Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sequi

Your search found 460 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 40-66:


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_278 | Paragraph | SubSect | Section]

largitore Deo non peruiderunt. Ideoque mentis hallucinatione elusi nequiuerunt eo peruenire, quo uolebant. Hi uero, quibus curę fuit diuinis potius quam humanis niti doctrinis et philosophiam non terrenam, sed quę de cęlo lapsa est, sequi atque amplecti, in cęlum, unde illa erat, ascenderunt. Neque enim errare poterant illo uiam docente, qui solus nec fallit nec fallitur unquam. Quamobrem ipsam quoque hominum gloriam repudiando fugiendoque compararunt, et longe quidem


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_284 | Paragraph | Section]

tua gratia sic penitus confirmes, ut istos sectatores tuos emulari cupiant, pariter et possint, atque ad tui solius cultum inflammati iisdem tandem uestigiis ad te perueniant, quibus illi peruenere. Sed quoniam iis, qui te sequi uolunt, dimittenda esse primum omnia pręcepisti, ab illis potissimum, qui ingentioribus se abdicarunt bonis, dicendi initium capiamus, ut, et qui pari fortunarum copia perfruuntur, in promptu habeant, quos imitentur, et


42. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_289 | Paragraph | Section]

Clareuallensis frater. Qui postquam ipsum reliquosque omnes, Tescelino * corr. ex Cecilino patre et Aletha matre seque relictis, ad religionem aspirare uideret, maluit abeuntes sequi quam paterna in domo hęres ex asse futurus manere. Illi enim proficiscentes paruulo inter ęquales in foro ludenti dixere: Niuarde frater, nunc te solum totius summa respicit patrimonii. Nos nanque ius omne tibi cedentes


43. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_347 | Paragraph | SubSect | Section]

Hęc apprehendi non possunt, nisi illa relinquantur. Hinc ipse ait: Vade, quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo, et ueni, sequere me! Qui ergo pauper non fuerit, Christum sequi non poterit. Primi quidem illum secuti sunt apostoli, qui et ipsi quam pauperes fuerint, in principio capitis huius diximus euangelicę historię sequentes fidem. Id si parum est, age modo,


44. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_360 | Paragraph | SubSect | Section]

tolerabilia fecisset Dei amor et Dei timor. Subiiciamus aliquot etiam infirmioris sexus exempla, ut appareat foeminas quoque habere de sanctarum collegio duces, quas ad eremum sequi secundum diuinę gratię donum aut optent tantum aut simul et possint. Maria Magdalena omnia peccata sibi dimissa esse iam pridem audierat, optimam partem, quę non auferetur ab ea, Domino attestante se elegisse


45. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_377 | Paragraph | Section]

pręuenisset, habuit. Hac eadem in re Ioannis, patriarchę Alexandrini, imprimis laudanda est solertia, qua populum, audito Euangelio mox ab ecclesia delabi solitum, curauit continere. Et ipse enim intermissa celebratione sequi egredientes coepit, dicens, ubi oues, ibi et pastorem adesse oportere. Hoc modo redargutis pudorem iniecit, ita ut nunquam postea prius ab altari discederent quam sacerdos peracto sacrificio benedictionem daret.


46. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_415 | Paragraph | SubSect | Section]

seculo religionem sit ingressus. Itaque iuris peritia uirum quidem bonum constituit, sed theologię ratio etiam perfectum reddit. Altera neminem offendere docet, altera semetipsum quoque abnegare et crucem tollere et Christum sequi omnibus suadet multisque persuadet. Sacrarum litterarum studiosissimum etiam Stephanum, presbyterum Constantinopolitanum, fuisse accepimus. Qui quoniam omni uitę perfectione pręstantissimus


47. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

horrenda peragebatur, sed interdum et ii, qui eos cędebant, repente mutati conuertebantur et iam credentes in martyrum numero censeri gaudebant. Ita unius supplicium conuersionis multorum causa erat. Videbant enim signa inde sequi, pro quibus uitam hanc deseri non graue uidebatur, sed iocundum. Aut si nihil uiderint (ut quidam calumniati sunt) maius profecto miraculum est nullo apparente miraculo simplici nudoque sermoni credidisse mundum et ipsos


48. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

molitus fuisset et demones re infecta reuersi nullum sibi in ipsam peccandi locum relictum dixissent, eo quod crucis munimine Christiana foemina castitatem suam protegeret, continuo relictis demoniis Christianorum religionem sequi decreuit. Baptizatus ergo tantum fide et sanctitate profecit, ut ad episcopatum promoueri meruerit et martyrio coronari. Idem igitur, qui magus foeminam uincere nullo modo potuit, Christianus factus


49. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_437 | Paragraph | SubSect | Section]

ignem impegerunt. Ardoris impatiens Copretis opem implorauit et ab illo exemptus periculum euasit. Sed tamen, cuius uirtutem et tentando cognouit et inuocando confessus est et euadendo sensit, eius credulitatem sequi noluit. Tanta iam mentem illius pręoccupauerat insania, tantus furor. Itaque in malo perseuerans thesaurizauit sibi iram in die irę. At non ita Ecclesię sanctę illustrator Augustinus. Qui in initio eadem heresi


50. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

Deum quam semet diligendum documento fuere et mater sic amando filios, ut eos quocunque mortis genere affici mallet quam peccare. Ac ne in se quam in liberos indulgentiorem fuisse putes, quos ad necem pręmiserat, continuo sequi uoluit. Et id quidem tanto lubentius, quanto iam de eorum erga Deum fide magis fuit secura. Non supplicia reputabat, sed, an Deum amarent, gloriosam experientiam, multaque charitate ardens probari tam se quam filios


51. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_377 | Paragraph | Section]

qui sic humiliabatur, iam diligere coeperat. Hinc et subleuari meruit, ne timeret, quod deinde non pisces, sed homines esset capturus. Quibus uerbis ita allectus est, ut, quem modo exire a se uolebat, mox exeuntem sequi maturaret, et quidem relictis omnibus, ut palam esset nihil se pręter Christum appetere, nihil habere uelle. Iterum, cum nauigantes Discipuli Dominum super mare gradientem conspexissent et, an


52. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_379 | Paragraph | Section]

quantę pietatis quantęque teneritudinis fuit, cum Dominum audisset dicentem: Quo ego uado, uos non potestis uenire, solus percontatur et interrogat: Domine, quo uadis? Et: Quare non possum te modo sequi? Animam meam pro te ponam. Omnia quidem pręsumere cogebat amor, sed imbecillitas non omnia potuit pręstare. Iam ad supplicium raptum a longe sequitur, nec in atrium ingredi audet, sed foris ante ostium


53. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_469 | Paragraph | SubSect | Section]

gestauit. Quippe indignum se, qui Ecclesię pręesset, arbitratus est, nisi et membris suis pręese posset. Membra igitur tegminis asperitate contrite sibi subiicere studuit, nequando ipse illis subiectus appetitum illorum sequi cogeretur, non suum. Maglorius *corr. ex Maiorus quoque, in insula Britannię Sargia **cor. ex Sarina episcopus, qui episcopali dignitati solitudinis pręposuit


54. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_504 | Paragraph | SubSect | Section]

es immortalis. Pro ordeaceo pane panem accepisti uitę, pro leguminibus huberrimum perennis lętitiae fructum. His iam dictis exemplis operęprecium est etiam paucas e multis diui Hieronymi sententiolas apponere, ut illa sequi uolentes, pręceptis quoque tanti uiri instructi cautius incedant. Ad Lętam de institutione filię scribens: Ante annos robustę ętatis — inquit — periculosa est teneris et grauis abstinentia. Usque ad id tempus,


55. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_516 | Paragraph | SubSect | Section]

seruilis melior. Per hanc enim plerunque aditus fit ad istam, de qua loquimur. Quę propria filiorum est, qui non tam patris reuerentur seueritatem quam probitatem amant. Et uero obedientia, quę uenalis est, nihil nisi lucrum sequi solet et siquando Ecclesię seruit, non amore uel timore Dei ducitur, sed pensione pecuniaque, quam seruiendo capit. Itaque prauis auaritię solicitudinibus quasi stimulis furores percita, non facile


56. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_567 | Paragraph | SubSect | Section]

EXEMPLA FOEMINARVM Sed aliquanto longiore, quam oportuit, ductu protractus sermo iam admonet, ut foeminis quoque demus foemineę castitatis exempla, ne, si iis tantum, quę diximus, contenti erimus, ipsę dedignentur sequi sexum alienum. Iam primum Susannę in coniugio fides nuptis omnibus documento est, ut mori malint quam consentire corruptori. Melius est mihi — inquit — absque opere incidere in manus hominum quam


57. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_574 | Paragraph | SubSect | Section]

confugisse et perpetuę uirginitatis uoto Deo se consecrasse. Reliquit uirum, et amplexata est Christum. Reliquit corporis uoluptates, et uoluptatibus fruitur paradisi. Prudens deliberatio, sed felicior euentus, et qui perraro sequi soleat in tam pręsenti periculo. Maioris ergo prudentię est ante in portum se recipere quam procellę turbinem expectare. Sicuti fecisse Spoletanam uirginem idem autor est. Quę diuitis et principis uiri filia, cum


58. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_616 | Paragraph | SubSect | Section]

ad laqueum quam ad petendam ueniam curramus. Is enim, quem commissi poenitet, moerore quidem se afficere debet, quia peccauit, sed a spe uenię nunquam decidere, quia clementissimus est, cui peccauit. Quem igitur in poenitendo sequi nobis expediet? Sequamur sanctos, quorum exempla proposuimus. Imitemur prodigum filium, ut, cum quo in regionem secessimus uitiorum, bona animi consumpsimus, porcos pauimus immunditię seruientes, cum eodem ad


59. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

timenti integra inuiolataque seruaretur. Hanc ergo Deus ita diligebat, ut a prophanis contingi non sit passus. Et eandem ancillę temeritas patricidio pollutam dicere non dubitauit. Pudeat nos uilis ancillulę procacitatem sequi uelle, ut hominum mores ex casibus ponderemus. Non semper quicquid aduersi euenerit, ad culpę meritum est referendum. Viros amittebat Sarra, non quia peccauerat, ut uiduitate puniretur, sed quia non peccauerat, ut


60. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_447 | Paragraph | SubSect | Section]

excussu prostrauit. Cęteri, qui euaserant, fere omnes Christo credidere martyrioque cum Faustina et Porphyrio coronati sunt. Cum ergo Catharina tantam multitudinem ante se ad cęlum pręmisisset et iam eos cuperet sequi, obtruncatur. Vulnus lacte manasse constat, ut uirginalem puritatem testaretur. Corpus ab angelis inde usque ad montem Synai delatum, ut, ubi a Deo data Lex fuit, ibi illius monumentum esset, quę sic pro lege stetit


61. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_452 | Paragraph | SubSect | Section]

capite truncari et inde non se animo minus quam illos corpore torqueri, et tamen, ut in confessione perdurent, hortatur. Ipsa demum colaphis fracta carcerisque angustiis afflicta, cum liberos, quos ad martyrium pręmiserat, sequi optaret, decollatur. O uere felix Felicitas, cui tantum animi fuit, ut et filiorum tormenta constanter spectares et tua fortiter perferres. Felix, quę octuplici patientia, octies martyr, octo donanda


62. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

Mira res: robustissimis uiris terrori mors est, uirgini iuuenculę desyderio fuit. Sabina quoque uirgo ad tumulum Sabini martyris, fratris sui, prostrata orasse dicitur, ne ultra uiueret, non fratrem dolens, sed eum sequi cupiens, quem diuino frui conspectu non ambigebat. Illis ergo grauis et terribilis mors est, qui terrena curant, non iis, quorum conuersatio in cęlis est et qui moriendo ad immortalitatem transmigrant.


63. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_544 | Paragraph | SubSect | Section]

»Ad custodiam huius hominis, Domine, ego per te missus frequenter eum protexi a periculis, frequenter a demonum iniuria tutatus sum. Sed dum in vitia subinde prolabentem tacita cordis ipsius reprehensione cohiberem, suam sequi uoluntatem quam tuam maluit.« Sancti uero dicent: »Multa prędicauimus, multa scripsimus, multa fecimus, unde iste plenius apertiusque discere poterat, qua iter esset ad salutem. Sed omnibus his contemptis per


64. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_587 | Paragraph | SubSect | Section]

antequam peccasset, hęc eadem peccantibus proposita esse non ignorauit. Sciuit etiam, quod, si breui tempore uirtutis opera exercere studuisset, ęterna remuneratione se fuisse potiturum. Et tamen uirtute contempta uitium sequi maluit. Quis ei, quęso, fraudi fuit? Quis eum in illam nunquam satiabilem carnificinam pręcipitauit nisi suamet peruersa in eligendo mala uoluntas? Ad aquam ineffabilis dulcoris manum extendere poterat, et prunis potius


65. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_630 | Paragraph | SubSect | Section]

uirgo et martyr, ad paradisum sponsi sui Christi se per tormenta peruenisse probauit brumę tempore missis rosis Theophilo scribę. Quam rem ille impensius consyderans, cum prius Christianorum religionem irrideret, sequi coepit, ita ut gratanter et ipse iugulum gladio submitteret, nihil iam ambiguus de beatitudine adipiscenda, quam tali argumento in Christo tantum esse didicerat. Pręferens igitur huius uitę uoluptatibus cęlestes rosas


66. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_635 | Paragraph | SubSect | Section]

uitę huius cursum post illum, qui Via est, dirigamus, post illum, qui Lux est pietatis iustitięque, passibus ambulemus! Hic magister noster, hic dux, hic Dominus, hic omnium sequentium se Saluator est. Quomodo autem eum sequi oporteat, et ipse docuit et sanctorum suorum egregia pręclaraque exempla, quibus totum opus istud contextum est, satis nos abunde instruxerunt. Horum itaque, dum licet, dum res tempusque suppetit, uestigiis insistamus,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.