Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: faciendum

Your search found 155 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 45-52:


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

augentur, neque enim illae intra regnum Boemiae ita latent, ut non ad uos etiam earum fama euolarit, proceres Hungari, animaduertite. Nam nos affirmare audemus non modo Vuladislaui ingenium extra uitia esse, quod quidem per se haud parui faciendum est, sed etiam illi eas inesse uirtutes, quae quemlibet maximum principem decent. Est enim in eo summa humanitas, fides iustitiae conseruatrix egregia, comitati mixta seueritas, temperantia illa praesertim aetate admirabilis, pietas in Deum ac religio insignis.


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

in Vngaria uicturus, me tantopere ad nouum regnum accipiendum hortabare, an forte simulata in me adortando usus oratione uerecunde admonuisti me temere regnum Hungariae affectasse? Quippe qui re ipsa dissuades, quod uerbis suasisti faciendum. Quin etiam, ni tua in me beneuolentia mihi esset satis explorata, fraudem quoque tuo subesse sermoni uererer. Etenim nemo est, qui non uideat me apud Hungaros, utpote quorum neque linguam neque mores nouimus, hospitem magis quam regem, tali amico absente, non sine periculo


47. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

mallet, modo sit honesto loco natus, captiuitatem omnesque subire miserias quam iuramentum infringere? Tanta nimirum est periurii turpitudo. Quod si priuati atque postremi hominum fidem omnibus commodis ipsique libertati anteponunt, quanto magis id principibus uiris ac regibus est faciendum, utpote quorum facta caeteris documento esse debent? Quin etiam non modo curandum est, ut iustitiae famam conseruemus, sed multo magis inuigilare oportet, quemadmodum, si quid maculae nomini Hungarico insederit, deluatur. Solet enim hoc ab inimicis


48. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua uideretur, statuit, id tutius consilium ratus, milites uariis uersando artibus ad se trahere, atque ad transfugia pellicere, omnibus prius prouinciis, quas inter Danubium


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

esse cum hoste pertinacissimo et qui sola morte uinci destinarat animis. A Turcis denuo uincitur; ad Selynis partes transire cogitur; Babylon oppugnatur. Igitur paratis omnibus, quae ad iter per solitudinem faciendum neccessaria uidebantur, quendam Mehmethem Haessęum cum duobus millibus equitum praemisit iter exploratum, ne quid occultum aut repentinum ab hoste ingrueret. Hunc subsequi iussit cum iusto prope exercitu modicis itineribus Sinonem Macedonem; ipse cum peditatu et equitibus regiis


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcae Taurunum et Sabaczium oppugnaturi magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos sibi calliditate sua deuincire credunt. Posteaquam dicendi finem coepit, omnes censuere, magis quia id cordi Salomoni esse animaduertebant, quam quia faciendum putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

comperta hostium paucitate auctis copiis iterum ad deuastandum hosticum agrum profectus, quum hostem non inuenisset, ad uicos et oppida, quae Turcarum metu cultores in intimum regnum refugientes deseruerant, delenda ― et ita Salomon, ut foeminae, de qua supra diximus, fraudem ulcisceretur, faciendum mandarat ― animum adiecit. Igitur Copenicum, Demetrias, Baricium, Perquasium, Carlouium, Slancamenium, Petrouaradinum, egestis prius rebus, quas incolae, quo expeditiores aufugerent, reliquerant, igni iniecto ultionis praetextu, ut ira potius quam crudelitas auaritiae


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.