quis denique explicet tot de hoste


915. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Moyse orante (ut ante diximus) uictus est Amalech; buccinis clangentibus Hiericuntis moenia corruerunt; Iosue inimicos persequente lapidibus pluit de cęlo super fugientium ceruices, ac ne noctis interuentu elaberentur, sol et luna motum suum continuerunt. Nulla unquam fuit longior dies | quam ista in qua quinque regum Cananeorum prostratus est exercitus. Balaam pręterea prophetes asinę loquentis uoce prohibitus est eis maledicere, et pro maledicto induxit super illos benedictionem, benedictos a Deo esse non


916. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

passi sint . Caput VI Longum admodum foret memorare scelera singulorum, qui inter Iudeos impii infidi-que fuere. Omnium ergo simul in Deum suum infidelitas detegatur | poena-que infidelitatis. ut cum hęc nota fuerint, simul constet et ingratitudinis magnitudo | et iusti Domini in ingratos pręsens uindicta. quam siquis euitauerit, nec futurę quidem, quę omnium acerbissima est, obnoxius


917. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| nec regno restituere terreno, sed quod longe felicius est, ad paradisum transferre, in supernis cęli sedibus collocare | et sempiternę suę glorię participes facere. Quod si aduersus tantam Dei uestri nostri-que benignitatem | Christum suum non recipiendo ingrati esse pergetis, de temporalibus miseriis istis ad ęternas descendatis necesse est. Nulla enim maior in Deum Patrem ingratitudo fieri potest | quam in Filium ei coęqualem et coęternum et consubstantialem nolle credere. Felices illi, qui olim ne


918. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in inferno, quo corruisti. Nunc tu is quidem suppliciis terres nos, nequid sinistrum de Saluatore nostro sentiendo ingrati simus | et tuis flagitiis ostendis contrarias illis actiones ad gratitudinem pertinere. Gratus itaque erga Dominum ac Redemptorem suum erit, qui non pecuniam ipso, sed ipsum pecunia chariorem habuerit, nihil cum ipso simulauerit, nihil in ipsum impie neque cogitauerit | neque fecerit | et nunquam de clementia Dei diffisus omnem salutis suę spem in ipso sitam fixam-que semper esse curauerit | et tandem mori


919. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

comprobet. Sic egisse dicitur Esdras sacerdos, cum ad reparandam Hierosolymam ab Artaxerxe dimissus redisset. Ita enim scriptum de illo legimus: Esdrę primo 7 Esdras autem parauit cor suum, ut inuestigaret legem Domini, et faceret | et doceret. Et apostoli ante Spiritu Sancto replentur, deinde prędicationis officio fungi iussi sunt. Porro quod aliis pręcipiendo ędificabant, ne aliter agendo destruerent, id


920. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

docet. Vos ergo uenter estis, de quo flumina fluunt aquę uiuę. Vos thesaurus de quo proferuntur noua et uetera. Vos aurum quo templum ueri Salomonis linitur. Vos templum Dei uiui, qui in uobis manens emittit eloquium suum terrę | et per os uelociter currit sermo eius. de hoc sermone est scriptum: Prouerb. 16 Fauus mellis uerba composita, dulcedo animę, sanitas ossium. Omnis quippe sermo


921. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quę semper propinquior est quam creditur. Cęlestis uero beatitudinis pręmium | perpetuum est et perenne. Nullius minas metuet, qui illud consecutus fuerit, nullos casus formidabit semper-que felix ac beatus erit, quem semel Dominus in suum receperit regnum. Et si ad tantum ac tale bonum per sanctorum doctrinam peruenitur, nulli dubium est , quin super omnia conducibile sit | sanctas in ecclesia auscultare prędicationes | et earum institutionibus in uiam


922. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

In fine dicitur: Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. Ex quo discimus, quod charitatem sectantis labor | bonis tandem compensetur sempiternis. Veruntamen nequis imprudenter supponat dorsum suum oneri, quod ferre non satis pręualet, pensandę uires sunt | moderate-que agendum. Nemo iumentum suum plus iusto onerat, et si illud uiderit sub fasce gemere | ac titubanti uestigio male incedere, demit aliquid, ut pondus


923. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bonis tandem compensetur sempiternis. Veruntamen nequis imprudenter supponat dorsum suum oneri, quod ferre non satis pręualet, pensandę uires sunt | moderate-que agendum. Nemo iumentum suum plus iusto onerat, et si illud uiderit sub fasce gemere | ac titubanti uestigio male incedere, demit aliquid, ut pondus eleuet | et ad mensuram oneratum ire dimittit. Haud aliter tibi de iumento corporis tui faciendum erit. alioquin


924. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Gen. 18 Abraham Abraham puluerem et cinerem se esse dixit loquens cum Deo, benedicitur-que ei et semini eius. Gen. 32 Iacob Iacob submittit se fratri Esau | atque illum dominum suum uocat, per nuncios ab eo captat beniuolentiam, mittit munera, ut leniat iratum. et post hęc gloriatur dicens: Vidi Dominum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. et tamen adhuc submissius agit. Gen. 33 Obuiam enim


925. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

meus in Deo salutari meo. quia respexit humilitatem ancillę suę. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Quid enim maius uirgini conferri potuit | quam ut creatorem suum pariat | quam ut Domini sui mater sit, et hoc quidem non uiolata uirginitate sed sanctificata, ut purius niteat in foecunda | quam nitebat in sterili. De hvmilitate


926. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non saltem in domo uulgari sed in iumentorum stabulo, ubi reclinatus in pręsepio uagiit . Ab angelis nunciabatur, a pastoribus quęrebatur, a magis adorabatur, et tamen ipse contemptibilis et despectus apparere uolebat. Adultus non habuit ubi caput reclinet suum. alienis impensis sustentatus est, alieno usus hospitio. Qui cęlum terram-que fecerat | et quę in eis sunt, hic die ac nocte in laboribus fuit | docendo, sanando, orando. miracula operabatur et latere uolebat. Super asinam sedens intrauit Hierosolymam, cuius sedes


927. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hinc plane satis patet, quam fragiles, quam nullę sint humanę uires, si cum Deo contenderint. Ad hęc superbus post iurgia illos cum quibus iurgatus est, re atque opere lędere affectat, ut uim robur-que suum ostentet | se-que ex illis esse probet, de quibus Amos propheta ait: Amos 2 Conterunt super puluerem terrę capita pauperum | et uiam humilium declinant. Sedechias


928. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

temperat | nihil-que pensi habet meliores se atque honorabiliores afficere iniuria. Ioab Dauidici exercitus ductor non potuit pati pręfecture honorem laudem-que militię cum aliis partiri, et Amasam collegam suum amice alloquens incautum interemit. Nullo itaque scelere abstinet superbia | nec rapinis nec cędibus parcit, dum supra omnes eminere atque excellere appetit. Aduersus


929. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

confidenti ab Apostolo dicitur: Ad Cor. 1 10 Qui se existimat stare, uideat ne cadat. et alibi: Ad Gal. 6 Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero. Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes


930. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Spernunt etiam superbi eos qui in monasteriis Deo seruiunt, et quod seculo renunciarint irrident, ipsi mox ridiculi futuri demoniis. Para. 15 Michol Sic fatua Michol uirum suum Dauidem derisit | ante arcam Domini saltantem atque ludentem | et ephot lineo indutum. Hoc autem regis seruitium quam gratum esset Domino superbę mulieris mulcta ostendit. Eam enim ob rem sterilitate damnatur, ne de illo habeat liberos, quem Deo deuotum despexit.


931. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

procera usque ad cęlum, et lata nimis, expandens ramos usque ad terminos terrę, foliis fructibus-que referta, non quod esset, sed quod tam magnus sibi uideretur. Et cum prę uiribus imperii sui neminem timeret, repente corruit. dicente per angelum suum Domino ac iubente: Daniel 4 Succidite arborem, pręcidite ramos, excutite folia, dispergite fructus! Itaque cum omnium orientis regum potentissimus esset, ob superbię fastum ita deiectus est, ut ab hominum quoque coetu


932. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Christo inuisos intelligas, ipse in Euangelio dixit: Luc. 9 Vulpes foueas habent | et uolucres cęli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet suum. Alteri enim terrenis negociis dediti auaritię student. alteri nihil magis curant | quam ut fama honoribus-que emineant. ut-que id assequantur, neque homines | neque Deum offendere uerentur. Destituit enim eos ratio, ac


933. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

4. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum in die quam ego facio dicit Dominus exercituum; ut uidelicet tanto despicabilior appareat malignus hic spiritus, quanto arrogantius contra Deum creatorem suum et dominum insurexit. Dixit enim, ut in Esaia est scriptum: 14. Ascendam super sydera Dei, exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis |


934. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad testandam erga Deum charitatem nihil magis necessarium est | quam ipsa obedientię uirtus. ut uidelicet facere studeamus quod ille imperat, et eo quod prohibet abstineamus. Cuncta quęcunque sunt, autorem suum agnoscunt | et ei obtemperant. Cęlum, terra, mare, uolucres, pecora, pisces, nec animantia tantum, uerum etiam inanimata eandem naturam seruant, quę illis ab initio est collata , et nunquam ordinem suum, quem a


935. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cuncta quęcunque sunt, autorem suum agnoscunt | et ei obtemperant. Cęlum, terra, mare, uolucres, pecora, pisces, nec animantia tantum, uerum etiam inanimata eandem naturam seruant, quę illis ab initio est collata , et nunquam ordinem suum, quem a Conditore acceperunt transgrediuntur. Vnde psalmista Dominum alloquitur et ait: ps. 118 Fundasti terram et permanet | ordinatione tua perseuerat


936. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

a Palestinis uicto atque interempto Dauid Domini iussu rex creatus est. reg. 3 13 Propheta missus in Bethel ut aduersa denunciaret domui Hieroboam, et antequam Hierosolymam redisset, nequid gustaret iussus | comedit et bibit. cum-que iter suum arripuisset, a leone oppressus in uia suffocatur. dicente Domino: reg. 3 16 Quoniam non obedisti sermoni meo, non infereris in sepulchrum patrum tuorum . Anathemate interdictum fuerat,


937. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

preces tuę ad aures Domini sabaoth peruenient, si cum psalmista dicere poteris: ps. 37. Qui inquirebant mala mihi, locuti sunt uanitates, et dolos tota die meditabantur | ego autem tanquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum | et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. quoniam in te Domine speraui | Tu exaudies me Domine Deus meus. mat. 15. Channanea. Sic certe exaudita


938. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quare cum detractiones accipit, irascitur peccator seruus? Ille apostolis suis dicebat: ioan. 15. Si mundus uos odit, scitote quia me priorem uobis odio habuit. si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret. quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Quoties ergo patimur, quę in carne passus est Dei filius, quę passi sunt electi serui eius, ęquo animo toleremus. Non est seruus


939. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Qui ergo parum patiens fuerit, qui odientem non dilexerit, qui denique pro iniuria beneficium beniuolentiam-que non reddiderit, Patris cęlestis filius esse non poterit. Ille solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos, ut doceat te omnes diligere, neminem lędere, nullam appetere uindictam cum offensus fueris, sed potius offensa te dignum iudicare. Hęc humilitatis, hęc patientię uirtus est. Virtus autem (ut Apostolo


940. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Raphaele angelo adiuuante perfectum fuisse constat. Tunc igitur non erit rem ablatam repetendi locus | cum per iram delinquendi imminet periculum. reg. quinto 20 Cum hoc contigerit, tam lente ferendum erit damnum quam suum tulit Ezechias Hierosolymarum multę sanctitatis rex. Esaię 39 Cum enim per prophetam didicisset | omnem gazam quam legatis regis Babyloniorum gloriabundus ostentauerat, ad Babylonios quoque transferendam, non est animo turbatus | nec


941. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

solicitabantur opum, honorum, dignitatum. Sed qui suppliciorum terrificationibus non cędebant, nec pollicitationum quidem magnitudine moueri poterant. Itaque in proposito perstantes non modo imperata non fecerunt, uerum etiam Christum suum liberius confidentius-que prędicarunt, palam docendo hunc quidem Dei ueri esse filium | et idola uana non deos esse, sed malorum demonum inuenta, ut homines impię credulitatis laqueo captos in barathrum traherent perditionis. Cum-que post multos corporis cruciatus ad necem


942. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

etiam sęuus impius-que existat. Nullum enim crudelitatis genus est, ad quod non compellet impatientia si te ab illa diutius possideri permiseris. Cayn Per impatientiam fratrem suum occidit Cayn. filii Iacob Fratrem suum in seruitutem uendiderunt filii Iacob. Abimelech Fratres suos interfecit Gedeonis filius Abimelech. Saul


943. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nullum enim crudelitatis genus est, ad quod non compellet impatientia si te ab illa diutius possideri permiseris. Cayn Per impatientiam fratrem suum occidit Cayn. filii Iacob Fratrem suum in seruitutem uendiderunt filii Iacob. Abimelech Fratres suos interfecit Gedeonis filius Abimelech. Saul Saul rex sacerdotes Nobę impie perimi imperauit, quia illi pii erga Dauidem


944. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(!) Quid dicam de illis, quorum in tantum excedere solet furor, ut aliquid aduersi passi in Deum maledicta euibrent atque iaculentur? Proh facinus omnium sententiis execrandum. lingua illa quam fecit Deus, ipsum blasphemat | et creatura Creatorem suum uerbis petulantibus inuadere audet. ipsum Regem regum ac Dominum dominantium plena probri procacitate lacessere non ueretur. in epistula 1. cum Michael archangelus (ut Iudas apostolus testatur)


945. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

crimen dimittitis impunitum. Qua in re plane ostenditis terrena uobis curę esse non cęlestia | et nomen uos habere christianorum non religionem neque iustitiam. Vir enim fidelis obturare statim manibus aures debet, ne uocem Dominum suum maledicentis audiat, uel repente auersus fugere, ne sacrilegi oris petulantię fauere uideatur, si manserit | uel auscultarit | et simul cum maledico ipso diuinam incurrat ultionem. Quod si murmurantis populi contumaciam Deus iustus


946. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

benedicant docere uoluit. numeri 6. Sic inquit benedicetis filiis Israhel | et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus | et custodiat te. ostendat Dominus faciem suam tibi | et misereatur tui. conuertat Dominus uultum suum ad te | et det tibi pacem. Vt-que sciamus omnibus benedicendum esse, idem Dominus in Euangelio pro maledictis quoque iubet referri benedicta dicens: luc. 6. Benedicite maledicentibus uos


947. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

6. Benedicite maledicentibus uos censentur. utpote diuersi ab Ecclesia | et non Christi sed Sathanę membra facti. pro quibus tamen oramus, ut Domino miserante errorem suum agnoscant | et conuertantur et salui fiant. Atque ita eis etiam quorum impietatem maledicimus, benedicere solemus, dum illos ab ignorantię tenebris ad lucem ueritatis reuocari cupimus et precamur.


949. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Prouerb. 25 Flagelli inquit plaga liuorem facit, plaga autem linguę comminuet ossa. Cui simile est illud Salomonis: pue. 25 Iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Delatorum enim ea quoque malignitas est, ut ubi uera crimina quę deferant desunt, falsa confingant | et mentes nimis credulas mendacio peruertant | et ubi quietis ac pacis


950. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et corde loquitur delator, quia duplex est. simulat se amicum illius, ad quem crimen defert | cui tamen auferre nititur quod amabat, eum cui ipse amicus erat accusando. disperdet autem huiusmodi accusatorem Dominus, quia siue falsum | siue uerum dixerit non uoto corrigendi proximum suum, sed in inuidiam mittendi uerba profert. Cui iterum Propheta poenam denunciat increpando ac dicendo: ps. 51. Dilexisti omnia uerba pręcipitationis lingua dolosa | propterea Deus destruet


951. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

tuo, et radicem tuam de terra uiuentium. Sunt pręterea qui assidue contentionibus seruiunt, litigant, iurgantur. de quibus Salomon ait: pue. 17 Qui meditatur discordias, diligit rixas, et qui exaltat os suum, quęrit ruinam. Interdum de re leuissima inter se dissidentes ad maximos furibundi prorumpunt clamores. inde ne manibus quidem temperant. De uerbis enim ad uerbera facile peruenire proprium contentiosorum est atque contumacium.


952. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hominem uelocem ad loquendum | stulticia magis speranda est | quam illius correctio . et iterum: pue. 25. Sicut urbs patens | et absque murorum ambitu, ita uir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Sicut ergo urbs illa quam moenia nulla protegunt, facilem aditum pręstat inimicis, ita inconsulta garrulitas peccatis blande subeuntibus aperit ianuas cordis. Cor autem quo repletum fuerit, hoc per oris


953. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nomine, qui tacere nescit cum oportet. dicente Iacobo apostolo: epla. 1. Siquis putat se religiosum non refrenans linguam suam , sed seducens cor suum, huius uana est religio. deinde ait: Idem. 3. Siquis uerbo non offendit, hic perfectus est uir; potest etiam freno circumducere totum corpus. Potest ergo


954. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

duas quidem te habere aures et os unum, ut multa audias | et pauca loquaris. Lingua si bene uteris iuuat, si male, perimit. Salomonis hęc sententia est dicentis: pue. 3. Qui custodit os suum, custodit animam suam, qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala. et iterum: pue. 15. Lingua placabilis lignum uitę, quę autem immoderata est, conteret spiritum. et rursum:


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.